장음표시 사용
161쪽
runt. Constituerat enim Vrbem hanc Vitigis Regiam sedem: ibi munitiones omnes, uti Sabellicus quoque testatur, conseruabantur, quod esset artili- AN N cio, & natura loci munitilliina. Hinc factum est,ut Belisiarius eam aggressus,cuD N' expugnatione desperaret, fame, extremo obsessarum urbium malo, ad deditionem compellere cogeretur.Terra quidem importari nihil poterat, quod undique Belisarius omnia teneret loca, mare infestum reddiderant Cariarianae classes,ut inferri nihil,lii si surtim,& longe minus, quam satis esset tanto populo alendo. Ariminum praeterea, ct Ancon proximF a dextris urbes, cum Beli. sario sentiebant. A laeua Padus reliquus erat,& Veneti. Padusa ab ea parte diligenti, firmoq. praesidio munita. Ostium supererat Spineticum; quod Primarium vocamus; id crat in hosti uin potestate,atque inde Transpadanar Gothoritin urbes frumentum, & omnis generis commeatum, secundo stumine, atq. etiam ducta,quam diximus, ex Pado issa, obsessis subministrabant. Ad eam inuectionem prohibendam, excogitat in primis Belisarius firmare milite numinis ripas, alteri Magnum, alteri Vitalem cum praesidio praeficit. Evocat deinde a Venetis naues aliquot ad id aptas,quod meditabatur, agiles, & actuarias, alueis neque planis omnino, neque omnino obarsis. Tabulatis deinde circuinqua l. obsepiri, ac muniri iubet ad missilium ictus. His mandat, ut pars aduerso flumine sursum feratur , ad descendentes hostium naues pertursan das, & impediendas ; alii vero observent. Fluminis ostium, ne quid amari inferatur. Vitigis, & Rauennates , mox, ut instructae naues ad suminis os tu in apparuere, desperatam pene exi stimant rem Gothicam, nisi alio remedio restituatur. Gothos admonent, qui apud Ticinum agebant, quo in statu sint i quapropter ipsi, constata nauigiorum fluviatilium classe, quam ponunt maiore, aliquas praecedere iubent bellico apparatu instructas, alias classem subsequi: onerarias in medio collocant. Sic visum est tutam sore commeatus inuectionem.Sed ut a Ticino soluerunt flumine satis alti δε alueo pleniori, priusquam ad locum , quo tendebant, ventum sit, in sicco omnes haerent. Prodigii autem loco ferunt acceptam, eam Padi siccitatem . Tum Venetae naues optime ad huiusnodi occasiones instructae, una cum Belisarii militibus e ripa, iaculis,&sagittis hostilein classem inuadunt. Turbati Gothi re inexpectata, cum omnes conatus inde sese dimouendi , ad nihilum reciderent, deditionem rerum omnium Belisario faciunt. Quae res Vitigim ,& omni uinprocerum maxime fregit animos, in a. eain adduxit rerum omnium despera tionem, ut Francorum,& Burgundionum Legatos acciperent. Hi venientes,
in frequenti procerum Gothorum conuentu, Rauennae habito, magna pol licentur auxilia, si Gothi eos in Italici Regni societatem admittant. Verum dum liaec inter eos tractantur, Belisarius faciles pacis condiciones Gothis obtulit, sic, ut elusi, frustratique oliani spe Franci, ac Burgundioncs, do mum , Ut Optabat, redierint. Quapropter factis induciis, ad Iustinianu in Oratores missi, qui eius hac in re sensum, atque animum cognoscerent. Interea casu munitio frumentaria omnis Rauennae incendio absumpta est: Sunt tamen qui scribant, ciuem Rauennatem, Caesarianis partibus studentem illi incendium intulisse , cum , & fama suerit Malalentam id cura Dse. Reversi oratores, decretum ab Iustiniano retulerunt, uti Virigis quicquid ultra Padum est, possideret : Imperio relinqueret, quod est citra . Regiae Gazae
162쪽
Garae dimidium persolueret,qui q. Gothi citra Padum essent, Imperio subiicerentur. Id ut Gothis placuit, ita moleste tulit Belis artus,neque subscribere Decreto, quod Legati, Rauenna a Vitigi reuersi, retulerant, uoluit: quocirca Rauennae bellum renouatum : Gothi autem res sitas iam desperatas intelligentes, Belisario signis Pant, ii Rex ipsorum uellet esse, urbem illos, & una cum Vitigi Imperium Gothicum sibi tradituros: Quibus simulate Belisarius, magnam quidem sibi aloriam, summum l. decus existimare, respondit, omnium serti illinae,ac bellicosissimae nationi pi aee fle,uerum urbem interea traderent i de accipiendo Imperio postea deliberaturum: atque hoc praetextu , anno quingentesimo trigesii monono a partu Virginis Rauenna potitus est: Vitigi sq. signa illi,obsequiaq. dedentium se omnia praebuit ,& ad eum omnes Cisalpinae Galliae urbes obsides miserunt. Ingredientem autem cum exercitu Belis artu, Gothorum uini es,quae Rauennae erant,Romanorum staturam Gothica longe minorem conspicatae, multis pri iniim iactis in Romanos contumeliis, mox uiroruin suorum faci Cm coni puere, & eorum dedecus ostentare,
qui superari ab hominibus statura adeo exigua pasti essent . Nec multo post Vitigis captus, cum praecipuis Gothorum Ducibus , & Regia gaza omni,
quam dilistenter perquisitam,tandem inuenerant, a Belisario ByZantium deducitur, quinto anno postquam in Italiam uenerat. sub id tempus Cassiod rus, cum, sublatis Principibus, iam sui iuris esset, caducarum rerum inanem eloriam spernens , & pertaesus uicissitudinum humanarum, monachus factus, contulit se in contubernium sacerdotum, in Vi uariensi domo agri Rauennatis, uti grauissmi auctores testantur: cum satis constet, in Gallia suisse quo. que territorium Vi uariense, ubi D. Andeolus subdiaconus a D. Polycarpo missus, atque item D. Ostianus sacerdos floruerunt. excitauit Cassiodorus nobilissimum eodem nomine coenobium, quod quamquam praediis,ac uectigalibus ornauit, tamcn longe illustrius reddidit Bibliotheca praeclarissimis libris refertissima, quam duobus libris de institui. Diu in . lection. eruditi s smEa se scriptis, explicat. Ibi facris intentus litteris, de Anima commentarium scripsit: Variarum libros duodecim: Isagogem, quam diximus, ad monachos Vi uarienses, sed eius in hymnos Dauidis explanatio, apud uiros doctos, primas sibi uendicat , cuius initio operis, quot sollicitudinibus mortalium honores,ac dignitates alliciantur tanto opere, labore q. expetitae, ipse qui summas omnes in aula Regia adeptus est, his uerbis aperit . Repulsis aliquando in
Rauennati υrbe solluitu inibus dignitatum,incuri ocularium, noxio ore conitis, cum mali ν, caelectis animarum m/sta Bassem, id quo solent Hstirantes enicere. auidus me perscrut.uor immersi. ut dicra fatalaria suauiter imbiberem, past amarissimas actiones. Peruenisse ferunt ad Pelagii primi Ro. Pont. tempora. Religiosissimi olficio usque ad uitae exitum plenissimodecedens.Vir profecto nullo non genere laudum cumulandus, uel ipsius Athalarici, Theoderici Regis, nepotis ,& in Regnum, uti supra memorauimus, successeris, testi inonio. is enim ad ipsum Cassiodorum ad Praefecturam Praetorianam mox euehendum
scribens, Erat piane, inquit, quod in te praedicaret domi mu austi noster, eximium, animum ad promerenda dien Octa patulum . ct contra mita cu istatis obseructum ,
dum nesio quo pacto raro est in homonibus modius clausa, ct aperta iustitia. Nesciuiι qu uam ri te submurmurare contraria, cum tamen de principa.. g atia fultineres
163쪽
inridiam: derogare cupientes uicis integritas actionis.Et paulo possi a uapropter, auante Deo,quo aucIore cuncta prooeranIur, ab Indicinone Duodecima in Praefectura Praetorianae tesuggestu, atque insignibus coPocamus, ut probatum Iudicem ine metu, prouinciaefuscipiant , quas hactenus cognouimus improborum actione fatigatas. Sed quamuis habeas paternam PraefecIuram Itatico orbe praedicatam, aliorem sibi ram n exempla non ponimus,uetera moribus tuis, o omnium uota comptisti: & inst a. Con Pisue ex huic regulum digni uti, qui anteacti ascibus mirabitis continentiae emempla praebuistι: nam licet omnes pane bonoressummos aequaliter egeris, habes tamen
propos Ita crescientia bona, ubi nusiam decet ese mensuram. Haec Athalaricus, ad Cassiodorum scribens: de quo item nequaquam minora, sitia ad Senatum Romanum epistola, as firmat. Cumulavimus quidem, inquit, P.C. benis ijs no Pris
piosium uirturibus , diutum moribus, plenum magnis honoribus Sthatorem : cuiussim rita consideretis , debemus etiam quo soluimus. Irrua enim compensatione commendandus e g. q.i aures dominantiam iaculen a saepepraedicatione complexit ' dignia rates sibi creditas eximia grauitate tractauit Z σ uisus es t mpora facere, qua miri. to laudarentur in Principe. Criaimus . P. C. t adhuc rifrre uolumus , beneficia Parasperantur. Nostris quoque principi,s quan os labore conce t, cum nouit, Regni multa 8 sciret ordinari' erat solas ad uniuersa hos sciens: ipsum dictatio pisbli. ca ipsam conscia no Pra ροβebant: ct labore eius actum est, ne laboν aret Imper1km.
Haec &id genus de Cassio loro plurima extant: qui praestanti,ac proprio elogio Senator est appellatus, cum etiam V.C. illustris, cxquaestor sacri palatii, exconsul ordinarius, ex magister officiorum, Pi aestetus Praetorio Italiae, atque Patricius inscriberetur. Quamquam mirentur haec alii, ego nihil ita sus eo, quam inter Haereticos, illum, principesq. uiros labe inscctos Arriana uiuentem, fideliter perpetuo cursu ,& aequabili ratione, Catholicae Ecclesiae partesdc fili subsecutum.&defendisse : quod cum multi eius de Theologia libri declarant. nam & Salomonis dicta aggredi explicatione uelle affirmauit; tum ex iis constat, quae ipse in Praefectura ad Ioannem secundum Pont.Max. scripsit. Mihi filio, inquit, uestro intcstgentiaesensus aperiat, ut qui uermunt utilia ,s quir qu.emtanda , refugiam: Talem denique iudicem excipialpublicus actus, qualem tum Catholica mittit Ecco . Sum quidem Iudex palatinus , sed uester non disnam ese discipulus: nam tunc ista recte gerimus si a uestris regulis minime discedamus.Haec
ille. Qui cum in suis libris ad pietatem excitare, & caelestium rerum amorem animos impellere , Christianis monitis studeat, tum in primis monachos suos hortatur, ut Ioannis Cassani opus, quas Collationes Patrum inscripsit, assidue legant. Quod etiam fecisse multis deinde seculis, clarissimum Prae dicatorii ordinis Magistrum,ac parentem D. Dominicum in eius uita scribitur, qui salutis in eo libro Dinitas rimatus, summum perfecta uirtutis culmen assecutus est. Florebat etiam hoc tempore ex Rauennalibus Arator, Romanae E clesiae Cardinalis subdiaconus, in poesi maxime laudatus. Hexametro enim carmine Acta Apostolorum, mixtis in coopere, innumeris, ac uenustis allegoriarum floribus clegantissime descripsit : quos flores Venerabilis Beda, in unum colligens, suis in eadem Acta commentariis, est diligenter imitatus. Horum i broruin uolumen, cum Arator ipse Vigilio Pont. Max. ante consessionem, ut aiunt, sancti Petri, septimo Id. April. in corona multorum Episcoporum obtulisset, id ipsum clara uoce, coram omnibus recitare a Pontifice est
164쪽
est i ussus: Sed cum iam horae tempus praeteriisset, Vigilius codicem, Surgentio Primi certo,in arca locandum tradidit,ut eius te tionem,cum esset ocium, perficeret. obnixe flagitantibus omnibus, ut liber publice denuo legeretur annuente Pontifice, in D. Petri ad vincula, magna cloctissimorum hominum frequentia, ipso Aratore,distinctis uerbis recitante,ambo libri quattuor uici bus sunt auditi, cum uno die, unius tantum libri dimidium uix legi posset, ob assiduas repetitiones, quas auditores, faustis, crebrisque acclamationibus expetebant. Hos autem libros Aratorem Vigilio Ponti faci Max. dicasse, ipso rum haec, quam in manu scriptis etiam codicibus legi, inscriptio significat, nam ait. Sanctio mo, atque Apostolico, ct in toto orbe primo omnium, sacerdotum papa Vigilio, Arato ubdiaconus. Vbi cum nec se Cardinalem appellet,neque Cardinales subdiaconos in Ecclesia Romana umquam legerim, facile addit. cor,ut credam, Cardinalis nomen deinde suisse adscriptum. Praesides Italiae proficiscens Belisarius reliquerat Ioannem, Bessam, Vitalem, & Constanti aianum: qui tot malis Prouinciam affecerunt, ut omnium Barbarorum damna facile superauerint. Gothi in Picenum ad Vraiam ex sorore Vitigis genitum conuenerunt, Regemq. sibi dclegerunt; sed ipsc non assensit, ac potius hortatus est,ut Ildobando Visigotho; cuius auunculus Theudas in Hispania Visgothorum Rex erat; Regnum traderent : quod cum fecissent, paucis tamen post mensibus Ildobandus, multis etiam Italis, acerbitate Caesarianorum Magistratuum concitis, secum coniunctis, deuicto apud Taruilium Vitali, a Belia inter epulas necatus est. Itaque Rugi, qui & ipsi cum Gothis erant, reliquis inuitis Gothis Araricum Regem cxtulerunt. Bad uillas autem cognomento Totitas, Ildobaldi nepos, Rauennam misit ad Constantianum , qui traditurum se Taruisium polliceretur, si se, comitesq. suos incolumes serti ret: sed cum interea Gothi, iniquo animo Ararici Imperium serentes, T illam ad Regnum suscipiendum accendissent, Araricum e medio tollere polliciti, haud ita diu post Ararico per dolum extincto, Totilas suffectus est. Caesariani Duces hoc accepto, Rauennae conuentum habent, ubi Constantianus, & Alexander sedebant. Fuerat autem in Italiam a Iustiniano Alexander missus, qui dum Italos falsis quaestionibus de pecunia Regia auersa , &fraudibus in Theodericum Regem commissis, implicui stet,& militum,uel maximos labores,compensiret cxilibus stipendiis,Italos Iustiniano infensos reddiderat. Interea Rauennae aedificari coeptum est D.Vitali martyri templum ab Iuliano Argentario, Iustiniano, ut aiunt, Caesare iubente, qui, tribus iam annis Constantinopoli D. Sophiae aedem sacram, summa impensa, atque arte extruxerat, ac dedicauerat: quae olim a Coia stantino Maximo, minori mole, excitata, incendio conflagrauerat: quemadmodum Rauenna,quo loco aedificatum est hoc ab Argentario D.Vitali templum summa operis magnificentia, erat templum quidem illi martyri beatissutio, ciuitatis patrono, sed exiguum, atque ignobile. Dum autem celebre teinplum illi aedificatur, Ecclesius Archiepiscopus, inde haud procul, paternas aedes in templum erexerat D. Mariae Virgini matri, quod Maioris appellauit, quod alia essent sacra illi minora templa in eadem urbe. In eius templi testudine D. Mariae Virginis imaginem, tanta artificis eruditione,opere uermiculato, pictam fui ste fertur, ut nihil pulchr iis , & similius cxtaret: Ad eius pedes haec carmina legebantur.
165쪽
Virginis aula micat, Christum quae cepit ab astris, Nuncius e caelis Angelus ante fuit. Usterium υινbi genitrix o virgo perennis , Auctoris . Fuifacta parens domini.
Vera Magi, claudi, caeci, mors,uita fatentur:
Culmina sacra Deo dedicat Ecclesius. Huius templi curam, sacerdotibus communitatem uitae,uictusq. seruantibus tradidit, his adiunctis muneribus. Patena ex auro: Vrnis sacris argenteis septem: ex auro una: Fundis quattuor in agro Ravennati.Vrsiano etiam tem plo dono dedit patenam ex auro librarum quinque: Vrnas sacras ex auro, praestantissimis gemmis distinctas,complures: Candelabra ex argento duodecim: Aram quoque ex argento erexit ducentaru librarum mecnon multa alia tem pia muneribus exornauit. Nam & hoc tempore Rauennas Ecclesia bonis martyrum aucta est, quae ad Caesaris aerarium fuerant carum calamitatum saeculo
adiuncta. Quamobrem multo eis caciori appellatione, Rauennatem Ecclesiam sanctam,& amplam uocauerunt, quod non ipso solum cruore martyrum sancto, sed eorum etiam bonis aucta, larmataq. sit. Tricollim Ecclesius aggressus, perficere non potuit; quemadmodum neque D. Vitalis templum, cuius aedificationem, Iustinianus, ex scriptorum Rauennatu in sententia, Ecclesio,& Iuliano mandauerat, sub id tempus cu in conuentu Rauennati a Caesarianis Ducibus, decretum fuisset Veronam aggrediendam, eam infelici euentu, Decimo tertio hal.Sextil.ut Agnellus scribit, militibus Rauennalibus strenuam huic prouinciae navantibus operam, ceperunt: sed tamen haud ita multo post, ad Trebiam miserabiliter caeli, fugatiq. sunt.Cumq.Totita uictor uniuersam sere Italiam occupauisset,Caesariani Duces rem inopi a amicti, &uectigalibus spoliati,quae ex civitatibus a Gothis iam occupatis,antea capiebant, inter se,caru,quae reliquae fuerant, ciuitatum administrationes distribuerut .Rauennam Constantianus habuit, uir nobilissimus,ac strenuis sinus: Ioannes, Romam; Bessa,Spoletu: Cyprianus,Perusiam. Per hos dies moritur Ecclesius Rauennas Archiepiscopus, in ipsa aedificatione tepli D.Vitalis media,VI. kal. Sext. sepultus in D. Vitalis, ad aram Diuorum Nazarii& Celsi,quibus eo in templo sacellum dicatum est, admirabili ueneratione,ob reliquiarum,multarum q. praeterea sacrarum rerum praesentiam, stequentatum. In illud ingredi mulieribus nefas est, & Sancta Sanctorum appellatur. Ecclesii imaginem intempli testudine, opere tessellato pingendam curauit Argentarius, quae adhuc extat,templum in manibus habentem: cui inscriptum est, Acclesius Episco. tus, neque enim tunc Archiepiscoporum titulo, neque multis deinde annis, Rauennates Antistites uocabantur. Eiusdem imago, templum D Mariae Vim gini , ac infanti Christo Deo offerentis, in D. Mariae maioris cernitur, opere picta uermiculato, annos referens circiter quadraginta, sed ista corrupta, ut nisi eorum, qui praesunt, liberalitas latius pateat, paucis abhinc annis penitus collapsura sit . Quemadmodum& eandem ob causam anno M. D. L. sede ob Pauli Tertii Pont.Max. obitum,uacante, pulcherrimam eam, de qua supra diximus, imaginem D. Virginis matris, & carmina, una cum aurea pene testudine,ingenti ruina,ac damno corruisse uidimus: in quo maximum quiddam contigit, quod cum inferius sanctissima Eucharistia loculo inclusa serua
166쪽
tetur, hine atque inde ruina, & lapidibus maximis decidentibus, &qua si a
tingere non audentibus, incolumis, & intacta permansit, cum tamen uel ipsa pauimenti marmora in minutissimas partes confricta sint. Huic Ecclesio exstatre filius fuit, eadem nobili Praesectorum familia genitus: quem cum Ec Hesus, Cornelio, uiro religiosissimo, coenobii D. Vitalis Prefecto, litteris bonisq. moribus instruendum tradidisset,eiusmodi euasit,ut Eutitio cuidam 'quartum iam annum coeco, uisum restituerit. Romam uero religionis causa
proficiscens, cum uallis Interocrinae, quae est in Marsis, situm, qua sit ob soli
tudinem ,& amoenitatem diuinarum rerum contemplationi a Deo fabric tum iudicauisset, Roma rediens, ardem ibi D.Mariae Virgini crexit, sedemq. suam, atque habitationem fecit. Interocrea enim, cuius a Strabone fit mentio , opiduin fuit, a Reate, ut eX Antonini itinerario cognoscitur,haud procul. Finitimis populis, ut D. Gregorius in Dialogis assirmat, illuc conuenien . tibus, magn itudine prodigiorum, & uitae sanctitate permotis, sacra Seuerus, id eni m erat illi nomen; administrabat. Inter cetera occurrit illu d, quod cum ex uicinis quidam extremum spiritum duceret,misit ad Seuerum,uti ad se usniens, eu a consessione expiaret a peccatis, quo purus ab omni scelerum labe ex hac uita migraret.Vites tum sorte SeueruS putabat: itaq.nunciis praemissis,
qui dicerent lium propediem affuturum, ipsiq. quod reliquum fuerat uiti uinamputato, iam abeunti, hominem animam exhalavisse, nuncii referunt, neque esse amplius cur accederet. Hac re uehementer commotus Seuerus, sibi
ipsi mortem uiri adscribens, ingenti moerore,ac luctu,ad illius cadauer accitorii , ibi q. cum diu se illius mortis auctorem multis lacrymis professias fuisset, caputq. illideret ad humum, continuo uir ille ad uitam reuocatus est summa omnium, qui aderant admiratione, ac laetitia, quae pro dolore lacrymas momnium oculis uberes eliciebat. Sciscitantibus autem a finibus ubi locorum fuisset, respondit, se ab tetris hominibus, ignem ex ore & naribus expiranti- bus, per obscura loca cum duceretur, obuium pulcherrimum adolescentem cum egregio comitatu, habuisse, qui tetros illos homines iusserat, ut se roducerent , effundere Seuerum lacrymas, quibus esset, Dei iussit,ad uitam reuocandus. Haec Seuerus cum accepisset, ex humo assurgens, confessione hominem expiauit: qui octauo post die animam iterii exhalavit. Interea succes.sit in Rauennati Archiepiscopatu, Ecclesio , Ursicinus, patria Rauennas, i procero,sed tenui corpore, facie rubra, magnis oculis, summa uir religione, P η LyLatque innocentia. Cum autem Neapoli post diuturnam obsidionem a Gothis A N N. capta, res Italiae in dies uergere in peius, Iustinianus audiret,denuo mitten- DXLIII. dum decernit Belisarium, qui aduersus Persas interea bellauerat. Hic accedens , Hydruntum obsidione liberauit, & Valentino Duce, terrestri itinere, praemisso, Rauennam ipse mari profectus est. Inter primarios urbis Rauennae uiros, antiqua nobilitate tunc; ut inquit ex Franchino, Ferretius : florebat Isnardus Trauersarius, qui semper Caesarianas partes fouerat,& unice a Belisario, propter uirtutem bellicam, cum nobilitate coniunctam, diligebatur. Importunus enim Trauersarius, quem Theoderico a secretis diximus fuisse, Stephanum, Fraianum, ac Maximum filios habuit. Stephano summa cum Gothis intercessit familiaritas, & contigit uiridi senectute ad uagesimum aetatiS murum peruenire: cumq. Dux esset strenuissimus, obsidioni Romanae
167쪽
eum Gothis non sine laude intersuit. Traianus Rauennae, & Maximus, uir Iitteris apprime instructus Romae, ante Stephanum decesserunt. Qui Stephanus, filios genuit Sergium , ac Pyrrhum. Sergius uitae innocentia,ac religio de singulari, in D.Seueri Archiepiscopi templo, Deo seruiens, & cucullatus, tranquille uitam confecit. Pyrrhus cum Gothis sentiens Albanam uxorem duxit, Doctrulfi Gothici Ducis filiam: ex quibus nuptiis nascuntur Bucellus, & Amingus, qui Burgundos superauit. Ex Bucello Gothiseedus ortus est, &
Lotarius. Ex Lotario, Isnardus,& Carolus, qui bellum eo tempore Veiactis intulit, eisq. mandasse fertur, Rauennae salem ut emerent, Isnardus Theodorum , Stephanum, ac Nicolaum genuit: quem Nicolaum, ferunt Beluarium tenuisse, cum aqua baptismatis sacra perfunderetur, sacram q. ob id ais nita tem , Belisarium cum Is hardo contraxisse. Has nobilissimae familiae successio nes, tametsi consu se scriptas, & cum temporum ratione fortasse parum consentientcs, ex Antonii Franchini Commentariolo;quem Ioannes Petrus se rettus typographorum imprimendum propio curauit; hic uolui descripssse, ut aditum patefacerem iis, qui diligentius rem ipsam inuestigabunt i ncque enim fieri potuisse cxisti ino, ut intra cursum triginta annorum; tot enim se me ab Theoderici Regis morte, cum Importunus Trauersiarius, & Maximus filius uiuebant; ad Belisarium intercidere ; quinque successiones, Maximi, Pyrrhi, Bucelli, Lotarii, & Isnardi concluderentur. Ex Theodoro Isina di silio, Barnabas, & Paulus nascuntur , qui Paulus cum octingentcs moanno ab ortu Christi uiueret, uti dicemus, secit, ut Isnardus Nicolaum filium multo post Belisarii tempora susceperit. Vtcumque, ad Belisarium re-A N N. uertamur, quem, cum Rauennam peruenisset, ut illam diligentcr muniret, P Litu 3- Italiae statum multo quam putarat deteriorem comperisti, pomi tuit uenisse: praesertim cum Totita, Tibure, Firmo, Asculo, Spoleto, Asisioq. captis,&Perusiae expugnatione frustra tentata,ad obsidionem Romae conuersiis esset. Itaque conuentu Rauennam uocato, acri concione Romanis,& Gothis, qui Rauennae erant,ad fidem seruandam;& bellum strenue gerendum incensis, Iustino cum paucis in Rauennae praesidio constituto, opem Romae latu rus , Rauenna cum classe prosectus, omni ora Italiae perlustrata, eo contendit. Iisdem diebus Bacauda, qui & Baucada scribitur, Iuliani Argentarii
gener, socero opem serente, ob consequuta; ut in uetustissima templi inscriptione legitur: beneficia, in regione Rauennatis urbis, cui regioni Aphriciscar cognomentum est, D . Michaeli Archangelo, templum, quod adhuc sup rest, aedificauit, dedicauitq. anno post consulatum Basilii iunioris, quarto,
hesu Indictione octaua , qui fuit a partu Virginis quadragesimus quintus supra
D x i. v. quingentzsimum nonis Mai. brevi q. post, Bacauda moritur, & in monumento marmoreo , a templo haud procul, insta turrim sepultus est. Per idem tempus Vrsicinus Archiepiscopus Rauennas, Iulianum Argentarium in aedificationem Augustissimi templi D. Vitalis incumbentem, hortatur, ut ad unius patroni ciuitatis templum, alterum adiungeret D. Apollinari , & gcminata p1etate, ambos Rauennatum Diuos tutelares, honore assiceret. Id cum Iustiniano Argrntarius significasset, & Caesar fuisset astensus, ad Classem , ubi templum ignobile D. Apollinari extructum crat,maius, ac nobilius templum aedificauit. Quod ad hanc diem extat,ipsam egregii operis admirabilem antiquit tem
168쪽
quitatem praeseserens . Non me latet, hoc ab Narsete aedificatum plerosque scribere, sed Rico baldo, & aliis, Iustiniano per Argentarium, Argentariove ipsi adscribentibus , ego pluribus de causis libentius assentior: ac cedente ad haec uetustissimo lapide in ipso templi medio, litteris eius seiaculi sculpto, in quo legitur, Maximinum Archiepiscopum Rauennatem , templum illud ab Iu iano Argentario mandato Ursicini Archiepiscopi, aedificatum , consecrasse. Blondus omnium sententia decipitur , qui de ii. lustrata Italia scribens , id ab Theoderico aedificatum putat. Nec haudita diu post, obiit Ursicinus Archiepiscopus, cum annos tres Rauennariti Ecclesiae praesiisset. Sepultus in Diuorum Naaarii ,& Celsi sacello. Eius imago in testudine spectatur Classensis templi : Ferunt autem , uti
supra docuimus, eum Diui Ursicini Rauennatis martyris memoriam, cum obtruncatus ex humo surrexit, caputque ambabus apprehendit manibus tribus ex collo ramis palmae prodeuntibus, renouandam curauisse : quod
eo modo sibi ad sepulchrum martyris oranti, uisius suisset. Victor post Vrscinum Archiepiscopus eligitur: qui Ravennatibus templis ornandis in-itentus, testiadinem supra aram maXimam aedis Vrsianae erexit, pondo ccnties uiginti: ad quam conficiendam plerique scribunt, Iustinianum, censum omnem annuum , quem ex Italia capiebat, & centies uiginti librarum argenti summa in complebat , Victori Archiepiscopo donauisse. Multis post annis, aucta libidine,atque auaritia, sublata testudo est, & lignea addita, argento incrustata: Tametsi putent non ignobiles auctores, a Victore incrustatam argento bracteato ligneam testudinem, non ex argento factam. Hanc anno MI XII. in direptione urbis, Galli rapuerunt. Ex eodem census argento, auroq. multa uasa, sacris celebrandis mysteriis conflauit ; quorum
pleraque suo tempore, Agnellus Rauennas , qui de his scripsita perfuisse testatur. Inter cetera numerat ex auro, cum sericis staminibus, Endo thyin, sex imaginibus , quarum una Victorem referebat, eleganter pictam: In scruptis autem circa Endothyna litteris, suum id esse munus testabatur. Balneum iuxta domum templi, quod ad Archiepiscopatus muros pcrtinebat, restituit,prae stanti marmore parietes uestiens: pauimento autem tesselati, uermiculatiq. operis. Fontem ab Petro Chrysologo, quadratum, iuxta Petrianum templum, in Classe , aedificatum , ornauit, in cuius erat orbita scriptum,
Satio Domno Papa Victore. Haec omnia cum Agnelli tempore extarent, quaeritur idem a malevolis uiris dirui. Nunc tantarum rerum nulla apparent uestigia. Victorem Archiepiscopum fuisse hilarem ferunt, pulchra facie: cacoda monibus ingenti terrori, eosq. fugare solitum. Moritur autem.XV. kal. Mart. sepultus in sacello Diuorum Nazarii & Celsi, iuxta Ecclesium , cum parum diu Rauennali Ecclesiae praefuistet. In eius locum Maximianus subrogatur, admirabili euentu . Nain Polae ortus; quae urbs est Iapidiae, Colonia a ueteri bus uocata, tametsi Plinius sua aetate Iuliam pietatem appellari scribat; s crisq. ibidem initiatus, uitae sanctitate ad sacerdotis munus aspirans, Diaconus cum esset, foderetq. terram, sementem facturus, uas ingens auri plenum reperit. Ille primum nouo casu, quid ageret incertus, mox boue in te fecto, & exenterato, uentrem illius numismatibus implet, accersitisque isto. ribus, cuiauit ex hircorum pelle magnas confici soleas, quas item aureis O nummis
169쪽
nummis impleuit. Quod reliquum fuerat, religione tactus, ad Iustinianum affert. Sciscitanti autem Caesari, an aliquam sibi partem retinuiset, respondit, Deum testor, Augustissime Cauar, nihil mihi seruatum,nisi quantum in uentrem, ac soleas exposui. Accepit Iustinianus perinde ac de uidui S uestitu dictum, cum tamen de eo intelligeret Maximianus, quod occultum suppresserat. Dum autem secum uolueret, quid muneris homini daret ad c d fideli, nunciatum est, Victorem Rauennatem Archiepiscopum diem obiis e. Quocirca Rauennalibus pallium ab Caesare per legatos petentibus, iussit, Maximianum, in eorum Archiepiscopum, ab Vigilio Pont. Max. consecrari. Is tum Pontifex apud Patras Achaiae urbem exulabat, Theodot ae, uxoris Iu stiniani iussiit quae cum Anthemium foueret, uirum haereticum , Vigilium ei in hoc assentiri recusantem, ad se ByZantium deduci curauit,& carcere, inediaq. misere cruciatum Patras relegauerat. Archiepiscopus itaque Rauennatum sacratur ab Vigilio Maximianus pridie Id. Octobr. Basilii iunioi is quinquies P.C. Ind. X.quod incidit in annum a partu Virginis D X L V I. cum annum aetatis ageret octauum & quadragesimum ; accepto t. pallio Rauennam uenit.Sub id sere tempus, cum Totila quattuor militum proditione, vi bciri Romam occupauerat; ab se tamen; ut in malis ; benigne, & clementer tractatam. Belisarius tunc in portu Antii se continebat, febri laborans, quam exanimi aegritudine ob tantam rerum difficultatem contraxerat i accc lcnte praesertim falso rumore, portum illum, ubi Antonina uxor erat, aptum. Nec diu post Totitas, cum nobiles Romanos, partim secum abduxisset, alios cum coniugibus,ac liberis in opida Campaniae ablegasset,ceteros habitatores amouisset,iniserando plane spectaculo, Eoinam gentium dominam , domicilium Imperii,& gloriae, ab incolis omnino uacuam reddiderat, Belisarius autem ceperat,illam ingressus,restituere,ciuesq.reuocare Rauenates qui interea alium
in Archiepiscopum suffecerant, & Maximiani ignobilitatem spernebant,urbe hominem excluserunt. Ipse uti summa uir moderatione, ac c hristiana innocentia,ne longius ab grege abesset, extra portam D.Victoris haud procul a flumine, quod Posiasconti appellatum Agnellus scribit, iuxta D. Eusebii templum , iis in aedibus , quas Uni mundus Arianus Episcopus Theoderici Regis
tempore aedificauerat,habitauit: necnon & apud D. Georgii; quas omnes aedes ac domus aedificatas ab Arianis Agnellus Memoriae prodit; Episcopia l. uocata fuisse,quod illas Episcopi incolerent; ex talicque Omnes ad sua tempora; quibus temporibus Valerius, Rauennatum Antistes,cas cst demolitus ; ex corii q. ruinis domu erexit quae noua, ac Valeriana dicebatur. In tanta dissensione Rauennatum,& Archiepiscopi, non desuere, qui per legatos superbia,ac contumaciam Rauennatum significare Caesari tentarent, sed cum rescivissct id Maximianus,retraxit eorum conatu in ,& se totum Dei prouidentiae tradidit; cmpi tq. interea & bladioribus uerbis,& muneribus, animos reluctantiu mollire,
Deum q. assidue precari, ut quod sibi cset honori,& populo usui, id ciliceret. Rauennates tande,uirtute hominis perspecta, eum libenter in Archiepiscopurecipiunt. Huius Archiepiscopatus initio absolutum est augustissimum D. Vitalis templum,ingenti quidem, sed erudito sumptu. Nam totu orbiculare est, duplici ordine columnarum; alter superior, qui testudinem sustinet, & porticum efficit,e quo quasi ad Theatri simulacrum, in templi pauimentum , quod
170쪽
erat tessellati,& uermiculati operis, despectatur. Inseriores columnae, superiote, &Theatrum fulciunt, sectoq- lapide pretioso uestiuntur; quo codem se nere lapidum uniuerti parietes incrustabantur; nunc aliqua in parte non absunt. In iis lapidibus natura admirabili lusit opificio, efformatis animalium, rerum q. praeterea diuersarum imaginibus; & sacerdotis praesertim sacris ue stibus induti perinde ac si essui rem diuinam facturus.Quod si grauis sinaus ille philosophus Albertus Magnus uehemzntcr miratur Regis caput,quod Venetiis, dum secarentur lapidzs , ad parietes templi incrustandos , uiderat; quid de hoc dixi St, quod uniuersum est absolutum,& Christianae religio. nis pallio, ac uestibus indutum : Aram maximam D. Mariae Virgini, ex alabastri te mirae perspicuitatis, dicauit, cuius testudinem quatuor columnis sufful.
sit, quae cum pretiosae est diat Onancs, earum tamen una longe omnes nobili late superabat. Hanc aram, cum superioribus annis Caslinenses cucullati,
ut modo, templum incolunt, e medio sacelli, ad parietem propius admouisent, columnas in ipso sacelli ingressu collocauere; & marmoreo pariete adiecto, sacellum intercluserunt; quo a populo magis secreti, rem diuinam se ciant. Quae omnium praestantis sina columna est,dextrorsum ingredientibus apparet: meaq. spectantur Porphyritis, Ophytis, Iaspidum omnis generis, Carbunculi, Calcedonii, Agathes, complurium q. huiusmodi pretiosorum
lapidum matrices quod uoluptatem auget , humanorum capitum in t gre expressa sinulacra, diuersarum q. huiusmodi rerum. Inter has columnas quod est spatii, statuae ex marmore geminorum utrinq. puerorum, & cochlea marina, aut certe Buccinum, & serpens, qui Aesculapium referre creditur, complent, adeo insigni arte praecellentium artificum, ut, cum auctor ignoretur, tamen uel ipsius Phydiae, ac Praxitelis opera aequare credantur. Eo loco, ubi sanctam cadauer D. Vitalis tumulatum erat, Queam excavarunt, cuius pauimentum pari artificio, quo & templum , cxornatum. Inde ad haec usque tempora aqua emanat . Foucae aram imposuit , testudine columnis quatuor pretiosissimis se filia, contectam; quas columnas uniuersamque aram, ac
testudinem, argento bracteato uestiit: adiecitque utrinque specula, e quibus uniuersi templi simulacrum redditur; quae adhuc extant; sed reliqua sunt sublata. Porta ad Occidentem structurae specie uniuerso operi consentiens, octo columnis praestantibus suffulta erat , ornamentisque alabastri te , & candidissimo marmore , multoque passim ophyte caelata spectabatur. quamquam e regione uniuscuiusque columnae, ianuae minores,as.
apertae, postibus multiiuga historia sculptis , aderant. Nunc nihil omnino superest; aliundeque a meridie scilicet, & oriente ingressus in aedem patet. In sacelli maioris testudine, Ecclesii ,& Maximiani, Iustinianique
Caesaris imagines vermiculato opere conspiciuntur. Nam Ecclesius; ut dixi. mus ; aedificationi donec vixit , praefuit: Maximianus aedificatam aedem sacrauit. Cum autem consecraretur; cuius consecrationis dies fuit XIIII. kalen. Maii anno quadragesimo septimo supra quingentesimum , ab ortu Christi: interfuisse Iustinianum, atque Theodoram uxorem ferunt a conti-gisPq. ut, cum in templum Theodora ingrederetur, accurrissentque puellae aquam lustralem in faciem illius,ut de more spargerent,dimouentes carbasea uela, quibus contegebatur,atq. circumdabatur aquae uas, ne quid in eam lin-O a purum
