De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DE RERUM NATURA V. 1356.

Agricolao donec vitio vortere Severi; Ut muliebribus id manibus concedere vellent, Atque ipsi pariter durum sufferre laborem; Atque opere in duro durarent membra manusque. At speeimen sationis, et insitionis origo, Ipsa suit rerum primum Natura creatrix: Arboribus quoniam haccae glandesque caducae Tempestiva dabant pullorum examina sister. Unde etiam libitum est stirpeis committere ramis, Et nova defodere in terram Virgulta Per agros. Inde aliam atque aliamχulturam dulcis agelli Tentabant; Ductusque feros mansuescere terra Cernebant indulgendo, blandeque colundo. Inque dies magis in monteua succedere silvas Cogebant, infraque situm concedere cultis: Praia, lacus, rivos, segetes, vinetaque Iacta, I37i Collibus et campis ut haberent; atque olearum Caerula distinguens inter plaga currere posset; Per tumulos, et convalleis, camposque, Profusa: Ut nunc esse vides vario distiucta lepore omnia, quae, POmis intersita dulcibus, ornant, Arbustisque tenent selicibus obsita circum. At liquidas avium voces imitarier ore Ante suit multo, quam Iaevia carmina cantu ConceIebrare homines Possent, aureisque iuvare. Et Zephyri, cava per calamorum, sibila primum Agresteis docuere cavas inflare cicutas. Inde minutalim dulceis didicere querelas,

Tibia quas landit, digitis pulsata canentum,

Avia per nemora ac silvas.SaltuSque reperta, Per loca pastorum deserta, atque Otia dia.

Sic unumquidquid paullatim protrahit aetas

402쪽

2o7 LIBER V. V. I 388. In medium, ratioque in luminis eruit oras. Haec animos ollis mulcebant, atque iuVabant, Cum satiate cibi: nam tum sunt omnia cordi. Saepe itaque inter se, prostrati in gramine moIII, Propter aquae riVum, Sub ramis arboris altae, Non magnis opibus iocunde corpora habebant: Praesertim, quom tempestas ridebat, et anni Tempora pingebant viridanteis floribus herbas. Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni Consuerant: agrestis enim tum Μusa vigebat. Tum caput atque humeros plexis redimire coronis, Floribus, et soliis, lascivia laeta monebat:

Atque extra numerum Procedere, membra moventeis Duriter, et duro terram Pede pellere matrem: Unde oriebantur risus, dulcesque cachinni, I 4oa Omnia quod noVa tum magis haec et mira vigebant. Ei vigilantibus hinc aderant soIatia Somno, Ducere multimodis voces, et nectere Canius; Εt supera calamos unco percurrere Iabro: Unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur, Et numeris servare genus didicere; neque hila Maiore interea capiunt dulcedine fructum, Quam silvestre genus capiebat terrigenarum.

Nam, quod adest praesto, nisi quid cognovimus

ante

Suavius, in primis placet, et pollere videtur;

Posteriorque sere melior res illa reperia Perdit et linmutat sensus ad pristina quaeque.

Sic odium cepit glandis: sic ilIa relicta Sirata cubilia sunt herbis, et frondibus aucta. Pellis item cecidit, Vestis contemta serina,

403쪽

α68 DE RERUM NATURA V. 1418.

Quam reor invidia tali tune esse repertam,

Ut letum insidiis, qui gessit primus, obiret:

Et, tandem inter eos distractam, sanguine multo, Disperiisse, neque in fructum convortere quisse. Tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura, Curis Exercent hominum vitam, helloque latigant: Quo magis in nobis, ut opinor, cu Ipa resedit. Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat Terrigenas ; at nos nil laedit veste carere Purpurea, atque auro signisque rigentibus apta; Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit. Ergo hominum genus incassum frustraque Iaborat Semper, et in curis consumit inanibus aevum; Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendi Finis, et omnino quoau crescat Vera Voluptas: I432Idque minutatim vitam provexit in altum, Et belli magnos commovit landitus aestus. At vigiles mundi magnum et vorsatile templum Sol et Iuna suo lustrantes lumine circum

Perdocuere homines, annorum tempora Vorti, Et certa ratione geri rem, atque ordine certo.

Iam validis saepti degebant turribus aevum, Et divisa colebatur, discretaque, telluS. Tum mare velivolis florebat propter odores: Auxilia et socios, iam pacto laedere, habebant:

Carminibus quom res gestas coepere Poetae Tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta. Propterea, quid sit prius actum, respicere aetas Nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

Navigia, atque agri culturas, moenia, leges, Arma, Vias, Vesteis, et cetera de genere horum,

404쪽

LIBER V. V. 1449. Praemia, delicias quoque vitae landitus omnela Carmina, picturas, ac daedala signa, politus Usus, et impigrae simul experientia mentis Paullatim docuit pedetentim progredienteis. Sic unumquidquid paullatim protrahit aetas In medium, ratioque in luminis erigit oras.

Namque alid ex alio clarescere corde videmus tibus, ad summum donec Venere cacumen.

Lueretius

405쪽

T. LUCRETII CARI

LIBER SEXTUS.

Celebratis Epimri Atheniensis meritis, v. 2 - 42. argumentisque suin periorum librorum breviter repetitis, v. 43-s I. ultimi libri m teriem poeta explicat, V. 82 - 93. Ac de meteoris disputaturus a tonitru incipit, euius varias rationes assert. Nempe fieri istum fragorem, sive quod nubes, adversis ventis pulsae, collidantur. v. 96-I 7. seu quod Ventorum Vi dirumpantur, V. I 8 inra . seu quod nubes nubis alterius latus radat, V. II 6 Iaci. seu quod aer, in nube inclusus, facto impetu erumpat, V. 121 - 23 I. seu quod nubium Se partes eminentes ac proiectae invieem sticent, V. 13Σ -I36. Seu quod Ventus ex adverso iti nubem impi gatur, V. 137 - 4 I. seu quod nubila in aere, ceu fluctus in m ri , eum aestu BRngantur, V. 241 - 144. Seu quod ignis stamineus,e ncte arida excussus, in nubem humidam, tanquam candens ferrum, demergatur, V. 14y - 149. ipsamque saepe nubem aecenis dat, v. 1 Ο - 1 F. Seu quod multa glaciei fragmina et grando e congelatis nubibus decidant, V. 136 -I39. Deinde de fulgura inisquirit: quod vel ex induratis nubibus inter se collisis exprimatur, v. x6o -I6I. et, quia lux Sono sit Velocior, ideo fulgur prius cernatur, quam tonitru audiatur, V. I 62 -I72. vel ab aere os, stat, ei reumrotato in nubibus celeriterque ex iis errumpente. V. r73-2o3. vel oriatur ex ignis Seminibus, quae nubes ipsae contisneant, iisque aut ab aere cum sonitu expressis, v. a 4 - 223.

406쪽

DE RERUM NATURA LIBER vL

aut deeidentibus leniter, diduetis et distractis nubium partibus. v. 2 4-2t8. Tum dicit de fulminis et natura, quae igne subtili

simo constet, et maxima mobilitate. V. 2I9-23 o. et mira vi in vasa vino repleta, V. 231 - 238. Emicant sulmina e nubibus de sis, alteque exstructis, et vento igneque plenis, V. Σ39-273. et ortus illorum quadruplex est. Sive enim ignea materia et ventus ita iunguntur in nube, ut sulmen veluti quodam calido sor-naee intus fabricetur et excudatur, V. 274 - 294. Sive ventus ex trinsecus impingens nubem rumpit, maturumque fulmen elicit. v. 29S-299. siVe Ventus, Sine igne e nube erumpens, longo cursu et pernici motu incalescit et accenditur, V. 3- - 3o8. sive impetus venti ex re perculsa Semina ignis excitat, V. 3 9 - 322. Porro Lucretius mobilitatis, quae est in fulmine, causas expromit. Nam ventus, nube inclusus. quando omnia eius latera peristentavit, tandemque erumpit, velocissime evolet necesse est, V. 323 329. praesertim cum e minutis constet levibusque elementis, ideoque per inanes meatus aeris facile transeat, V. 3 3ο 334. Accedit eius gravitas, eaque ictu maxime adaucta , V. 33s- 339. Et quod e longinquo cadit, idcirco plures celeritatis graindus momenro quolibet acquirit, forsan etiam ab ipso aere iuva tur , V. 3 -34 . Sed varia est ac multiplex vis, quam fulmen in corpora exserit; cuius rei rationes declarantur, V. 348- 3 6. addita causa, cur auctumno et vere crebriora sint tonitrua et fulmina, V. 3y7-378. Denique eos poeta ridet, qui, neglectis fulminis causis naturalibus, ex eo signa voluntatis Deorum i cognitae indagant. V. 379-422. Fulmini assinis est prester; cuius brevis explicatio adiungitur. v. 423 - 4 O. Tum de nubibus dis-Serit, quo pacto gignantu ν in coelo. V. 4FI-438. in montibus, V. 439 - 469. in mari, V. 47O - 48O. per aestum aetheris, aliasque res, quae extrinsecus veniunt, et in aere coalescunt, V. 481- 494. Porro de aqua pluvia, V. 49I- si 6. in primisque de imbriabus. V. y I7 - 23. de iride, V. 24 - 26. aliisque naturae phaen menta , V. 327- 3y. . quae possint aliquam de Diis et providentia opinionem sacere, disputat. In his memorabiles sunt motus terrae e quae aut inclinatione quadam in latera nutat, V. I 36 - 76. ut succussione sursum deorsum quatitur, V. 77 - 6 7. Memorabile etiam . quod, tot fluviis in mare decurrentibus, mMe tin

407쪽

men nihilo maius fiat, v. 6o8-639. Maiorem mirationem igna. ris causarum Aetnae ignes iniiciunt, V. 64 - idi. et Nili ab a stivo solstitio ad aequinoetium usque auctumnale exundatio, quae et ipsa e quatuor causis naturalibus deducitur, V. 7I3 . 38. Quemadmodum vero beneficum Deum non agnoscit poeta: ita iratum negat; et ut coeli, aeris terraeque phaenomena Diis suis peris , ita noxia quaedam et in terris admiranda Diis inseris viis pit. Hoe eonsilio et de averaris aliisque terrae tractibus exitiaia Iibus , V. 739 - 84o. et de puteis variisque benignis fontibus, v. 84i -9o . dieit, adiuncta lapidis, quem magnetem vocant, exinplicatione, v. M8- I. Cuius lapidis insignem virtutem, Hereulis benefieio fere tributam, ut rectius explicet, quatuor capit

praemittit: unum , essivere continuo corpuscula quaedam ex omnibus rebus, v. 922.936. alterum, nullum esse corpus adeo solidum, quin inania spatiola intercepta contineat, V. 937 -9I'. tertium, emissa corpuscula non omnibus rebus eadem ratione congruere, V. 96o - 979. quartum, inania spativia non eiusdem esse in omnibus rebus figurae et circumscriptionis, quare nec eadem quibuslibet eorpusculis accommodari, v. 98o- - . His praemissis, vim magnetis attrahendi serrum exponit partim ex eo, quod, cum emuant ex magnete corpuscula, inane spatium exsistat, quod ab aere comprimatur, V. I OI - 1Ο 4. Partim e natura extremarum partium, quae in magnete quidem hamos, inferro autem annulos referant, V. IOII - Ι 88. Postremo ortum et rationem morborum declarat, V. Io II 36. et pulcherrimam

pestis illius, quae temporibus belli Peloponnesiaci Athenis Mer- rime saeviit, descriptionem, ex Thucγdide expressam, subiun

Pnt v x frugiparos serus mortalibus aegris

Dididerunt quondam Praeclaro nomine Athenae; Et recreaverunt vitam, legesque rogarunt; Et primae dederunt solatia dulcia vitae, Quom genuere virum, tali cum corde repertum , Omnia veridico qui quondam ex ore profudit: Quoius et exstincti, propter divina reperta,

408쪽

LIBER VI. V. 8. 213 Dilvo aia vetus iam ad coelum gloria seriuri Nam, quom vidit hic, ad victum quae sagitat usus,

omnia iam serme morialibus esse Parata, Et per quae possent Vitam consistere tutam; Divitiis homines, et honore et laude polenteis, uere, atque bona natorum extollere fama; Nec minus esse domi quoiquam tamen anxia cordi, Atque animi ingratis vitam vexare querelis; Causam, quae ius iis cogit saevire querelis,

Intellegii ibi; vitium vas emcere ipsum, omniaque illius vitio corrumpier intus,

Quae con Iaeta soris, et commoda, cunque venirent: Partim, quod fluxum pertusumque esse Videbat, Ut nulla posset ratione eXplerier unquam; Partim, quod laevo quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quaecunque receperat intus. 23Veridicis igitur purgavit pectora dictis,

Et finem statuit turpodinis atque timoris; Exposuitque, honum summum, quo tendimus Omum, Quid foret, atque viam monstravit tramite paro, Qua possemus ad la recto contendere cursu: Quidve mali foret in rebus mortaIibu' passim, Quod flueret naturali, varieque Volaret, Seu casu, seu Vi, quod sic Natura parasset; Et quibus e portis occurri quoique deceret: Et genus humanum frustra plerumque probavit Volvere curarum tris ieis in pectore fluctus. Nam, veluti pueri trepidant, atque omnia caecis In tenebris metuunt, Sic nos in luce timemus Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque sutura. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque, necesSe rat

409쪽

DE RERUM NATURA

Non radii solis, nec Iucida tela diei, Discutiant, sed naturae species, ratioque: Quo magis inceptum pergam pertexere diciis. Et quoniam docui, mundi mortalia templa

ι Esse, et nativo consistere corpore coelum; Et, quaecunque in eo fiunt, fierique necesse est, , Pleraque dissolvi; quae restant, Percipe, Porro: Quandoquidem semel insignem conscendero currum . i Ventorum excierat pacalor, et omnia rursum, Quae furerent, sint placato convorsa surore. Cetera, quae fieri in terris coeloque tuentur Moriales, pavidis quom Pendent mentibu)Saepe, Efficiunt animos humileis formidine Divom, . Depressosque premunt ad terram; propterea quod Ignorantia causarum conserre Deorum Cogit ad imperium res, et concedere regnum: SSuuorum operum causas nulla ratione videre Possunt , ac fieri divino numine rentur. , Nam, bene qui didicere, Deos securum agere aevom, Si tamen interea mirantur, qua ratione

Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis,

Quae supra caput aetheriis cernuntur in oris, Rursus in antiquas reseruntur religiones, Et dominos acreis adsciscunt, omnia posse

Quos miseri credunt; ignari quid queat esse, Quid nequeat; finita potestas denique quoique

Quanam sit ratione, alque alte terminus haerens: Quo magis errantes caeca ratione seruntur.

Quae nisi respuis ex animo, Iongeque remitiis,DIs indigna putare, alienaque pacis eorum; Delibata Deum per te tibi numina sancta. Saepe oberunt: non, quo violari aumma Delim vis

410쪽

LIBER VI. V. 72. 215 Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acreis; Sed quia tute tibi, PIacida cum Pace quietus,

Constitues magnos irarum Volvere fluctus; Nec delubra Deum placido cum pectore adthla; Nec, de corpore quae sancto simulacra fuerunt, In menteis hominum divinae nuntia formae, Suscipere haec animi tranquilla pace valebis. Inde uidere licet, qualis iam Vita sequatur. Quam quidem ut a nobis ratio verissima longe Reiiciat, quamquam sunt a me multa prosecta, Μulla tamen restant, et sunt ornanda politis Versibus, et ratio supersim coelique tenenda. Sunt tempestates et fulmina clara canenda; Quid faciant, et qua de causa cunque serantur; Ne trepides, coeli divisis partibus amens, Unde voIans ignis pervenerit, aut in utram se 87 Vorterit hinc partem; quo pacto Per loca saepta Insinuarii, et hinc dominatus ut extulerit se.

Quorum operum Causas nulla ratione videre

Possunt, ac fieri divino numine rentur. Tu mihi, Supremae praescripta ad candida callis Currenti, spatium Praemonstra, callida Μusa, Calliope, requies hominum, Divomque voluptas; Te duce ut insigni capiam cum laude coronam. Principio, tonitru quatiuntur caerula coeli, Propterea, quia concurrunt, sublime voIantes, Aetheriae nubes, contra Pugnantibu Ventis. Nec fis enim sonitus coeli de parte serena; Verum, ubicunque magis denso Sunt agmine nubes, Tam magis hinc magno fremitus fit murmure Saepe.

Praeterea, neque tam condenso corpore nubes

Esse queunt, quam sunt lapides ac tiguai neque autem

SEARCH

MENU NAVIGATION