De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Aut iuvat egrediens genitaleis per Veneris res: Aut, ex ossensu quom turbant corpore in ipso Semina, confundunt inter se concita sensum: Ut, si sorte manu quamVis iam corporis ipse Tute tibi partem serias, atque experiure. Quapropter longe formas distare necesse est, Principiis, varios quae possint edere Sensus. Denique, quae nobis durata ac spissa videntur, Haec magis hamatis inter sese esse neceSSe est, Et quasi ramosis alte compacta teneri. In quo iam genere in primis adamantina saxa, Prima acie constant, ictus contemnere sueta IEt validi silices, ac duri robora serri, Aeraque, quae claustris restantia Vociserantur.

IIIa quidem debent ex laevibus atque rotundis Esse magis, fluido quae corpore liquida constant; 45a Namque Papaveris haustus item est tacitis quod

aquarum:

Nec retinentur enim inter se someramina quaeque, Et procursus item in proclive volubilis exstat. Omnia postremo, quae puncto tempore cernis Diffugere, ut fumum, nebulas, nammaSque, ne

cesse est,

ει minus omnia sunt e Iaevibus atque rotundis, At non esse tamen perplexis indupedita; Pungere uti possint corpus, Penetrareque Sara: Nec tamen haerere inter se, quod quisque videmus Sentibus esse datum: facue ut cognoscere POMA, Non e perplexis, Sed acutis esse elementis. Sed quod amara vides eadem, quae fiuvida constant, Sudor uti maris est, minu me mirabile quoiquam. Nam quod fluvidum est, e laevibus atque rotundia Diuitigod by Coosl

132쪽

Est; et laevibus atque rotundis mixta doloris Corpora: nec tamen haec retineri hamata necessum rScilicet esse globosa tamen, quom squalida constent, ProvoIvi simul ut possint, ut laedere sensus. Et quod mixta putes magis aspera laevibus esse Principiis, unde est Νeptuni corpus acerbum; Est ratio secernundi, Seorsumque videndi. Humor dulcis, uhi per terras crebrius idem Percolatur, ut in foveam stuat, ac mansuescat. Linquit enim supra taetri primordia viri Aspera, quo magis in terris haerescere possint. Quod quoniam docui, Pergam Connectere rem,

quae

Ex hoc apta, fidem ducit: primordia rerum

Finita variare figurarum ratione. Duod si non ita sit, rursum iam semina quaedam 48LEsse infinito debebunt corporis auctu. Nam, quod eadem una quoiusvis in brevitate Corporis, inter se mullum Variare figurae Non possunt: sace enim, minumis e Partibus emo

Corpora prima; tribus, vel paullo pluribus, auge:

Nempe ubi eas parteis unius corporis Omneis, Numma atque ima, locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formarum speciem totius corporis eius:

Quod superest, si sorte voIes Variare figuras, Addendum parteis alias erit: inde sequetur Adsimili ratione, alias ut postulet ordo,

Si tu sorte voles etiam variare figuras. Ergo formarum novitatem corporis augmen Suhsequitur: quare non est ut credere Possis,

Esse infinius distantia semina sormis;

133쪽

68 DE RERUM NATURA V. 493.

Ne quaedam cogas immani maxumitate Esse: supra quod iam docui non posse probari. Iam tibi harbaricae vestes, Meliboeaque sulgens Purpura, Thessalico concharum tincta colore, et Aurea, Pavonum ridenti imbuta lepore

PepIa, novo rerum superata colore, iacerent: Contemtus sudor smyrnae, mellisque -Pores

Et cycnea mele, Phoebeaque, Gestata chordis, Carmina, consimili ratione oppressa siIerent; Namque aliis aliud Praestantius exoreretur. Cedere item retro possent in deteriores omnia sic parteis, ut diximus in meliores: Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset Naribus, auribus, atque oculis, Orisque SaPori. Quae quoniam non sunt, quin rebus reddita certa Finis utrinque tenet summam; lateare necesse est 5 ISNateriam quoque sinitis differre figuris. Denique ab ignibus at gelidas hiemisque pruinas

Finitum es , retroque pari ratione remenwm ESt. Omnis enim calor, ae frigus; mediique tepores Inter utrasque iacent, explentes ordine Summam. Ergo finita distant ratione creata; Ancipiti quoniam mucrone utrinque notRntur,

Hinc flammis, illinc rigidis insessa pruinis.

Quod quoniam docui, pergam connectererem, quae Ex hoc apta fidem ducit: primordia rerum, Inter se simili quae sunt persecta figura, Infinita cluere: etenim distantia quom sit Formarum finita, necesse est, quae similes sint, Esse inficitias; aut summam materiai Finitam constarer id quod non esse prohari.

Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age, Paucis

134쪽

Versitius ostendam, corpuscula materiai Ex infinito summam rerum usque tenere, Undique protelo plagarum Continuato. Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam, FecundaInqite minus naturam cernis in illis; At regione, locoque alio, terrisque remolis, Multa licet genere esse in eo, numerumque repleri: Sic , uti quadrupedum cum primis esse Videmus In genere anguimanos eIephantos, India quorum Nillibus e mulsis vallo munitur eburno, Ut penitus nequeat penetrari: tanta serarum Vis est; quarum nos perpauca exempla videmus. Sed tamen, id quoque uti concedam, quam Iubet est Unica res quaedam, nativo corpore S Ia,

Quoi similis toto terrarum non sit in orbe; Infinita tamen nisi erit vis materiai, 545Unde ea progigni possit concepta, creari Non poterit: neque, quod superest, Procrescere, alique. Quippe etenim sumant oculi, finita per omne Corpora iactari unius genitalia res; Unde, ubi, qua Vi, et quo pacto, congressa coibuat Materiae tanto in pelago, turbaque aliena pNon, ut opinor, hahent rationem conciliandit Sed, quasi naufragiis magnis multisque coortis,

Disiectare solet magnum mare transtra, CAVernas, Antennas, Proram, mesos, tonSaSque, natanteis; Per terrarum omneis oras fluitantia aplustra

Ut videantur, et indicium mortali s edant, Infidi maris insidias, vireisque, doluInque Ut vitare velint, neve ullo tempore Credaut,

Subdola quom ridei placidi pellacia ponti:

135쪽

DE RERUM NAΤUR A v. 561. Sic tibi, si finita semel primordia quaedam

Constitues, aevom debebunt sparsa per Omne Disiectare aestus divorsi materiai: Nunquam in concilium ut possint compulsa coire; Nec remorari in concilio, nec crescere adaucia: Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, Et res progigni, et genitaS Procrescere POSSE.Esse igitur genere in quovis primordia rerum Infinita palam est, unde omnia suppeditantur. Nec Superare queunt motus itaque exitiales PerPetuo, neque in aeternum sepelire salutem; Nec porro rerum genitales auctificique Μoius Perpetuo possunt Servare creat Sic aequo geritur certamine principiorum, Ex infinito contractum tempore, helIum. Nunc hic, nunc illic, superant vitalia rerum , 576 Et superantur item: miscetur lanere Vagor, Quem pueri tollunt, visentes luminis oras: Nec nox ulla diem, neque noctem aurora, Secula est, Quae non audierit mixtos vagitibus aegri Ploratus, morsis comites et funeris atri. Illud in his Ohsignatum quoque rebus habere Convenit, et memori mandatum mente tenerer Nil esse, in promtu quorum natura videtur, Quod genere ex uno consistat principiorum: Nec quidquam, quod non permixto semine comtet. Et quaecunque magis vis multas possidet in se, Atque potestates, ita plurima principiorum In sese genera, ac Varias docet esse figuras. Principio, tellus habet in se corpora Prima, Unde mare immensum volventes numina sontes Assidue renovent: habet, ignes unde oriantur. D siligod by Coos

136쪽

LIBER II. v. 593. 61

Nam mullis succensa Iocis ardent sola terrae; Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas frugeis, arbustaque Iacia, Gentibus humanis hahet unde extollere possit: Unde etiam fluidas frondeis, et pabula Iacta Montivago generi possit praebere serarum rQuare magna Deum mater, materque ferarum , Et nostri genetrix haec dicta est corporis una. Hanc veteres Graii m docti cecinere Poetae Suhlimem in curru biiugos agitare leones; Aeris in spatio magnam Pendere docentes Tellurem, neque posse id terra sistere terram. Adiunxere seras; quod, quamvis emera, Proles ossiciis debet molliri vicia parentum: Muralique caput summum Cin ere corona; imiis munita locis quod sustinet urtieis r μηQuo nunc insigni per magnas praedita terras Horrifice sertur divinae Matris imago. Hanc variae gentes, antiquo more Sacrorum , Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbela fruges coepisse creari. Gallos attribuunt; quia, numen qui violarint Μatris, et ingrati genitoribus inventi sint, Signiscare volunt indignos esse Putandos, Vivam progeniem qui in oras luminis edans. Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum

Concava, raucisonoque minantur cornua cantu;

Et Phrygio stimulat numero cava tibia menteis; Telaque praeportant, violenti signa furoris, Ingratos animos, alque impia pectora, Volgi Conterrere metu quae possint numine DiVae. Diuitigod by Cooste

137쪽

Ergo quom Primum magnas invecta Per ur is, Munificat tacita mortaleis muta salute: Aere atque argento sternunt iter omne Viarum, Largifica stipe ditantes; ninguntque rosarum Floribus, umbrantes Matrem Comitumque catervam. Hic armata manus, Curetas nomine Graeci Quos memorant Phrygios, inter se sorte calenas Ludunt, in numerumque exsultant, sanguiue fleti: Terrificas capitum quatientes numine cristas: Dictaeos reserunt Curetas, qui Iovis illum Vagitum in Creta quondam occultasse seruntur; Quom pueri circum Puer uri Pernice chorea, Armati, in numerum Pulsarent aeribus aera, Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, Aeternumque daret matri sub pectore volnus. 639 Propterea magnam armati Matrem comitantur:

Aut, quia significant Divam praedicere, ut armis Ac .virtute velint patriam defendere terram; Praesidioque parent decorique parcntihus esse. Quae, bene et eximie quamvis disposta serantur,

Longe sunt tamen a vera ratione repulsa. Omnis enim per se Divoin natura necesse est Immortali aevo summa Cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, seiunctaque longe.

Nam privata dolore omni, Privata pericIis, Ipsa suis pollens opibus, nihiI indiga nostri,

Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira. Terra quidem vero caret omni tempore SenSu i Sed, quia multarum potitur primordia rerum, Multa modis multis effert in lumina solis. Hic si quis mare Neptunum, Cereremque VOCam Constituet fruges, et Bacchi nomine abuti Diuitigod by Cooste

138쪽

LIBER II. V. 657.

Maviat, quam Iaticis proprium Proserre vocamen; Concedamus, ut hic terrarum dictitet orbem se Desim matrem, dum vera re tamen ipse. Saepe itaque, ex uno londentes gramina camPo, Lanigerae pecudes, et equorum duellica proles, Buceriaeque greges, eodem sub tegmine Coeli, Ex unoque sitim sedantes numine aquai, Dissimili vivunt specie, retinente Parentem Naturam, et mores generatim quaeque imitantur: Tanta est, in quovis genere herbae, materiai Dissimilis ratio; tanta est in numine quoque. Hinc Porro quemvis animantem ex omnibus una

Constituunt; quae sunt porro, distantia Ionge, Dissimili persecta figura principiorum. 67x

Tum porro quaecunque igni flammata eremantur, Si nil praeterea, tamen haec in corpore aluntur, Undo ignem iacere, ei Iumen summittere. Possint; ScintiIlasque agere, ac late differre favillam. Cetera consimili mentis ratione Peragrans, Invenies igitur multarum semina rerum Corpore celare, et varias cohibere figuras. Denique multa vides, quihus et color et Sapor una Redilita sunt cum odore; inprimis Pleraque dona, Religione animum turpi quom tangere pacto. Haec igitur variis debent constare figuris: Nidor enim penetrat, qua succus non it in artus: Succus item seorsum, et Seorsum sapor, insinuatur Sensitius; ut noscas primis disserre figuris. DissimiIes igitur formae glomeramen in unum

Conveniunt: et res Permixto semine Constant.

Quin etiam passim nostris in versaeus ipsis

139쪽

64 DE RERUM NATUR A v. 689

Μ ulla elementa vides multis communia Verbis;

Uuoin tamen inter se versus ac Verba necesse est

Confiteare alia ex aliis constare elementis: Non, quo multa, parum communis, litora currat, Aut nulla inter se duo sint ex omnibus eadem; Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. Sic aliis in rebus item communia multa, Ni liarum rerum quom sint primordia, longe Dissimili tamen inter se consistere summa Possunt: ut merito ex aliis constare seratur Humanum genus, ut fruges, arbustaque laeta. Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est omnia: nam volgo fieri portenta videres; Semiseras hominum species exsistere; et altos Interdum ramos e gigni corpore ViVo: Μultaque connecti terrestria membra marinis: 7ol Tum stammam taetro spiranteis ore Chimaeras

Pascere naturam Per terras omniparenteis.

Quorum nil seri manifestum est; omnia quando

Sominibus certis certa genetrice creata Conservare genus Crescentia Posse videmUS.

Seilicet id certa seri ratione necesse rat INam sua quoique cibis ex omnibus intus in artus Corpora discedunt; connexaque convenienteis mciunt motus: at contra aliena videmus Reiicere in terras naturam; multaque caecis Corporibus fugiunt e corpore percita plagis; Quae neque connecti quoquam potuere, neque inter Vitaleis motus consentire, atque animari. Sed, ne sorte putes animalia sola teneri Legibus his, quaedam ratio disterminat omnela. Nam, veluti lota natura dissimiles sunt Diuitigod by Cooste

140쪽

LIBER II. v. II. 65 Infer se genitae res quaeque, ita quamque necesse est Dissimili constare figura principiorum: Non, quod multa parum simili sint praedita forma;

Sed quia non volgo paria Omnihus omnia constent. Semina quom porro distent, dimene necesse est Intervalla, vias, connexus, Pondera, PIagas,

Cori reus, motus: quae non animalia solum Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum Secernunt, coelumque a terris omne retentant.

Nunc age, dicta, meo dulci quaesita labore, Perciper ne sorte haec aΙhis ex alba rearis Principiis esse, ante oculos quae candida cernis; Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata: Neve alium quemvis quae sunt imbuta colorem, Propterea gerere hunc credas, quod materiaICorpora consimili sint eius tincta colore. 3sNudus enim color est omnino materia Corporibus, neque Par rebus, neque denique dispar. In quae corpora si nullus tibi sorte videtur Posse animi iniectus fieri, procul arius Erras. Nam quom caecigeni, solis qui lumina nunquam Despexere, tamen cognoscant corpora iactu, Ex ineunte aevo nullo coniuncta Colore; Scire licet, menti quoque nostrae corpora POM Vorti in notitiam, nullo circumlita suco. Denique uos ipsi, caecis quaecunque tenebris Tangimus, haud ulio sentimus tincta colore. Quod, quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. Omnis enim color omnino mutatur in omneis; Quod facere haud ullo debent primordia Pacto: Immutabile enim quiddam superare necesse est, Ne res ad nihilum redigantur funditus omum. ε

SEARCH

MENU NAVIGATION