Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

181쪽

ANN.

neque ea , quae in urbibus solum erant, sed quae in suburbiis, vicis, villis aras, templa, seruos: quidquid tandem aliquo pacto iuris eorum esset: haneque donationem tabulis Augustalibus rite consectis confirmauit, in quibus haec, de Rauennali Ecclesia scripta a Desiderio Spreto, & ante ipsum ab Agnello Canonico Rauennate, in huius Agnelli Archiepiscopi vita, feruli.

tur . Sancti mater Ecessa Rauennas, vera mater , uera orthodoxa r nam cetera mul

sa Ecessa, falsam, propter metum, o minas Principum, o terrores, superinduxere doctνinam, vel recepere, hac vero, se ueram, ct unicam sanctum Cathoticam tenuis sidem, numquam mutauit: fucruationem sustinuis, numquam, nec tempestate

quassata, a sea Habilitate moueri potuit , immobilis permansit. Haec Iustinianus cuius etiam assensu, templa omnia, quae ab Arianis , Theoderico Regnante, extructa, & eorum sacrificiis foedata fuerant, purgauit, ac ad verum cultum Agnellus traduxit: inter quae D. Mariae in Cosnodim,& fons baptismatis quod duodecim Apostoloruna simulacris testellato opere, decorauit. Ad haec D .Eusebii, ab Uni mundo Episcopo Ariano; uti diximus; aedificatum, iuxta campum Coriandri, extra Rauennam , & D. Georgii, extructum Consulatu Basilii, ut in eius testudine legebatur. Templum etiam D. Zenonis in Caesaria ,& D.Sergii in Classe, iuxta Viridarium, senuo consecrauit. Templum D.Martini in Caelo aureo, quod a fundamentis Theodericus Rex Arianus crexerat, sedemq. Episcopis Arianis constituerat, expiatum, musitio,& tessellato pere pinxit, imaginibus martyrum, Virginum q. Virorum, ac sceminarum adiectis: inter quas etiam, supra portam, egredientibus, laeua, imago Iustiniani Cassaris uidetur, dextra, Agnelli: quae ruinam ita minantur, ut arbitremur paucos annos superfuturas : cum tamen ,& laquearibus aureis, & cleganti si simis, quibus incrustabatur, marmoribus,& pauimento lithostrato, celeberrimum fuerit. Expiauit etiam D. Theodori templum, haudprocul a Dyocdo. nis domo, uti Agnellus auctor est. Crucem magnam ex argento Rauennati Ecclesiae condonauit, quae in aede Vrsiana, cum illius imagine, in eadem Cruce sculpta visebatur. Argentam; quemadmodum Ricobaldus est testis; cum agro uniuerso, Rauennali Ecclesiae restituendam curauit: & D. Georgio templum aedificauit, ab eo opido haud procul. Siluam etiam Luci , ubi nunc opidum est eo nomi me , ab Iustiniano impetrauit. Ceterum Iustinianus cum anno DLXV. Idib. Februar. litteras ad Narsetem dedisici, ut fi. liis . L. Titionis, qui tribunus militum in proelio contra Vitigim Regem, apud Rauennam ceciderat, bona , dignitatemque pristinam restitueret, ex hac vita migrauit: quo eodem anno, & Hlotarius Galliae Rex, & Be hsarius patricius obierunt. Moritur Iustinianus , uti Nicephorus tradit, Constantinopoli Idibus Novembr. anno Imperii X X XIX. aetatis L X X XII. cum eam mortem crinita stella a Sextili ad valen. Octobr. in caelo visa praecessisset. Quiescentem Italiam , & barbaris liberatam , Iustinus secundus Caesar , iustiniani Augusti, ex filia, nepos , cum ad eam diem curator palatii fuisset, Curopalatem appellabant , Imperator ex auunculi testamento facuis , accipit e vir minime Iustiniani similis , at auarus, improbus , nullo non scelere adstrictus . Sub id tempus Episcopo Caesenae mortuo ; quae olim urbs Flauia curua Papia dicebatur; Rauennae in D. Ioannis Euangelistae , dum omnes non unum sentiunt, columba caelitus

182쪽

demissa, eligitur illius Episcopus, Seuerus Rauennas Diaconus. Per id tempus Agnellus Rauennas Archiepiscopus cum inVrsiana arde suggestum ex marmore, pulchris sculptum imaginibus, faciendum curasset, ut ea testantur, quae ad hanc diem ibidem leguntur incisa, hoc modo. Seoas Chrint Agnestus T isopus honcnetum fecit. Idemque etiam, ut in D. Andreae videatur . Tan. dem omnibus veri, ac sancti Antistitis partibus impletis, annos natus quattuor & nonaginta, cum semper nullis viribus suis confisus, nec a finitatum nobili ate, atque opibus; quibus maxime; ut diximus, florebat; ad Deum cofugerit, illum l. inuocauerit, moriens, eius praesidium ingenti miraculo sensit. Itaque tranquille ex hac vita in caelum migrauit hal. Sextilibus, in manibus sacerdotum suorum collacrymantium sanctum cadauer relinquens: quod in D. Agathae conditum est, in medio, ubi ara maxima erat, cui titulus D.

Agnelli adiungebatur. Nunc loco dimotum, & iuxta murum positum , sub testudine templi: ubi, & Ioannis Archiepiscopi, qui vidit Angelum, cadauer sepulturae traditum est. Administrauit Rauennatem Ecclesiam annos tredecim , tanta omnium beneuolentia, ut nullius interitum acerbius umquam , aut molestius Rauennates tulerint. Huius tempore , Fanum urbem ,& Caese.

nae arcem incendis conflagrasse, multis hominibus absumptis, Andreas gnellus, qui descripsit huius vitam, testatur: qui & addit, magnam per haec

tempora in Italia suisse rerum omnium assuentiam. Haec autem ad eius tumu- Ium inscripta carmina, Andreas idem Agnellus tradit. Pontificis requiem Glesti munere gesse , vincitas virtute Dei non perdidit tuami sui optatam meruis lucis cognoscerepacem. Corporis iue sui templum seruauir ..... Iustus cum sanctis, Chricto mediante, resurget; Sic quoque promeritis gaudes, qui ratia gessit. Hic re aiecit in pace Agnesius Episcopus, quisedit an. XIII.men. I. Dies VIII. ixitan. L XTΥXIIII. Depositus eis sub die Kal. Aug. Indictione tauarta decima. Haec

ibi ex quibus cognoscimus obiisse illum anno a partu Virginis Quingentesimo sexagesimo sexto , cum in eum quarta decima cadat Indictio. Coen bium in opido classe, cum sacro fonte Petriani templi coniunctum, quod extare adhuc sua aetate Agnellus scribi t, D D. Mattheo, Iacoboq. Apostolis dicatum , tessellato exornandum opere curauit: quod indicant in arcu testudinis litterae, quae hoc modo legebantur. Satio Domno Papa Agnesio, de donis Dei, qui obtulere ad honorem, dr ornatus sanctorum Apostolorum, o reliqua pars desumma ceruorum . qui perierant, o Deo auctore inuentisint, hacsub ab de in os ibus exornata est.Sut, qui, Venantii Fortunati auctoritate permoti, hoc locoVitale Archiepiscopu Rauennate ponant,& aedificasse D.Andreae maioris teplum;quod nos Petro Chrysologo adscripsimus; affrinent: Quoru sentetiam ne sequar,facit Agnelli,quiq. Agnellu descripsere, Ricobandi Ferrariensis,& Mauri Rauennatis Canonici,D. Saluatoris,alioruinq. auctoritas. Agnellus enim, qui ab eo saeculo haud procul abfuit, &Toti lar bellu scripsit diligentissime, nihil meminit de

hoc Vitali: uti neque Ricobaldus,neq.post Ricobaldu ceteri,qui tame de Fortunato, & Vitali mentione, sed ut alterius ciuitatis Episcopo, faciunt . Nam

quod apud Fortunatu legatur Vitalis Archiepiscopus Rauenatis, & Rauenae ,

183쪽

qui D. Andreae templum hic excitarit, antiqui Codices, Rauensem habenti neque vero de huiusmodi differentia mirum, quando, qui nuper Fortunati librum in lucem emisit, Iacobus Saluator Solanius mendosum admodum,& lacerum multis fuisse locis testatur, & ipse adhuc cum legitur liber, patefacit . Cum autem nullum extet Rauennae templum D. Andreae ab hoc excitatum , alterius suisse ciuitatis Episcopum, ubi templum illud condiderit, credendum est: Nam di quae tradit in vita D. Maximiani Archiepiscopi Agnellus, templo D. Andreae maioris inscripta Carmina, a nobis supra descripta, aperte confirmant a Petro Archicpiscopo aedificatum, & D. Maximiani acta,

quae vetustissimo charactere', in pergameno exarata, adhuc apud D. Andreae sacras Virgines seruantur, adducunt me, ut omnino putem, ante Maximiani Archiepiscopi aetatem extructum. Illius enim columnas e ligno, mar. moreas elegantissimaq. colorum, & linearum varietate nobilissimas fecit,& ibidem ad sepulturam datus esti quod etiam & sanctum illius corpus, adhuc ibidem conditum ,&plures e crypta porticu in edita loca, eius translationes suadent. Aedificasse Vitalem D. Andraeae minus templum nemo dixerit, cum excitatu mi a Theoderico Rege, & Gothicis ceremoniis dicatum,vel ipsa no minis ad nostram aetatem appellatio, qua dicebatur templum Gothicum, aperit. Ullius praeterea templi D. Andreae hac in urbe dicati neque mentio, neque uestigium , quod sciam, extat. Accedit adhaec, quia si id Rauennae suisset, omnino Fortunatus, qui felici versus numero, persequi huiusmodi lusus solet, nequaquam omisisset Vitalis Archiepiscopi, ad D. Vitalem martyrem, urbis q. patronum, comparationem, cum pulcherrimus poesi campus, in quo solet ipse libenter excurrere, hinc pateret, in ca potissimum ciuitate, quam

singulari quodam studio, & amoris sensit complccti est visus, cum de uita D. Martini, quatuor libros , versibus scriptos, in hanc urbem dirigit, hic que ut itere Gallia suum finiant , iubet. Putant igitur aliqui, Episcopum illum fuisse Rauennae,loci ab Alpibus haud remoti, de quo ipse in itinere in Galliam suo,&Paulus Diaconus in Historia Longobardorum meminerunt. Alii cum videant omnia pone sua carmina ad Transalpinos Fortunatum inisisse, locum in Transalpinis regionibus fuisse existimant. Nam Rauennam esse in ea Belgii parte, quam modo uocant Lothoringiam, Iacobus e Rauenna, iuriscInsultus clarissimus, ducentis iam, & quinquaginta annis ostendit: nostraq. aetate Rauenspurgum,&Rauenstainum,& alia huius nominis loca legimus: ubi quamquam hodie Episcopatus non esse videmus, quin tamen superioribus saeculis fuisse potuerint, nemo tuerit inficias, cum multa loca; ita ferente vicissitudine temporum, illis nunc careant, quae antea, illos habuisse compertissimum sit Quod; ne discedamus a prouincia Rauennate; Brixillum ostendit, nunc opidum, a Valentiniani tamen Caesaris tempore ad Gregorium summum Pontificem, qui cursus est annorum fere ducentorum, Episcopo insignitum. Vt omittam BObium, quod modo non extat; forum Pompilii, cuius est Episcopus , Britonorium translatus . Quidquid igitur sentiant alii, uiri alioqui doctissimi, iis ego rationibus, auctoritatibusque adducor, ut putem, Vitalem, neque huius fuisse ciuitatis Archiepiscopum, neque templum hic D. Andreae ullum aedificasse. Neque fortasse ea omnino improbanda sententia sit, qua alii arbitrantur; Vitalis nomine,hic ob D.Vitalis urbis patroni cul-

184쪽

LIBER . TERTIUS 1τ3

tum, frequentissimo, ducti; Episcopum hunc Vitalem, domo Rauennatem fuisse, sed alterius ciuitatis Episcopum, quae ab Fortunato; ut in multis aliis

consuetit, taceatur. Ex omnium igi rur scriptorum Rauennatum sententia, Agnello sufficitur Petrus, cog aomento, atq. etiam aetate, sed multo magis virtutum, ac morum praestantia Senior: vir grauissimus, & vita innocenter acta

maxime laudatus. Agnellus scribit, consecratum misse Romae, Indictione II. XVII. kal. Octobr. quae in annum incidit humanae salutis quingentesimum

sexagesi inum octauam, absquC ieiunio: reuertentemq. omni gratulationis genere a ciuibus, ac militibus, ipsaque classe, exceptum. Dum autem Nar. ses maximis opibus virtute partis, ipsaque numquam interitura rerum gesta.

rum gloria si brens , magnam inuidiam sibi conflauisset, Iustino persi ad tur , uti omnibus iam restinctis bellorum facibus in Italia , eius vectigal

prouinciae, in Caesaris aerarium, nimis exhaustum , inferendum iuberet :praesertim cum Narseti non esset, in quod tantum auri insumeretur. Imperat Narseti Iustinus, ut stimul ac pecuniae exiguntur, Zantium eas transimittat. Quod ut de illarum parte libentissime faciendum Narses existimabat, ita non probabat, Omnes mittendas , nudatam q. relinqui omnibus praesidiis Italiam, ne subita irrumpente calamitate, frustra serum e Byzantio auxilium expectaretur: nam Burgundiones,& Franci, ac Visigothi, in Gallia, semper in armis erant. Poterat quidem haec ratio Caesarem emollire,& de sententia deducere, sed restitit inimicorum inuidia, quae surripere tam florentem Narseti gloriam nitebatur . Itaque Sophia Iustini coniux , petu lans mulier,&superba, quae virum quamcumque in partem vellet, ageret, impulit Iustinum, ad eum ex Italia reuocandum, successeremq. eidem tri. buendum Longinum Patricium . Addidit, & ingratitudini contumeliam , sore, inquiens, ut bene cum Narsete agatur , si reuersus, partiendis lanae, aut purpurae pensis, in Regiarum ancillarum opus, incumberet. Tam insolens dieitam non tulit magno vir animo Narses, responditq. se eius generis telam orditurum, quam neque ipsa, neque illius posteri praecisam conspice. rent: Hacq. ira ,& nobili indignatione impulsus, Alboinum, ueterem amicum, Longobardorum Regem, Comundo Gepidarum Rege superato clarissimum , in Italicum Regnum vocat . Ipse animi causa , seu quod , ut plerique scribunt, se magis ibi tutum crederet, Neapolim concedit. Ferunt Ioannem Pontificem ; qui paucis ante annis Pelagio mortuo successerat; quod cognouerit, quam indignanter eam rem Narses tulisset; Neapolim prosectum, & amicum hominem solatum, hortatum q. misse, ne tantis malis aditum patefaceret, ingentiq. & nobili animi spiritu , superbae sceminae

inanem contumeliam sperneret. Fecit id Narses, scriptisque litteris co natus est ab incoepto Alboinum reuocare , ac Romam cum Pontifice reuersus , Consul, ut nonnulli tradunt, creatur, una cum Basilio, viro clarissimo. Sed Alboinus, cum ab omnibus rebus, quae ad Italicam expeditionem faciebant, paratissinus esset, & eodem anno Narses Romae ex. cessisset e vita , nihil est ab itinere retardatus . Prius vero quam iter ingrederetur , sedes proprias in Pannoniis , apud Hunnos veteres amicos incolendas deposuit, ea lege, ut si coepta, ex sententia non succedant,

Longobardis restituantur : Sin morentur in Italia Longobardi, Hunni si-

185쪽

bi illas optimo iure habent . Ita factum , ut Hunni adscitis in sedium communionem Auaribus, finitimis populis , & confuso utroque nomine , Hungari ab eo tempore , ad hanc aetatem illas , sedes perpetua possesso ne tenuerint. Tametsi non desint alii , ut Bemardus Iustinianus testatur, qui Hungaros putent, proprio nomine', non ex Hunnis , & Auaribus mixto , annum circiter octingentesimum octuagesimumque ab ortu Christi ex Scythia prodiisse : feros moribus , ct immanes , carne humana solitos vesci, & cruorem epotare . Vtcumque : Iustinus haud satis intelligens quid ageret , Italico bello praeficit, aduersus Alboinum , cuius iam motus acceperat, Longinum Patricium , cum ingenti parata classe : cui Longino, Flauii praenomen aliqui adscribunt.

186쪽

HISTORIARUM

RAVENNATVM ...

ONO I x o in Italiam adueniente, nouus magistratus adducitur , nouo nomine, novoq. Excellentiae , ac cxcel.

lentissimi , quo Exarchi appellabantur, titulo insignitus. Tametsi in uetustis eius saeculi, quae uiderian , monu- 'M : mentis , nusquam Exarchos appellari, sed ubique Prae

mente , nouerim. Cum tamen, D. Gregorii & aliorum litterae, eos uocent Exarchos. Tum primum post Narsetem, ac Basilium Consules,peruetus Consulum dignitas Romae cessauit. De tempore,quo Exarcha

tus haec dignitas ab Logino in Italia coeperit, non una est sententia. Blondus, Benedicto primo Pontifice, & Imperio Iustini , circiter annum Domini DLXXI.Alii putant fuisse anno D L X X VI. Sed in tanta scriptorum diuersitate, iis magis assentior graui is mis auctoribus, quam aut Raphaello Volaterrano asserenti anno D C X X. incoepisse, aut Leandro Alberto idem initium in annum D L V II. reiicienti. Nam anno D X X. imperabat Heraclius: Anno D L V II. Iustinianus. At Longinus ab Iustino misitis, uti diximus , ad coinpescendam Albo ini in Italiam aduentus rabiem, ruinamque. Inanis Leandri coniectura ex aedificatione templi D. Apollinaris in opido Classe, ab Narsete: cum id Narses , Iustiniano uiuente, non aedificauerit, sed exornauerit,& Iustino Imperatore, fato concesserit. Quamquam caelit teris. D. Gregorii Magni, tum ad Constantiam Augustam, tum ad Phocam Imperatorem scriptis, colligere haud dissicile possumus,anno quingentesimo A N N. sexagesimo septimo incoepisse: Ioanne Tertio Pont. Max. In illa enim epi- DLXVII. stola, quae Indictione XIII. data est , fuit autem annosa partu Virginis D X C , . annos ait septem & uiginti a Longobardis Italiam uexari. In hac, quae scripta est Indictione sexta, id autem cst, anno D CIII. annos quatuordi triginta ab eisdem uastari Italiam Longobardis. Vnde si insuperiora numerando recurramus, patebit, anno DLXVIII. Longobardos in Italiam penetrasse quod & Agnellus testatur, qui ait, Longobardos, ro anno in Italiam uenisse, quo Petrus Senior, Archiepiscopus Raliennas, suit Romae conssecratus. Longinus autem ad excipiendos, ac impediendos potius corum impetu , priore anno,in Italia Exarchus venerat. Dicitur Elαρχος,quod εκ vi A Mc πος Id

187쪽

Id autem est Principe, ad regendam, administrandam q. Italiam mitter tur. Hinc Exarchatus, idem sere quod ex Principe, seu ex principatus, &Exarchus, perinde quasi ex ipso Principe, aut eius e latere legatus. Fu re & aliis in locis Exarchi, ut in Africa Gennadius, ad quem hoc titulo D. Gregor ius primus scripsit. Athenienses quoque habuere Exarchum,uti Iulius

Pollux est auctor, qui summus Magistratus erat: quemadmodum Carthagini Suises, & Dictator Romae. Siciliae etiam Exarchum praesuisse, a Michaele Balbo Imperatore, ceterisq. Byzantiis Caesaribus mistum, ex Ioanne Curopulate,& Thoma FaZelio rerum Sicularum diligentissimo scriptore,satis constat. Quod si repertis uetustis marmoribus adhibeamus fide, Mediolani etiam fiuit Exarchus. Nam Merula tabulam ex marmore Mediolani inuentam scribit, in

qua haec continebantur . D. M. Aa retio ram Hosigni. Dalmat. Feri. ct Aurelio sentiniano Exarcho , posuit Aurelius pater Ianuarius. Uixis an. XXXII. M. III.

D.UI. Ex quo lapide, ut facile concesserim, illum Exarchum suisse, quod uel

sex militibus, militumve cohortibus praeesset, uel magistratus eo nomine aliquis insigniretur, ita non uenio in illius sententiam , ut tam exigua ratione putem, Longinum Mediolani habitauisse: neque enim ulla hic mentio Longini fit, neque ullus Exarchus eo, quo is, nomine praeditus legitur, neque Mediolanum Exarchis parebat,sed Longobardorum Regibus.Adde omnium Historicorum auctoritatem , scribentium, sedem suam Rauennae Longinum constituissem,ariq. ad eam urbem,nouo cum exercitu ,accessisse. Cum itaq. is Albo inum Longobardorum Regem, Italiae appropinquantem audiret ,& per Aquileiensem agrum in Euganeos transisse, Caesaream, quae inter Classenseopidu, & Rauennam urbem erat,vallo,& fossa muniuit,ut ait Blondus,ibiq. in statione milites,quos tum ex Thracia deuexerat, tu in Italia conflauerat,iocauit. Haec Caesarea, ita Rauenna,& Classi coniuncta erat,ut una cu illis Ciuita

uideretur. Qui Athilam hanc putant incendio absumpsisse, & solo aequasse,

facile hoc loco errare deprehenduntur: praesertim cum de eius instauratione nullibi, quod sciam, quidquam legatur. Habebat autem, ante Longini munitionem , portam ad mediterranea, quam muniendam prae ceteris optime curauit, firmissimoq. praesidio confirmauit. De hac Caesarea, magnum inu nio apud omnes scriptores silentium, sunt tamen qui ita scribant, Rauenianae nobiles, in Classe omnes mercatores, in Caesarea artifices habitasset quod licet forsan ueri non dissimile uideatur, non assirino tamen, cum nullus sit mihi certus auctor. Verisimilius fortasse fuerit, eam, ob nobilitatem, ac omnis huius Prouinciae principatum, Caesaream uocatum, cum tradat Strabo,ab Augusto imperium noua quadam ratione dispositum, prouinciis quibusdam sibi reseruatis, quae Caesaris appellarentur: quibusdam uero populo concensis, quae populares uocarentur: cui consentire ea uidentur, quae Suetonius in Augusto tradidit.Prouincias ualidiores,& quas annuis magistratuum imperiis regi,nec facile,nec tutu erat,ipse suscepit: ceteras Proconsulibus sortito permi

stituit, ut ne Prouinciis legati praeessent, aut Praesides, uerum urbes singulae, a singulis magistratibus, quos appellavit Duces,regerentur: atque id nominis tunc primum in Italia audiri coeptum: In quo parem ceteris urbibus Romam faciens,Graeculum creabat illius Ducem,quem deinde reliqui etiam Exarchi,

188쪽

Rauenna illuc mittebant. Dux hic Romanus,aureum nummum iustae probitatis excudendum Romae primus iussit, qui ea de causa Romanus Ducatus, illius temporis uocabulo satis barbaro, uocatus est. Dum uero Alboinus Foro Iulii occupato, atque ibidens Sisiilso fratris silio, Duce facto, Italiam de.

uastabat, Vicetia, Verona, Mediolano , Ticino, Arimino captis, Rauennam Longinus, & alias plerasque urbes tenuit. Rauennae autem hoc tempore Longinus Exarchus commorans, fide data, Rosimundam , Verona, Sextili mense, ut ait Agnellus, venientem accepit. Haec Alboinum maritum occidi ab Hel mechilde, quem alii Helmigem appellant, zius armigero, iuuene nobili, ac pulcherrimo curauerat: quod Alboinus in conuiuio, potum Rosi- mundae praebuisset, in patera, quam ex cranio Chunimundi, Rosi mundae patris, sibi confecerat. Itaque rei indignitate commota, patris necem ,&recentem iniuriam ultura, dolo, sui corporis potestatem Perdeo, uiro fortis limo ,&strenue audaci, ut esset Helinigi in facinore cius, facit, minisq.&metu interficere Regem cogit. Alboino intersecto, Longobardi Clefin; quem Pomponius Laetus Cepheia,Clesonem alii appellant; Regem sufficiunt. Rosi- munda Rauennam se ad Longinum, naui, quam Rosimundae iussit, Rauennae Longinus parauerat, confert, cum adultero,& Alfuinda; quam Albisndam nonnulli uocant,filia,uniuersoq. thesauro. Rosimundam,cu Rauennae aliquandiu tranquille uixisset, Longinus tentauit,an, sublato Hel mechilde,quem sibi fecerat maritum,eligere seconiuge uellet, Mulier inconstans, uirum ob id cupiens e medio tollere, in balneo cum esset , uenenatum Hel mechildi potum praebuit, cuius ille potentissimi ueneni uina, inter bibendum , sentiens , reliquum uxori porrexit, eamq. bibere recusantem,districto gladio,bibere compulit. Atque in hunc modum misere ambo simul interierunt: Longinusq. Al- suindam una cum matris Thesauris, Constantinopolim misit ad Iustinum. Haud ita multo post, Clefis Forum Cornelii reaedificatum, Imolam q. nouo nomine, ab arce, quam extruxerat, vocatum, Rauennae , quasi perpetuum stimulum opposuit. Praeerat Rauennae Archiepiscopus, Pctrus,Senior uoc tus, uti diximus, qui Romae XVII. kal. Octob. consecratus, absque ieiunio, ut tradit Agnellus & nos supra diximus, Rauennam ueniens,& solenni Ciuitatis honore receptus fuerat, & omnis illi Classis obuiam processerat. Eius innocentis stinae uitae sanctissima exempla, adeo ingrauescentem iam aetatem, canosq. capitis crines decorabant, ut admirationi cunctis esset. Quod vero multi, qui de Rauennatum Archiepiscopis scripsere,atque inter ceteros Ioannes Petrus Ferretius, Concilio interfuisse scribunt Symmachi Pontificis, R inae celebrato, id omnino falsum est, cum Petro alio, uti supra demonstrauimus, sit adscribendum; neque hoc tempore Symmachus uixit. Hic,templum insigne D. Seuero Ravennatu in Archiepiscopo aedificare , ac potius maius, nobiliusq. facere aggressus, in ea Clalsis opidi regione, quam appellabant Vi- cum salutarem, in ipsa aedificatione moritur XVI. kal.Septembr. Locus sepulturae in D.Probi datus, iuxta aedem D. Euphemiae ad mare, inopido Claste, opere barbarico claboratam, quae iamdiu demolita uidetur, in monumento magno CX marmore, annum Domini circiter DL X X V. Hunc autem este Petrum illum puto, de quo in D. Mariae maioris, opere barbarico sic legitur. Saluo DN. P Ea N. Petro, Laurentius V. Roubiae. S.R. E. praepositi fuericae Miu

189쪽

v. umfluit. Petro, Ioannes Romanus in Rauennati Archiepiscopatu subrogatur, statura mediocri,capillis crispis : qui statim coeptum D. Seueri lcmplum absoluit, consecrauitque,anno eodem: ut ex iis carminibus constat,quae in ipsius D.Seueri testudine iam legebantur. Haec autem sunt.

Multorum , lacens diuinofahyica cutis ,

tis acerdotum se mamfestat opus; operat egregius hoc Petras condere pastor,

In quo nes ιι eum mors rrainere uiram ,

Sed quie terita se nex nec dum perficta reliquis

Imperium retinentescundo Iudiniano P σms undenis regnando uisus in orbe,

Virginis a partu , q peperit a in ue rea u. Consecrato templo, Ioannes ipsius D. Seueri cadauer, ex aede D. Rophylli, quae ad eius templi latus adhaercbat, in icia plum iam absolutum,& dicatum suo nomini,translatum, in medio locauit,& pulcherrimis ornam latis,ac carminibus honestauit, atque cclebrauit: eo scin Dictem p re, cum c lefis, secundo anno Regni, ob crudelitatem, suorum dolo intcrfectus fui siet, & Longobardi Regium Imperium, nomenq. odio habcntes, Luces triginta ex pio-ceribus suis creauissint ,& Spoletum, ac Picentes, Samnites q. cccusarc . Sub id tempus Iustino Imperatore extimis, Tiberius Thrax Imperium suscepit,& haud ita diu post Benediditas Romanus Pontifex in locum Ioannis Temtii demortui est consecratus. Huius Pontificatus initio Faroaldus Spolcti norum Dux , exercitu aduersus Longinum Exarchum comparato , Rauennam tentare non ausus, quae ingenti praesidio, & loci situ, erat munitissima,c lassem opiduin adortus est, uti Paulus Diaconus est auctor , illudque tandem anno DLXXVIII .expugnauit,accepit: ibi q. posita sede,Rauennam summas in angustias adducebat. Quo factum est, ut cum Longobardi Etruriam inuasissent,quae in Romanorum ditione remanserat,Longinus graui hoc Classensi bello implicitus , uix ut satis uirium ad tuendos Rauennalium fines, agrum q. Rauennatem, haberet , assiduis Longobardorum incursionibus inse-sium, to accurrere non potuerit: ipsiq. Longobardi Sutrium, Poli martium, Ortam, Tu derium, Ameriam, P rusium, Luccolos, & alia, uix ostentata oppugnatione , ad deditionem adduxerint, sub id fere tempus cum Benedicto Potifici demortuo, Pelagius secundus successi, & Longobardi quotidie magis tota surentes Italia, Romanam maxime regionem,& Catholicae fidei cul- torcs accinissime uexabant,& Rauennam,Rauennalesq.quotidianis Classensum incursionibus & proeliis implicabant. Itaque cum Honoratus notarius, Rauennae

190쪽

Rauennae aliquandiu fuisset cum Longino Exarcho, & Patricio, eam q. ob rem huius pericula urbis, omnisq. Italiae optime cognita haberet, Romam profectus, a Pelagio Pontifice Constantinopolim ad Gregorium, ciuem Romanum, Diaconum , suum apud Mauritium Cappadocem, Imperatorem, qui tum primum Tiberio mortuo successerat, internuncium ; Apocrisiarium appellabant, statim mittitur, ut omnia Gregorio significaret, Mauritio, Gregorius indicaret. Rem egit Gregorius accurate apud Caesarem, de liberanda Italia ipsum quoque assidue cogitantem,effecit'. ut Longino reuocato, Zmaragdus uir militiae peritis sinus, Patricius, susticeretur. Itaque Zmaragdus haud ita diu post, rebus, qu .ae ad iter, expeditionemq. Italicam facerent, compositis, Rauennam uersus nauigationem instituit, Gregorio ipso comite, qui felici,ac secunda tempestate usi,cum firmo copiarum supplemento, Rauennam breui peruenere.Hic Rauennati re statim constituta Zmaragdus,a Lonoino coeptum bellum Classense, summo studio continuauit, ac uariis proeli fregit hostium audaciam. Cum uero plures ob id ciuitates ad Zmaragdum a Longobardis deficerent, ipsi, tot creatis Ducibus, imminutas uires suas spectantes,Regem denuo creant Autharim,Clefis filium, decimo, postquam Cle- sis obierat, anno. Huic reliqui Duces, extra unum Dinstrulam, pecuniarum suarum dimidium contribuerunt. Hunc Doctrulam, appellabant Long bardi sua uoce Drocti uisum ,& cum Sueuus domo esset, puer iam captus a Longobardis, ex triginta Ducibus, unus fuerat: sed adueniente in Italiam Zmaragdo, cum illo se, pro Caesare, coniunxerat, uir militari uirtute,ac gloria praestantissimus. Itaque Classensem Zmaragdus expeditionem cum maxime urgeret, opidi q. oppugnationem acrius tentat, Doctrulam, qui erat Brixilli, monet, ut optimo in urbe relicto praesidio, quas haberet copias , cum suis coniungeret. Quod ipse facturus, nauibus impositos milites secundo Pado deuehebat, ut ad Spineticum Padi ostium cum peruentum esset, facile inde mari Rauennam ad nauigaret. Sed de hac re Feroaldus factus certior,nauibus se, ac militibus uenienti Doctrulae ad fluminis ostium opposuit,omninoq. r sitisset, nisi erumpentibus Rauenna subsidiariis, commisso proelio, in fugam coniectus fuisset, ita ut maximo cum periculo se in Classe opidum recipere

cogeretur.Quod opidum interea Zmaragdus obsederat, atque oppugnata rat, eoq. deduxerat, ut de deditione opidani cogitarent. Quae licet deditio aduentu Feroaldi non nihil refrixerit, paulo post tamen est insecuta , praesertim cu Zmaragdus terrestri frustra tentata oppugnatione, usus Doruulae consilio, parasset naues, atque ad Classem, qua mari alluebatur, admouisset, in tus eam partem, ut mari tutam, propugnatoribus fore,ac stationibus uacuam. Neque secus euenit, quam putarat: nam scalis repente in murum illatis, faciule, cum nemo armatus obsisteret, prorupit in opidum, ac Longobardos in tanta trepidatione arma parare, ac sese dedere compulit. Itaque Zmaragdus potitus opido Longobardos omnes partim trusidauit, partim libertate inul-ctauit, Feroalduin maxime, ut iis, quos ipsi tota passim trucidauerant Italia, aliqua ex parte parentarent. Hoc tempore, ut cribit Iusti manus,Heliae Aquileiensi Antistiti, quae dignitas ob Longobardorum metum in Gradensem Ecclesiam paulo ante fuerat translata; iam rebus humanis perfuncto, Seuerus

Rauennas suiscitur, anno a partu Virginis D L X X X VI. Qui in ea adminia

stratione

SEARCH

MENU NAVIGATION