Classicorum auctorum e vaticanis codicibus editorum tomus 1.10. ... curante Angelo Maio Vaticanae Bibliothecae Praefecto Tomus 5. 5

발행: 1833년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 시학

131쪽

DE ADVERBIO.

7 Inato venire possint; quod quia certum non habent, nequiter. Omnino resutant fa . Sed nobis aliud videtur esse nequicquam , aliud nequiter : Dequicquam enim pro sine causa vel frustra intellegitur ; nequiter vero ad peius proficit. Multi etiam , quaerunt , quare 'ui, in medio situm sit, et pro nequam, nequicquam legatur ; cum etiam nequam

in ib omni casu genere et numero scὶ , ita etiam adverbialiter adsumi possit. Sed propter discretionem tantum hoc additamentum mediae syllabae SuSceptum est. Ceterum nequiter aut simpliciter ex nequam accipiant, aut ex sese nasci intellegant, quia aliter non habent; aut si magis putent, penitus respuant.

6. Requirunt etiam utrum ex participiis adverbia nasci possint; et si possint , quibus participiis , utrum ex omnibus an ex aliquibus. Spondeo quidem me etiam palam omnibus peritis orbis professurum, quod adverbia ex participiis indubitanter veniant. Si autem quaeritur ex quo Participio , dicam ut expertus sum , qΠia ex participio temporis praeteriti cuiuslibet verbi adverbia sumuntur. Ex duobus autem suturis participiis originem id j adverbia sumpsisse , comprobatur : dicimus enim docenter sapienter instanter perseveranter. Quamquam secundum Galbungum ex participio praesentis temporis activi verbi sumi abnua-

132쪽

ΕPISTOLA IV.

tratiatur. Nec non etiam ex communibus ac deponentibus adverbia venire , nullus peritorum negare potest: siquidem dicamus deosculato sal suspicato locu te. Audivi tamen , aput Aisorum scholas frequenter diei. quod ex desponcntium verborum participiis, eorum maxime quae agendi consuetudinem non habeant, adverbia nasci soleant. 7. Quae cum ita sint , attenta bὶ doctorum ambiguitate sibi ut videtur di SSonanti iam , conSulendum nobis est , ut ca quae a nemine dubitentur , statu te ae dc finite sumamus; id est ut a participio praesentis temporis neutralis verbi , atque

ab eo quod passivi verbi et communis , quod sc

sit praeteriti dumtaxat temporis , adverbia Semper Sumamus , ut est perseveranter firmate scrutate. Secundum hanc regulam etiam in comparatione et praelatione participiorum, adVerbiorum quoque ratio scrvabitur.3. Adverbia autem quac in ini. Dilabam mittuntur , non ex uno initio sumunt aer. Quaedam namque corum se adiectis nominibus veniunt, ut caelestim sortim. Quaedam vero ex possessivis pronominibus nascuntur, ut meatim nostrati m. Quaedam etiam ex participiis verbi passivi , ut strictim singillatim : nam singillo trito legitur , iuxta illud Donati dj eloquentissimi ei modestissimi viri dicentis Non est modiocris vel facilis negotii bonum sin-

133쪽

DE QVEBBIO. 7 dgillare a malo Nonnulli etiam . ex primis nominbbus venire adverbia suspicantur , ut partim , quod sit ex parte dictum; et voluntatim, ex voluntate.

s. Quid nunc P Quia de adverbiis alicubi di

xisse me arbitror , sermo breviandus est : ante cuius sinem, illud mibi Aeneae memorandum est, quod cum interrogassem eum , utrumne adverbia componi possint, sicut et ceterae orationis partes

ita milii respondit. Quid me interrogas id quod

tritum est Nam adverbia duas composilionum regulas habent ; primam , quae secundum partem ex qua venire intellegitur , ut edocte , indocte , insipienter , inepte , reprobate , appen Se : Secundam , quae in adverbiis localibus , si subiunctivo ponantur: cuius rei causa erit , cum aliud locale adverbium in quacumque scriptione praecesSerit . Tunc dicis .ibidem. , sicut etiam hic mos in pron minibus saepissime invenitur , quando cuiuslibet persona ante prolata, sermone prosequente dicatur .idem. vel .eadem. Etiam adverbium ablativi casus pronominalis simile , ut illo. : nam saepe dicimus .illo. exibimus a , hoc est .illuc. Sic et . quo. cum di Cis , nunc quo vadant. Sed haec adverbia mobilia seinper sunt. Quia autem litis dictis supra memora tus Aeneas suum finivit sermonem, mihi quoque hanc

epistulam tb scribendi hic terminus ponendus est.

EXPLICIT QUARTA DE AD RBIO.

a) cod. ais imus. μ) Ita heia eod. vertas rea orthographia. At alib. pistola. Nimirum vera laetio per ti . quam eonatantae retinent lapides eo lieesqua uuliquissimi. hoe loeo ab amauisona seequioris aevi non fuit

134쪽

x. Oicturi de participio , de quo et a nobis

et a plerisque doctoribus sermo frequens factus est, illud mei Aeneae in prohoemio operis Commemorandum puto. Optimum etenim est et valde per- optimum omnem discipulum in sine omnium sorti' torum atque initio, praeceptoris sui indefessam sacere mentionem, quoin humanae disciplinae tem tum sibi patrem vocant. Itaque Aeneas meus triplam participiorum adscntitur virtutem: quod in libro de omnium artium virtute scripto atque ordinatim digesto tali edidit modo. Prima , inquit ,

virtus participiorum, quod nomen et verbum duas principales orationis partes obtinet. Secunda, quod sicut verbum suerit activum, eodem modo et ipsum agit. Tertia, quod si in fine testimoniorum positum fuerit, pro verbo accipiatur ; quod tamen non iugi consuetudine sed raro accidit. IIaec Aeneas. a. Sciendum in primis est, totum participium per omnes sex casus duplices agere solere, illo dumtaxat verbo , cuius sit significationis agens. Nominativus casus participii modi et ablativus saepe pro se invicem ponuntur et quod utrum sit rectum an Secus , eorum qui ita scribunt arbitrio relinquamus. Nam pro nominativo ablativum participalem positum saepe invenimus, secundum illud Glengi, hoste per portas inrumpente: quibusdam opinantibus

Diuiti eo by Cooste

135쪽

DE PARTICIPIO. o

s timum ex utroque nomine casum adsumi, quibusdam vero secundum Galbungi traditionem asserentibus octavum potius uitiusque nominis nunc sa casum sentiri oportere: quod et Aeneas probat: unde et scribens mihi, quoddam nomen ita declinavit, person , personis , personi , personem. Et cum ad ablativum venisset, euudem casum triplicavit cha

exsolvit dicens : sextus .casus , qui est ablativus , et Septimus atque octavus , litterarum forma similes sunt , nisi dictione ac sententiae qualitate discre

pavorint. Sed si dictione id j discernuntur , ablati

vo casu ab hoc persone bene clamatum eSi , , . Septimo casu hoc persone clamatorie fruuntur, , .

Unde reprobandi sunt qui dicunt fruuntur ab eo sive eum sive eius: huiusmodi enim verbum fruor, sicut et nonnulla alia similia, nulli alii casui nisi soli septimo adiungi debet. Octavo autem casu hoc pedisone declamante se . Ρro quo casu , ut diximus , nominativus in lectione saepe ponitur , ob hanc puto necessitatem quia in eadem dictione alius nominativus casus verbo iei principali, quod primum loquitur , personaliter adiungatur. Sicut in versu Bregandi Lugenici legimus: V solus Cato miles , populus turbatus, in acie stetit quasi hoc dixisset r

Diuili sed by Cooste

136쪽

6 EpISTOLA v. εοlus , populo turbato, stetit. Quod inulti penitus ignorantes , Verbum poSUere .cst , quod omnino sine coniunctione causali fieri non potest. Nam si hyperbatico more in media dictione commixto alium ordinem posuisset , sicut non raro lcgimus , lioemodo egregius doctor edidisset sal : solus miles, turbatus erit m populus est , in acie stetit.

4. Sed nunc ad participii expositioncm , unde

Paene excessum CSt , Opportune revertamur. Participium pars communis est orationis , quod generibus ot significationibus supponitur ibi ac suffulcitur. Sed participium temporis praesentis ex nomine Omnis generis esse desinitur, sed propriis generibus profertur ic . Dicunt quidam , quaedam participia a verbis et nominibus quasi quodam coniugio procreari. Unde et eumdem nominativum habent nomina primae positionis atque ipsum paribcipium , ut Sensus , gressus , intellectus , quaeStus, Cultus , plantatus , .et cetera : lnam hoc participium

Sensus ex verbo passivo rite assumitur , quod est sentior : sic enim praeterito tempore declinatur , SenSuS Sum , SenSus es , flensus est. Est etiam n men quod sic declinatur , Sensus , SenSuS , SenSui. 'erumtamen quia tioc nomen Fensus ex Verbo na citur , ideo participium non ex nomine sed ex verbo venire credendum est.

5. Sed in declinatione similitudo disparatur :

137쪽

DE PARTICIPIO. 77

nam nominis declinatio haec est; sensus , Sensus e participii autem , SensuS , Sensi, SenSO , et Cetera. Versus autem a quibusdam in nomine non re

cipitur principali , sed in participio : ibi autem

vorsum scribunt , quia vors ipsa pagina dicitur, Lucano dicente vortibus egebunt multis. , , Μιlii autem videtur et versus paginae etiam scriptus non esse antiquandus ; quia cuin paginam scribens ab initio per longum lineam usque ad marginem seceris protendentem , manum rursus ad caput descriptae vertere necesso habebis. Eadem consuetudo etiam in legetido , ipso quoque visu

oculorum 8ervanda monstratur. Participium prae-Aentis temporis sicut omni generi ita etiam omni personae Cos Venire credendum est. Λ umeri participiorum et figurae ex utroque nRSCuntUr.

6. Verum de participiis ista sufficere crederemus , nisi quia quaedam quaestio doctoribus imminet , ut putent omnia Participia Omnis temporis pro verbis ponenda , sicut ossius , et Perichius si , et Galbarius , et ceteri latinorum praesumunt. Nam Galbarius in quodam volumino immenso , quod de commentariis creati saeculi condiderat diabundanti quidem et eloquenti fain , Omnia paene participia pro verbis sumpserat . In se principio quidem , inquions , contu bilis mun- , dus ab incontuebili potestate crea tus , sole et

138쪽

, , luna omnibus etia In astris varia pictura spleno dentibus sal ornatus , nascituris in eo morta- , , libus sensus loculentissimi conlaturus adaper-- tionem , et in omnium fine resolvendus aut, , etiam reformandus Vides omnem texturam huiusce operis per participia Verborum loco posita directam. Et haec consuetudo vetusta tenuit sortitudinem per multas Asricae atque Europae provincias , ut participia pro Vorbis sumi soleant. Sed nos , quibus hoc scribendi studium

a doctoribus nostris non est traditum , ut aliud pro verbis legere aut Scribere soleamus , requiramus utrum quis antiquorum patrum , quorum contraire doctrinis maximum nefas est, participium umquam pro verbo SumpSerit , aut Sumi praeceperit. Quod si invenerimus , nos quoque mutata sententia , licet prohibuisse nos meminerimus verbum ex participio effici posse , nostram tamen inmutabimus definitionem. 7. Verum utrum participium, Secundum nominum regulas , comparationis gradus recipiat , diligentius indagandum est. Nam multi arbitrantur participium non posse omnino comparari, quos

authenticae lectionis arguit bl amplitudo. Restat igitur ut regulam illam , quam adverbiis ex participio sumendis posuimus , etiam gradibus participiorum rite comparandorum teneamus. Participium temporis praesentis neutralis verbi indubia

139쪽

DE PARTICIPIO. 79tanter hiis gradibus comparatur : dicis enim audens audentior audentissimus , instans instantior instantissimus , sidens sidentior fidentissimus , egens egentior egentissiInus. Sic et illud passivi vembi praeteriti temporis , cum dicis doctus doctior doctissimus , paratus paratior paratissimus , laudatus Iaudatior laudatissimus. 3. Verum si quis nobis dicentibus participium verbi activi temporis praesentis habere comparationis gradus , obicere voluerit , ac dicere quod quoties haec participia comparata fuerint , quae infra sumus posituri, ut sapiens amans , quia hae grite comparantur , nomina potius participiorum similia debeant aestimari , non mihi videtur arguendus aut etiam improbandus. Nos quoque ipso

non improbet, qui quod a peritis nostris didicimus , instanter defendimus atque asserimus. Asti-puletur mihi in hoc Maevius vir in carminibus dulcissimus , de quo illud pro centum est: qui

, , savum melliS non amat, Odit tua carmina , Μau- , vi Q. Hic eloquentissimum carmen in octo partes orationis edidit , in quo haec ait: partici-- pium generis omnis tam ex Verbo quam etiam, , eK nomine comparativum rectogradum trahitis iure : sed et superlativum eodem receptat mo- δε re . In quo Ostendit omne genus non solum appellatorum nominum verum etiam verborum hiis

praedictis gradibus comparari. 9. Sunt etiam participia , quorum verba non

140쪽

tam usitata sunt, et ideo negantur fieri participia , sed aestimantur nomina esse participiorum similia , ut togatus , tunicatus , mitratus , calciatus , gladiatus , scutatus. Quod si ita est, secundum hanc rationem et haec ita esse dicamus , praecinctus , vestitus , amictus ; quorum tamen Verba omni legenti parantissimo sal frequentissimoque suppetant usu; et quomodo ibj illud Aenea ostabit milites, inquit, tu uicantur, ,. Et iterum, quis gladiabitur in bello P , , Horatius quoque

magno , inquit, impetu facto hastavere se om- , , nes et calciaverunt et Seutantes Se inruerunt, , . Vides ecce quomodo haec activa inveniuntur , et non modo activa simpliciter Verum et tripliciter :manifeste enim ostendit sensus lectionis haec verba secundum activam significationcm bis agere . et secundum passivam tertia Vico. Dicis enim hasta

lavit se hasta , et hastatus est hasta. IIoc et do omni verbo , quod Ornandi decorandive efficien tiam tenet, in cunctanter accipi potest, ut orno , cor Ono , calcio , Ve Stio , amici O , cingo , tunico , has to , gladio , mitro , armo , SPOlio , nudo , amicio , fraudo. Sic et secundum animi or namentum , Ut doceo , erudio , imbu O , instruo ,

to. Verum huius epistolae opportunus quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION