Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

t co

HIS T. RAVENN.

purum decideret, u i sit fuerit columba candidissima coelitus demissa, inter uela ad aquam se conserens, & Theodoram alarum in aqua concussione, asper-geias, summa omnium, qui aderant, admiratione. Huius rei testimoniurn pictura facit, in testudine maioris sacelli, uermiculato opere claborata, quae nunc uisitur. Quamquam, quod in me est, adduci nulla ratione possim, ut id credam Theodorae contigissh, foeminae improbar; quae & Anthemium ii reticum tueretur, & Vigilium Pontificem, ob id; uti supra memorauimus; summis cruciatibus, carcere, & exilio impie affecerit. Et de p ictura columbae quod dicitur eam ego non ob mysterium significandum,seo ornamcnti causi putauerim adiectum,quod scilicet sculptores ad ornatum in uasis medio eam auem , qua signita cari simplicitatem, ac puritatem scribitur , apposuerint. Pictura uerocius uasis simulacrum restri. Nisi sorte; si tamen assentiri uul a tae illi famae, ac inueteratae uelimus ; id eo tempore factum putemus, quo Vigilius est in sedem restitutus; coniicere . sertasse possumus Theodoram resi, puisse; Deo commonstrante hoc exemplo, quam procul ab uera rcligione ab fuerit . cum itaq. interessent sacris Iustinianus, & Theodora ut ferunt, una cum innumeris proceribus, ac matronis,frequentiq. praeterea populi multitudine, Maximianus Archiepiscopus, summa pompa aedem sacrauit; atq. inter cetera , Diuis Narario, & Cciso sanctissimum illud sacellum, de quo diximus, quod ualuis ex aere mire scalptis, ac celatis claudebatur. Sacello haec erant inscripta.

Ardua consiurgunt venerando culmine Iempia

Nomine Viralis sanctificata Deo; Gerususq. tenet simul hanc Prota arcem, quos genus, at . fides, i mptiq. consciam . Π is genitor natis fugiens contagia mundi Exemplum ei, martyrisq.sis.. Tradidit hane primum Ius anus Eclesius arcem, 'isi sibi commissum mira peregi I opus;

Hoc quoque perpetua mandatiri lege tenendum , i Hoc nulli liceat condera m mbra loco; Sed quae Pontificum con Λι monumenta triorum,

Fas sibi sis iantum ponere, uel simia P. In D. autem Vitalis porticu, quam Ardicam appellabant, haec legebantur.

Erasi Vitalis basilicam, mandaro Ecessi viscopi, Iulianus Argentarius ad casit, ornami, atque dedicauis: Consecrante uero Reuerent Lmo Maximiano 'sopo sub X III I. al. Mati sexus P.C. Ba j Iun. V.C. Inictione. T. Quo loco cum nullii fiat mentio Iustiniam, neque Procopius illi tor, eorum temporum aequalis, libello, quem edidit de Iustiniani aedificiis,ubi omnia uel minima diligenxi sti ine persequitur, quidquam de his Rauennalibus asserat, ego nihil certi,

quod lcribam, habeo: fides esto penes horum auctores,qui consecratum templum Iusti manu ,ac Theodora egregiis muneribus cxornauisse;&confestim Iulianum Argentarium consecrationis mysterium, quod extat adhuc,uermiculato opere pingendum curauisse tradunt. In eius testudinis cetro Agnus tanta arte picitus est ut, quocumq.te recipias,couersiam ad te facie habere uideatur,

quod

172쪽

LIBER . TERTIUS 1

quod non minimam in pictura laudem habet: siquidem scribit Plinius, Amulium pictorem, grauem, ac seuerum, eundemq. floridum fuisse, cuius esset Minerua spectantem aspectans quacumque aspiceretur. Sub id tempus ab Doctoribus Rauennatis Gymnasii , quod Theoderici Gothorum Regis tempore , Boetio, Cassiodoro, & multis praeterea doctissimis uiris Rauennae existentibus institutum ferunt, aliqui putant conditum Infortiatum, aliqui repertum, cum diu latuisset; praesertim cum Iustinianus tunc, opera, & consilio usus Ioann s patritii Triboniani, Theophili, Dorothei , doctorum uirorum, leges Romanas sparsas & incompostas ad ordinem redigeret, ingenti ill a librorum multitudine sublata. Quod si quando necessarium fuit, id quidem certe nunc est, cum non infiniti solum libri de legibus scripti sint, & ab omnibus passim in dies plures scribantur, sed tot uariorum Doctorum opinionibus pene corruptae sint leges. Controuertisse Maximianum Archiepiscopum ferunt hoc tempore, cum Imperii ministris de Silua, cognomento Iustrum appellata ; & Iustinianum, Maximiano, quem unice diligebat, edicto, ac publicis tabulis mandauisse, uti Ecclesiae Rauennatis perpetuo esset. Aedificauit Maximianus apud Polam etiam patriam templum D. Mariae Virgini, quod Formosum uocaui t; et q. sacerdotis, qui templo praeesset, domum adiunxit;& opes suas omnes Rauennali Ecclesiae dono dedit: quas Agnellus refert suo

etiam tempore seruari. D. Andreae templum, quod Chrysologus aedificauearat, pretiosis ex marmore columnis, &uariegatis iucundo naturae lusu,suffulsit. Quo tempore D. Andreae apostoli sanctum cadauer oblatum Maximiano refert Agnellus; in orientemq. Patras illum prosectum, ut Rauennam cadauer deveheret. Sed cum haec Iustinianus restiuisset,iussisse uti ad se Maximianus ByZantium ueniret; deserret cadauer Apostoli, quod ingenti desiderio uidendi illius teneretur. Id cum Maximianus effecisset, Caesarem aiunt pluribus apud eum egisse, uti ByZantii sanctum cadauer relinquercis decore enim, ut, cum primam Orbis sedem, Romam ipsam, Petrus frater Ecclesiae caput teneret; ByZantium, quae succedere illi ob Imperii dignitatem uidebatur, haberet Andreas. Tum Maximianus: Fac, inquit,ut lubettid tantum mihi des, ut liceat cum meis sacerdotibus nocte ad Apostoli sanctum cadauer hymnos decantare. cui cum annuisset Caesar, ipsi totam noctem insomnem ducentes, precibus ad Deum fusis, arrepto Maximianus gladio, cadaueri barbam abscidit; una l. cum aliis sanctorum uirorum reliquiis, eam, assentiente Iustiniano, Rauennam inuexit,&sub ara maxima templi D. Andreae,cuius templum columnis suffulserat, collocauit. Haec, tuae ab Agnello scribuntur, non uidentur consentire cum iis, quae alii tradunt scriptores non ignobiles, Ricobaldus praesertim,&Platina in Cleto, assirmantes Constantii Caesaris, qui Constan.

tini primi filius suit, tempore, Apostoli Andreae, Lucae Euangelistae, & Timothei reliquias ByZantium importatas, magno populi plausu, & ingenti

veneratione exceptas. Vtcumque sit, omnium consensu constat , Bambam Diui Andreae Maximianum sub ara eius templi maxima collocauisse. atque hinc patet turpiter eos errare , qui putant Maximianum Diui An. dreae templum aedificauisse , cum id Petro Chrysologo serendum sit acceptum . Interea Iustinianus , Antonina suppliciter petente , Belitarimn ex Italia euocat , praesertim quod a Parthis noua molientibus premeretur.

173쪽

Decedens Belisarius, Romae Diogenem cum aliquot legionibus relinquit. Maximianus Archiepiscopus consecrauit etiam aedem illam praeclaram,quain D. Apollinari in Classe Argentarius, hortante Visicino Arctat episcopo, & Iustiniano Caesareassentient , extruxerat. Cuius rei argumentum tabella extat ex marmore, quae eius faeculi characteribus, & dicendi modo latine sculpta, in eius templi medio nunc cernitur. In templi autem porticu, magnis characheribus . Beati Apostinari acerdotis basilicam, mandato beatissimi Vrsim Episcopi a fundamentis Iulianus Argentariin ad cauit,ornauit, atque dedicauit: consec=auti υero Beato Maximiano Episcopo, die Nonarum Mai. IndicIione duod cima, octies

p.C. B Iij. Quod tempus in annum cadit a partu Virginis, quingentesimum quadragesimum nonum. Maximianus cadauer D. Probi, cum ceteris sanctorum Antistitum cadaueribus, unguentis delibutum optimo loco posuit: ac in frontispicio templi D. Probi: in quo sancta cadauera locauerat, quod erat ad mare, modo ne uestigium quidem seruat; Diuorum Probi, Eleocadii, & Caloceri imagines tessellato opere pingendas curauit; aedemq. illa in uniuersam instaurauit,&ornauit. Grauissimus post D. Hieronymum,atque orosium historiarum scriptor; quarum nihil superest, praeter paucula uerba, quae quinniam uetustissimus illius uitae scriptor Andreas Agnellus, apposuit, nos ad tanti uiri memoriam, pro uiribus, conseruandam, carere illis hanc nos fram

Historiam noluimus. Haec autem sunt. In Alexandria uero nu a extrinsecus malitia , sed quo seditiosum sempergenus inquietum est , ciuile interse mortim eis bellum, non uirtutιs medio, neque ob defensionem ,sed ob necem, atque interritim e alum.Commoti uniuersi Praefectu uam intra Ecclesiam occiderunt, qui iam ante alia quot annos i luer Episcopumsuum, accusantes haereticum, interfecerunI. 'os comper o Imperator, in iram uersu, funditus ciuitatem iussis euerti: Denique misso alio incto, Laaditio nomine, intra quem Ouitatem quadraginta uiros persingulas rogionem pendit in ligno ined tunc elaborauit Dioscorus eiusEem visu Disopu., crmani Pepo Ut anima uampro ovibusueuis, electi'. ex eremo monachi, apud Imperatorem properant, atque pro excessu cturum ueniam exorant. Cespit sacerdotibus Imperator, in possit erum ut ab huiusmodi cauerent, iussit. Huic Episcopo apud ADGn. driam Timotheus seu sectus eri, quem ego in Orientem nauigans. recte administrantem in siua civitate viai. Sed ante parua Nazamba Ciuitas Ciliciae . terraemota facto,

concidit, in quo eris se ferunt missa hominum amplius triginta Hactenus Maiaximianus. Qui Rauenn. x aedificauit ad memoriam obtruncationis D. Ioanni Baptistae, aedem extra urbem, quam nunc aedem in Marmorario appellamus. Tricollim, quam uulgari nomine Canonicam uocabat, absoluit; adiectis sua,& aliquorum superiorum Archiepiscoporum imagine, hisq. ca

mynibu S . Hic petras iunior Chricti praece asequutus,m decuit sacris moribus exitiis , Hic quo fundauit mirandis molibus arcem, Nominis i est haec monumenta dedit.

Huius post obitum Aurelianus gessit honores. Post hunc Antistes extitis Ecclesius:

Hinc fuit Ursicinus: sequior post ordine Victor,

Temporibus laxior Maximianus adent. Is

174쪽

LIBER . TERTI Us

Is Potens s erat, C rii leuita ρ osus sis, Lege Dei miserans, ct pietate bonus; 'uem D us i e visum decorauit culmine sacro,

FGIDq. Hae Toni cem statuit; i's autem factis propriysse non merui . , Culmen apostolicam , sed pietate Dei. Haec carmina eo etiam libentius descripsi, quo Archiepiscoporum ordo clarius eluceat. Floruit autem hoc tempore Gymnasium Rauennas,non Doctoribus solum sed auditoribus, qui admirabili progressu, clarissimi adhuc habentur. In his Fortunatus celebratur,Pictauorum,& Felix eius socius, Taruis inorum Episcopi. Natus est Fortunatus, loco, cui Duplabili nomen est, ab opidis Ceneta, & Taruisio haud procul: Rauennae tamen educatus, litteris ibidem operam dedit,uti Paulus Diaconus auctor est: & in Grammatica, Rhetorica, & Geometria celebris admodum est habitus. Cum autem oculorum dolore maximo laboraret, eodem i. fere morbo Felix, socius cius male habe. retur , ambo ad D D. Ioannis, & Pauli, quod adhuc templam Rauennae extat se contulere. Ibi ad aram D. Martini, qua senestra erat, &assidue plena olei lucerna ardebat, dum essent, aegris illo oleo contactis oculis, & dolor statim abiit, & valetudo recuperata. Quamobrem tanta reuerentia in Diuum Martinum affectus est Fortunatus, ut decreuerit reliquias eius inuisere, quae erant

in Gallia: Quod & secit, iterq. suum carminibus elegantissimis descripsit.

Vbi vero Turones , ita Vt optauerat , peruenit, ad Pictauos transgressiis est, ibidemq. constitit: & primo sacerdos, mox eius Episcopus ciuitatis factus, honorifice ibidem ad sepulturam datus est. Inter cetera, quae extant, illius monumenta docet qua veneratione sit adeundum D. Apollinaris Classensis templum, monens, ut eius limina, non solum veneraremur, sed & lamberemus cum D.Apollinaris sanctum corpus, pretios uin appellat, atq. ita scribit. Rursus Apollinaris pretiosi limina lambe Profusus humi. Interea Totita oppugnata urbe, quam sponte direptam deseruerat, denuo potitur, non dissimili, ac antea fecisset,& maiore etiam humanitate. Centumcellas Diogenes aufugerat: ubi cum Totita paciscitur, deditionem se, nisi certo die opem foederati tulissent, facturum. Dum vero Totila in Siciliam transgressus, Syracusas obsideret. Gothi, quos in Picentes miserat, Ariminum capiunt, & Rauenna haud procul, cum Herulis commisso proelio, feliciter dimicant, Duce Herulorum interfecto. Itaq. omni fere Italiae Gothi dominabantur , extra Rauennam, Anconem, Hydruntum, Centum cellas, &plerasque pauculasalias urbes, cum Iustinianus, cui res Italica cordi erat, Germanum patruelem suum, qui Mathasiunta mali eoderici neptem uxorem habebat , aduersus Gothos Ducem in Italia decernit. Verum hic cum in Illyrio veniens , obiisset, Caesar primo quidem Germani filios, deinde mutata sen tentia Narsetem Eunuchum destinat, potestatemq illi facit, ut quantis vide-vetur viribus, & armis Italiam aggressus, Barbaris prouinciam liberaret. Erat Narseti amicitia multis cum Regibus, & populis propter virtutis famam. Facile igitur ab iis; praeter Imperii Romani opes; qua cuna l. volui t auxilia i inpe rrauit, inter quos ab Alboino Rege veteri amico, Longobardorum equitum

175쪽

millia duodecim; ut Gepidos taceam, & Hunnos, & Herulos, & Persas, &Arabes. Sub id sere tempus, cum Maximianus Archiepiscopus D. Stepha no templum Rauennae excitauit,haud procul ab Opilionis posterula, quod te.

sellato opere, multis q. Diuorum reliquiis ornauit, dedicauit q. ut haec ostendit inscriptio , quae in illius templi porticu legebatur . In honorem sancti proro marsγris Stephani, sieruus Christi Maximianus Visopus, hanc basilicam ipso iuva, Da fandam ntis construxit, ct de suis die Teri. M. Decembr. Indicrione XII II. Nouies P.C. Ba j Iun. V.C. Adscripsit, & haec carmina supra arcum testudinis

extrinsecus - . ν c

ompla micant Stephani martyris , ct nomine sacraraui prius eximium martyris egis opus. Omnibus una datur sacro pro sanguine palma Plus tamen hi ruitur . empore quo prior est. set Hem, votumq. tuum nunc magne sacerdos Maxime te iuuans hoc opus explicuit. Nam talem sivito fundatis motibus aulam Sola arte hominum facere non Poterat. decimam fulgeas renouas dum luna recursum.

Et coepta , cst pulchro condita sine nitet. Inciderunt autem haec in annum a partu Virginis quingentesimum quinquagesimum. Narses omnes copias ex Illyrico mouens, Dalmatiam q. & Terg stini sinus oram circumflectens, Sontio tandem amne superato, apud Aqui. leiae dirutae reliquias con sedit. Antea vero quam in Italiam perueniret, a Va. leriano Rauennae Praefecto, cum Gothis nauali apud Anconem proelio feliciter dimicatum est . Dum enim Ancon ab Gothis acriter terra, mari l. Oppii naretur, Valerianus Rauenna, cum eius urbis militibus egressus, accersitis etiam tum ex Venetis, tum ex Dalmatis quaecumque potuit auxiliis, Gothos ingenti clade , omnibus fere captis nauibus, superauit. Qua Victoria cum Caesarianis animus esset firmior factus,& Gothis stactior,Naries alacrius ab Aquileia mouens, per Italiam, duas in partes diuisis castris, ite angressus est. Partem per campestrem Venetiae ire iubet, & hi Longobardi omnes fuere . Reliquas copias circumire paludes; & Rauenn am Versus iter agere. Toti-la Rex , cognito iam antea Narsetis aduentu, Theiam primarium belli Duce transmittit ad Longobardos distinendos.Sed loge celerius opinione Totilae facto itinere, Longobardi transmisso Pado, ad I rixillum castra locant, mense Quintili. Prodigia complura sub id tempus Rauennae vici Agnellus scribit, multisq. in ipsa clarissima meridie luce secum colloquentes homines, os ad os, visos; ingentemq. omnibus terrorem incussisse; & octavo kal. Sextil. hora diei tertia acies in aere inter se pugnauisse. Maximianus interea Rauennatum Archiepiscopus vascula duo ea auro, pondo octo & viginti, in quibus sanctum Chresina seruaretur, Rauennali Ecclesiae dono dedit; quorum alterum paulo

ante sua tempora periisse Agnellus testatur, alterum extare; cui sic erat inscriptum. Seruus Chri si Maximetanus Archiepiscopus hoc Chrymatarium ad uos sarilium feri iussit. Donauit, & endothyn byssinam praestantissimam, omnem Christi Dei historiam continentem , qua in die sesto Fpiphaniae aram maximam exornari consuesse testatur Agnellus. eam tamen Maximianus non perfecit a

176쪽

LIBER . TERTIVS iss

fecit, sed Agnellus, qui illi in Archiepiscopatu subrogatus est. Adiunxit, &ex auro aliam Endothyn, in qua auro tcxtili pictae erant omnium, qui illum praecesserant, Archiepiscoporum Rauennatum imagines. Fccit, & geminas a llias, in quibus margaritis, & unionibus sic erat descriptum. Parce Domine parce populo tuo, o memento mei teccatoris. quem de stercore exalta et i in Reeno tuo.

Crucem quoque auream maiorem, quae Agnelli tempore extabat, faciendam curauit, & gemmis, ac margaritis pinxerat; in cuius medio ligni Crucis, eui Christus Deus strixus fuerat, frustuluin conclusit. Diuinos omnes libros, qui duo, &septuaginta numerantur, sacerdotum suorum, & templi usibus, describendos clegantissimo charactere curauit ,& ipsemet perdiligenter cine lauit. Pauca de multis referuntur, cum in eo, optimi Archiepiscopi munere functo, quicquam numquam fuerit desideratum, quod ad salutem sui popu-Ii , Ecclesiaeq. administrationem facere uideretur. Opes suas omnes Rauennali Ec clesiae reliquit: Manicheos plerosque Rauennam per id tempus occulia peruenisse, qui eius vitam scripsit vetuisinus auctor tradit: Hi ab insano,& barbaro Mane, viro Persa, originem , ac nomen ducentes Catholicam de vera Christi Dei humanitate sententiam oppugnabant ,& ex ultimis Persarii finibus, Romam usque, ac Rauennam stultissima dogmata disseminarunt; nostro, ut ait Eusebius, orbi Persica venena propinantes. Sed statim deprehensi sunt, & a Rauennalibus urbe ciecti, iuxta amnem, eo loco, cui sessi Sclionii erat nomen, contrucidantur, & lapidibus obruuntur. Longobardi interea ad Brixillum castra locauerant, quod opidum Rauennatis agri erat. Si quidem, uti Blondus assirmat, hoc tempore, quae ad Padi ripam pertinebant, quaeq. ad Venetos exposita sunt omnia usque ad Mincii amnis ostium, quo Benacus in Padum influit, Rauennatis agri erant, neque ea tunc ripa Opi dum aliquod habebat. In altera, inter Rauennam, ac Placentiam, uniculnerat, bello satis commodum, Brixillum: cuiuis cisipadanatu in ciuitatum, excepta Rauenna; si Iustiniano id scribenti assentimur; pene par, & magnitudine , &ciuium frequentia, qui in omnibus motibus, qui Italiam tot bellorum procellis per multos annos agitauerant, secuti sunt semper Rauennates par tes . In mediterraneis eius regionis a Pado, & Brixillo, haud procul, Tanne tum fuerat opidum uetustissimum: quod semper, una cum Brixillo, Rauen natibus adhaesit estq. id nunc, Regii lepidi ciuitatis vicus. Dum igitur ad Brixillum Logobardi iam peruenissent, Narses ab Ioanne Vitaliani filio, eius regionis perito, viam edoctus, praeter Totilae opinionem, qui exundantibus ea tempestate fluminibus, cum tractum plane invium putabat, per aestuaria ceteras copias Rauennam transmittit. Ibi Narses, veteranis militibus, quae

debebat stipendia, persoluit, &cum duo Mediolani creati Episcopi, seditio

nem in urbe cierent, licet Francis omnia tenentibus, utrumque adesse Rauennam iussit. Ibi nouem dies moratus, litteras lecti, ad Valerianum Rauennae P sectum , ab Vsdrila Gotho, qui Arimini praeerat, missas, quibus denun ciabat Romanis, ut aliquando tandem aequo te campo, Gothis id maximo petentibus, ostenderent. Irris a Barbari in Ientia Narses , Iustino in cui dia Rauennae relicto, cum uniuerso exercitu, Ariminum ire contendit, Ubi primo congressu, Vsdrila occisus, reliqui in fugam acti sunt. Romam dei Ddς Narses abiit , atque in itinere animo iam praesumens Totilae consilium, qacm Tusciain

177쪽

HIS T. RAUENN.

Tusciam emensum, ad Apenninum peruenisse, atque ad Taginam vicum c stra fecisse didicerat, eodem &ipse aduenit, ac non longe, stadiis centum, in planitie constitit. Nec diu post commisso prope Cantianum flumen proelio , Totila tandem grauiter vulneratus, ingenti accepta suorum clade, fusus, fugatus q. est, & in opidum Capras importatus, ibi mense Augusto,anno quinquagesimo secundo supra quingentesimum discessit e vita . Theias in eius locum suffectus, haud procul ab Luceria in Campania, sortiter oppugnans, virtute Narsetis, eodem anno opprimitur. Atque ita secundo, &sexagesimo anno postquam Theodericus eorum Rex primo Italiam est ingressius, Gothorum nomen cum Regno interiit, Gens belli, & pacis artibus, atque etiam Imperii administratione celeberrima, cuius iustitiae, humanitatisq. magna exempla tradita sunt. Quamobrem cum, Totila Regnante , Gothus quidam cataphractus', Calabri hominis filiae virgini stupruin Obtulisset, eum Totila morte mulctauit,& bona eius omnia Virgini adiudicauit: ea autem humanitate

in illos se gerebant, quos captiuos in bello fecissent: nisi si quando aut furor belli, aut militum insatiabilis cupiditas, secus tulisset: vi multi stipendia in

eorum castris sponte mererent. Quid vero ea benignitate illustrius, in homine barbaro , qua, capta Neapoli, Totila Rex est usius, cum Romanorum, qui in eius erant urbis praesidio,curam suscepitὸ veritus enim ne fame iam diu confecti, nimia ciborum copia grauarentur, atque interirent, id excogitauit remedii. Ad portum, & urbis portas, qui exire seminem permitterent, loca.

uiti cibos cuique certo modo, idq. minus, quam pro eorum cupiditate, prae scripsit, in diesq. sensim auxit, dum tandem non laederentur. Ita receptis viribus, abeundi quo vellent,potestatem fecit. Cumque Romanarum copiarum Dux, Conon, conscensis nauibus, reflante vento, nauigare prohiberetur, timeret t. ne commutato animo, Totilam humanitatis , ac promissorum poeniteret, cum Totila ad se accitum, & una secum reliquos milites , iussit bono animo esse, mixtosq. cum exercitu Gothorum, quae suppeditarent ad victum, comparare. Tandem aduersa perseuerante diutius tempestate, equos illis, ac pecuniam in iter, dono dedit, & Gothis, qui tuerentur, adiectis, Romam,uti optaban i, misit: quod, & iis fecit, qui, capta Hadriani mole, Constantinopolim abire voluerant, tametsi magno ab illis damno fuisset affectus. Videbatur autem Totila; quando iam de Theoderico satis supra dictum est; ceteri vero Reges paucis admodum annis praesta erunt; ad C. Caesaris mores, & gloriam beneficiis, munificentia, facilitate aspirare , milites suos subleuare, Commilitones appellare, labora re, vigilare, maturare. Erat Gothis militiae magna scientia, animus belli ingens, quippe qui a pueritia omnes labores, & pericula consueta haberent; & ubi primum aetas militiae patiens, stipendia facere poterat, nihil bello potius ducere : nam arma ipsi tractare, bella gerere, Romanos , id autem est Italos; quos veteri a superioribus Caesaribus, Antonino praesertim, nomine accepto, Romanos appellabant, domi ocium habere volu runt, extra paucissimos, quos virtute, & fide spectatos, legimus inter armatos Gothos aliquando militasse. Excusari a militia poterat nemo ex Gothis rQui valetudine,aut imbecillitate impediebatur, et Rex, causa diligentissime per specta, laboris vacationem dabat, litteris ea de re scriptis, quibus militari illii dono priuabat, cum esset praesertim de suo, Unde viveret, assirmans, aequu

178쪽

non esse, ut rem laborantis, Ociosus acciperet: cauebat etiam, ne quis deset. ioris eum crimine notaret. Mercenaria militia, quo modo nunc utimur, rara

illis erat: &si externus aliquando miles csEt euocandus, non singulatim unicuique, sed generatim atque Universe, dabatur, unde militibus necessaria compararentur: uti in subsidiariis Gepidarum, ac Rugorum copiis factum le- simus i ita Romani, Scipionibus in Hispania res gerentibus, Celtiberis in a. micitiam receptis, mercenario, & externo milite primum usi sunt, ut auctor est Liuius, cum antea ipsi, cum liberis in expeditionem irent: quod & Gothi fecerunt. Neq. vero Rex belli summam, sua sententia, serebat, sed consultores adhibebat proceres Gothos, quorum apud eum consilia plurimum valebant. Gladiis utebantur, potissimum proceres, ita temperatis, ut ferrum se carent, mediis marginum alueis excavatis sic, ut variis intextum coloribus metallum videretur: id autem curabant cole, ac puluere, valde detergente,

quod erat apud Vnarnos populos, unde huius generis arma habebantur. Ca. fra eorum cingebantur crebris stipitibus ab summo praeacutis; fosta circumdabantur lata, atque alta: qu idquid autem in de egcrebatur telluris, intra castra coniectiun, valli &muri loco erat, qua patebat aditus, qui locus esse angustus admodum, & difficilis consueuerat, firinabatur egregio milite. A. ciem non una semper ratione, sed pro ratione loci, temporis, hostium instruere. Maximam partem, pedites subducere in primam aciem consueuerant, utrinque equites: in nouissimo agmine, a castris haud procul, phalangem locare, quae uictos hostes, si fugerent, trucidaret. Nonnumquam equitatum in fronte exercitus locabant, pedites in subsidiis, ut equites fit si, sugatiq. se ad pedites reciperent, ibidem tuti consisterent, denuoq. simul coniunctis viri bus, atque armis in hostes ruerent. Solis aliquando pugnabant hastis longioribus, quod contra belli leges factum scribit Procopius, cum gladiis, sagit

tis q. hostes, & omni genere armorum uterentur si neque circumuenire hostes

possent, cum non es lent in cornua distributi: Itaque nihil mirum, si fusis, ac perturbatis suis,Totita victus,vulnereq. confossus ex eo proelio discessit,quod postremuin, ita instructa acie fecit, cum cos Romani duino in Lunae speciem exercitu circumuenissent. Quamquam vero Romana instituta, nulla mutarunt , Senatum, Praefectos, Comites, Curatores, & id genus alia, tamen pleraque suo more instituta sunt; quae tamen Romanas leges, ac dignitates imitari viderentur. Hinc Gothorum Iudices in prouinciis , Comites appellabant, qui Gothisius dicerent. Quod si Gotholis cum Romano csset, eam Comes Gothus, adhibito Romano, viro prudenti, cognoscebat. Inter Romanos, Romanus: at l. ea de causa Rex cognitores in prouincias mittebat. Comites etiam destinabantur ciuitatum, in quibus Comitem potissimum Romanum, & Rauennatem legimus ; Huic, illud etiam muneris incumbebat, ut

operas negociatorum, quas operas quotannis certo numero Regi debebant,cXigeret,magnum nauium numerum breuissimo temporis spatio compararet,& mandata Regis, exhauriret. Si quis timuistet aduersarii insidias, impetusque, illi Rex, virum strenuum, manu promptum , perpetuum Comitem adiungebat; is viri in clientelam suscepti stipabat latus, si ab aduersario appeteretur , districto & ipse gladio, pro uirili parte, tuebatur, pro eo autem, ac se gesserat, stipendia illi, ac munera dabantur: Salonem, huiusmodi; de-

. . sens

179쪽

fensorem appellabant. Ceterum quoniam acciderat, ut Salo pecunia coru pius, in ipsa dimicatione arma in cum verteret, quem tuendum susceperat, Rex iussit, ut cautione prius deuinceretur, nihil se contra ius, & Regia edicta esse facturum. Ceterum non hominibus solum singulissed exercitibus etiam

Salones adiungi consueuerant. De matroniis sanxerunt multa: unus poterat

Rex litteris suis dare, uti consobrina, legitima fieri uxor postet, idq. perraro. Quae sibi par, & aequalis non esset, eam nemo coniungere sibi matrimonii dignitate poterat, sic, ut filii inde nati, legitimi haeredes haberentur , nisi id a Rege fuisset impetratum. Gothorum uxores, si quid egissent perpe.

ram, si in aliam mulierem aut contumeliam, aut vulnera intulillent, mulctae in cas, maritis ius erat: ii si neglexissent, causam Rex cognoscebat. De adulteriis ita sinxit Athalaricus Rex . Si quissupersua, turpiq. cupidis , coniugati ho- ne state det eas, ad concubina elegerit uenire complexus,si ingenuafuerit, iueo Hernituris cum sit, suis , modis omnibus addicatur uxori: ut isti se per honsa iudicia oemtiat subdi, cui pollicitam libidinem credidit posse praeponi. uias ad tale fugitium

ancilla peruenerit, extepta par rasanguinis, matronali subiaceat ultioni, ut illam pariarur iudicem, quam formidare denisset absentem. Ceterum licet Gothorum in Italia Regnum desiit, florebat tamen in dies magis in Hispania, eoq. maiore selicitate , quo Arriana tandem reiecta perfidia, & Catholica fide accepta , magna religionis monumenta reliquerunt. Ex Italicis, Ablauius Raficianae educatus ,&fortasse etiam natus, Romanis litteris eruditus , scripsit de Gothorum bello, temporum illorum historiam complexus. Sub id tempus, uti memoria Agnellus prodidit, Franci, quos in auxilium Gothi euocauerant, ex Italia ab Narsete etiam pulsi sunt: ii aliquot annos Cisalpinam Galliam tenuerant, & cum Gothis; quos in Italia degere, tamquam Romanis obtemperaturos, Narses permiserat; arma coniunxerant. Itaque Narses Cumas, &Lucam resistentes acriter obsedit. Lucae autem, Bono cum praesidio relicto, Rauennam in hiberna concessit: nam exeunte iam anni quinquagesimi tertii supra quingentesimum autumno, bellare per hiemem nolebat: quod esset id commodius Francis futurum, quorum vires aestate enervatas, hibernum terripus confirmat. Rauennae tercentos tantum homines, domestici obsequii cauia secum retinuit. Cum autem in Classe, Rauennatis agri castello; ut ipsis v-tar verbis Agathii, qui haec scripsit; Narses ageret, venit ad eum Aligernus , Theiae Regis frater,qui Cumas tenebat, a Narsetis adhuc militibus obsessas. Is di tradidit illius urbis claues, & se fidelem ei operam nauaturu pollicitus est. Quod & fecit. Postpro anno Vigilius Pont. Max. Concilium ByZantii quintum , aduersus Theodorum, & Anthemium Bygantium Episcopum, cum habuisset, qui Eutychianam haeresim tuebantur, affirmabantq. D. Mariam Virginem, solum hominem, non Deum, & ho minem peperisse, atque ob id suis. set in Concilio decretum, uti ea Θι ori Oe appellaretur. Quo tamen longet antea vocatam nomine fuisse,& Concilium Ephesinum, & Chrysologi Archiepiscopi Rauennatis prior de generatione Christi concio, apertissime testantur. Ab Iustiniano Romam dimissus, cum in Siciliam venisset, Syracusis, grauissimo calculi dolore, obiit V. kal. Ianuar. Pelagius illi Romanus, ineunte vere sui sectus est. Narses, cum reliquiae Gothorum noua moliri denuo auderent,& Francos, commisso ad Casilinum proelio, interemit,& Gothos

180쪽

thos Casini obsessos,in deditioneq.acceptosCostantinopolim misit.Soluturus deinde vota,quae initio belli Deo nucupauerat,ex manubiis bello partis,& Romae,& Rauenae,& Venetiis lepiadicavit: atq. tunc exaedificasse D. Apollinaris in classe aede pleii l. putant,quaterno columnarsi ordine,& precioso marmore incrustatis parietibus magnificam. Sed Narses no hanc aedificauit, verum iam extructae ab Iuliano Argentario,ut supia scripsimus,domu cgregiam,& multa praeclara ornamenta adiunxit. Sub id tempus Maximianus Rauennas Archi piscopus moritur octavo kal. Mart. Hoc enim die,non aute nono Ial. in vita liniitis,quae vetustissimo charactere manu scripta,apud sacras virgines D. Andreae hactemis seruatur,legimus,& in Rauenati Ecclesia eius dies festus agitur. Sepultus est ad aram maximam in D. Andrcae, ubi illius barbam collocauerat. Inde Sublatus tempore Petronacti Archiepiscopi,uti narrabimus .Quod vero hune in haeresim aliquando lapsum sui si e pleriq. recentes auctores scribunt,& id omnino a ueritate longe abesnde quod Maximiano Istriae Episcopo,est adscribe-du, Rauennati falso imponunt. Quia enim multis propter inscitiam uisum sue. rat Concilium Constantinopolitanum, de Chalcedonensis auctoritate plurimum diminuisiciti ibus eius,ut rebantur,Capitibus infirmatis,Liguriae,Venetiae, & Istriae Episcopi; quoru erant principes, in Venetia, Maccdonius Aquileiensis,in Liguria, Honoratus Mediolanensis,& in Istria,Maximianus; conuenerant Aquileiae,& Concilium illud minime obseruandum statuerant. Itaque ubi Pontificatu iniit Pelagius,scriptis ad Narsetem litteris,Petroq.& Proiecto illuc missis,Thracium,& Maximianu Episcopos,ac potius,ut ipse inquit nomina tantu Episcoporu habentes, ad Romanae Ecclesiae auctoritatem reuocare , di ne res Ecclesiasticas ad proprios usu ς conuerterent,uti faciebant,curare co- tendit. Sed cum eorum Episcoporum nemo praeceptis Pontificiis obedientsi se praebuistet, nouas scripsit ad Narsetem litteras,ut ad Iustinianum illlas Constantinopolim mitteret: sic autem deinde addit. De Liguribus, Veneticis. θ IIbis Episcopis alui dicam ' quos idonea est Exceuentia vectra, ct ratione, o potectare reprimere: ne dimittatis, in contemptum Apostolis umsidium desua rusticitaregloriari: cum si quid eos de iudicio uniuersatis Dodi, quod Constantinopoli per primam nuper et om indictionem a tam est; forte mouebat, ad seMem Apostolicam; quod fempe actum e P . electis aliqxibus dessis, qui dare, is accipere rationem possenι, δι rigere ribuerunt, o non, musis oculis,functam Ecclesiam lacerare. Cum igitur in Istria nequaquam Rauena sit, neque ab ullo posita ibi de umquam fuerit, prorrsus dicenda est, Maximianum Archiepiscopum Rauennate,viru sanctitate limsgnem, illum no esse de quo scribit Pelagius,& a nouissimis scriptoribus, iniuria,haereseos aliquando damnatum. Rauenates Maximiano suffici ut Agnellu, viru rubra facie,modicis superciliis erectis oculis, duplici mento, aequali statura, insigni pietate,religioneq. Hic uxore mortua, totum se Dei seruitio ad diuxerat , Diaconusque ab Ecclesio Archiepiscopo factus, praesectus est templo D.Agathae: quod falso, mea sententia, putat Spretus ab hoc Agnello conditatum : nam supra in Ioanne primo, Archiepiscopo, qui vidit Angelum, de illo meminimus , Ad templi parietes domus Agnelli adhaerebat: natus nobili l co , dc ditissimus, quarum diuitiarum haeredem, neptem cx filia, moriens, testamento reliquit. Huius temporibus, Iustinianus , Narsetis opera , ut Blondus scribit, omnia Gothorum bona, Rauennali Ecelesiae largitus es

P neque

DL VIII

SEARCH

MENU NAVIGATION