장음표시 사용
141쪽
Aut iuvat egrediens genitaleis per veneris res: Aut, ex ossensu quom turbant corpore in ipso Semina, confundunt inter se concita sensum: Ut, si sorte manu quamvis iam corporis ipse Tute tibi partem serias, atque experiare. Quapropter longe formas distare necesse est, Principiis, varios quae Possint edere sensum Denique, quae nobis durata ac spissa videntur, Haec magis hamatis inter sese esse neceSSe est, Et quasi ramosis alte compacta teneri. In quo iam genere in Primis adamantina saxa, Prima acie constant, icius contemnere Sueta IEt vaIidi sitiees, ae duri robora serri, Aeraque, quae claustris restantia Vociferantur. Illa quidem debent ex laevibus atque rotundis Esse magis, nuido quae corpore liquida constant; . INamque papaveris hausius item est facilis quoclaquarum:
Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque, Et procursus item in proclive volubilis exstat. Omnia Postremo, quae puncto tempore cernis Diffugere, ut fumum, nebulas, flammasque, ri
Si minus omnia sunt e laevibus atque rotundis, At non esse tamen perplexis indupedita; Pungere uti possint corpus, penetrareque Saxae Nec tamen haerere inter se, quod quisque viciemus Sentibus esse datum: facile ut cognoscere POMis, Non e perplexis, sed acutis esse elementis. Sed quod amara vides eadem, quae fluvida constant, Sudor uti maris est, minume mirabile quoiquam. Nam quod fluvidum est, e Iaerihus atque rotundis Diuitigod by Coosli
142쪽
LIBER II. V. 467. Est; et laevibus atque rotundis mixta dolorIs
Corpora: nec tamen haec retineri hamata necessum rScilicet esse globosa tamen, quom squalida constent, Provolvi simul ut possint, ui laudere Sensus. Et quod mixta putes magis aspera laevibus esse Principiis, unde est Neptuni corpus acerbum; Est ratio secernundi, seorsumque videndi. Humor dulcis, ubi Per terras crebrius idem Percolatur, ut in foveam fluat, ac mansuescati Linquit enim supra taetri primordia viri Aspera, quo magis in terris haerescere possint. Quod quoniam docui, Pergam Conne tere rem,
Ex hoc apta, fidem ducit: primordia rerum
Finita variare figurarum ratione. Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam 48LEsso infinito debebunt corporis auctu. Nam, quod eadem una quoiusvis in brevitate Corporis, inter se multum variare figurae Non Possunt: sace enim, minumis e Partibus esse
Corpora prima; tribus, VeI pauIIo pluribus, auge:
Nempe ubi eas parieti unius corporis omneis, Summa atque ima, locans, transmutans dextera Iaevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formarum speciem totius corporis eius: Quod superest, si sorte Voles variare figuras, Addendum parteis alias erit: inde sequetur Adsimili ratione, alias ut postulet ordo, Si tu sorte voles etiam variare figuras. Ergo formarum novitatem corporis augmen Subsequitur: quare non est ut credere POMis,
Esse infinitis distantia semina sormis;
143쪽
Ne quaedam cogas immani maxumitate Esse: supra quod iam docui non Posse probari. Iam tibi harbaricae vestes, Meliboeaque sui gens Purpura, Thcssalico con harum tincta colore, et Aurea, pavonum ridenti imbuia lepore
Pepta, novo rerum superata Colore, iacerent: Contemtus sudor smyrnae, mellisque sapores
Et cycnea mele, Phoebeaque, daedala chordis, Carmina, consimili ratione oppressa silerent Namque aliis aliud praestantius exoreretur. Cedere item retro possent in deteriores omnia sic parteis, ut diximus in meliores: Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset Naribus, auribus, atque oculis, orisque Sapori. Quae quoniam non sunt, quin rebus reddita certa Finis utrinque tenet summam; lateare necesse est 513Materiam quoque finitis differre figuris Denique ab ignibus ad gelidas hiemisque Ρruinas
Finitum et, retroque pari ratione Temenwm DSt. Omnis enim calor, ac frigus; mediique tepores Inter utrasque iacent, explentes ordine Summam. Ergo finita disiant ratione creata; Ancipiti quoniam mucrone utrinque notantur,
Hinc flammis, illinc rigidis insessa pruinis.
Quod quoniam docui, pergam connectererem, quan Ex hoc apta fidem ducit: primordia rerum, Inter se simili quae sunt persecta figura, Infinita cluere: etenim distantia quom sit Formarum finita, necesse est, quae similes sint, Esse insitatas; aut summam materiai Finitam constare: id quod non esse probariis
Quod quoniam docui, nunc suaviloquis, age, paucis
144쪽
Versitius ostendam, corpuscula materiai Ex infinito summam rerum usque tenere,
Undique proicio plagarum continuato. Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam, FCCundamque minus naturam cornis in illis; At regione, locoque alio, terrisque remotis, M ulta licet genere esse in eo, numerumque rePlerio Sic, uti quadrupedum cum primis esse videmus Ira genere anguimanos elephantos, India quorum Millibus e multis vallo munitur eburno, Ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum Vis est; quarum nos perpauca exempla videmus.
Sed tamen, id quoque uti concedam, quam lubet esto
Unica res quaedam, nativo corpore Sesa,
Quoi similis toto terrarum non sit in orbe; Infinita tamen nisi erit vis materiai, 54s Unde ea progigni Possit concepta, creari Non poterit: neque, quod superest, Procrescere, alique. Quippe elenim sumant oculi, finita per omne Corpora iactari unius genitalia res; Unde, ubi, qua vi, et quo pacto, congressa coibuat blateriae tanto in pelago, turbaque aliena Non, ut opinor, hahent rationem conciliandi: Sed, quasi naufragiis magnis multisque coortis,
Disiectare solet magnum mare transtra, CaVernas, Antennas, Proram, malos, tonsasque, natanteis IPer terrarum omneis oras fluitantia aplustra
Ut videantur, et indicium mortalibus edant, Insisti maris insidias, vireisque, dolumque Ut vitare velint, neve ullo tempore credaut,
Subdola quom ridei placidi pedaeia ponit:
145쪽
ω DE RERUM NATUR A v. 561. Sic tibi, si finita semel primordia quaedam
Constitues, aevom debebunt sparsa Per omne Disiectare aestus divorsi materiai: Nunquam in concilium ut possint compulsa coire; Nec remorari in concilio, nec crescere adaucta: Quorum uirumque palam fiori manifesta docet res, Et res progigni, et genitas procre Cere POSSE.Esse igitur genere in quovis Primordia rerum Infinita Palam est, unde omnia Suppeditantur. Nec Sta Perare queunt motus itaque exitiales Perpetuo, neque in aeternum Sepelire Salutem; ec porro rerum genitales auctificique Motus perpetuo possunt Servare creata. Sic aequo geritur certamine principiorum, Ex infinito contractum tempore, bellum. Nunc hic, nunc illic, superant vitalia rerum , 576 Et superantur item: miscetur funere Vagor, Quem pueri tolIunt, visentes luminis oras: Nec nox ulla diem, neque noctem aurora, Secula esl, Quae non audierit mixtos vagitibus aegri Ploratus, mortis comites et laneris atri. IIIud in his obsignatum quoque rebus Iaabere Convenit, et memori mandatum mente tenere: Nil esse, in promtu quorum natura Videtur, Uuod genere ex uno consistat principiorum: Nec quidquam, quod non permixto semine ConStet. Et quaecunque magis vis mullas possidet in Se, Atque potestates, ita plurima principiorum In sese genera, ac Vario docet esse figuras. Principio, tellus habet in Se corpora Prima, Unde mare immensum volventes flumina sontes Assidue renovente habet, ignes unde oriantur.
146쪽
Nam muIlla succensa Iocis ardent sola terrae; Eximiis vero furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas frugeis, arbustaque laeta, Gentibus humanis habet unde extollere possit: Utide etiam fluidas frondeis, et pabula Iacta Montivago generi possit Praehere ferarum ria Dare magna Deum mater, materque ferarum , Et nostri genetrix haec dicta est corporis una. Hanc veteres Graiii in docti cecinere poetae Sublimem in curru biiugos agitare leonos; Aeris in spatio magnam pendere docentes TeIIurem, neque posse id terra sistere terram. Adiunxere seras; quod, quam is effera, Proles ossetis debet molliri vicia parentum:
Muralique caput summum cinxere corona;
Eximiis munita locis quod sustinet urbeis: μηQuo nunc insigni per magnas praedita terras Horrifice sertur divinae Μatris imago.
Hanc variae gentes, antiquo more Sacrorum, Idaeam vocitant matrem, Phrygiasque catervas Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbeis fruges coepisse creari.
Gallos attribuunt; quia, numeri qui violarint Aratris, et ingrati genitoribus inventi sint, Significare volunt indignos esse Putandos, Vivam progeniem qui in Oras luminis edant. Tympana lenta tonant palmis, et cymbala circum
Concava, raucisonoque minantur cornua cantu;
Et Phrygio stimulat numero cava tibia menteis; Telaque praeportant, Violenti signa furoris, Ingratos animos, atque impia pectora, Volgi Conterrere metu quae possint numine Divae. Diuitigod by Cooste
147쪽
Ergo quom Primum magnas invecta Per urbeis,
Munificat tacita mortaleis muta salute: Aere atque argento sternunt iter Omne viarum, Largifica stipe dilantes; ninguntque roSarum Floribus, umbrantes Matrem comitumque calervam. Hic armata manus, Curetas nomine Graeci Quos memorant Phrygios, inter se sorte calenas Ludunt, in numerumque exsultant, sanguiue fleti: Terrificas capitum quatientes numine cristas: Diciacos reserunt Curetas, qui Iovis illum Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur; Quom pueri circum puerunt Pernice chorea, Armati, in numerum Pulsarent aeribus aera, Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, Aeternumque daret matri sub pectore volnus. 639 Propterea magnam armati Matrem comitantur:
Aut, quia significant Divam praedicere, ut armis Ac .virtute velint patriam defendere terram; Praesidioque parent decorique Parentibus eSSe. Quae, bene et eximio quamVis disposta surantur,
Longe sunt tamen a Vera ratione repulsa. Omnis enim per se Divom natura necesse est Immortali aevo summa cum Pace fruatur, Semota a nostris rebus, Seiunctaque longe.
Nam privata dolore Omni, privata pericIis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene promeritis capitur, neo tangitur ira. Terra quidem vero caret omni tempore sensu ;Sed, quia multarum Potitur primordia rerum, Μulta modis multis effert in Iumina solis. Hic si quis mare Neptunum, Cereremque Vocare
Constituet Auges, et Bacchi nomine abuti
148쪽
Mavolt, quam laticis proprium Proserre voeamen; Concedamus, ut hic terrarum dictitet orbem Esse Deum matrem, dum vera re tamen ipse. Saepe itaque, ex uno tondentes gramina campo, Lanigerae pecudes, et equorum dueuica proles, Buperiaeque greges, eodem subtegmine Coeli, Ex Mnoque sitim sedantes flumine aquai, Dissimili vivunt specie, retinente Parentem Naturam, et mores generatim quaeque imitantur: Tanta est, in quovis genere herbae, materiai Dissimilis ratio; tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quemvis animantem ex omnibus una ΟMa, cruor, Venae, calor, humor, Viscera, nerVi,
Constituunt; quae sunt porro, distantia longe, Dissimili persecta figura principiorum. 67i
Tum porro quaecunque igni flammata cremantur, Si nil praeterea, tamen haec in corpore aluntur, Unde ignem iacere, et Iumen summittere. Possint Scintillasque agere, ae late disserre favillam. Cetera consimili mensis ratione Peragrans, Invenies igitur multarum semina rerum Corpore celare, et varias cohibere figuras. Denique multa vides, quibus et color et sapor una Reddita sunt cum odore; inprimis pleraque dona, Religione animum turpi quom tangere Paelo. Hace igitur variis debent constare figuris; Nidor enim penetrat, qua Succus non it in artus: Sumus item seorsum, et seorsum sapor, insinuatur Sensinus; ut noscas primis disserre figuris. Dissimi Ies igitur formae glomeramen in unum Conveniunt: et res permixto semine constanti
Quin etiam passim nostris in versibus ipbis
149쪽
Μulia elementa vides multis communia Verbis;
Quom tamen inter se Versus ac Verba necesse est
Confiteare alia ex aliis constare elementis: Non, quo multa, parum communis, litora currat, Aut nulla iii ter se duo sint ex omnibus eadem; Sed quia non uouo paria omnibus omnia Constant. Sic aliis in rebus item communia multa, Nullarum rerum quom sint primordia, Ionge Dissimili tamen inter se consistere summa Possunt: ut merito ex aliis constare seratur Humanum genus, ut fruges, arbustaque laeta. Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est omnia: nam volgo seri portenta videres; miseras hominum species exsistere; et alios Interdum ramos e gigni corpore vivo:Μultaque connecti terrestria membra marinis: 7οι Tum nammam taetro spiranteis ore Chimaeras Pascere naturam Per terras omniParcnieis. Quorum nil seri manifestum est; omnia quando i Seminibus certis certa genetrice creata Conservare genus Crescentia Posse videmi s. Scilicet id certa fieri ratione necesse est INam sua quoique citiis ex omnibus intus in artus Corpora discedunt; connexaque conVenienteis Usciunt motus: at contra aliena videmus Belicere in terras naturam; multaque Eue is
Corporibus fugiunt e corpore percita plagis ἔQuae neque connecti quoquam potuere, neque inter Vitaleis motus consentire, atque animari. Sed, ne forte Putes animalia sola teneri Legibus his, quaedam ratio disterminat Dinneis. Nam, veluti tota natura dissimiles sunt Disitiroo by Coosta
150쪽
LIBER II. V. 721. Inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est Dissimili constare figura principiorum: Non, quod multa parum simili sint praedita forma;
Sed quia non volgo paria omnlhus omnia constent. Semina quom porro distent, differre necesse est Intervalla, Vias, connexus, Pondera, Plagas,
Cori reus, motus: quae non animalia solum Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum cernunt, coelumque a terris omne retentant.
Nunc age, dicta, meo dulci quaesita labore,
. Percipe: ne sorte haec athis ex alba rearis Principiis esse, ante oculos quae candida cernis; Aut ea, quae nigrant, nigro de semine natar Neve alium quemvis quae sunt imbuta colorem, Propterea gerere hunc credas, quod materiai Corpora consimili sint eius tincta colore. 73s Nullus enim color est omnino materiai Corporibus, neque Par rebus, neque denique dispar. In quae corpora si nuIlus tibi sorte videtur Posse animi iniectus fieri, procul avius erras. Nam quom caecigeni, solis qui Iumina nunquam
Despexere, tamen cognoscant corpora tactu, Ex ineunte aevo nullo coniuncta COIore;
Seire licet, menti quoque nostrae corpora Posse Vorti in notitiam, nullo circumlita suco. Denique nos ipsi, caecis quaecunque tenebris Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. Quod, quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. Omnis enim color omnino mutatur in omneis;
Quod facere haud ullo debent primordia Pacto:
Immutabile enim quiddam superare necesSe est, Ne res ad nihilum redigantur funditus Omue