장음표시 사용
141쪽
Per id tempus Petrus Rauennas Archiepiscopus, siue Theodericiam,Romam fuerit comitatus; Regem enim Romam proficiscentem,tota sere citerior Gallia prosequuta est; sive a Symmacho Pontifice accitus, Concilio intersuit, quod habuit Symmachus Romae hoc anno D. Indictione nona ineunte, in aede Vaticana, de inuasione rerum Ecclesiasticarum, & uexatione sacerdo. tum : Quae quamquam ueteribus erant Pontificum Max. decretis castigata, tamen quoniam renovabantur quod pepraesumitur,saepius, dixis S mmachus, ut inhibeatur necesse est Haec igitur decreta sunt. Si res Ecclesiae, absque Episcopi sui iussu possideret, eas praesumeret deinceps retinere,Ecclesiae liminibus ab Episcopo arceretur.Quod si negligeret, & necessitas compelleret, in praedon in sacerdotali telo statim animaduerteretur.In eos etiam actum est, qui Ecclesiae bona , specie I esiae largitatis, uel cuiuscumque potestatis, peruaserant: eos reprehendens sacerdotes, qui in eo aut cultando,aut recuperando , se negligentius gessissent: & multa praeterea in hanc rem admodum salutaria, sancita. Huic Synodo, statim post Symmachum , Petrus Rauennas Archiepiscopus, ante omnes alio Episcopos, qui ibi tres supra centum inter. fuere , subscripsit. Postero anno aliud Rauennae Concilium, mandato Regis Theoderici, qui iam Rauennam redierat, coactum est: quamquam actum in
eo nihil aliud est, quam ut Galliae Cisalpinae Episcopi, petierint ab Theoderico, quid essent ab eo uocati, aetate iam & uiribus pene consectit praesertim eum ex ipsis complures , superiore anno, ut Romano Concilio interessent, idem iter fuissent ingressi, in quibus erant, Maximus Ticinensis, Bassianus Mutinensis, Eustasius Cremonensis, Laurentius Bergomas, Ioannes Ariminensis; eis q. hoc anno Gerontius Ficoclensis Episcopus,&alii e Liguria, Ae. milia, & Venetia adiuncti sunt. Respondit Theodericus, eos, Romam, suo iussu uocatos, ut communi sententia in generali conuentu, de iis criminibus ageretur, quae apud se, aduersarii Symmachi Pont.Max.in eum coniecerant grauia admodum, & nefaria . Affrinantibus autem, magna animi Christiani Constantia,Episcopis, una ipsius Pontificis Max. auctoritate, aduocari Concilia posse, neque summum Antistitem inimicorum esse subiectum iudicio, id quoque Symmachum ipsum per litteras uoluisse, subdit Theodericus, &Episcopis eas legere se cupere postulantibus, proferri statim in medium iussit.
Quae cum essent acta,Petro Ravennate Archiepiscopo sese illis comite adiungente, Romam itum est. Conuentus ibi in Iulii basilica, Kal. Nouembrsequens habitus, ut de inchoando Concilio decerneretur. Symmachus gratias primum maximas Regi agere, qui Concilium illud Romam euocasset, maximis ab se uotis expetitum. Sperare enim, se priusquam de obiectis sibi criaminibus ageretur,&uisitatorem tollendii,& quae inimicorum astu amiserat, recuperaturum: miserat enim Theodericus, ut aliquot ab eo sacrati uiri postulauerant, contra ius, fasq. Petrum Altini Episcopum, qui rem cognosceret, Ecclesiamq. Romanam uisitaret. Patres id quod Symmachus Pont. pr posuerat, aequum censentes, omnia Theoderico Regi, per legatos, significarunt. Aduenere Rauennam legati, in tempore quidem, sed cum negligentius negocium apud Regem tractassent, nihil impetrarunt. Haec res &addidit animum aduersariis , & magnam Romae perturbationem intulit, neque renuit Symmachus, sed Pontificia tum auctoritate seposita, agi uoluit
142쪽
de obiectis criminibus, eaque de re conuentus in Hierusalem Palatii Sesasoriani basilica indictus est . Is cum absente Symmacho haberi cepisset, placuit quibusdam Patribus, libellum , in quem coniecerant accusatores a se obiecta Pontifici crimina, legi: itaq. lectus est: uerum de illo cum ageretur ,& Symmachus causam suam dicturus, ad Conuentum pergeret, in itinere,ab irruentibuς in eum satellitibus, quos inimici immiserant, ita est affectus, ut multis sacerdotibus, qui cum ipso erant, uulneratis, caedes fuisssit secuta, ni
s uir illustris Aligemus Comes,Gudilaq. & Gideulsus, sublimes uiri; iis enitit
titulis decorantur; magistri domus Regiae, accurrissent: quamobrem in aedes Vaticanas, unde egressus fuerat, tunc se recipere Symmachus, Aligerno, Gudita, Gi levi q. comitantibus, coactus est . Ingenti deinde Romae tu. multu excitato , omnibusq. perturbatis, per litteras a Patribus omnia Rauennam ad Theodericum referuntur. cum interea Symmachus a Concilii Patriabus , si ad Concilium ire uellet, admonitus, decreuisset,sibi nequaquam cundum . quod in tanta conuersione rerum, ubi omnia plena discriminis intueretur,decerni uidquam non posset. Quam tuam autem sacris legibus compelli nequiret, te tamen Regi Theoderico uelle obsequi. Ceterum Theodericus, his acceptis , quamquam labe Arriana insectus, tamen permotus Diuino in. stinctu, respondit, In Synodali esse arbitrio, in tanto negocio,sequenda prae . scribere, nec aliquid ad se, praeter reuerentiam , de Ecclesiasticis negociis pertineret Committens etiam potestati Pontificum, ut siue propositum uel lent negocium audire, siue nollent, quod magis putarent utile, deliberarent: dummodo uenerandi prouisioneConcilii, pax in ciuitate Romana,Christianis omnibus redderetur. Haec ille: Quibus Patres, quod intelligerent, ad iudicandum, summae sedis auctoritatem obstare, neque sibi quidquam in hac re disquirendum, sed sequendum, ne Ecclesiae detrimenta augescerent, caulaim Diuino iudicio committentes, decreuerunt, Symmachum; quod ad hominum iudicium pertineret; immunem, ac liberum csse. Huic sententiae Petrus Rauennas Arcsiepiscopus, post Laurentium Mediolanensem, in haec uel ba
subscripsit. Petrus Discopin Rauennas, huic statuto nostro, in quo totam causam Dei
rudicio commismus, subfri . de post eum septuaginta duo Episcopi subscripserunt: in quibus Geruntius Ficoclensis; quem nunc Ceruiensem dicimus; fuit, haud ita diu post, ob Christi Dei fidem, capitali supplicio affectus. Postero anno, Fausto , uiro clarissimo, Anieno iuniore, & Probo Consulibus, The id ericus Rex, a uam , Rauennam deduxit, cuius formam; hoc nomine aqua
ductum appellabant; suo sumptu, instaurauit, quae longis ante temporibus, solo aequata fir erat. Petrus Archiepiscopus Romae etiam fuit, intersuitq. dc subscripsit Concilio, quod octauo Id. Novembr. in basilica Vaticana, Symmachus Pont. habuit. Cum enim Odoacer Herulorum Rex,superioribus annis , mortalia omnia tyrannide complens, neque etiam Diuinis abstinuiset,
sanxissetq. per Basilium, sublimem, & eminentissimum uirum pr fictum praetorio ,&patricium, uices Regis asentem; eius aetatis ii tituli, & dignitates erant; ne inconstitio Rege, Pontificia comitia perficerentur, Symmachus ea in antiquam libertatem restituturus, Concilium uocauerat: ubi dictis sentcntiis, ex omnium auctoritate , eiusmodi si1blatum Decretum est . Aliquot
etiam leges de praediis Ecclesiarum rusticis,& urbanis, ad Basilium, quem diximus
143쪽
diximus, non alienandis, latae, cum recitarentur , Petrus Archiepiscopus
Rauennas lianc sententiam dixit Scripturam quae in no a congregatione uola es, nullis etiam uiribus Fustineri manifestum est, quia nec canonιbus conuenit. Gr a Dicati concepta persona uidetur maxime quia in ea nustas Praesul dis Apostolicae interfui se , uel propria su riptiones maiste monstratur. Cautum deinde in eodem Concilio est, ne praedia rustica Ecclesiarum alienari in perpetuum liceret: &iidem fere omnes, qui supra,Episcopi subscripsere.Interea Symmachi aduerasarii, quamquam tot grauissimorum Patrum sententiis conmili, tamen nihil quiescere, sed libello edito, noua moliri, &aduersus sanctam Synodum calumnias texere: non omnes sacerdotes ad conuentum uocatos,ipsos aduers
rios non auditos, obsecutos Theoderici Regis iussis Patres, ab uno Pontifice Concilium conuocandum, decernentis. Si Romanae sedis Antistes, nunquam minorum sententiae fuit subiectus, cur iudicari ipse voluerat Θ D. Athanasium Episcopum, huiusimodi iudicium non subternigisse, I alia huiusmodii Quibus alio libello ualde diserto, synodali auctoritate scripto, Ennodius
Romanae Ecclesiae Diaconus respondens, & ostendit omnes accitos Q ille Episcopos, aduersariosq. & ipsos a Rege, & libro edito ab omnibus satis auditos: nullam esse utram synodum,' quae Romani Pontificis auctoritate careat: Di Dsensionuin tempore Concilia, postquam absoluta merint nulla este, nisi sui capitis, id autem est, Pontificis Romani fiterint auctoritate firmata.Quod a n mine iudicetur Romanus Pontifex, id illi non a Rege, sed a Deo tributum posse eundem sponte sua, aliorum se iudicio subiicere,& D. Athanasium, quamquam nobili Ginae Ecclesiae Antistitem, longe tamen dignitate Sym-.A99 macho imparem extitisse: Quae&alia complura, cum insequenti anno, qui, DIII. fuit post Consulatum Anieni, oncilium ducentorum decem & octo Episcoporuin, Romae, ante consessionem D.Petri congregatum, ex ipso libello audiuisici, placuit inter quartae,& quinctae synodi acta, interponi: decretumq. ut Episcopus , qui spoliatus, uel de sede sita, ut, dolo, quocumqueve ingenio,
deiectus fuerit, addicendam causam uocari,nisi prius in integrum rostitutus, nequiret. Quoniam uel 5 Patres, de Symmachi accusatoribus damnandis ad Concilium retulerunt, Symmachus quamquam nouis semper insidiis appeti, & aduersum se plera l. illos moliri non ignorabat, tamen flagitata: t, ut in illos mitius ageretur, & licet iuste damnarentur, tamen humanitate, ac misericordia conseruarentur: Ita illos etiam qui Episcopos,& Dei seruos insectarentur, qui Ecclesias uastarent, qui circumuenirent, decretum: iis q. decretis, post Symmachum, Laurentius Mediolanensis, Petrus Rauennas Archiepiscopi,& ceteri deinde Antistites subscripsere. His autem uerbis Petrus Rauennas Archiepiscopus subscripsit. Petrus Episcopus Ecclesiae Rauennatis huic statuto a nolis, inspirante domino, peracto , subscripsi. Neque tamen omnes ob id, qui Laurentii partes aduersus Symmachum fouebant, discesserunt de sententia,cum D.Gregorius in Dialogis scribat, repertum a Germano Capuano Episcopo, in thermis Angulanis,quo se Germanus ualetudinis causa contulerat; Paschasium Romanae Ecclesiae Diaconum Cardinalem, uirum&sanctitate uitae singulari , & doctrina, & miraculis post mortem editis, Clarissimum, qui diceret, de pertinaciae se crimine, ibi, iussu Diuino, purgare, iis, qui lauabantur,inser uicndis, quo crimine, dum uixit,perpetuo Laurentii partes aduersus Symma- ichum
144쪽
chum , secutus silerat. Tot peractis Romae Conciliis , Petrus Archiepiscopus Rauennam reuersus, admirabile Diuum Apostolorum Principi templum extruere, adopidum Classense , coepit : sed leui morbo correptus, uitam cum morte commutauit haud inulto post , pridie Kalen. Sextil. Vir innocentissimus , moribus compositis, corpore gracili, tenuique, procera statura , barba promissa, cuius gentiles ex Syria Diuis Apollinaris tempore , Rauennam uenerant. Sepultus est in Diui Petri , quod incoeperat,
uel; ut alii putant; in Diui Iacobi ad fontes , qua in sententia est Andreas Agnellus: Cum enitia ipse, quo loco sepultus esset Petrus Archiepiscopus , haesitaret , una cum Gregorio . Diui Apollinaris in Classe sacerdote, & Diui Seueri aeditimo , diuinitus incensus , Apollinariam in aedem se recipiens , ad sontem, ubi D. Iacobo erecta aedicula erat, cum diligenter inquirerent , uidit ipse , quique secum aderant , complures , sepulcrum ex Proconisiis lapide egregium , cuius cum operculum amoueretur , ex cyprcsso arca in consipectum sese dedit , cui crat Petri Archiepiscopi imago insculpta , his adscriptis uerbis: Domnus Petrus Archsep βο- ροι. Arca detecta suauissimi unguenti odorem emauit, cadauerque sanctis sinum uisum cst , omnibus integrum membris , perinde ac sepulturae traditum tunc primum fuisset. Hic Petrus, diuinos , nouae legis ab Christo Deo traditae , libros tabulis exaratos aureis, praestantissimis gemmis ornauit, ad quos suam imaginem adiunxit, his uerbis inscriptis , Domnus Mirus Antistes ob diem ordinationis suae sancta Ecclesiae obtuti . Haecque omnia diu in Vrsiano templo perstiterunt. Huius Petri tempore Diuus Arnulsus,
qui ex Regio sanguine Francorum, Lothoringiae Dux, postea uitae sanctitate, miraculisque illustris , Turonensium fuit Episcopus, ut testis est Si-gibertus Rauennam uenit, cumque Petrum Archiepiscopii in inuisisset, die quodam Dominico festo , ipsi in aede Vrsiana Deum contemplanti , post
matutinas preces , ferunt, animam uiri improbi nuper demortui ad insem nos cruciatus locos sempiternos a Daemonibus pertractam , Arnulfique
uiri sanctissimi opem implorantem , uisam fuisse , pro qua cum Arnulsus
Deum rogasset, ad corpus redii sse, eumq. deinde uirum rediuiuunt, ingentem Arnum uitetutem, & multa merita narrare solitum , Quamobrem cum maximus Arnutib honor apud omnes conciliaretur, Rauenna illum, hon res omnes fugientem , occulte abiisse. Templum quod Petrus Archiepiscopus incoeperat, D. Petro dicatum , Omnium , qui tunc in Italia essent ,
pulcherrimum, testantur : fuisseq. arbitrantur Capitolium illud Iouis, de quo , uti supra memorauimus, in D. Apollinaris Archiepiscopi uita , Eleo cadius eius discipulus, atque item Archiepiscopus Rauennas meminit, tercentas aras habuisse. Hoc autem ab Theoderico Rege impetratum, Deo, ac D. Petro, Petrum hunc Archiepiscopum dedicasse. I ii eo pictam Christi imaginem fertur adeo exactE , diligenterq. & eius similem , ut cum in Aegypti solitudinibus uastissimis ; quae monasteriorum plenae , & monachorum magna multitudine, sanctitate l. & monasticae uitae institutis florentissimae uigebant; uir quidam sanctus stippliciter, seduloque a Deo peteret , Christi imaginem sibi ostendi , audierit, Rauennam, ut pergeret, in
145쪽
Diui Petri illam visurum. Quapropter duobus Leonibus comitatus, Ra. uennam quam celerrime cum venisset, & imaginem fuisset supra fores templi conspicatus , eamque genibus innixus toto animi feruore veneratus , ex hoc lacrymabili hospitio , celestem in patriam euolauit. Leones sepulturae locum, humo pedibus egesto , effodientes , una cum populo , qui ad rei miraculum accurrerat, uirum sanctum in fossa deponunt, & humum supra congerentes , tumulum ex more componunt. Ingenti deinde stemitu rugientes, gestibus praeseserentes maximum dolorem, tandem interiisse fama est, nouaeque rei timore perculsos omnes, fossis hinc atque hinc factis, ibidem Leones sepeliis se. In Rauennati Archiepiscopatu Aurelianus Petro subrosatus est, aetate quidem iuuenis, sed senex prudentia,
atque mira ingenii felicitate : quam ita cum Optimis moribus coniunxit, ut omnibus csset uehementer carus. Templum sacrauit, quod D. Martino in Caelo aureo dicauerat. Interea Theodericus Rex admirabili benignitate usus, in antiquam felicitatem, & decus pristinum restituisse , & quieta sibi
omnia constituisse uisus, Cetheo Consule, per Pet Zam,& Mundum Duces suos uictis Bulgaris, Syrmium Italiae adiecit, ac omnem Pannoniam, suam secit. Salvianus Massiliensis sacerdos; qui hoc tempore uixisse dicitur, concione, quam scripsit de spectaculorum uanitate, indicat multos spectaculorum causa Romam , Rauennam l. adire per id tempus consuesse, misceri q. cum Rauennati populo in theatris, cum Romano in ludis: & quamquam eos magnopere reprehendit, & quidem iure, meritoque, tamen hinc possumus Rauennae amplitudinem, ac celebritatem intueri: Quo etiam fiebat, ut commigrantibus huc assidue gentibus, cx tantae multitudinis concursu , Rauenna aliquando inopia,& caritate rei stumentariae laboraret: Itaque convehebatur e Liguria triticum, quemadmodum saepe Rauenna ad Ligures :quod uel cx eo potest cognosci , quod Vniligis Saloni Theodericus Rexs cribit, his verbis. Atque idio praesenti decrevimus tofione, hi quantas in Rauem nati et bes,lcatorias potueris reperire .frumentis racatibus oneratas , ad nes usique perducas . Reddat Ravenna cuiam Liguriae . quam ex ima consueuit accipere . In
tanta Theoderici felicitate Alaricus eius gener Gothorum Rex,ab Clodoueo Rege Francorum , uxoris fiatre , commisso proelio interficitur in campis Volgadensibus, Aquitania l. occupatur. Theodericus cum uterque assinis esset, iustiorem putans Alarici causam, propterea quod cum Arrianis sentiret; nam decem ante annis Clodoueus a D. Remigio Rhemorum Archiepiscopo, & sdem catholicam, & sacium baptismatis lauacrum, una cum vniuersa Francorum natione, primus cx eius gentis Regibus, acceperat; quadraginta millium armatorum coacto exercitu, eum ad Amalaricum , Alarici generi filium mittit, ut patrcin ulciscatur,& creptam Regni partem recuperet. Quod feliciter euenit Carcasone ,& Arelate obsidione liberatis, Aurasco, Tholosa, Massiliaq. receptis, superato tandem,& inde rciecto Clo-
doueo : multa autem Francorum & Gallorum millia Rauennam relegata
sunt, quos biennio post, anno decimo supra quingentesimum a partu Virginis , Boetio , clarissimo philosopho . Consule , redemit c aesarius Are latensis Episcopus. Qui apud Theodericum accusatus, quod coenobium
146쪽
sorori, ac sacris aliis uirginibus a se conditum, ac deinde in obsidione urbis a Theoderico euersum , instaurare coepisset, Rauennam, custodia septus, adductus est. Hunc, Rex, in cubiculum admistum,& constanter salutantem, uenerabundus, aperto capite assurgens, accepit, ac de labore itineris , deque Gothis, Arelatensibusque percunctatus est. Dimisso inde illo, conuersus ad suos , malum, inquit, eis, qui tam sancto uiro, tantam itineris molestiam praebuerunt: nam hic quantus sit, ex eo conieci, quod illo ad me primum ingrediente, se e totus cohorrui , & angelicum in eo uultum notaui: quamobrem omnino esse nefas arbitror, durius quidquam in uirum adeo uenerabilem statuere. Misit deinde ad eum inhospitium, loco mune. ris, discum argenteum, magni pretii. Ceterum cum tanta ad cum pauperum conflueret multitudo, ut uix pateret accessus, Senatores, ac nobiles ad
eum certatim disipensandas pecunias contulerunt, quando disco uendito,. redactaq. pecunia, captiuos omnes Gallicos, supeliore bcllo factos, rc demerat. Eo tactum est, ut Symmachus Pontifex, & clerus omnis Romanus, eius uisendi desiderio flagrantes, Romam acciuerint,quo&ipse prosectus cst. Theodericus Gallia potitus,eam pro Amalarico,dum adole sic ret,optime administrauit. Tridentum urbem in Alpibus,muro cinxit,quod & fecit Patauit: Italiam autem omnem ab externo hoste tutatus est, castcllo Veruca ad Athe
sim munito,& collocatis apud Augustam Praetoriam Herulis. Per id tepus Aurelianus Rauennas Archiepiscopus,absoluere aggressus Tricollim,qua Petrus Chry sologus fundauerat, moritur VII. kal. Iun. sepultus in templo Apostolo
rum iuxta ambonem a monumento Neonis haud procul cum undecim annos
praefuisset. Suiscitur illi Ecclesius, ex nobilissima Ravennati Praefectorum familia, planis capillis, hirsuto supercilio, canitie modica, forma haud inel stanti , summaui te innocentia. Anno a Christo nato quingentesimo decimo iuuquarto. M. Aurelius Cassiodorus, Senator Rauennas, Consulatum solus ges- o x i in.
sit, eo maiore laude uirtutis, quod ut ipse testatur, ad rato clero uel populo Ro
sulibus , Theodericus Rex, Amalasventam filiam, ex Andesseda uxore, Eu- , , . 'tharico, ex nobili Amalorum familia Veterici filio, ex Hispania euocato, nuptiis insigni pompa, & Regio apparatu Rauennae celebratis, nuptui tra. didit. Hunc Eutharicum Theodericus cum unice diligeret, non ut gen rum , sed filii loco; cum ipse maribus careret; semper habuit, & in spem haereditatis Italici Regni apud se uoluit esse : Ormisda hoc tempore , Symmacho iam mortuo, Romanae Ecclesiae praeerat,& Anastasio ae sari, Dtholicos fatigare incipienti, cum Ormisdae Pontifici monenti, superbe responderet,species primum terribilis pavorem, mox fit linen, mortem,septimo & uigesimo Imperii anno, attulit: cui Iustinus ThraX,summa religione Princeps, successit. Is cum statim Gratum nomine, ad Ormisdam Pont. Max. lcgatum misisset, anno quingentesimo decimo octavo, de redintegranda Ecclesiarum concordia,Ormisda Rauennam ad Theodericum consissendum accesist , req. cum eo communicata, legatos Constantinopolim destinauit ad recipiendum in gratiam eos,qui Acatii,Petriai mothei,& Dioscori nomina ex Diptychis exemissent. Quamquam autem Ecclesiarii Diptycha putantur fuisse tabulae sacrae duae, quarum in altera uiuorum, in altera mortuorum Episco-M et porum
147쪽
porum qui recitabantur in sacrificio Missae, nomina describebantur,non erit tamen fortassis absonum opinari, suisse etiam qm.ndoque ucstem illam, qua, supra ceteram, induitur sacerdos, cum Misiam celebrat, casulam ,& Planetam appellant. In hanc sciatcntiam adducit me, tum quod ea sit uestis duplex, anterius, ac posterius ex humeris delabens, tum quod inter sacras Diuorum reliquias, in classensi sacrario, huiusmodi ucstem repererim , uel antiquitate
uenerabilem, in qua talia inscripta sunt nomina. Eodem hoc anno Amalti. suenta Eutharici u Xor, puerum Athalaricum pepcrit. Theodericus Rex Eu-A N N . tharicum onsulem anno quingentesii no decimo nono secit. In quo munere DX. semitem adeo, & Commodum Romanis praebuit, tanto splendore, eaq. magnitudi ne temperantiam condiit, & aequitatem, ut hoc anno multa uiderit Roma miracula , stupente etiam Symmacho Orientis legato. Gothis, Roma.nis l. de dignitates multas tribuit, & munera praebuit ,& in amphitheatro tu. dos , quo ex Astica serae numquam hactenus Romae uita, addu ctae sunt, celebrauit. Itaque Rona a abeuntem , summis omnes laudibus efferre,nobilio- re'. Romani ciues, non modo tunc, Rauennam usque comitari, sed deinde saepe, pro incredibili beneuolentia , ac obseruantia, Rauennam uenire, eumq. inuisere. Quamobrem ipse, qui liberalitate, & magnificentia nemini cedebar, & magno ludos apparatu Rauennae cclebraret, Romanos, Gothos l. qui iam Rauennates erant facti, magnificenti sinis muneribus ornare, uis lus, quemadmodum horum auctor scribit Calliodorus, potueri sperare, quem
Ronetae celebrauerat Consentitum. Hoc tempore Olybrius Rauennas uir nobili is- mus , maxilia a l. cum auctoritate, tum potentia, non absque opinione sanctitatis monachus factus, in Galigatensi coenobio uigebat. Cum enim per hos dies adolescens Etruscus, Hilarus nomine, diligentius Deo opera in , & fiu-dium nauaturiis, passibus mille iuxtaui cum Galigatam, Rauennatis Lim, celis, in praecciso, atque odito monte, sub quo Vitis amnis defluit, ab incolis;
ut nos, tu ,tempore ibidem fit imus,accepimus;Bidens appellatus, se 1 constituissex, iam q. adolescentis fama summa celebritate ab omnibus audiretur, Olybriu Sq. Rauennas patricius, ςacodamone arreptus, misere afflictaretur,& omnia frustra r media expertus fuisset, repente Daemon, ut Diuina impulsus, exclamare , donec non adduceretur ad puerum Dei Hilarum , se inde numquana discessarum. Uxore, omni l. familia tum d cfiente , interrogatus Daemon, quisnam is csset adolescens, atque ubi commoraretur , manere illum in monte, ac solitudine rc spondit, cumq, montem ad Bidontis amnis ripam esse, ubi sibi aedificasset Hilarus templum, & ibidem die, noctu l. in Dei
laudibus, & contemplatione rerum Diuinarum uitam ageret: duos di uigin- ti annos esse natum, breui statura, barba modica, pilis tunc primum prodeunti bus,assidue i. caelitibus comitibus uti. Quibus acceptis,omnis familia,cu Olybrio ad Uilarum prosecta, ubi a loco, in quo tum sorte Hilarus Deum Orabat, quantum iactus lapidis est, procul sui ficti cruentum, genaci s Daemon, magnoq. concussus tremore, cursu rapidissimo ad Hilarum properauit , a quo inde tandcm pulsus cst. Olybrius immortalibus, Deo primum, deinde Hilaro gratiis, una cum coniuge, ac omni familia actis pctere, uti uitae pic traducendae regulam, normamque sibi praescriberct: quod Hilarus audicias, &prae gaudio lacrymans, postquam legem Christi Dei edo,ctus
148쪽
chis omnes illos fuit, a sacerdote illac irte transeunte , qui Aretio Rauen nam pergebat , iussit Olybrium, eiusq. familiam, homines circiter nonaginta , id flagitantes, sacra baptismatis unda expiari, quemadmodum ex uita, Hilari, a Paulo eius discipulo scripta, cognosci potest. Tertio post die, Eustasia, Olybrii uxor, ex hominum uita migrauit. Olybrius una cum Iunio, &Eunomio liliis , sumpto cucullo, monachus ibidem factus, praedia sitia omnia illi coenobio dono tradidit: unde non modo omnibus monachis, qui iam ad Hilarum multi conuenerant, abunde uictus suppeditabatur, sed multum etiam pecuniae erogabatur uiduis , pupillis, atque aliis egentibus. Verum tanta solitudinis, ab Hilaro, atque Olybrio plurimum expetitae,quies, ab Theoderico Rege perturbata est; qui ad eas radices Apennini, unde: ut aliqui putant; Rauennam aquam deduxerat,iuxta Bidentem amnem, aedes sibi magnificas,quo secedere interdum solebat, construxit. Coepit enim frequentari Hilari coenobium: ex quo tamen Hilarus id fructus collegit, quod familiares Regis aliquot,uiros nobiles,Christi ab se legem, ac praecepta edoctos,monachos fecit, in diesq. faciebat, cum uir impius quidam Theoderico nunciat, praecepta Regia Hilarum contemnere, multos ex familiaribus abalienare, ad seq. adducere, & aliquorum suspicionem eine, per eum modum collecta egregiorum, & praeclare audacium satis magna manu; ut solent huiusmodi initia ab imprudentibus plerumque contemni; nonnullos ex ipsis repen tino facto impetu, Regni illius tranquillitatem, ac pacem perturbaturos. Rex ueheme nter his commotus, centuriones quattuor cum suis militibus mittit, qui Hilarum capiant, ad seq. pertrahant. Verum milites ad praediolum coenobio propinquum cum uenis ent, in uallemq. descenderent, Hilarianam familiam praedaturi, Hilaro Deum rogante, pro suorum incolumitate, aliam uiam ingressi, biduo, quo tenderent, incerti, per eos montes uagati sunt. Quamobrem percitus ira maiore, conscenso equo Theodericus ad uirum Dei adiit Ceterum ad monasterii septa cum peruenis let, equus subsistens, nullo umquam potuit calcarium, aut uerborum impetu propelli. Intellexit Theodericus ut Diuina
id fieri, esseq. uirum illum sancti stimum, & falsa sibi relata suis te. Misit ita que
ex suis Senatoribus duos,qui suppliciter uirum sanctum rogarent, ad Regem ut accederet: quod fecit Hilarus libenter, eum q. Rex benigne complexus, sin cum in H ilariano antro comedit, ab eoq. die tanta ueneratione hominem est prosecutus, ut multis coenobium praediis ditauerit. Vbi Hilarus, cum Olybrium Rauennatem in cassum praemisisset, uita sancte acta, multis q. miraculis editis clarissimus,annos natus octuaginta duos , Idibus Maii, mane in caelum
ipse quoque discessit, ibidemq. eius corpus sanctum a monachis suis ad sepulturam datum est; teste, uti supra memorauimus, Paulo, ex ipsis monachis uno , qui eius uitam , unde haec excerpsimus, descripsit. Per id tempus, Iustinus Imperator Catholicae religioni addictus , ubique eam fouebat,&uiros sanctos , locaque amplissimis beneficiis ornabat. Anno primo & uigesimo supra quingentesmum, Iustinianus, qui fuit postea Imperator , Iustini Augusti sororis filius , Consulatum orientalem gessi, Valerius occiden talem . Iustinianus ubi praeclarae suae indoli, quam deinde toto Imperii cursu longe reddidit illustriorem; datam a tam claro Magistratu, beneficentiae causam uidet , largitionibus onerat, ornatque populum , &, ut inquit Ma
149쪽
eellinus, famosi pimum hune Consulatum , prae Consulibus omnium Orien alium, edidit : nam C C LX X XVII I. solidorum Η-S. libera Conse m persecta munificentia in populum , ina'. 6pecticula , siue oectaculorom mi hinam , distris, ta sunt. Viginti Leones , Triginta pardos exceptis aliis fris. 1n amphitheatro Amul exhibuit: numerosos praeterea, phaleratosq. in Circo cabasios, ram donatis qtioque impartiuit aurigis una Eutaxat ultimos mana insani mi populo denegata Proximo
A NN. anno, ambo Consules Occidentales suorunt, summi uiri, & doctrina, opi DXXV. busq. praestantes, Symmachus ,& eius gener Boetius: Is cum in Consulatu, nefariis Gothorum quorumdam, qui ualebant auctoritate,& gratia, sese obis es, cisset ausibus, magnam sibi apud Regem,&ceteros inuidiam conflauit. Ita-λYYiit que statim ut Consulatu abiit, accusatus est a Basilio, Opilione, & Gaude natio: ex quibus Basilius olim Regio ministerio depulsus,ad eam postulationem aeris alieni neccssitate descondit. Opilio uero ,& Gaudentius, cum Ob multa flagitia exilio destinati, ad sacras aedes, recusantes imperium , coniugis sient, Rex edixit, ut nisi intra praestitutum diem Rauenna distederent, stontibus
inustis expellerentur: atque eodem tamen die, deferentibus eisdem, Boetii nomen acceptum est, Ormisda Pont.MaX. eodem anno,non multo post moritur, in eiusq. locum Ioannem Tuscum, Consulatu Maximi, subrogant quo tempore Iustinus Caesar, uerae pietatis studio incensus, cum delere, quoad oYYilii eius fieri posset , haereticos statuisset, Arrianos, expulit, eorum q. templa sanctae religionis cultoribus assignauit, edixitq. ut omnibus Imperii locis idem seruaretur.Concitus ob id Theodericus, Ioannem Pont. Max. Eccles una A chiepiscopum, Theodorum Hipatium, duosq. Agapitos, & Importunum ιquem Franchinus ,& Ferretius ex Trauersariis Rauennalibus sui se scribunt; uiros Consulares, ad Iustinum Legatos mittit, Rauennam q. ad se acceriit: s , dedit mandata, ut hominem hortarentur , Arrianos ut restitueret , alioqui omnia se Italiae templa, ac sacratas aedes demoliturum . Iustinus Legatos, ANN. Ioannem Ponti ficem piaesertim, maximis honoribus excepit: nam & popu-Dxxv. lus omnis obuiam illi ab urbe procul cum sacra pompa processit,& Iustinus ad Iedes se Ioannis Pontificis aduoluit: quem etiam Pontificem ferunt miracu.s eo loco inclaruisse. Legati expositis mandatis, quae a Theoderico acceperant , cum si ectere Iustini animum non possent, ad lacrymas uersi,ac suppliciter petentes , ut periturae Italiae, uiri sq. omnibus bonis, ac religiosis subueniret,eo tandem pium Caesarem perpulere,ut differre edictum pateretur. Verum haec, quae scribuntur ab aliis, qua ratione esse vera queant, plane,fateor, ignoro:
Neq. enim uerisimile putauerim, Pontificem in fide catholica tuenda ita constantem,ut quam ab ea deficere,inori maluerit, legationem pro seruandis haereticis suscepisse. Accedit ad haec, ipsum suae Constantinopolim prosectionis, causas duas adducere, religionis catholicae alteram, alteram Thoderici Regis , quibus patet, Catholicae religionis causam, a Theodericiana seiunctam: Quamquam neque ipse a firmat, se a quoquam illuc missum, sed Constantinopoli fuisse ait: Quae eo confirmari magis iudentur, quo rediens,non ad Theodericum Rauennam uenit, ut legatum decebat, sed recta Romam abiit, ibi q. perstitit,dum Rauennam uenire a Theoderico iussus,in carcerem coiectus est. Quemadmodum enim reuersus in Italia,nullo huius uitae periculo deterritus, Episcopos Italiae hortatus est,utEcclesias Arriana labe pollutas,consecrarent, ita
150쪽
ita probabile non uidetur, Constantinopolim abiisse, ut contrarium impetra. ret . Hinc in Dialogis D. Gregorius, perrexisse illum, non misitim scribit. Ddem Marcellinus Comes testatur, asseritq. causam profectionis sitisse, quod Theodericus Rex pro Arrianorum suorum cerimoniis restituendis, laborare iam cepisset. Quo etiam factum est, ut plerique vim irati Regis et sugere non potuerint. Inter hos Boetius,& Symmachus eius socer duo clarissima Italiae lumina, numerantur. Cum enim in suspicionem affectatae libertatis venissent, ut Boetius ipse i ibris de consolatione philosophica testatur, neque vellent nefariae Regis sententiae, Arrianisq. assentiri, ac potius Boetius, ut erat religi ne , ac morum castitate insigni, in Arrianos elegantissimo libello inueheretur, ipse Rauennam primo, apud Theodericum, relegatus est, mox Ticinum . Quamquam per id tempus Theodericus D. Petri templum, Romae, trabeor nauit argentea, mille, & quadraginta librarum: cerostatis item argenteis duobus, librarum septuaginta: ne Iustino Caesari, & Hilderico Regi Vandalorum in Africa, Romana templa, maximis donis tunc exornantibus, concederet Quod ,& Clodoueus Rex Francorum fecerat. Transimundo Regi Vandalorum in Africa, vita functo, successerat tunc primum Hildericus : Hildericum genuerat Eudocia Rauennas, Valentiniani Augusti filia, eumque mater , quod in viro non potuerat, religione, ac monitis pie educauit. Itaque quamquam Sacramento adactus aTransimundo, Catholicis ne parceret, tam εEpiscopos Catholicam fidem seruantes,ipso Regni initio,ab exilio reuocauit, septemq. totos annos quibus regnauit, Christianam religionem, in Africa, integram, ab omniq. haereseos perfidia intactam habuit. Placidia matertera , Eudociae soror, Olibrio iam desponsa, nulli tamen umquam viro copulata , Rauennae nata, aliquot ante annis e vita excesserat. Factum, ipsa petente , diuinitus nonnulli existimant, ut Olibrii sponsi congressus, direptione vr bis vitaverit : Nam Olibrio, ab eam cladem, fuga Constantinopolim abeunte, ipsa captiua facta, &in Africam abducta, Valentiniano praesertim patre; in cuius locum subrogari, ob tale coniugium, sperare Olibrius poterat; contrucidato, abiecta lint perficiendarum nuptiarum consilia, a quibus Placi. diam perpetuo abhori uisse, uniuersa ipsius vitae ratio facile persuadet. Nam iii Gallae Placidiae auiae sinu primos adolescentiae annos, praeclara sanctitatis significatione egit, &tractationi rerum Diuinarum assidue intenta, sanitati restituit Anianum, ciuem Rauennalem,in primis nobilem, & Gallae ipsi, Valentinianoq. carum. Is summa templi D. Ioannis Euangelistae, Rauennae, ab Galla Placidia, de quo supra diximus, dedicati, ut in nouo aedificio, &abstemina Principe extructo, pererrans, omnemque operis, ac substructionum dignitatem perlustrans, pede lapsus, praeceps in terram defertur, membri que constactus, vix respirans, non absque maximo Augustorum, ceterorumque Rauennatum dolore, in cubiculum reducitur. Placidia auia, ut Deu mpro illius vita, incolumitateq. precaretur, & ipsa accurrit, & Placidiam n ptem de eadem re hortata est: Quae eam Diui Euangelistae, atque Apostoli sacram aedem ingressa, postquam Deum, Diuumque precata est, abstracta a sensibus, diu alta animi contemplatione defigitur. Quo loco eam conuenit Amanus, incolumem se testatur, visu inque sibi virum fuisse, quem, qualis esset, comprehendere, nimio fulgore praestricta acie, minime potuerit: Ponti