Specimen historicum inaugurale de Cleone Demagogo, quod annuente summo numine, ex auctoritate rectoris magnifici Gideonis Jani Verdam

발행: 1852년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Quod bonorum publicationes memoravimus, id co nos ducit, ut paucis videamus de altero, qui inprimis nobis tractandus est loco, de calumniis quibus ut istas et alia

consecutus sit Cleo, quamquam ea, quae de aerario ditando socerit, nondum omnia attigimus, ex his vero multa cum

altera illa quaestione cohaerent. Pertinebant istac calumniae ad tria sere capita, quod ii, qui rempublicam administrarent, pecunias inde subtraxissent , quod cives largitione corrupti, civitati male consuluissent, quod vel illi vel iiqui Atheniensium imperio subjecti essent, contra civitatis salutem inter se conjurassent. Et variae quidem erant sormae, quibus illa agebantur; ceterae, quae memorentur, δειλίας ae ἴενίας γραφαὶ , ad judicia pertinent, nec opus esse videtur ut de illis disputemus. Quod primo loco memoravimus calumniarum genus ad rationes a magistratibus reddendas totum pertinet. Res igitur coram judicibus agenda crat, Ooque pertinet Ves-

parum locus de judicio Labetis canis, i. o. Lachetis, quem de stipendiis militum, quibus in Sicilia praefuerat, detraxisse accusaverit Cleo. De judicii illius ratione postea

videbimus, nunc tantum attuli tanquam exemplum eorum, quae in illis Cico agere solebat. Queritur autem Aristophanes, ceteroquin nec ipso probitati Porum qui rempublicam administrabant, valde considens, Cloonem τα κωνα πριν-εῖν κατεσθίειν Εqq. 258ὶ i. e. , ut sequentia ostendunt de pecuniis publicis eum subtrahere, antequam ipso magistratus csset illaeque igitur ei commissae ossent,

Observare enim illos, qui rationibus reddendis obnoxii Diuitiam by Cooste

82쪽

erant, ut calumniarum metu illos partem sibi tradero cogeret eorum quae peculati essent, vel etiam statim accusaret, ut bona publicata sibi cederent. Huc enim referri potest id quod de ἀπρώγμom illo ac κεχηνὼra, quem DChersoneso duxisset, memoratur us. 261 sqq. , quod Kor- tuemius Vir. Clar. , satis mire, ni fallor, ita accipere videtur, quasi Athenienses qui Chersonesum aliosve locos Atheniensibus inbditos habitabant, domum redire coegisset, ut magistratibus langorcntur. Illud fortasse latet in eo, quod est άποσυκαζεις, quod si incertius esse quis judicet, locum adeat in Vespis us. 914 sqq.: κοὐ μετέδωκ' αιτουν τί μοι κτLUtrumque significari eredas illis, quao leguntur in Equitibus, vs. 824 sq.

καταβροχαζει, κἀμφ οῖν χειροῖν μυςιλαται των δομοσέων. Alterum quod memoravi etiam ad rationes magistratibus reddendas pertinebat, ut verbi causa anno a. Chr. ii. 42s praetores, qui classi in Siciliam missae praesecti erant, rei facti sunt quod εξον αυτοῖς τὰ ἐν Σικελια καrαγδενα- σθαι δῶροις πεισθέντες ἀποχωρήσειαν, Thuc. IV. 65. Praeterea talibus sere accusationibus coram populo contra adversarios utebatur Cleo, quippe quos non nisi donis eorruptos eam, cui favebant, causam suam sucisse significabat. In Oratione praesertim, quam Cleoni tribuit Thucydides Dissili os by Corale

83쪽

liis artibus utens inducitur, quas illi exprobrat adversarius Diodotus. Haec igitur inprimis pertinebant ad locum, quem in civitate sibi vindicabat Cleo, de quo antea egimus: in iis quae supra memoravi etiam ad incrementa attendi potest quae et aerarium publicum mulctis ac bonorum publicationibus ot Cleonis res familiaris inde capere potuerit. Pervenimus jam ad eas calumnius latissime omnium patentes, quae conjurationes speetabant. Etenim cetera, quae attigi, adhiberi non poterant nisi in republica administranda ac gerenda quis Versaretur; conjurationis vero vestigia in quotidiana Atheniensium vita quaerere ac populo , in ditiores praesertim suspicaci, ita indieare ut inroos turbae cierentur non adeo dissicile erat. Intentissimum sese suisse conjurationibus in urbe detegendis personatus

Cleo jactatur seq. 861 sqq.:

υς απανθ' υμῖν τυραννίς ἐςι καἰ ξυνωμοται κri. satis vero inde patet, levissimis argumentis saepe nixas esse conjurationis istas accusationes. Duo praesertim ex Aristophanis sabulis de hac re statui posse videntur, tum quod conjurationi tribuere sere solebat, si in republica ipse Duili os by Corale

84쪽

offenderet e. g. q. 257: πικραβο λῖθ', ως υπ' ἀνδρων τύπτομαι ξυνωμοτων, tum quod in illis, ut sua firmaret, historicis, ut ita dicam,sictis verisve argumentis, e gen ro eorum, quos ac Mabat, petitis, utebatur, quod sine dubio Athenis plurimum valebat, o. g. Rq. 415 sq.:

ἐκ των αλιτηρίων σέ φημι γεγονέναι των τῆς θεου.

Accusationes istas ad Senatum pertinere ex Rq. 675 sqq. ceteraque in eadem sabula de Cleonis in Senatu actis narratione satis apparet. Nec dubito quin ad illas praesertim reserendum sit illud, quod ad Cleonis sycophantiam pertinere videtur Εqq. 26s sqq.

Haec omnia ad cives eaque quae illi vel inter se, vel cum hoste, vel cum Atheniensium subditis cum civitatis damno agerent. Jam pergendum est ad turbas ac calumnias , quas in hos egerit Cleo. Quaestio vero illa non versatur in meris artibus dem agogicis: id maximi momenti erat Atheniensibus, ut imperium , quod sibi comparaverant, retinerent , pecuniaeque indo quam plurimum rediret. Et alterum quidem magnam eorum, qui in republica versa-b1ntur, curam postulare, e Chalcidensium Lesbiorumque desectionibus iisque, quae in Thraciae oris Brasidas, in Jonia post cladem in Sicilia Atheniensibus allatam, Alcibiades egit, luculenter apparet; idem vero Demagogorum calumniis malisque artibus, prae omnibus sere quae in

85쪽

Atheniensium civitate agebantur, ansam dare, nemo dubitat. Distinguenda igitur sunt ea, quae, sociorum rebus re vera turbatis, ab iis quae ipse turbas concitans, de illis egerit Cleo, quamquam saepius incertiora ista videantur In iis, quae tributum spectabant, opera eorum, qui rem publicam Atheniensium gerebant, ad eius vel descriptionem vel exactionem pertinere poteras. Ita quidem rem distinguendam esse putes, in aequalium vero scriptis haec omnia saepius ita traduntur, ut intellectu dissicilia videantur. ordiamur autem ab iis, quae certissima habenda sunt,

Cleonis de Lesbiis ac Seionaeis consiliis. Apparet ex iis, quae Thucydides coram populo dicentem eum fingit et quasi absolvit in fine orationis his verbis: κολώσατε δῖαξίως -τους τε, καὶ τοῖς ξυμμαχοις καοαδειγμα σαφἐς καταςήσατε, οὐ Δν αφιςῆται, θανάτω ζημιωσομνον III, 40ὶ, Cleonem in ea sententia versatum esse, Sive ut civitatis sive ut suis commodis prospiceret ut terrore comprimendos esse socios censoret, quum contra adversarii saevitiam istam, in eos qui defecissent, reprehendendam, Omnes vero Vires intendendas esse censebant, ut ceteras desectiones praevenirent Athenienses. Qua in re cetera quidem parvi momenti esse videntur, eo vero attendendum, quod versus finem orationis Diodotum asserentem

fingit Thucydides III. l7, νυν ut ν γὰρ υμῖν δ δῆμος ἐν

πολέμιος εὐθὐς, eaque quae sequuntur usque ad τοῖς τε αδικουσιν ομοέως κεῖσθαι καὶ τοῖς μ . Haec

86쪽

verissime esse disputata, neminem latet, qui belli Peloponnesiaci hestoriam noverit, et constat praeterea Lesbios post cladem, quam in Sicilia passi erant Athenienses, desecisse quidem nec tamen magnas molestias illis susci

Haec vero quaestionem non dirimunt, quae de hac re agitari possit, utrum Atheniensium commodis consuluerit Cleo, quum ista suaderet, nec ne. Etenim Alcibiadem, quem jure summi ingenii et consilii virum dixeris, eadem deuellis protulisse, quae de Lesbiis ac Scionaeis Cleo, tradunt in Plutarchus in vita Cap. XVI et Pseudo-Andocides contra Alcibiadem pag. 123; nec video quid mali Scionaeorum et Meliorum sata Atheniensibus peperisse habenda sint. Haec vero ut recte exponantur ac dijudicentur, majorem rerum Graecarum notitiam postulare mihi videntur, quam ut penitius in illa me demittere audeam. Id vero pro certo haberi potest, si suum quaesiverit Cleo in suadendis istis de Lesbiis ac Scionaeis, optime eum suis commodis prospexisse; licet enim dubitetur an reipublicae salus postulaverit, ut solo terrore comprimerentur sociorum contra Athenienses machinationes, satis apparet ut populi moderatoribus operam darent, et omnimodo eos sibi conciliare studerent, nihil majoris esse quam ut re vera illos timerent. Quod si tenemus, facile cum illa agendi ratione componere possumus ea, quae de Cleone, socios opulentiores conspirationis criminibus persequente,

ut illi donis ipsum placare cogerentur, notissimo illo Pacis loeo tradit Aristophanes us. 63 9 sqq. , ubi cave ne Disiliaco by Corale

87쪽

illud io φρονεῖ τα Βρασίδου urgeas, nam sine dubio ante Brasidae res gestas eodem egisso censendus est Cleo Et eo processit Cleonis in illis rebus lucri cupido, ut non tantum universe ejus in socios irae obsoquio placandae essent, quod sere ad mores eorum, qui Atheniensium reipublicae praeerant, pertinere significat Τhucydides III, II. GITO Mραπείας του τε κοινου αυτων sτων 'Ast ναίωνὶ καὶ Tων αει ποοεςαντων περ γιγνομεθα soἱ et uuαχοι , sed ad certa consilia serenda de sociorum rebus ab illis, pecunia

γνωμην ἐρεῖ, μέλλοντα περι Μιλησίων καὶ κερδανεῖν ταλαντον, κjν κανεργασν. Haec autem minus jam pertinent ad Cleonis do sociis desectionem molientibus calumnias, at potius ad ea referrip sunt, quae de rebus vere agendis suaserit, qualia ea sunt, quae ad tributum pertinebant. Quo inprimis attendisse Cleonem Aristophanes auctor est Εqq. 313:κα- των πετρων ανω ν τοὐς φορους θυννοσκοπῶν. Ianca autem et obscuriora ea sunt, quae de hac re ex

Aristophanis sabulis colligi possunt, quapropter pavea

praemonenda eSSe videntur.

Constat tributa, quae Atheniensium sociis pendenda erant, primum descripta esse ab Aristide, qui eorum summam CCCCLX talentorum esse voluit Thuc. I, 96. initio autem belli Peloponnesiaci DC latentorum eam fuisse Thucydides II, 13, nos docet; per bellum vero intra paucos Disiligod by Corale

88쪽

annos magnopere auctum esse e loco praesertim ex Aristophanis Vespis apparet, vs. 660 τούτων πληρωμα -λαντ' ἐγγυς δισχέλια γιγνεμαι νhaiν )et Andocides quidem de pace p. 93, Aeschines do salsa legatione p. 337, MCC talentorum fuisse tradunt, Plutarchus Arist. XXIV. MCCC. - Inde vero quod primo

belli Peloponnesiaci anno tributorum summam CXL talentis auctam esse videmus, nondum colligere licet, novam descriptionem tributorum institutam esse; aliquot enim civitates interea ad tributa pendenda coaetas esse Thucydidis aliorumque testimonio constat. Post Aristidis illam tributi descriptionem, novam sactam esse ab Alcibiade novemque aliis, quibus illud ab Atheniensibus mandatum esset, Pseudo-Andocides contra Alcib. p. II 6 tradit, cujus ratio si vel probetur, nihil tamen impedit quominus statuatur, jam ante novam descriptionem, singularum civitatum tributa, suadentibus iis, qui post mortem Periclis rempublicam administrabant, saepius ab illis aucta esse, et pecuniarum collectionibus, quae aliquoties apud Thucydidem a praetoribus

Atheniensium factae memorantur, saepe ita in civitatis suaque commoda usos esse illos, ut nova ista descriptio onus, quod sociis incumbebat, non adeo auxerit.

Cui vero ratio ista personati Andocidis non urgenda nec illud probabile osse videtur, inde ab Aristide usquc ad Alcibiadis tempora tributorum descriptionem intactam mansisse, illi maximi momenti est locus in Xenophontis

ti Redituum publicorum scit.

89쪽

memorantur, quas rebus agendis civitatis ratio asserat: το δἐ μεγι ν, inquit, ειρηται , πλὴν αἱ ταξεις του φορου Totiro δἐ γιγνεται ως τα πολλα δι' ετους πέμπτου. Quae si ad Cleonis etiam aetatem pertinent, dubitari nequit quin istae του φορου et huic et siquis alius eadem ageret, prae ceteris Omuibus ansam dare debuerint ad populi simul gratiam captandam suisque rebus prospiciendum. Fac autem morem illum ab illa inde tributorum descriptione ducendum esse, de qua personatus docides egit, illam vero simul cum Deliorum stati, quod quinto quoque anno agebatur, institutione, anno 425 ante Chr. n. snam Deli lustratio hieme, quae annorum 426 et 425 ante Chr. n. erat locum habuit, sestum post illam actum est Thuc. III, 104,ὶ factam csse, locus iste Xenophonicus jam a nostra re alienus esse videbitur. Nec equidem is sum, qui de quaestioue ista certi quid statuere posse mihi videar. Redeamus ad Aristophanem. Nullum in eius sabulis locum novi, ubi Cleonis in tributo describendo opera distincto memoratur. In pecuniis vero a sociis exigendis versatum esse Cleonem, i siciarii verba docent Eqq. 1070 sq.:

Nec tamen illa prorsus expedita sunt; Thucydides enim nonnisi ςeατειγους memorat , qui expeditionibus ad colligendas pecunias susceptis praefuerint, quo munere Cleo non ante annum 125 a. Chr. n. lanctus est. An de solis iis

90쪽

cogitandum est, quae hujus anni hieme egerit Cleo p obstat, ni fallor, id quod est ἔκαςοτε. Mihi quidem ista non liquere fateor. Venio ad locum obscurum qui est in Vespis us. 669sqq. Questus erat Philo-Cleo, ne decimam quidem redituum publicorum partem in judicum usum impendi; patri roganti, quid tandem de cetera pecunia fieret, demagogis cedere responderat filius et tua, inquit, culpa illud fit, qui hostibi praescias squod an ad munera, quibus illi iungerentur, reserendum sit, dubium videtur), tum aio pergit:

Cleonem principem suisse eorum, qui us. 666 memorantur, vix dubites. Gravissimis autem disseultatibus hie loeus premitur. Etenim si e certis illis Atheniensium civitatis reditibus populi moderatoribus quid cedebat, peculatui illud

tribuendum erat, quo de pecunia ad certa negotia gerenda illis data partem detraherent, at poeta δωροδοκέαν illis objicit. Porro, quaenam sunt minae illae, urbem eversum iri, nisi tributa pendantur 3 Demagogis non opus erat, ut debita solvere socii ab Atheniensibus cogerentur. An id voluit poeta, demagogos a sociorum civitatibus petere ut sibi traderentur ea, quae Atheniensium civitati pendenda erant p Hac quidem ratione difficultates tolli videntur. ac prope abessem ut eam probarem, quamquam latendum esset, Subabsurda proferre poetam, nisi illud quod est

δωγε r/ τον φορον vix isto modo explicari posse arbitrarer.

Dubium igitur mihi videtur quo locus iste Periineat. Distrigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION