장음표시 사용
51쪽
in aneodolis lat. Τ. I: qui contendit eliam, Orationem illam Benedicit ilomae habitam pro cauSa Sua , qua Ulegitur apud eundem Murator. loc. cit., et S. R. I. T. IV. p. 76., non tam huius archiepiscopi quam Lan-dulphi historici, vel alius cuiuspiam esse existimandam. UtCumque ea res se habet , Benedictum Romae degentem scripsisse epitaphium Ceduvallae regis angli , qui paulo post susceptum baptismum obiit, testatur vel certa traditio , vel potius lapis , qui
saeculo XV. essessus apud S. Ρetrum fuit, ut narrat Iohannes de Deis eiusdem aetatis homo in libelloqui inscribitur succe ores S. Bar ιbae. Et is quidem lapis nuspiam, ut puto , B Omae iam visitur; sed
opitaphium ipsum iamdiu a Beda hist. II lib. V. 7.
et a Paulo diacono hist. long. I. I ,. recitatum suerat. Hactenus igitur scripta Benedicti inuoluerant, oratio Romae habita , et scriptum epitaphium. Verumtamen praedictus Iohannes de Deis Benedie- tum ait nonnulla commentaria Iaude dignia con osuisse. Beapse opusculum medicum , quod ρgo in duobust vaticanae bibliothecae codicibus observatum nunc divulgo , in uno quidem codice dicitur com-m ntiarium , in altero libellus medicinalis. De quo
nihil iam dicain, nisi id opus iuvenile fuisse, quum
adhuc Benedictus in diaconatu versaretur , et in manarum eruditionum scholis , ut ait de--Deis, inc*tus clarusque esset , atque inter suos discipulos Maurum numerarct , ad quem id poematium
52쪽
scripsit. Ceteroquin hanc medicam lucubrationem , neque a Muratorio neque ab Argelato neque a Sa-xio , qui triumviri de Benedicto accuratius scripserunt , memoratam vidi; quia reapse in vaticanis tantummodo codicibus superfuisse videtur. CARYIN 8equuntur sub imperio Caroli magni scripta ; et primum hibernici exsulis , cuius hominis vol notitiam vel nomen nondum reperi. Sed tamen constat , Hiberniam per illa tempora plurimorum eruditorum parentem fuisse, quod argumentum praeclare exornat in praelatione ad hibernicas epistolas magnus Usserius. Cetera quae subtexui carolini aevi minora carmina , etsi nec
metri severitate nec lepore poetico Sese commen
dant squis enim id iure expectet haud tamen
contemnenda sunt propter rerum hominumque notitiam. Certe ego exemplum Secutus Sum gravissimorum eruditorum , pula Cointii , Sirmonili, ac labillonii , qui tot carmina eorumdem temporum in lucem extulerunt. Atque haec omnia unus mihi Reginae olim svecae . nunc vaticanUS , codex suppoditavit. Alia vero sub carolingiis adhuc regibus ante decimum Saeculum Scripta Carmina ex diversis codicibus valde antiquis sumpsi. Fuit enim aevum Carolingiorum poesi magnopere addictum: nam episcopi etiam ac monachi inusis passim litabant; quos inter satis est appellare Theodulphum aurelianensem . Hinc maru in re mensem , Rabanum
53쪽
moguntinuin , et eum de quo enucleatius dicturus sum Iohannem crigenam si Ve Scoturn. 5. IOHANNIS SCOTi , qui saeculi sui sapientissimus ot fuit et audiit, carinina in edita ante hos annos in duobus vaticanae bibliothecae priscis codicibus nactus fueram , quae nunc florilegii mei praecipuam sere partem constituunt . De homine variisque eius lucubrationibus haud equidem illa re. petam , quae a bibliographis anglis , praesertim vero a Galeo in praetatione ad Scoti libros de divisione naturae accurate dicta suerunt . Scoticarmina nonnisi paucissima extabant , nempe I. Carolo Calvo oblatio interpretationis operum Are pagitau ab Usserio in ep. ltiberii. p. 4 o. edita. u. Laudatio eiusdem Areopagitae ab Usserio p. 44. item edita. 3. Disticha duo in calce epistolae prae- viae operi Scoti nostri de pracdestinatione. 4. POstremo graeci aliquot versiculi , qui in praefatione ad Labbaei glossaria leguntur. Ego ucro ita codicibus vaticanis latina decem longiora carmina re. per i , quae neque poetico carent spiritu et historicis notitiis theologicisque doctrinis satis abundant , sanis plerumque , Sed tamen quandoque deerrantibus , veluti carm. IX. 27. ubi Eutychetis doctrinam sapit auctor. Haec quia lucem nondum aspexe- rarit, a me nunc divulgari nemo cordatus non probabit. Aliud est quod eruditis lectoribus noviam gratumque accidet. Praeter cognitam Areopagitae inter-
54쪽
prctationem, tomos quoque paraphrasticos Scoti n0s- tri, id est commentarios in eundem Areopagitam Ba-leus atque Pliseus Anglorum bibliographi commemoraverant. Hos tomos Guleus loc. cit. in dubium revocavit , aitque se suspicari lohannis potius scythopolitani παρι Θωτεις suisse, Anastasio bibliothecario interprete , vel abbatis cuiuSdam ver cellensis paraphrasin . Sed vanam esse Calei suspicionem , demonstrat mihi codex alius vaticanus membraneus antiquus et integerrimus , cuius est titulus : mcfiunt se ositiones Iohannis Moti SuPer hierarchias S. Dionysii. Is codex spisSae scripturae in K. paginis coustat si si , coinplectiturque in Areopagitae caelustem hierarcti iam absolutissimum et acutissimum commentarium , qui a ine in maioribus tomis scriptorum veterum e vali canis C dicibus edendorum fortasse 1 ulgabitur. 6. Poenia de Amphitr)ono et Alcmena inter Τheoduli eclogam illam notissimam, et Prudenti ipsychomachiatu scribitur , in codice membraneo Saec. XIV. exarato. Ego vero id carmen , quod editum nondum comperi , ad quemnam christianorum temporum versificum reseram , ProrSUS ambigo : praesertim quia nihil vanius coniecturis esse Solet: quare de poetae novatne diutius non hariolabor. Ipsa quidem res salis elegatis ac festiva est, ovidiano sillo decurrens, quamquam metri seVeritas, id est 53llabarum quantitas interdum negli
55쪽
XLVIII DE CARMINIBVs CHRISTIANIS.
gitur aut pervertitur: quae libertas christianis poetis familiaris est. Argumentum de Plauti sabula Sumptum nemo non videt: ceteroquin poeta noster marte proprio omnia scribit, neque plautinis vestigiis insistit.
Hod inauditae latinitatis opusculum iam
diu milii obsereatum fuerat in Reginae suecae codice vaticano saeculi X. vel XI , qui fuit olim sonatoris galli Petavii : expectabam autem idoneam occasionem edendi eius , quam nunc grammaticus Virgilius obtulit , ad quem singularis latinitatis praeceptorem non incongruus comes hic accedit lihellus :cuius auctorem gente scotia in suisse , dubitare vix licet , quia scostigenae vocabulum bis id indicat p. 38. 439. S co tum autem cum dicimus, hibernum ae que intelligere possumus; nam Scotiae appellationem tam Hiberniae, quam ei quae proprie nunc dicitur
Scotia , communem olim fuisse exploratum est. Verumtamen dicet aliquis: cur homo seotus poema Suum hisperica famina appellat, quum desperiae vocabulo vel Italia significetur ab antiquis, vel Hispania λ Equidem hanc dubitationem haud satis possum dissolvere : ceteroquin auctor non ad gustum ausonicum , sed hisperito sono loqui se ait S. a.
56쪽
pania cogitemus : verumtamen considerato totius seripti tenore , hiberni cus potius vel scotus auctor rursus apparet , articorhetoras laudans , marinis cursibus , venationibus, armentorum pasti Ouihus. eonviviis carneis salsamentisque deditus , quae SCOD
tigono oloo i Ilii a dieit; ut mihi illud Hieronymi si
in mentem veniat Iovinianum dicentis Scotorum Pulimus Praegra alum. Vel itaque vox his Persea valet hibernica ; vel res hiberniea idcirco hisperi ea dicitur , quia Hibernia occidentulis orbi europaeo eSt : quamobrem Italiam Hesperiae Domitie appellarunt Graeci ; vicissimque tiali Hispaniam
Hesperiae vocabulo denotarunt. Sed eruditorum hae FHper re expecto iudicia. u. Duodecim latinitatis genera ipse memorat auctor p. 453, inter quae duo vitiosissima videturdi cure , barbaricum scilicet , quo nomine intelligo Celtica , franci ea , et horealia quaevis vocabula: alterum hispericum , quo ipse utitur ; idque genus claristro ortum solo dicit ; qua laudativa appellatione quam regionem designet , utrum nempe Hispaniam
57쪽
an potius Scotiam , rursus dubito. Stilus aurem operis tumidus , abnormis , exorbitans , obscurus ac saepe inextricabilis. Quare rursus recordor Hiero
nymi ij qui de elocutione Ioviniani , cuius filium Pelagium scoligenam Orosius sa dicit i etsi alii aliter
hoc dictum interpretantur ait : scriρtoriam tranfribarbaries est, et tantis uitiis Furcissimus sermo confusus , ut quid loquatur non Potuerim intelligere rtotus enim tumet , totus iacet. Et infra : quae sunt Mee Portenta Derborum i quUd descriρtionis dedecus p Sed quamquam hispericorum laminum lingua multo illa Ioviniani deterior est, ad dilatandam tamen latinitatis historiam , eiusque sata enarranda,
longe utilior commodiorque erit. pii, nu 3. Materia vero opusculi talis est. Post tu-
midum exordium , in quo ae sua eloquetitia suo modo disserit auctor et de gentis propriae ut videtur studiis , et de vario dialectorum genere :poema quoddam prosaicum scribit , cuius primo
in capito ordinem diei prolixe pandit , id est ho
minum opera a summo mane usque ad vesperam
seram. In sequentibus historiam veluti naturalem tradit caeli maris , ignis . ventorum; tum dicit de vestibus , arcula , pugillaribus , sacra' aedicula .
preeaoe ad Deum. Coronidem imponit operi
descriptio venationis atque convivii , ne non cer a minis adversus hostes latrunculOS.
58쪽
S. Aldhelmi, doctissimi Anglorum magistri, qui
septimo christiani aevi saeculo tamquam sidus eluxit , luculentum de grammatica ac metrica re tractatum , quum in antiquo vat. codice offendissem; dolui sane et clarissimi hominis et non contemnendi operis satum: propterea quod in tanto typographicae artis motu , nondum publicae lucis usuram impetraverant. Quamquam igitur novarum rerum pondere premerer , nolui tamen praeclarum hunc sine respectu curaque libellum dimittere tquin protinus typis tradidi, ut ceteris voluminis mei de re grammatica auctoribus comes fieret. Praecedit amplissimus ad Acircium Anglorum regem, cuius noster iuvenilia studia rexit , prologus de septenarii virtute : quam idcirco Aldhelmus verbis tot exaggerare videtur, ut septem artium liberalium vim commendet. Ρrofecto in hoc opusculo et grammaticalium praeceptorum sanitas plerumque elucet,
et multa etiam profana eruditio , latinae denique elocutionis peculiare quoddam genus apparet. Et digna quidem Aldhelmi nostri latinitas erat, quam singulari studio illustrarem; praesertim quia permulta eius est novitas , ita ut mediocre glossarium
59쪽
consci possit: et quidem in capitulo de ionico mi
nore p. 56 3-57O , notabilis admodum tractus est de con susau animalium vocis latinis vocabulis iij. Verumtamen hanc otiosioribus cruditis ad Ornan dam latinitatis anglicanae spartam relinquens , ara e torum tantummodo ab Aldhelmo laudatorum ulla hum scribam.
60쪽
tris p. 524. A ΗΕ us libro .VI. denomine p. 54 3.
ARISTOTELES p. 5 I 6. AUGUSTi Nus p. 52 I. 590. 592 cicERO p. 577, 59o. 59 i. ENNIus p. 577. Eus ius in chronicis p.
IULIUS AFRICANUS p. 5 I O. IULIUS SOLINUs p. 545.
pe alibi. IUVENCUS P. 525. 544 5 6.
pe alibi. OROSI Us p. 555. 563.
OVIDI Us p. 557. PAULINUS p. 534. PAULES per Sa p. 52 I. PAULUs quaestor P. 5 I9. 527. In gratiarum actione p. 523. PERSILs p. 5 I9 , et alibi.