Specimen historicum inaugurale de Cleone Demagogo, quod annuente summo numine, ex auctoritate rectoris magnifici Gideonis Jani Verdam

발행: 1852년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Dc quo loco plura quaeri possunt. Ante Omnia tenendum est, et alios ex Aristophanis sabulis locos ostendere. Cleonem et Equites infesto sibi invicem animo fuisse, et inde quod ταραξιπιωςρατον cum dicit Chorus Equitum patere, eum in Republica gerenda certis consiliis eos

petivisse.

In Seholiis duobus, ad Equitum istam cum Cleone simultatem pertinentibus, Theopompum laudari videmus, et quidem, ut ex altero ad Eqq. 226 apparet Philippicorum ejus librum decimum. Traditur ibi, Cleonem Equitum contumeliis irritatum fuisse, ubi ad rempublicam accederet, et inde ab eo tempore mala in illos machinari non desiisse. λιποςρατίου maculam illis adspergentum. In altero Seholio ad Acharnensium us. 7, Aristophanea illa, quae attuli, ad litem Cleoni ab Equitibus, quos offendisset, intentatam reseruntur, quod ab insulanis pro auxiliis in levando illis tributo praestandis quinque talenta accepisset. De his pauca quaedam animadvertenda habeo. Quaenam fuerit causa Cleonis in Equites infesti animi non liquet. An quod ut minus idoneus a magistro Equitum

faventibus illis, ex eorum numero Oxauctoratus fuerit 'Scholiasta quidem ad se l. vs. 225, orε ει ς αν Γω ν, inquit, κακῶς διεθοκεν ἰ sed haec mera conjectura esse

92쪽

videtur. Quod vero ad artos attinet, quibus Equites vexaverit ille, non sine causa ad Senatorium, quo lanctus sit, munus illas reserendas esse conjicias; constat enim Equitatus curam inprimus Senatui mandatam suisse δὶ, nec obstant

Theopompi illa, quum λιποπατίου ista accusatio vix ad lites in singulos Ruites a Cleone intentatas, potius eo reserenda esse videatur, quod Equites domi otium agere quereretur, ceteris civibus bellis transmarinis occupatis ac propterea a stipendiis ceterisque quae in Equitatum alendum impenderentur detrahere conaretur. Cui rationi inprimis lavent Aristophanea illa, quae supra jam attuli, α ξύνισρον τοῖσιν ιπποις κτι Εqq. 595 sqq. Quod si quis tenens locum illum ex Achaniensibus legeret, nec Scholiastam adiret, vix dubito fore ut is omnia ista ad litem referret, Cleoni intentatam ubi Senatorii muneris rationes reddendae ipsi erant, quod scilicet in Equites male consuluisset legesque, quae

ira Spectarent, violasset.

Nec sere opus emi ut moneam, si vel Archonto Diotimo Senator fuerit Cleo, causam illam agi potuisse Archontudemum Euthyno. At si quis Scholiastae auctoritatem secutus δωροδοκίας litem Cleoni intentatam esse credit, illi eo,

opinor, confugiendum est, ut unum alterumve e notissimis

Equitibus, ita ut de vera litis intentatae causa nemo dubitare possit, eam Clooni intentasse perhibeat. Fatendum quidem est, id quod in Aristophaneis est inήμεσεν aptius referri ad ea, quae propter peculaius doni vo cum reipublicae damno

93쪽

accepti crimen solvere coactus esset Cleo, quam ad multam, quae illi imposita esset. Us. Εqq. II 67 sqq.: ἔπειτ' ἀναγκαζω παλιν ἐξεμεῖνας τὰν κεκλοφακγί μου

Falsam vero Scholiastae rationem esse apparet, si quidem recte perhibent O. DD. infamia notari eos, qui donis sese corrumpi passi essent. Quod tamen in dubium vocari posse mihi videtur propter Lysiae illa, quae leguntur versus sinem Apologiae de crimine largitionum, ανουμένους etiμῖν μἐν

δεινον , υμῖν δε αἰσχρον εiναι, εἰ ἀναγκασθησ6μεθα ἐπὶ τοιαύζαις αἰτιαις ατ ιιιοι γενέσθαι ῆ ςερηθέντες τῶν υπαρχον των πενητες εiναι', ' ubi enim vel infamem vel pauperem sese futurum esse dicit reus, seri vix potest quin infamia eos tantum notatos esse credamus, qui δωροδοκίας damnati, debita non solvissent. Praeterea conferri potest Thucydides Lib. IV, 65: τοὐς μἐν φυγῆ ἐγμίωσαν , .... τον δi τριτον Εὐρυμεδοντα χοήματα ἐπραξαν Po , ως ἐξον αὐrola τὰ ἐν Σικελία καταςρέφασθαι δωροις πεισθεν- τες αποχωρήσειαν, Eurymedontem enim postea praeturam

gessisse notum est.

Erroris praeterea argui videtur Scholiasta ad Achat-nenses, quod non sit probabile, si quinque talenta ab insulanis accepisset Cleo, nonnisi illa reipublicae cessisse, quum vel decupli poenam illis irrogari, qui δωροδοκίας convicti essent Dinarchus tradit contra Demosth. p. 44. Et laetum esse potest, ut Scholiasta Aristophanis locum Disiligod by Corale

94쪽

de suo explicaverit, Theopompum vero laudaverit, quod illum de simultate Cleonis cum equitibus agere Seiret. Quare Cleonem δωροδοκίας accusatum, propter Εquitum

in eum iram, ac damnatum esse non puto pro certo affirmari posse nec vero negaro illud ausim. Id ipsum vero ostendit, me non eum osse, qui Cleonem κλέπτην ct δωno δοκον suisse certis argumcntis probari

posse arbitrer, quum praesertim Aeliani illum locum quem initio hujus dissertationis attuli, non tanti esse putem, ut inde certi quid colligi possit. Id vero tonendum puto, Athenienses in ca lare opinione versari solitos esse, ut eos, qui rempublicam administrarent, inde magnas sibi Opes comparare crederent; Cs Lysias pro bonis Aristoph

M.εοφωντα δἐ παντες ιςε, O τι πολλM ετη διεχείρισε τατῆς πολεως παντα , καὶ προσεδοκατο πολλὰ ἐκ τῆς ἀρχει εχειν, qui sane non, ut comicus suspicioni obnoxius est

quod omnia jocandi causa in majus auxerit. Nemo igitur miretur, Aristophanem vel cuivis Atheniensium, sine civium offensione, ista objicere potuisse. Sed quid quaeso id sibi vellet, quod Cleo glorians inducitur, sese libenter surta sua couliteri, ceteris denegantibus, Eqq. 296:

nisi re vera ea fuisset impudentia, ut non multum abesset, quin communi eorum, qui rempublicam gererent, vitio sese laborare, id ne obtegere quidem dignaretur. Superest ut paucissimis verbis ea attingam, quae insuperiore disputatione omisi. Quod prostitutioni sinem imposuisse jactatur Εqq. 877:Djuiti eo by Corale

95쪽

apte comparari potest cum iis quae contra conjuratos perpetrabat, plebis enirn patroni partes agebat, sive in eos saeviret, qui malis moribus illam offenderent, sive in eos, qui illam loco, quem in civitate teneret, depellere conarentnr. Quis suerit Gryttus, nemo, opinor, facile dixerit; ne nomen quidem usquam me invenire memini, quod si quis vel cognominis loco habendum, vel in Gryllum mutandum esse contendat, non obsto. Scholiastae et alia ineptissima quaedam tradunt et illud, capitis damnatum esse Grytium istum; ἐταιρήσεως litem illi intendisse Cleonem, unde infamia notatus evaserit, equidem nullus dubito; quod si verum est, ἐἴαλ ιφειν illud ad nomen e tabulis ecclesiasticis erasum referri poterit xj. Porro de urbis munitione aliquando egisse Cleonem locus in Εquitibus vf. 817 sqq. ostendit, δ' 'Aθηναίους ἐζήτησας πικροπολέτας ἀποφῆναι

De quo vix certi quid statui poterit, nec commemorassem fortase locum illum, nisi vidissem, perperam hunca nonnullis resurri ad ea, quae a Thucydide II, si, memorantur. Nimirum et haec ad Periclis tempora pertinent et nullo modo de urbe munienda, de Piraeei tantum portibus custodiendis hoc loco agitur: καἰ μετα του ro φυλακην

ij Mortis qnidem p ua plecti τους si certis muneribus langeremur, certos locos adirent. ex Aeschinis contra Timarchum Orat. constat. Λu vero huc referri possit id quod est ἐξαλείφειν. vehementer dubito.

96쪽

quidem in republica gerenda tortibus omnino convenit, Omnia Dum gessisse ut Athenarum urbs lacillime defendi posset, quippe quod cives cum bello quasi conciliaret; eum vero id sibi proposuisse, ut si vel Piraeeus captus esset, urbs defendi posset, illud vix intelligo quomodo cuiquam in mentem venire potuerit, quum certissimum sit, Athenis a mari disjunctis, fore ut neque civitas imperium, neque igitur Cleo ea retineret , unde pleraque illi commoda proiluerent, quae in republica gerenda capere

Legati munere functum esse Cleonem ex uno Equitumloeo colligi potest us. 465 sqq.:ωκουν ἐν Αργει μ' oια πραττει λανθανει προφασιν μiν 'Αργείους φίλους quis ποιεῖ ἰδέα δ' ἐκει Λακεδαιμονιοις ξυγγίγνεται. Haeo vero quo pertinere mihi videantur in sequenti capite exponam, nec sere Demagogi erat, ut legationibus, nisi certae ipsius rebus essent utilitati, operam daret.

97쪽

Ultimo loco de iis agendum est, quae in reliqua vita post Spla acteriae expugnationem, quae ad summum illum in civitate locum evexit, egerit Cleo. Initium ducendum est ab ipsa illa expugnatione, quae quando facta sit, ideo accuratius definiendum esse videtur, quod inde de cetera quoque Cleonis vita quaedam statui posse putem. Huc pertinet locus ex Aristophanis Nubibus, vs. 581 sqq. εiτα τον Θεοῖσιν ἐχθρον δυοσοδέ 'ν Παφλαγονανὶρεισει ςρατογον , τας οφρυς συνήγομεν κἀποιουμεν δεινα l eo ν τὸ δ' ἐρραγη δι' ἀκάπης η σελήνη δ' ἐξέλειπε τας ὀδούς δ δ' ηλιος τὴν θρυαλλίδ' εις ἐαυτον εὐθέως ξυνελκυσας ου φανεῖν ἐφασκεν υμῖν, εἰ πατηγήσει Κλεων. Nonnulli inde colligi posse putant, Cleonem post lunae desectum, qui, testo Scholiasta ad us. 581, mense Boe-dromione ejus anni quo Stratocles Arcton fuit in locum habuit, praetorem creatum esse. Proselium igitur quod a

1ὶ Ol. 88.4, mense Sept. anni R. chr. n. 425.

98쪽

Τhuerdide IV, II sqq. , memoratur ejusdem anni initio

commissum osse statuendum esset, nam inter Cleonis electionem et Sphacteriae expugnationem aliquot dies intercessisse patet; haec autem teste Thucydide IV, 39, LXXII diebus post proelium illud locum habuit. Quod si vel concedamus pugnam, Servata illa ratione, extremo mense

Scirophorione δ) superioris anni potuisse committi, Lacedaemoniorum tamen legatio Stratoclis anno adscribenda esset, quae non nisi circa vigesimum post proelium diem Lacedemonem redierit, Τliu . l.l. cf. IV, 23: ἀφικομένων δ' αὐτων δrati ντο ευθὼς αἱ σπονδαὶ αἱ περὶ Πύλον. Hanc autem temporis constituendi rationem multis premi dissicultatibus, facile demonstrari potest. Etenim Lacedaemoniorum anni a. Chr. n. 425 in Atticam invasio et solito maturius facta est a), et quindecim tantum dies duravit βὶ nec multo post proelium commissum esse potest. Nicia autem expeditio a Thucydide IV, 42 45 memorata, non ita brevis illa, quum post praelium in agro Corinthio commissum Methonen munierit, et aliquot certe diebus post Sphacteriae expugnationem suscepta, nam nec probabile est nec e Thucydidis illis IV, 42: μετα ταυτα ευέ Dcolligi potest, nova agitata esse, antequam de Pylo custodienda consilium cepissent et exsecuti essent Athenienses)vix ast aestatem pertinere potest, si statuendum sit, Bou

99쪽

28 ad 39 a Thucydide narrantur. Denique Pliit Ochorus a Scholiasta ad Lucian. Timon. laudatus, ea quae ad pacis conditiones a Lacedaemoniis propositas pertinent Euthy- domi νὶ anno adseribit. Statuendum igitur osse videtur Aristophanea illa de lunae desectu non ita esse accipienda, ut inde colligi possit, post illum Cleonem praetorem creatum esse; quod ne ulla quidem dissicultate laborare videtur, in re enim quae anno et aliquot mensibus ante actam sabulam accidit, ubi tempora constituenda essent paulo negligentiori esse licuit poctae. Propterea vero in illis exponendis longior sui, quod, si vera vidissent illi, quorum rationes refutare conatus sum, solis desectum, quem us. 584 attigit Aristophanes, et ad ineuntem aestatem anni ante Chr. n. 121 reserendum esse Thucydides docet IV, 52, eodem a poeta referri, quo lunae illum, minus probabile futurum fuisset, de praetura igitur iterum Cleoni mandata accipiendum esset. Mihi autem cur inde a Sphacteria expugnata usque ad annum ante Chr. n. 422 praeturam non gessisse tam videatur, paucis indicaro lubet. Est quidem locus Plutarchi, unde conficias, post res ad Pylum feliciter gestas, bellicis praesertim rebus operam dedisse Cleonem, Mip. gerend. Praecept. XV: ό δ'ἀπληςία δοξης

ῆ δυναμεως πασαν ἐαυτω τὴν πολιν ἀνατιθεὶς, καὶ προς O μὴ πεφυκε μηδ' 6σκηται προσαγων αὐτον, ως Κλέων

Iὶ I.egendum est Euthuni. nam hoc Archontis Ol. 88.3. nomen esseeonstat auctoritate inseriptionis. quam ante hos Ict annos edidit Aonius.

100쪽

- 93 -

Ex iis vcro, quae etiam nobis de Cleonis vita supersunt monumenta, facile tale quid colligere potuit Plutarchus, vir doctrinae potius copia scribendiquo facilitate quam judicio insignis. Praeturam, qua quum iungeretur Sphacteriam expugnavit, non Suscepisset, nisi Nicias populusquc eum quasi coegissent; in altera, eo duce, expeditione suscepta, ipse quidem ut sibi praetoris munus traderetur, populo persuasisse dicitur sΤhuc. V, 2ὶ, causam vero prorsus singularem cogitari posse, cur hoe tempore praetura illi petenda esset, mox videbimus. In ceteris, quae, post Sphacteriae expugnationem, contra Peloponnesios gesta esse tradit Thucydides, nusquam Cleonem memorat, eaque, quae de Cleonis in expeditione eontra Amphipolin habitu dicit V, 7: ε χρήσατο τω τροπω,

picionem movent, rebus bellicis inde a tempore quo rili rem gessisset, nullam operam dedisse Cleonem. Quod si a majoribus igitur expeditionibus ducendis abstinuisse censendus sit, vix probabile dici potest, eum, Summa auctoritate apud populum valentem, praeturam petivisse, in qua gerenda nihil memorabile praestiturus esset λ).lὶ Λn Cleo expeditionem istam in Euboeam. Archonte Isareho. teste

Phil horo apnd Seholi tam ad Vespp. vs. 718. susceptam. evius nul Iam saeit mentionem Thneydides. duxisse putandus est 3 At do ipsa expeditione vehementer dubito, quum praesertim in iis, quao stati insequuntur. tempora turbet Seholiasta et o Seholiis ad Nubh. vs. 213. eon. stet . expeditionem a Periele eontra Eliboeenses anno a. Chr. n. 445 sus ecptam a Philochoro memorari.

SEARCH

MENU NAVIGATION