Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

151쪽

it o HIS T. RAUENN.

ficiis fuisse tamen vestibus, ornamentis q. indutum, ac sibi, uti Placidiamidisam virgine adiret,edixiste, gratiasq. illi ageret,cuius precibus,vitam illi Deus seruasset. Haec , accepta sibi ne serrentur, virgo, ut magna animi demissione, plurimum laborauit, sic ipsa magnitudo rei, & Anianus maxime diuulgarunt.

Postquam vero in Africam, cum matre, sororeq. traiecit, perpetuaque innocentia , ac pietate, iuuentutem traduxit, inclinantibus iam annis, cum libearius colloquendi, abeundi l. facultas tribueretur, honesto famulatu suinpto, loca sancta Palestinae inuisere decreuit.Eius sanctae peregrinationis incommoda, mira alacritate exhausta, percurrere si veli m, nimius, in hac praesertim historia, videar, quemadmodum si, & pietatis studium in sacro visendo Christi Dei sepulcro, omnibusq. Hiersolymitanis mistcriis, explicare contendam. Annos ibi duos peragrauit potius, quam perstitit, cum assidue huc, illuc ad

sancta loca concurreret. Ceterum Eudocia interea soror moritur: cuius de

obitu post quam sibi renunciatum est ; cum antea Eudoxia quoque mater excessisset e vita,& in Mica magni de religione tumultus miscerentur; Rauenam redire statuit. Cum autem Tripoli soluisset, satisq. magnam peregrin rum egentium, qui illam sequebantur, Turbam secum afferret, siue tempestate actae naves fuerint, siue nouae tunc primum surgentis urbis desiderio dii. ceretur , nonnullorii sorte etiam peregrinorum sermonibus incitata, Venetias appulit: inde Veronam accessit: ubi omnibus accepta humanitatis officiis, cum aliquot menses , rogatu Ciuium perstitisset, Drudam , Horabilis, feminae primariae, filiam, quam suis tectis receperat, subito morbo, voce, audi tuq. destitutam, nullisq. ab remediis adiutam, precibus ad Deum susis, insanitatem restituisse serunt. Verum haud ita diu post , febre correpta, numen Diuinum appellans, quincto Id.Octobr. ex hoc mortali carcere, ad perpo am Iibertatem, sempiternaq. premia abiit. In D. Stephani basilica, quae tunc maxima Veronae aedes erat, ad sepulturam data est, incredibili Veronensium stequentia, luctu cl. Multa deinde ad eius sepulcrum insignia miracula ,& tunc successere,&in dies succedunt. Atque de Placidia satis haec sint: ad Boetium

redeo. Is Ticini tandem in carcerem contrusus, necatur. Sunt tamen qui ve

lint, si Ricobaldo assentimus, quarto exilii anno , Boetium in agro Mediolanensi comprehensum ab Theoderici satellitibus,& strangulatum. SymmachuRauennae, in libera custodia, honoris specie, habitum, tandem quincto Ial. Iun. obtruncatum. Haud disssimili euentu , quo nostra aetate Henricus Anglorum Rex Octavus, ab auctoritate Romani Pontificis, suaq. prestina pietate discedens, Vol ensq. uxore Catherina, Ferdinandi Hispaniae Catholici Regis fi lia ,&Caroli Quincti Caesaris Augusti matertera, repudiata, Annam Bolei-nem, natam obscuro loco: nisi quod non absque multis indiciis, ipsiusmet Henrici filia habebatur: in matrimonium sibi collocare, Thomam Morum,&Ioannem Fis herum, Episcopum Roffensem in carcerem coniectos , capite mulctauit: cum optimi,sanctissimi q. Viri, verae iustitiae, ac religionis plenissi. mi, ab improba adulatione, & impio Regis consilio abhorrercnt: Ipseq. Morus , qui, quod Regi a secretis esset, illius insani consilii particeps credebatur, apud populum publice causam suam dixisset. Sed quamquam Catholici viri

munus, foeda morte, Ob insanientis Regis barbariem , persoluerunt, eorum

152쪽

LIBER . TERTIVS et i

tegra, & laudata vivet,q uemadmodum de Boetio, & Symmacho nunc videmus. Neque vero minori Theodericus rabie in Ioannem Pontificem Max. Constantinopoli Romam reuersum , farisit. Cum enim resciuisset quanto honore fuisset acceptus, quasi in ipsius contumeliam factum, aegre admodum tulit: praesertim intelligens Ioannem cum Iustino, aduersus Arrianos sentire. Itaque optimum Pontificem, nulla eius sacrosancta auctoritate permotus, Rauennam venire cum secus itineris iussum, in carcerem contrusit, parum q. Οmnino abfuit, quin eum confestim interficeret. Verum Ioannes nihil deterritus , sed caritate Episcopali, ac plane Apostolica in dies magis incensus, causam tueri Catholicorum non destitit, & Tert. Id. Iun. ad Episcopos Italiae sic scripsit. Ioannes Episcopus omnibus perprouincias Italia constitutis Episcopis. in Do- ζ es Vimino salutem. Saepissimὸ multo iam experimento didici sanctum pleratis vestrae LM-diam . circa religionem Christianam, gloriosis crescere, or dilatarι augmentis, o fris ricta, quae non sotam me . sed omnes Domini sacerdores consolatur, o roborat, vestris in mentibus, o operibus, perfacerdotale agno suur opus, ct dilutatur. Iduapropter fratres hortor vos. ct moneo contra Arrianam perfidiam , quae tam non δε-

mel, sed saepe damnata est. er modo in qηibusdam reuiusu , armari gladio dira nfancti, ut eam, adminiculante Diuina gratia, opprimere, o extirpare valeamus, is nec radix eius in posterum inuentatur. Ecclesias vero Arraanorum ubicumque inueneritis. Cauolicas eas, Divinis precibus, ct operibus, assique τί n, ora, consecrater

quia, o nos, quandosuimus Cons antinopoli, iam pro religione Ca tholica, quam ese Regis Theoderici causa. suadente, atque hortante, Arrianos .extirpantepi simo, atque Christiansimo, tantissimo Iuctino, Orthodoxo Imperatore , quascumque in partibus eorum Ecclesias reperirepotaimus, Cathoticas eas, Domino Frm ferente, consecrastinus . Et quamquam praedictis Theoderisaes Rex, eorum petie luctus intri ecus, drobuolotus extris ecus, nos, ct omnem regionem nostram perdere, o gladio, se igne consumere minetar, noti e tamen propterea deficere, sed vincirer in Uro Dominico

elaboraresadere, o iuxta veritatis vocem, notite, rimere eos, qui occidunt corpus,

animam autem non possunt occi ere, sed potius eum timere , qui poleis animam. Erco us mittere in gehennam. Haec optimus Ponti sex, qui, & alia multa in eandem sententiam adscribit, quae conscientiam puram, robur inuictum, ardo' rem incredib: lem, contemnentem ,& latebras, & vincula, & tormenta, de mortem tandem ipsam, praeseserunt. Periit sanctissimus vir, Rauennae, uti

etiam memoriae prodit Anastasius Bibliothecarius sexto kal. Iun. in carcere, pedore, situ, & inedia, consulatu Olybrii. Romam cadauen Rauenna allatum,& tumulo conditum in D. Petri. Haud multo post, uti scribit Procopius, cum caenanti Theoderico piscis caput esset appos tuni, refugisse Theodericum ferunt , quasi Symmachi, suo iustii in rei secti, faciem oblatam, quae fatuos oculos in eo defigeret, truci aspectu, labio inferiori mordicus apprehenso: cuius spectaculi atrocitate perculsus, subito horrore corripitur. Itaque regressus in cubiculum, lecto decubuit, atque adhibito Elpidio Medico, re exposita, patratum a se in Symmachum, Boetiuinq. facinus, acerbe flere instituit. Non a gesimo Octauo tandem die post Ioannem Pontificem, qui dies, quarto Non. Septembr. sui eodem Olybrio. . C. solo occidentali Consule, anno a partu Virginis quingentesimo vigesimo sexto, amplexi a moritur, seu, ut aliis vi sum est, ventris fluxu, itanni cruciatibus male assi eius, terrio , ct trigesimo

anno

153쪽

anno Italici Regni. Visa est eius anima, eodem quodnteriit die, ab Eremita, cui Calogero fuisse nomen plerique serunt, in Lyparcum ignem, ab Ioan ne Pontifice, & Symmacho contrudi, uti affrmat D. Gregorius in Dialogis. Hunc autem Regem, si Ioannis Pont. Max. & Boetii, Symmachi q. necibus abstinuisset, & Arriana haeres non fuisset imbutus, facile quisque posset cum

quolibet Caesarum comparare: nam & corporis specie,& virtvt: bus animi, quae maxime Augustum virum,& ceteris praestimam decent,ornatissimus suit: supplicationi autem Diuinae assiduam Operam dedisse ; testatur eius racpos Athalaricus R ex. Veteribus aedificiis restituendis, nouis q. excitandis apprime intentus, Romam, Rauennam, & Omnem pene Italiam, ac Siciliam illustra uit: Portum Sicinum instaurauit, balneaq. Aponensia, & palatium ibidem vetus ruens.Paludem Spoletinam . per Spem, Decemnoniam per Decium, Romanum patricium, exiccare studuit. Hinc Symmachum Patritium pluri irrulaudauit, quod aedificiis insignibus, in suburbana sua, Romam traxiste videretur, ut quem illas substructiones intrare contingeret, is aspcetum suum

extra Romam esse non sentiret, nisi cum nossct se & agrorum amoen: tatibus interesse: itaque ad eum scribens, mores, inquit, tuos Iabrica loquuntur . quia n mo in istis diligens agnoscitur, nisi qui, drinsuis sinsibus ornatissimus inuenitur. Arcas ad condenda mortua hominum corpora , plurimas fieri ex marmore, & ne iniuste distraherentur, Rauennae distribui iussit per Daniele illarum artificem, quod sint, lugentium non parua consolatio, quoniam Inquit, anima tan tim δε mun ti tonuersatione d scedunt, corpora vero dulces quondam si perstites non Iim quunt. Litterarum cognitionem tanti semper secit, ut Decium de quo supra diximus, Patricium, nobilitate clarissimum, tamen eo illustriorem dixerdit, quod naturae bona, liticrarii insignibus decorarat . Hinc Athalaricus Rex suiς litteris ad Cassiodorum Senatorem Praesectum Praetorio,de illo verba faciens,

nam cum esset, inquit, publica cura vacuasus, sententias prudentum a tu sfabulis evigebat, Uscris proprνs, se aequar et antiquis. Mediarum cursis. maris us , δευμ mmiracula, rimator acutissimus inquirebat, ut rerum naturis dii g ntius terscrutaras,

quidam purpuratus videretur esse philosophus. Tanta ueneratione Episcopos prosequebatur,ut cum apud eum Augustanae urbis Episcopus, proditionis pati laeinti inulatus fuisset, nihil tamen cum pati voluerit, affrmariiq. falsa omnia esse, & ad Eustorgium Epispicopum Mediolanensem hac de re scribens, ait, nihil enim in tali honore temeraria cognitione praesιm nium eis , ubi si proposito crediatur , etiam Iacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina, in ratibus nix viant sidem. Aliquot praerogatiuas dedit Rauennali Ecclesiae, quibus & Mediolanensem deinde ornauit, ipso ad Faustum Praepositum ita scribent. Defensore acrosancta Mediolanensis Ecclesiaepro expensis pauperum, qua sita lucri exaggeratione sun duntur,inum sibi ex negociatoribus urbissuae desiderabant oportere praestari, qui per emptori unctus e cio, exceptis negociationis oneribus, debeat implere. quo fuscipis. Haec enim nos, is Rauennali Ecclesiae commemorant, motos rationabili akegatione. tribu sese: quo ρietatis exemplum ad suum quoque commodum siupplicant transferendum. Quamquam omnes Ecclesias semper benigne fouit; nam qua

in Epistola praedia,vel homines Mediolanensis Ecclesiae, quae in Sicilia erant, Ad lae Comiti commendata esse iubet, ut Eustorgio eius urbis Episcopo satin faceret, in ea ita scribit . iaci Mais nusios uelimus gravamen aliquod sustinere.

154쪽

quos videtur pietas nostra protegere, tamen θecialiter Ecclesias as omni iniuria reddi copimus aliems; quibus dum aequabiliapraestantur, mi ericordia Diuinitatis acquiria iur. Qua autem iustitia administrauerit Regnum, quam se transuersum agi

passiis non fuerit, ostendit in Liberio Patricio, qui quamquam pro Odoacre,

aduersus eum, steterat, tamen virtute hominis permotus, omni humanitatis

genere illum complexus est, Praefectum q. Praetorio, fecit, deq illo ita ad Senatum urbis Romae scripsit. Retineras. P. C. Patricium Liberium, or in aduermia tenografuisse laudabilem.qui sic Odoacris integerrimis parebat obsequys, ut nostra post fuerit electione digni simus, contra quos multa scisse iudebaIur mimicus. Non enim ad nos vilissima tras fugae condicione migrauit, necpropri, domini sexis odium, it alterius sibi procuraret assectum. & insta. Flexo iam domino pene nu=s est terroribus inclinatus ;Fustinuit immobilis ruinam Principis sui. Hinc Argolico Praefecto urbis scribens, Sed nos , inquit, quibus corri spis primam culpam non Parim desiderare vindictam, ad admonitionem potius iussa conuertimus, nesii nostra districtio nimia, quam lenis patientia nonpraecedat. His virtutibus plane Regiis factum est,

ut in ueteribus monumentis praeclari tituli illi adscriberentur; quod ea declarat inscriptio, quam in basi statuae ipsius ab Decio Consule locatae, legimus , uti onus lirius Panuinius, vir doctissimus, testatur. Sic autem habet. D. N.gloriossimus ad . ines t. Rex Theodericus, vict. ac triues semper. avg. bono Reg. natus , custos libertatis, Vpropagator Romant nominis, domitor gentium: Caecina Mauro Basilio Dreis. V.C. o MLex Praef. Wb.clementissimi Principis fliciter deseruien- re praeconidis. Ceterum tot egregias Theoderici Virtutes, extremus actus vitae foedauit. Ioanni Pontifici, Felix quartus Samius succedit: Theoderico item absque maribus mortuos, Am .ila suenta filia, Regnum pro Athalarico filio , octauurn annum agente, administrandum suscepit. De cuius praestantissimae sterninae laudibus, cum plurima Cassiodorus grauissime scribat, tum illud omittendum haud duxi mus,videre eam absque veneratione potuisse neminem loquentem audire fuisse miraculum: graece, latineq. doctam, omnium nationum,quibus cum Romano Imperio consuetudo aliqua esset,linguam nouisse. Tantae autem grauitatis, & in simulando,diis mulandoq. prudentiae, ut, cum improbos acrius increparet, nihil ab ea sibi, quod accrbum putarent, illatum testarentur. Quibus ex rebus tantum sibi gratiae apud omnes conciliasse affirmat , ut illi non paruisse, etiam si nulla timeretur poena, nefarium duceretur. Haud parua sub id tempus inter Ecclesium Archiepiscopum Rauennatem ,&sacratos suos viros, orta de re Ecclesiastica disceptatio est; diu q. utrinque tra stata, sed cum non conueniret, Romam, communi consensu ad Felicem Quartum Pont. Max. adeunt: cuius tandem sententia, auctoritateq. definita breui sunt omnia, & pactae leges, quibus Felix ipse Romanus Pontifex, & Ecclesius Archiepiscopus,sacratiq viri subscripsere. Athalaricus Rex,ac potius pro

Athalarico, A malasventa mater, Regnum instituere ingressa, edicta ad confirmandos populos ,& quietem Romanam, ut ipse aiebat, necessaria, edixit,& duodecim capitibus, quasi duodecim tabulis, veteres Romanorum leges imitata, conclutit. Ad haec per Sigismerem Comitem suum, & alios legatos, Divina obtestatione populo Romano pollicita est; cum ubique tamen praescriberet Athalarici nomen; iustitiam se, & aequabilem clementiam seruaturam, Gothis, Romanisq. apud se commune ius fore, nec quidquam inter eos diui-

155쪽

sum, nisi quod Gothi bellicos pro communi utilitate labores subirent, Romani quiete urbem Romam incolerent.Prouincialibus in Galliam scripsit,se communi omnium consensu iniisse Regnum, itaq. par esse, ut in ccterorum vestigiis insistentes, Gothis Romani darent iusiurandum, & contra, Romanis Go. thi iusto sacramento promitterent, se una mente , animoque Regno Athalarici deuotos fore. Vt autem Siculos confirmaret, Syracusanis, ac reliquis prouincialibus, quicquid Theoderico, augmenti nomine, aut dcbebant, aut iam soluerant, per quartam Indictionem, quae incidit in annum D XX VI. liberaliter remisit:&cum pecunia pro moenibus reparandis eX torta prouincialibus diceretur,quae tamen ad nullos usus adhibita suisset, sciuit,aut illam restitui, aut moenia si opus esset, refici: nimis enim, inquit, absurdum est, spondere munitiones, &dare ciuibus execrabiles vastitates. De bonis mortuorum, quae, ut caduca, fisco adiudicabantur, de l. iis, qui magnis sumptibus, ac iacturis in iudicium arcescebantur, de cognitoribus, de nauigiis, & de ceteris huiusmodi, quibus Reipublicae partes labentes confirmari poterant, Gundi-lae Comiti urbis Syracusanae multa mandauit, addiditq. ut Episcopus ciuita, tis,& populus eius conscientiae testes assisterent. Amalasventa interea Symmachi, & Boetii filiis patrimonium restituit; Athalaricum filium, ut Romanis moribus, disciplinaque ornaretur, summopere laborauit. Sed contra nitebantur nonnulli proceres eius gentis, puero tutores instituti; qui asserentes non misse Gothis Regibus morem,lrberos Regios aliis studiis, quam armorum imbuere; litterarum q. studium adimere pueris animum solere, quos erigere, austereque oporteret, ut facilius ipsi undecumque libuisset, & raperent, & ρο- torquerent. Ferebat haec grauiter mater, ceterum dissimulabat, nulla ratione desistens, quin puerum admoneret, & Iustini potentiam sermidolosam incuteret. Paulo post Iustinus Caesar moritur, cui su nicitur Iustinianus sororis filius. Hoc loco putaui non om mittendum,quod scribitur in commentariolo de aedificatione templi D. Vitalis,a Ioanne Petro Ferretio conscripto,& apud Cassinates eius templi monachos adhuc seruato. Id enim licet penes me haud omnino constet, existimaui tamen non ingratum suturum iis, qui varias veterum sententias amant. Scribitur itaque, seditione oborta Iustino trucidato, eius filium Iustinianum; quamquam plerique ex sorore nepotem dicant; cum impuber esset, ab nutrice tumultum fugiente, ne quid puero mali accideret, naui impositum, Rauennamq. deuectum, apud celeberrimum mercatorem,& ditissimum, cui Iuliano Argentario nomen erat, diuertisse; nutrice nihil patefaciente de statu pueri, ne, si cognosceretur, hostes paterni, qui maxime valebant, interficiendum curarent. Iulianus, cum ei filius non esset, Iustinianum unice diligebat, puerum optimae indolis, & suauissimis moribus, stu duit q. bonis literis imbuendum. Atque hoc pacto quinq. annos apud Argen tarium vixit Iustinianus: quo toto temporis interuallo, Byzantii numquam pluisse, decidisse ve rorem ferunt; Deo religiosissini Principis mortem ,& innocentis pueri calamitosum exilium vindicante. Cum autem, uti consueue rat, nutrice sic edocente, nocte quadam certa hora hymnis Deum esset vela ratus , ac cum versa nutrix, Quid, inquit, fili mi, moraris, cum sanctissimus

Christi miles Vitalis quotidie innumeris paene miraculis hic sit illustris sinus, quin votum illi nuncupes, si ad Imperium, quod tibi haereditarium est educari S ,

156쪽

LIBER . TERTIVS i s

earis, te illi templum ad D. Sophiae, quod est Byrantii, imaginem aedi

scaturum in hac urbe , in qua tam pacate , ac tranquille exilii calamitatem hucusque traduxisti Z Fccit Iustinianus quod consuluerat nutrix. quam quam quomodo vota cre potuit templum ad eius simulacrum , quod BD diantii D. Sophiae erat, cum nondum illud aedificatum esset ξ ipse enim Iustinianus, dum imperaret, hristo, qui Sapientia patris appellatur , admirabile templum Byzantii in Persicae , Vandalicae , & Gothicae victoriae monumentum , cuin cfiet iam incendio combustum , uti testatur Procopius , restituit, ac dicavit ; cuius figuram D. Vitalis templum augustissi. mum ab codem aedificatum referre constat. atque iccirco plerique putant duo templa vovisse, alteruria Christo, si diuina sapientia modum pateface. ret, quo posset in Imperium restitui: D. Vitali alterum, si id sibi daretur eius precibus . alii vero P. Sophiae templum a Constantio , Constantini primi Caesaris filio, aedificatum, a Iustiniano instauratum suisse assi rimant. Sub id tempus Byrantii imbrium tam diuturnam penuriam, unde,&fames accrrima, & rerum omnium indigentia prodiit, in scelera, quibus iustiss-mmii Principem aut interfecerant, aut interfici permiserant, reiicien tes, futurum rati, u t Deus placaretur, si filium eius , aut ex sorore nepotem quaere. rent, & in Imperium reducerent, legatos Varias in regiones emittunt, qui a dolescente in diligenter perquirant.Inter eos principem locum habuerunt,qui uenerunt Rauennam,quod facile factu putarent in longe omnium nobilis sma urbe ut inoraretur. Huc igitur cum accelss Liat, eromnem ciuitatem aduentus sui causam in uulgassent,Argentarius, qui adolescentem nouerat, egregia, praestantiq. indole, nescio quid augustum praeseserentem, ad legatos rem omnem defert. De qua cum multus utrinque. sermo habitus esset, inter eos tandem sic constituitur; uti postridie domum Arg ntarii coenatum se conferanti facultatem habituros, ut libuerit, iuuenis mores, indolem, ac formam speculari. Quod cum fecissent, iam q. accumbere pararent, accessit Iustinianus manibus aquam insundens, quod semper praestanti elegantia consueuerat. Illum cum esset intuitus diligenter unus cx lcgatis, qui puero, vivente IustinO Ω- miliaris fuerat, nouit Iustinianum csse, & consestim ingenti gaudio vocem tollens prouoluitur ad eius pedes, cum q. Caesarem praedicat. Vndiq. ab Rauennalibus certatim concurritur. Sed Iustinianus , ut erat ingenuo pudore, moderate se gerere; renuere Caesaris titulum; sibi satis suturum, si in patriam omnium bonorum consensiti, reditus tuto pateret. Obortas prae gaudio lacrymas non continent,nutrix,Iulianus Argentarius,& Ecclesias Archiepiscopus. Ea enim dies tranquillitati initium ,& aerumnis finem allatura videbatur. Si quidem ipsi Gothorum Principes,dum inter se non conueniunt,& Amalas uetae lectissimae foe:ninae parum obediunt, tyrannide omnia compleuerant. Percos dies, quibus Rauenae deinde fuit Iustinianus,ludi celebres habiti ad equestris pugnae simulacru, magnificentissimo apparatu; nec ulla ad absolutam laetitiam pars deesse videbatur, Nocturni ignes; Tubarum clangor, voces Undiq. effuse. Discedentem post paulo Iustinianum Omnes fere Rauenates lacrymantes ad portum,ubi nauem conscendit, adduxerunt. Ipse omnibus salutatis, prospere nauigauit, breuique honorificentissime, & ingenti totius urbis l. Ptitia exceptus, Byzantium ingressiis est; sub cuius accessu affluenter pluit: qua-

157쪽

1ις HIS T. RAVENN.

propter confirmatur, quod putarant; ob innocentis pueri exilium, sic illos

Deum suisse ultos; confestim q. Caesarem illum conclamant, & creant. H ctenus haec volui ex commentariolo de aedificatione templi D. Vitalis , qui ibidem legitur, ad eorum commodum, quibus variar sententiae non iniucundae accidunt, descripsisse. Non ignoramus autem grauissimos auctores, ipsumque praesertim Marcellinum Comitem, asserere, Iustinianum ab Iustino auunculo Consulem prius factum, deinde in Imperium accitum , antequam ANN. diem obiret, grandemq. natu tunc fuisse; acceptoq. ob Iustini mortem, at D AVII. solutae administrationis Imperio, anno ab ortu Christi quingentesmo vigesimo septimo magnas res m Asia Africaque gessisse. Cui non Sententiar m tis adscribimus. Nam, ut Marcellinus idem Comes, Theodorus Lector , &Euagrius testantur , anno a partu Virginis D XXVII. Indici. V. Ma uortio solo occidentali consule , anno vero a Constantinopoli condita CX C V I I . Iustinus Imperator Iustinianum genere Illyrium , sororis suae filium , iam duduin a se nobilissimum designatum , Regni quoque successorem creauit kal. April. ipse vero quarto deinde mense kal. Sextil. excessit e vita : quo temporis vestigio Iustinianus tenere Romanum Imperium in Oriente, decimus octauus a Constantino coepit, cum annum aetatis ageret quartum,& quadragesimum. Athalaricus interea Rex matris consilia , auctoritatemque secutus , optimi Principis officio satisfacere , nihil quod faceret ad tranquillitatem populorum, omittere . Cum ad eum Ioannes Secundus Pont. MaX. qui post Felicem quartum , &Bonifacium, tunc praeerat Ecclesiae Catholicae, detulisset, atque item proceres sui , Rona nos quosdam, ciues nobilissimos,in suspicionem seditionis vocatos , tam diuturna maceratos custodia, ut omnem ciuitatem moerore compleuerint, Saluantio mandauit urbis Praefecto, eos,licet reos comperiret,tamen pro ea gra

tia,qua valebat apud illum Ioannes Pontifex absolueret, dum necesse est,inquit, lataνι reliqua, s mundi caput gaudere proueniat. summa enim veneratione prosequutus est Romanum Pontificem,quod ostendunt & illa, quae, considerans, ut ipsemet scribit, Apoctoli caseis honoram sciuit in haec verba. Visi qui iam ad )manum cleram aliquem pertinentem, in qualibet caus , probabili crediderit actione usndum, ad beatissimi Papae ia iam prius conaeniar audiendus. & infra. uod si quis extiteris tam improbus litigator, atque omnium fuerit iudicio, sacrilega men e damnatus, qui reuerentiam tanta sedi exhibere contemnat ali uid de non ris utibus credideris ρremerendum , ante alicuius conuentionis essectum, decem librarum auri dispendio feriatur. Scribens autem ad Ioannem Pont. Max. quisuerat conquestus, quosdam in ipsius creatione, aucupatos necessitatem temporis, ita facultates pauperum, extortis promitonibus, amixisse, ut etiam sacra vasa, emptioni publice exposita, venirent, ut illi satisfaceret, ita sanxit. Auicumque in Diso tu obtinendo , e per se, siue per aliam quamcumque personam, aliquid promisisse declaratur, vi execrabilis contractus , cunctis viri bus eseretur. Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus , nullam relinquimus uocem, verum etiam si aus repetendum , aut quod acceptum est , non reddendum credideris, scrilegi' reus penitus habeatur , accepta remisens compulsone iudicis competentis . alia multa in hanc etiam rem adiecit. Vt vero coluit pacis studia , ita cum sese tulit occasio , betilica

158쪽

LIBER . TERTIVS i

lica nec timuit, nec omisit : Quamobrem Amalafridae nece, quae violento exitu apud Vandalos in Africa, e vita discesserat, accepta, Hilderico scribens coria in Regi,petiit, per certos legatos inde missos,causam sibi, & defensionem

tanti casus explicari, inox subdit. αuoisi crassitis esse temnendom, nec uos ad rationabilia ressponsa componitis,condicioNe inita dicis absoluimur, qui Mi s eris vincu- Io non tenemur. Adhaec Theodericum Francorum Regem lacessitum bello superauit,& sustulit. Regem Burgundionum ditionis parte spoliauit, quam ipsi deinde petenti, rogantiq. restituit. Cum autem stipendia a Senatu professeribus

bonarum artium, partim nulla, partim lenta persoluerentur, Senatoribus per litteras praecepit,eis plenissime,Vt satisfieret, quia, inquit, duabtis curis ingensum non debet occupari. Verum interi in Amalasventae matris praecepta, ac monita parui aestimans , cum in genus vitiorum omne prolaberetur, secit, ut Amalas. Uenta, timens, ne quid ipse, suadentibus tutoribus, quorum animos sibi nouerat infenses, aduersus se moliretur, aegreq. ferens adeo turpiter filii mores deprauari, tres illos Gothorum proceres, Athalarici corruptores, in Calabriam, datis Praesecturis, obligatos, interficiendos curauit. Mox misit ad Iustinianum, qui diceret, illam traiicere in Asiam uelle, ac navim auro onustam in portum Dyrrachii iussi contendere: sed cum extinctis proceribus, res sibi quietiores viderentur,& nauim Dyrrachio reuocauit, &Rauenianae Regnum, Reipublicae q. partes omne confirmauit. Proximo anno, qui fuit trigesimus quartus supra quingentesimu , Cassiodorus Praefectus Praetorio ab V iiii Athalai ico creatus est, de quo scribens ad Senatum urbis Romae Athalaricus Rex, cum multas laudes eius celebrat, tum haec addit ceteris. Primo dia aegni nostri, Θ armis iuvis, o litteris: nam dum cura litorum Regias cogitati .es incesserent, subito a litterarum penetralibus eiectus, par suis maioritas, ducatum praestitis intrepidus t cui quia de is hoctis, moribus tria hauit eximiis. Nam deputatos Gothos proprijs flauii expensis. Ioannes Pont. Max. cum V I. halen

migrasset e vita, successorem Agapitum nactus est: cuius initio Pontificatus , Iustiniani Augusti legatus Alexander, multis de rebus, Rauennam venit , in primis tamen Iustiniani nomine postulatum, Lilybeum captum vi reti. neri , transfugas suos ab Vliare Neapolis Praesecto susceptos, non restitui: Cratianam urbem Illyricam, a Gothis militibus maximo incommodo fuisse alsectam. Quae cum omnia redditis litteris in frequenti Gothorum conuentu Alexander exposuisset, Amalasventa , quoniam tunc Athalaricus filius, morbo laetifero, ob luxuriam, ac temulentiam contracto, oppressas iacebat,

audientibus omnibus respondit, tot misse Athalarici in Iustinianum ad eam diem,&instruenda aduersus Vandalos classe, & aliis negociis grauissimis ossicia, ut perspicere haud dii scite potuerit, eorum, quae diceret, nihil iniuriae causa esse factum: quando,& Lilybeum iam diu Athalarici fuisset: atq. haec palam dicta : ceterum priuato congressu , quemamodum ab Iustiniano in mandatis habuerat, quaerenti, cur ad distinianum ipsa, uti ostenderat se facturam, non accesserit, pollicetur id se facturam , & Italiam illi concessi-ram, si filius ex hominum vita migraret.Verum decedente paucis post diebus filio, ipsa Regni consortem fecit Theodahatum consobrinum suum, philosophum, hominem in litterarum studia, non sine laude incumbentem : cuius

beneficii magnitudo quanta fuerit,significat ipse scribensSenatui urbis Romae

N a his

159쪽

1 8 HIS T. RAVENN.

his verbis. rauando his muneribus, quando soluamus tantae gratiae . quae des emus8τη quaecumque paruulositio imperauitsola , nunc mecum clegerit regnarefociata. In ip- faeis enim decus Regnorum omnium , in ipsa nos se originis stos honorum. Istuicqti dfulgemus, ab eius claritat uscipimus. arrcpto autem Regno statim inertiae dedi

tus,&sceleribus, Amalasventam resistentemo reprchendentem, quae l. illum, Tusciam; licet Theoderico Regnante Tuscias duas legamus; cui paulo ante adeptum Regnum praeerat, rapinis spoliantem, lege pecuniarum rcp tunsiat udamnauerat, in Vulsini lacus insulam relegauit,& dissimulanter interficie tum ab eorum propinquis, quos illa e medio tolli tu siserat, curauit. Tulit innocon tissimae foeminae,ac praestantissimae necem indignam acritcr,& moles e lusi iiii anus, bellumq. Theodahato ob id minatur. Theodahatus Agapetum mittit RoA N N, manum Pontificem,ut pacem impetret, qui cum Constantinopolim aduenis-ψ δην set ,& Ius liniano pacem omnino neganti, alteras Theodahati litteras proposuisset, quibus se Regno Italico cessurum, promittebat, si ab Iustiniano darentur praecia, unde honeste ali posset, dum reditum in Italiam adornat, aduersa oppressus valetudine X. kal. Iunii, ibi lcm obiit. c um autem Theodahatus, nouo exemplo, Romanos vi, atque minis coegissct, ut iis, ad quos specta bat, Siluerium Campanum in Pontificem eligerent,& Oratores, qui a Iustiniano missi, cum acceptis condicionibus venerant, negligeret, veritus ne quid sibi mali accideret, coepit remissius agere in Italiae administratione. Ceterum a Iustinianus hominis tyrannide intelligens, bellu in eum parat Belisar ii declarat Duce,virum strenuissim v, per quem in Africa aduersus Vandalos di hic illi ma bella felici s sine gesserat. Mundii domo Gothum,Illyrici Praefectu, lusimiani partibus addicti stim v,in Dalmatiam mittit,qui co inisso cu Gothis proelio, trucidatus, successore habuit Constanti anu: is Salona recepta eo ad git Grippam Gothorii Ducem,ut castris sublatis, Dalmatia l. ccdens, cxercitu Rauennam reduxerit.Belisarius cu classe in Siciliam traiiciens,in ira felicitate exput sis Gothis,Insulam occupauit. Sed in Africam paulo post traiicere coactus cst, ob nouos motus; quibus copolitis, rediens in Italiam uniuerso Calabria ,ac Lucaniae trae tu breui recepto,Neapolim, per aqv. aeductu iuriste intepe ita, ingre GDxxx Vi sus,nil sentientibus,aut Opidanis,aut Gothis, occupat, Gothi, Theodahati s .cordiam, ac leuitate animaduertentes, in eius locu Vitigena, strenuum Duce, obscuro loco natu,Rege faciunt. Qua re Theodahatus accepta occultis,insueti sq.viis &per Sylvestrium tramitu copendia, tum Rauenam se recipit, ab Optare Gotho, insequi hominem iusso , interficitur. Vitigis autem relicto Romae ad praesidiu Luderi, Rauennam cu exercitu, multis senatori; ordinis obsidum

loco, secum adducitis, anno quingentesina o trigesimo sexto, ut 1 Marcellinus. Comes testatur, contendit, omnibusque opibus Thcodahati, quas Venetiis conarecauerat, direptis, Mata suciatam, Amalasventae filiain, VXOrcm accipit inuitam, ac repugnantem : nam ignobilitatem Vitigis nobilissi ina foemina pati non poterat.Per legatos ab iustini an ' pacem petiit, multis eam rationibus postulans: nam, inquit, si uindicta l egis The chari quaeratur, mereor diligi, ico

tari. quam nisus veProrum omnium terducere decui fe/ ad 'egnum ad Magistrum ossiciorum ita scribit. Refugere nos potui fer ignotus : ego aut m. qui ornatum Rei pati vestrae vidi, qui tot nobilium corda procerum cognoui, non me aes ero a pidi L

160쪽

LIBER . TERTIVS a s

mi Principis gratia diuidere , si in me uelis, qu.e sunt iusta cogisare: nam sal er offnsam meruit, ego debeo grati simus haberι, qui odios cum vindictu crest. Beli serius interea Romae benigne acceptus cst,GOthis omnibus, praeter Luderim, 2 qui Viligis crudelitatem veritus, Belisario adhaeserat, eodem die exeuntibus,

&Rauennam proscetis, quam urbem instructa acie ingressi sunt. Procopius Belisario a secretis , qui diligenter horum locorum scripsit historiam, Rauennam asserit tunc fuisse,loco mediocriter edito sitam,in extrema ora Ionii pelagi,a mari procul circiter duccntos quinquaginta passus: a nauibus non uideri, nec facile ad cain accedere pedites posse: nam ad eius litora appellere nauibus cuiuscumque sint generis, non datur, quod mare natura periculosum, vadosi: mq. & aduersum admodum sit: cum ad quattuor millia passus syrtes pertineant. Qi 'mobrem litus illud , quamquam Valde prope adnavigatur, ob continentes tamen, & frequentes s rtes abesse plurimum uidetur. Pedites ad urbem accedere minime ualent,quod Padus,& caetera flumina, quae nauigari omnia possimi, eam amplectantur, & paludibus cingant. Quo loco mirum quotidie accidit, cum mare, illucescente die in terram effunditur, tantum q. regionis inundat, perinde quas flumen, quantum, unius diei spatio, itineris conficere expeditus pedes posset. Itaq. nauigationi plurimum redditurbem

commodam . Ubi vero accedit nOX, petasus aquam contrahit, reducitq. fiuctus, cuius momenta temporis nautae, esserendis mercibus, obseruant. Minuta Luna lumine, minores aestus fiunt. Haec Procopius. Vitigis Rauennae coa- A NM.cto centum, & quinquaginta millium peditum, atq. cquitum exercitu, opti DXXXuII. me ab omnibus rebus instructo, Rauenna castra mouens,in Latium prosectus est: ubi Tibure exclusus, Romam obsedit, omnibus aquaeductibus, qui quattuordecim erant, barbara ira distractis. Quo tempore Siluerius Pont. Max. a Theodora Augusta rogatus, ut pulso Mena Patri arca Constantinopolitano, Anthimum restitueret uirum haereticum , quem Agapetus Pont. de sede deiecerat, cum nollet assentiri, a Belisario, ipsius iussu Augustae, per dolum in ipsius caput' compositum, quod urbem cum Belisario prodere Gothis, tentass t, Pontificatu spoliatus est, atque in exilium missus: cui sexto post die Vigilius Belisarii suifragatione sutactus est. Cum autem Romanam obsidio. nem maioribus incommodis, quam putarat, Vitiges trahi cerneret, Roma nos ex omni nobilitate, quos obsides habebat, Rauennae interficiendos iussit. Belisarius, cum auxiliares ab Iustiniano copiae aduenissent, urbe erumpere ,& cum Gothis congredi ausus, misere caesus, ' in urbe repulsus est. Dum haec Romae geruntur , iam q. Vitigis Portu occupato, subuectionem annonae impedit,Belisarius Ioannem Legatum suum,in Rauennate iubet exercitu ducere,ibiq.armis omnia tentaremam antequam factae induciae essent, cu Belisarius cuduobus equitii millibus, aliis q. copiis,eodem miserat, ut ex ea parte pugnans, resq. Gothicas in angustu adduces,Viligis ab Romana obsidione discederet: ANN. quod & contigit: motis .ia. Ioannes castris, & Arimino capto,Viligis amittedae DXXXVIII. Rauennae in suspicione ueniens,ab urbe, quam obsidebat,castra deducit,seq. Rauennam recepit, nonnullis inTuscia,& apud Picentes praesidio ficinatis urbibus. Ariminu deinde,& Picentes obsidens,fecit, ut accurrens Belisarius,Arimino obsidione liberato, Urbinu,Auximum q. ceperit, variis utrinque commissis

Proeliis, ex quibus Gothi, Rauennam semper, tamquam in Asylum confuge-N 3 runt. Ora le

SEARCH

MENU NAVIGATION