Responsio ad Caluinum et Bezam, pro Francisco Balduino iuriscons. Cum refutatione calumniarum, de scriptura & traditione

발행: 1564년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ties iudientia. rum vero exclamasti, tam distare corpus Christi ab Eucharistia, qua coelum a terra. Multis frementibus quo rum sibilus te propὸ exanimatum repente perculit quidam ex tuis quondam sodalibus subridens insusurrauit: An credeo retin Eucharistia esse CHRISTI compus,qui vix in coelo credit ullum esse Da-umi Princeps Cardinalis, cum ut tibi respoderet mandatu accepisset, multa de rasacras nentaria,dixit,quae ad te refellenda

pertinere putabat. Aliquot post diebus in

Collatione rogaris,ecquid velis.ac ne rursus fingeres vos cum Protestantibus cono uenire, prolatum est quod ex Germania missum erat, recens scriptum, quod talem laruam vobis detraheret. Petijsti tempus ad deliberandum. Data est tibi, ut commodius deliberares, breuissima sormula, ut ex tempore tunc conscripta fuit abs illo. Cardinati. Aliquot post diebus, priuatim exhibes, quam cum tuo Saulo ex Anglia aduecto, consignare paratus sis,sormulam, quae proximὶ ut videbatur ac cedebat ad alteram: & ab episcopis ipsis tolerari posse videbatur. Adeo libera liter ingeminabat haec, nere, realiter, hubstantialistar esse inpra Guilli is tacbarisma. Reditur

212쪽

die eone icto ad collationem,ut de formula utraque agatur. Tum vero ex scriptis' nam memoriam conscientia mala perturbabat recitas loge aliam protestationem, atque adeo deprecationem, ne in hanc disputationem descendere cogaris, adiicinque, malle te, hac de re audiri veterum Ecuclesiae doctorum orationem quam tuam, di interea,vi terreas auditoriu, quod erat amplissimurn atque nobilissimum, impudentissime iactas , te in eo stare, nomine Helvetiorum, Germanorum,Polonorum, dic. quamuis non nescires in eo ipsis conuentu recitatas esse literas ex Germania missas, quae te refellerent,& praesens ex altera parte adesset Petrus Martyr tuus a siel

sor, qui palam tibi reclamabat, cum simpliciter desenderet Tigurinorum dogma. Denique expectare te dicebas, ut eruue diaris ex sententia Ecclesiasticorum Doctorum, qui floruerunt usque ad sexcentesmum Christi annum. Allata erant volumina plusquam quinquaginta,& notati in ijs loci, ut quaerendi labor abeget. Sed longe aliud quaerere te apparuit, cum astuta recrimination ς, usus, auditorium traduxisti ad aliam altercationem, tametsi cum id

iron ice aterus , imprudens incurreris in

213쪽

tam,qui te ita excepit, ut pedem rese res

Certe tunc eum praesentem tam reueren,

iter deinde es allocutus, qu)m nunc absen-rε petulanter proscindis : &qui de magnas mulatione nouae modestiae, obstipo capὶ 'te demissis auriculis, oculis i ' terram defixis, tremula voce Ptestatus es, nolle te perturbare Concordata inter Papam & Rege&c. Redeo ad tuam disputationem sacrais ruentariam: quam tu rursus postea aggres sus, ecquid in altera magis priuata collatio e mi icueris,liquet ex epistola ei The6logi magni, qui te potissimum exercebata quae epistola edita est, ut etia refelleret salsitatem Actorva vestris editorum . . Quid enim agitis bona fidei Praetereo reliquos tuos ludos, variasque strophas & antili rophas: sed quis no exhorrescat tragica cata. strophem,cu tadem effecisti ut tua illa camna esset caena Lapitharii. Ergo nunc triuaphas,& quasi rebus hactenus praeclare gestis, prouocas Balduimina ad hoc certa merci quia obiter scripsit sese tale tacitumque

mysterium non exinanire: magnis utent facere perpetua in veteris Ecclesiae senteriutiam: exesamas. eum iam transissse ad meγtus astas.Nescio an tali verbo veteres orthodoxos irrides notare velis, Ut olim hori

214쪽

Afriani vocabant Homusianos. sed pro

feci o vel si cum hoc uno Iurisconsulto tibi res esset neque maior victoria,neqire os sens minor esset tua,quam hactenus fuit, cum es congi essus cum Theologis:& sor,tasse audires aliquid, quod acrius retunderet hac tuam effrenatam, siue proterviam, siue procacitatem neque non aliquando dies tortasse veniet, quo & hac plagam accipies. Interea hoc tibi quoque respondemus,cum Balduinum lacessis & prouocas ad disputationem πεsi ἀναγκης, siue de praedestinatione: in qua quaestione nida. bis, ut nobis exponas, quaenam suerit olim illa Praedestinatorum haeresis, quam fuisse tempore Honorij Imper. narrat Sigiber. tus Gallus historicus bonae fidei: & laborabis, ut explices tuam dictionem,qua ad eludendum uteris, scribens, Deum quidem velle & facere omnia quae fiunt, non tamen ita,vi fiunt. Atqui eo inuito ita fieri, dicere nolles:& permittetis verbum repudias. Interea nihil quicquam impudentius dici aut singi potest, quam quod iam contendis, hac tota in re,Philippum idemoluod vos, di vos idem quod Philippus,sentire. Nam etsi non nisi postremis eius libris di sententijs standum esse dicas, tamε

215쪽

quod postremo ad Articulos Ba uaricos

scripsit, an cum doctrina in hoc genere vestra plane consentit Ouid de hac quaestione obiter annotarit Balduinus ad Minci . . cium, non ignoras. Nunc nihil addit.Sed cum sciret vos disputando nihil aliud em

cere velle, quam olim Arriani: non remere nuper vobis opp0suit illa veteruChriostianorum Principu legem , quae curiosas, audaces, infinitas, publicas priuatorum hominu de mysteriis disputationes,&de talibus rebus recte iudicatis nouos atque irreligiosas contentiones, ex quibus latum malorum redundauit, inhibct. M Za, natus scilicet ad disputandum non minus quam . ad bella dum, propterea exclamat, illum iaad eos transi jsse, qui christianam religionem transformarunt in Cereris mysteria.

Atqui lex illa est non modo Theodosii atque Martiani, sed & Concilii Calchedo, nensis:& quidem sanctissimis causis & tu.

sissimis rationibus comunita, quas &ma gis atque magis posteriorum temporu exitus cam probauit. Adderem quod nomodo Nazian Zenus, sed ipse imprimis Augustinus scribit epist. cxj. cxxj. S in Enchi rid .cxlix & lib. ii. de peccat. remiss. c. vlti. α inu, de civit. De c.i. Sed mox insurget

216쪽

fleusini noster saceratos, Malia dici sngei

de suis initiis, quibus prope est ut coparet religione Christianoru.En cum quo mystagogo nobis sutura res sit, si cu isto Di sora sit certandu . Quid plures horas perderem in hoc tam lubrico serPete comprimendo' Et si deprehensus teneatur,arctissinaeque constringatur, tamen sibilabit, aetinuosos gyros implicans, sese quo luet, elabatur: ta simul in calando probabit nos ipsos teneri, & quicquid tandem dixeri mus, non solum eludot, sed etiam auertet Nam & mirabilis est eius ut dixi πεῖθω. Docuit Lausans multis annis Rhetoricam coniunctam cum poes Graecosum. Lis illinc turpiter atque ignominiose pulsiis sit, quia scilicςt suorum Bernesium mores,

quos tot annis pertulera per suam conscientiam se ite non potuit : tamῆ factus propterea pr,co Gene uesium, illam versutiae scientia callet & exercet magis quam via quam. Deus male perdat artem perditissi morum Sophistarum . Nun Quam antea satis intellexeram, quod de ea Plato scripsit. Audieram puer aliquando illud in Scho-Ia ex Comoedia. Nihil tam bede dici po/xeii, quin male interpretando possit depra rier At nunc nobis xcs eli cum deprauax

217쪽

lumniatore, qui nullum non verbum miro artificio captat,ut corrumpat. Quot in

eius inuecti ita declamatione periodi sunt, tot sunt exempla & figurae huius artis. Et nodum confitebitur sese ex theologia no, modo essicere technologiam, ut illic olim Aetius haeresiarcha sed ta maliciosam mal taeologiamtCum Balduinus videret tanto . hos fastu inflatos cristas cum supercilio ettollere propter gloriam suarum scriptionum, admonuitCaluinu, nihil esse cur de suo ingenio tantopere glorio tur aliisque tam superbe insultet, cum nihil fecerit ingeniosus, quam quod commentarios Bitaceri vel Oecolampadii interpolarit. Tlaeo. dorus propterea ea clamat iniuriam seri

Deo & Apostolis quia non iis , sed nouis

hominibus accepto seratur doctrina reli . gionis :& interea aduersarium confiteri, I non modo Helvetiam, sed Germaniam rotam subscribere doctrinae Caluinianae. Et quisquam negabit admirabilem Dialecti-i cu esse Beetam Et miramur interea, sinat. duinus, ne diutius cum ingeni js conficietur eiusmodi facere malit, quod eu postremo mones Theodore. Mones, Ut Spartam. . quam nactu est, exornet, potius quam cia

P homini

218쪽

hominibus,tam,ut ais.rixosis A seditio si1. hoc est, ut ipsemet interpretaris, vobiscuirustra contendat. Itaque per Bal duinum licet,ut in ista palestra tanquam Dares,solus gloriose te & brachia tua ostentes. Na& dum suriosd declamas, & mentiendo tet satigas,placide ille in bona conscientia ac quiescit,&ad Deum conuersus illud ex Psalmo ingeminat, illi misiacent, tua temo omine benedices. Age ergo discursa, tumul. tuare, voci serare: & flectere si nequeas superos, Acheronta moueto: ille quietus ex

pectabilivi quod ais pijs&doctis scri

Ptoribus, qui tuorum actorum historiam colligunt,nouum argumetum p rsbeas ad eam quoque historia locupletanda, quam de horrendis Dei iudiciis coscribunt. Noenim dubitamus, quin in te aliquando Deus editurus sit terribile exemptu suae vitionis, quo totus orbis attonitus erudiatur.

nterea nihil est, quod tibi no liceat. Fruercv iura modici temporis:ac, si infamis dis a miliaris nescio quis tuus morbus,nondutuum plane iregorii latus, & raucedo, no

dum faucibus occupatis voce interceperit tuam,declama, quatum voles,valesque, potu upraesertiui in apostatas, qui nulla

219쪽

tuam factionem,opprobri si nominis chrisiani tempestiue fugerint. Exclamas, etia suibusvis iudaeis vel Faganis deteriores essemus,

re tam cr*deles, immanesque essemuss, quam tu efse vis, an tu apo Irata esse desint Sed si qui Ppterea a vobis deficit, est apostata, quid

superest, quam ut omnes intelligat vos e. tiam hoc nomine incessere illam ἁποστα- πιαν το Nεsωνοε, cuius nac minit Plutarchus,& ipse io altera sua responsione Bal duinus Ergo quandiu ita agis, nihil aliud efficies apud homines cordatos, qua quod insanabilem ijs morbum animi tui magis atque magis patefacies: ut si minus quid1

hactenus te norint,iam videant esse te, quies. quanquam ita iam tu te ipsum omnibus

prodideris, ut pauciores deinceps decepturus sis.Itaque & quotidie bic audimus primarios Galliae Nobiles, qui te aliquando,

cum non nossent, fortasse secuti sunt, nucdetestari tuos impurissimos mores, inge nium turbuletum, ambi tionem irrequietam,sanguinariam crudelitatem, ins manimaledicentiam, arrogantiam intolerabile, versutiam incredibilem,& nocendi cupiditatem insatiabilem. Ergo valde erras, cucos, quibus aliquando sorthim posuisti, nimum bςbςtes xii mnu,& caecos esse exi-

220쪽

sum an iactas patronos & desen rex: &

Mecaenates esse tuos. Spero equidem bre, visore, ut & ipse sentias eos potius esse setierissimos iudices atque ultores tuae improbitatis. Non desinent&optare& mare res bonas: ut qui abs te discesserunt, eas & amant,& optant magis atque magis. Sed cu sub eoru umbra & inani titulo nesquitiam tuam & fraudem celare vis, scito diuti' id passuros no esse viros bonos, qui

. tu norunt.

Ireque etsi credulam aliquam multitudinem alias ob causas sortasse irritatam at que ostensam insitu ueris, multosq; vesarios incantaris: tamen ubi ad se redierint qui ad te praecipui quada vertigine & vanitate ac acti traherunt, senties, quam eos pudebit suae leuitatis atq; cscitatis . Nuncciiijs illud edo verba dare impune potςs,

per nos qui decerte licet, ut coaxes,croci tes,grun. 'ias, mugias, hinnias,gannias, barrias,rudas fremas, Dedas, latres,vlules idcquascunq; voles bell uas tuo rictu diguit ire superes. Nos contenti nunc erimus ea responsione, quam primae pagellae caninae

tuae declamationis, praefixisti, ut magistri tui,tan quam phonasci nostri,pro emi js no gram ius antiam adiuuares, &alio compa

SEARCH

MENU NAVIGATION