Specimen historicum inaugurale de Cleone Demagogo, quod annuente summo numine, ex auctoritate rectoris magnifici Gideonis Jani Verdam

발행: 1852년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

vaticinia, ubi suo quodque loco protulisset atque explicasset, plurimum valuisse, ubi de certis causis populum in suam sententiam tracturus esset. Neque res omni dubitatione vacare mihi videtnr: quare pro certo nillil a me affirmari . statui tantum velim , quid mihi hac de re probabile vi

deatur.

Vaticiniorum usum Athonis late patuisse constat; neque igitur mirum est, ne e principibus quidum in civitate viris dosuisse quondam, qui in illis explicandis versarentur, ne populus, prava vel ipsorum de rebus gerendis sententiao contraria explicatione deceptus, a via, quam Se quendam ei esse crederent illi, discoderet. Cujus rei duo exempla a1 ram , ex antiquioribus temporibus utrumque; alterum Themistoclis, in explicanda oraculi de ligneo muro sententia adversantis iis, qui harum rerum periti erant m roς ωνὴρ οt κ εφη παν ὀρθως τους Ilussu ολογους oti βαλὰ.εσθαι Nerodot. VII. 113ὶ, alterum Ilippiae illud, quod Sosicli Corinthio responderit ota τε τους χρησμους ἀτρεκέςατα ἀνδρων II erodot. V. 93. Quod si statuendum est, eadem Cleonem quoque egisse, lateamur necesse est, id, quod de vaticiniis protulerit, ad ipsam, qua populum moderatus Sit, rationem

pertinore. Tenendum vero est suisse certos in Attica vales, vel

satis nobiles illos, ut vel in prytaneo victum de publico acciperent λὶ ac certa quaedam negotia, v. c. in deducendis

62쪽

coloniis, foederibus componendis populo administrarent, vel viliores, qui, ut victum quaererent, urbes agrosque pervagarent, qualem in Avibus lingit Aristophanes us. 959. sqq. Cui generi sine dubio adnumerandus erit Cleo, ubi Aristophanis de eius vaticiniis ratio urgetur. Eum

onim tu Equitibus fingit Cleonem, qui ipso Bacidis vati

cinia domi servet, ol aut ficta illa aut vera, ubi res sua illud postulet, populo osserat, neque in Oxplicandis tantum iis, quae aliunde a vatibus prolata sint, versetur. Jam si cogitamus certum vatum quasi ordinem fuisse munusquo illud a patro ad stium transferri solitum esse, ita ut vel ii, qui inde victum quaererent, celebris alicujus vatis saepius filios sese esse perhiberent, λὶ totum porro genus illud Aristophanis jocis obnoxium fuisse, fieri non posse mihi ridetur quin in vatum numero reserri prorsus non posse Cleonem pro certo habeamus, id vero suspicemur poetam illi quocunque tandem modo vaticiniis utenti partes illas tribuisse, quo facilius artes istae, quibus populi gratiam sibi conciliaret, perstringi possent. Mittamus igitur setionem illam Aristophaneam, et potius

l) Lamponis vatis in Thuriis condendis paries suisse e Diodoro et Plutaretio notum est. nee injuria, Opinor. quis suspicetur. tanqunm vatem illis eum adjuncium fuisse . qui in paeo Niciae componenda ex Atheniensibus jusjurandum praestarent. Gue. V. 19. Sed haec incertiora esse lubens agnoseo. - Distinguuntur χρησμoaoro. . μαντε ab Aristophane Pae. 1046. Scilicet hos extispiera potius esse ex ipso illo loco intelligas. Lampo vero inter χρησμoanot et nominatur Avi-

2J Cl. Herodot. IX. 95. Plui. Nic. V.

63쪽

quaeramus, quid tandem Cleoni cum vaticiniis esse potuerit. In hac re praesertim attondendum est ad locum Thucydidis II. 2I, ubi in descriptione turbarum, quae Peloponnesiis agrum Atticum vastantibus Athenis exstitissent,

Unde colligo belli Peloponnesiaci temporo Athenis illassere valum partes suisse, ut sua quisque auctoritate quidquid sibi vaticiniorum innotuisset lier populum Spargerent. Vix igitur puto lare ut quisquam credat, singulorum vaticiniorum earn suisse auctoritatem, ut in comitiis illo tempore de sententia illis tribuenda disputari posset nec, nisi illud fieret, Cleo in illis populo explicandis poterat, Opinor, eadem qua Themistocles ratione ver

sari.

Vaticinium praeterea, quo prae cui eris in populi concionibus usum esse Cleonem ex Eqq. 1013 constat, de aquila illud in nubibus, quod in Scholiis ad hunc locum Servatum est, nullo modo ad certam, quae illo tempore agitaretur, quaestionem pertinere censendum est. Nec sere illo nisi mero populi blandimento et incitamento uti potuit. Ut verbo dicam, in concionibus usus sere esse vaticiniis Cleo mihi videtur, ubi illa facillimam adulandi viam praeberent, qua popularibus monitor existeret splendidi illius ot magni, quod superi illis destinassent ac Servassent. In idem porro genus reserendum est illud quod Cleo Minervam. Athenarum patronam, grandibus illis cognominibus Πυλαιμαχος, DoLσιςna τ' aliis significans Dissiliam by Cooste

64쪽

- 57 et illius auxilio tribuens, si quid ipse populo voluptatis afferre possit, ab Aristophane inducitur Εqq. II 72, sqq.

Ab ea, quam indicavi, ratione non alienum esse id, quod Cleo ad se suasque in civitate partes vaticinia retulerit, unde sine invidia decus sibi comparare posset, aliis contra adversarios usus sit, Aristophanea igitur ista, de Cleone et i siciario vaticiniis quasi certantibus sΕqq. 101 1 sqq. , ad Cleonis personam omnino pertinere, persuasum mihi est. Unus praeterea Aristophanis locus est, unde Cleonem ad certam causam defendendam vaticiniis usum esse statui posset, Eqq. 817, sq.: σὐ δ' 'A 1ναίους ἐpi τησας μικροπολιτας ἀποφῆνο διατειμων καὶ χρησμωδων, d Θεροςοκλει ἀντιφερίζων. Nec tamen inde colligendum est, in illa re aut nova vaticinia protulisse, aut in explicandis iis, quae populo aliundo oblata essent, versatum esse Cleonem; multa Eaque satis nota de Athenarum urbe ac solo vaticinia suisse, quae attulerit Cleo, ne sibi, de urbe munienda populi scitum serenti, civium superstitio molestias pareret, nihil quominus statuamus impedire videtur.

Denique de somnio illud Cleonis, Aristoph. Rq. vs. 1000 sq. , ad verum eius in populi concionibus habitum

reserendum esse, non est quod dubitem. Talibus enim fingendis sperare poterat ut is evaderet, cui singularis quaedam diisque debita de civitatis salute providentia tribueretur; quod, ut petere illud summae impudentiae esset plurimum valuisse ad populi, vilioris eius et qui facilius

decipi se sineret, gratiam captandam, nemo non vide t.

65쪽

Nimirum summa eorum, quae de Cleonis persona ac habitu disputavi, ea esse videtur, quod plebem, τους πολλους τοὐβολου, quae Aristophanis verba Sunt q. 94 5, suam sacere propositum ei fuerit. Non enim illud urgendum est, quod Aristophanes Or τε πλούσιοι, inquit, δεδίασιν αυτον o τε πενης βδύλλει λεως Lqq. 223 sq. , quum appareat de illo ne cogitare quidem potuisse poetam, ut in eadem sabula conviciis eum quasi obrueret simulque confiteretur, plebis istius egenae amicum ac patronum eum esse. Popularis, quae Athenis vigebat, ratio serebat ut penes illam sero esset respublica, quum praesertim ea esset civitatis condilio, ut pauperioribus e publicis negotiis victus capiendus csseti Gratiam vero plebis, si vel plurimum operae et divitiarum in ea captanda consumserit aliquis, potius tamen

eos sibi conciliare qui a divitibus iisque, qui in republicagorenda versari solerent, sejuncti, ipsius vero plebis morum participes essent talesve sese esse finxissent, eaque Sequerentur, quibus sine invidia adulari eam possent, non dubium videri potest Ac verius quam fortasse ipse voluerit Aristophanea Mq. 191 sqq.:

II δημαγωγία γαρ ου προς μο- κοθε τ' ἐςὶν ειδρος ουδε χρηςob τους τροπους, αλλ' εiς ἀααθῆ καὶ βδελυocti . Vel ipsam impudentiam Cleonis non tantum ut personae inesset, quam in rebus coram populo agendis serret, sed per se etiam, quod risum moveret novaquo videretur, Atheniensium plebi placuisse, nec illud ignorasse Cleonem, col- Diqili co by Corale

66쪽

- 59 ligi posse mihi videtur e narratione ista de Cleone in populi

concionem prodeunte, nee sua agente, quod scilicet hospites Convivio excepturus esset, quam servavit Plutarchus in Vit.

Niciae Cap. VII. Quaerendum jam est utrum vere ἀμαθῆς et is censendus sit Cleo, qui non nisi ad infimae plebis mores accommodare sese potuerit, an de industria talem sese praestiterit. quo facilius ac plenius plebis gratiam sibi conciliaret. Eorum, quae gesserit, saepius minus peritum eum suisse, Thucydidis sententia potest haberi V, 7: την ἐκείνου του Κλεωνος) ηγεμον ἰαν ροτὰ ozας ἀνεπις ηMοσύνης γενήσοιτο. Quam si quis, et jure quidem, ut mihi videtur, amplectitur, colligere inde possit vix futurum fuisse ut Cleo summum in civitate locum obtinuisset, nisi novam viam iniisset, nec tamen illud inscientiae reum faciat Cleonem. Et minus recte viliori plebi eum adnumerari vel inde patet, quod Aristophanes in Ruitibus, ut populi in eum indignationem ac risum moveat, adversarium, qui foedior ipso pravis artibus eum superet, ex ipsa illa plebe existere fingit. Liberaliter educatum eum suisse propter istum poetae de harmonia Dorica jocum seq. 985 sqq. statui possit, quamquam his minus fortasse tribuendum quis censeat, obisiciarii verba, Eqq. vs. I 88, Sqq.: 'A ῶγάθ', οὐδἐ μουσικὴν ἐπίςαμαι,

Sed in Vespis tam memoratur, ut particeps convivii ἀνδρων πολυμαθων, καὶ δεξιων, sus. II 75ὶ et cantibus delectans, qui in conviviis solemnes erant sus. 1220, sqq. . Diqili co by Corale

67쪽

- ω Quidquid igitur de Cleonis foeditate statuatur, animo potius quam ordine infimae plebi affinem eum fuisse ac sponte sua novam iStam viam, qua rempublicam capessiverit, iniisse, pro certo habendum videtur. Disiligod by Corale

68쪽

CAΡ UT SEPTIMUM

Ex ipso illo quod vidimus, id egisse Cleonem, ut plebis gratia captanda ad summum in civitate locum accederet, in id, quod deinceps quaerendum est, quanam ratione in republica gerenda et administranda versatus sit multum lucis profluit. Sei licet inde statuere lieot, illi rationi proprium fuisse, ut populo quam plurima gratificari quaerens, privatorum

hominum commoda nullo modo curaret, ου cpnοντίζων ,

ita sese egisse coram populo jactans inducitur, των ἰδιωτων Ουδενος, εἰ σοὶ χαμιοίuην q. 776). Itaque duolare ad rationem, qua rempublicam gesserit, pertinere censenda sunt; alterum quod undecunque ea quaereret, quae plebi grata essent, divitibus igitur ac melioris notae civibus et, ut verbo dicam, iis cum quorum damno et offensione saepius illa fieri debebant , molestus et invisus existeret; alterum quod omnibus istis, si vel a republicager nila abessent, sua sponte, quippe qui plebi esset patronus. inimicus et adversarius fieret. Altarum eis cere

debebat ut aprarium quovis modo implere et in plebis Distrigod by Corale

69쪽

usum convertere studeret, ad alterum calumniae istae ac turbae pertinent, quas in cives et peregrinos eum agere passim queritur Aristophanes in sabulis; ista omnia arcto intor se cohaerere lacile quis viderit. Ad alterutram autem rationem referri posse majorem partem eorum, quae in republica gerenda egerit Cleo, jam Do, quo nunc disputando pervenimus loco, pro certo, opinor, sumere licet; in quibus exponendis, quum ipsae res vix certum ordinem suppeditare videantur, disputationis cursum sequemur. Certum quoddam munus populum tradidisse Cleoni, quo illius res administraret, singit Aristophanos in seq.vs. 917, sq. καὶ νυν αποδος τον δακrt λιον, ως Ουκ ἐ rι ἐμοῖ ταμιεύσεις. Haec autem ne quis pro veris accipiat et ejusmodi magistratum gessisse credat Cleonem, qualem L3curgo oratori per tria quadriennia mandatum esse o Pseudo-Plutarchi Vitis X Oratorum discimus, cavebunt, credo, tum Cleonis

illa. Populo respondontis: sΕqq. 918, sqq.

tum ipsius Populi verba: q. Il27, sqq.)

quae non nisi eo rosem possint, quod populus in fidem quasi Cleonis sese contulisset. Ipsa igitur fictio illa Aristophanea ostendit, quod vero etiam per so Deile intelligitur, populi moderationem non certis magistratibus inhaerere sed per se Psso et in suis negotiis versari. Duili os by Corale

70쪽

Nec vero praeturam gessisse videtur Cleo, antequam Nicias illi quasi se abdicasset; id onim et Τhucydidis de ea re narratio serro videtur, et locus huc pertinens ex Aristophanis Nubibus, sus. 58l, sqq.) de quo in sequentibus agendum crit. Munus autem illud belli tempore Athenis latissime patuisse, ita ut et praetores populum convocarent Thuc. II, 22, 59; IV, 118.ὶ et eum illo munere Pericli omnia sua negotia populus tradidisse soratur a Thucydide II, 65.), nota res est. Itaque artes potius demagogicae, quibus coram populo in verbis faciendis legibusque serendis uteretur, iisque adeo, quibus

respublica imprimis mandata esset, Rdversarotur. J, quam certa munera Cleoni viam ad rempublicam stravisse censendae sunt; quamquam sine dubio saepe munera extraordinaria, quale κατασκοπου illud a Thucydido memoratur

IV, 27ὶ populus ei mandavit.

Artibus autem istis dem agogicis non tantum in comitiis sed etiam in senatu ot in judiciis locus erat. Ad senatorium , quo lanctus sit, munus ea reserens inducitur Cleo, quae ad aerarium implendum populo praestiterit Arist. seq. 774, Sq.:ῆνίκ' ἐβούλευον σοι In qua rα πλεῖς' απέδειξα

nec alia desunt, quae eodem pertinere videantur, de his autem mox videbimus. Id vero tenendum est, tunc quoque quum Sonatorii muneris expers in republica gerenda versaretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION