De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DE RERUM NATURA V. 722.

Denique, eam Pariem, quaecunque est ignibus aucta, Ad speciem vortit nobis, oculosque patenteis: Inde minutatim retro contorquet, et aufert, Luciferam partem glomeraminis atque pilair Ut Babylonica Chaldaesim doctrina, resutans Astrologorum artem, contra convincere tendite Proinde quasi id fieri nequeat, quod pugnat uterque, Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausi S. Denique, eur nequeat semper nova luna creari ordine sormarum certo, certisque figuris, Inque dies privos ahorisci quaeque creata, Atque alia illius reparari in parte, Iocoque ἔDissicile est ratione docere, et vincere verbis; ordine quom videas tam certo multa creari. It Ver, et Venus; et, Veris praenuntiuS, ante Pennatus graditur Zephyrus, vestigia Propier 737 Flora quibus mater praespergens ante viai Cuncta coloribus egregiis et odorihus opplet. Inde loci sequitur Calor aridus, et comes una Pulverulenta Ceres, et Etesia flabra Aquilonum. Inde Auctumnus adit: graditur simul Εvius Evan: Inde aliae Tempestates Ventique Sequuntur, Altitonans Volturnus, et Auster fulmine pollens. Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem Reddit: Hiems sequitur, crepilans ac dentibus Algu. Quo minus est mirum, si certo tempore luna Gignitur, et certo deletur tempore rurSUS; Quom fieri possint tam certo tempore multa. Solis item quoque desectus, lunaeque latebras, Pluribus e causis fieri tibi posse putandum est. Nam, cur luna queat terram secludere, P cis, Lumine, et a terris alium caput obotruere ei,

372쪽

obiiciens caecum radiis ardentibus orbem pGmpore eodem aliud facere id non posse putetur Corpus, quod cassum Iahatur lumine semper pSolque suos etiam dimittere languidus igneis

Tempore cur certo nequeat, re reareque lumen,

Ωuom loca praeteriit, flammis insesta, per auras, Quae faciunt igneis interstingui atque perirepEt cur terra queat lunam spoIiare vicissim Lumine, et oppressum Solem, super ipSa, tenere, Μenstrua dum rigidas coni perlabitur umbras; Tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae Corpus, vel supra solis perlabier orbem, Quod radios interrumpat, Iumenque prosusum pΕt tamen, ipsa suo si fulget Iuna nitore, Cur nequeat certa mundi languescere Parie,

Dum loca, luminibus propriis inimica, per exit ξ 69Quod superest, quoniam , magni per caerula mundi Qua fieri quidquid posset ratione, resolvi:

Solis uti varios cursus, Iunaeque meatus, Noscere PUSsemus, quae vis et causa cieret eQuove modo soleant ossecto lumine obire, Et nec opinanteis tenebris obducere terras; Quom quasi connivent, et aperto lumine rursum omnia convisunt clara loca candida luce:

Nunc redeo ad mundi novitatem, et mollia terrae Arva; novo fetu quid primum in luminis oras Tollere, et inceriis credunt committere ventis. Principio, genus herharum, Viridemque nitorem, Terra dedit circum colleis; camposque per Omneis Florida fulserunt viridanti prata colore: Arboribusque datum est variis exinde per auras Crescuncti magnum immissis certamen habenis.

373쪽

DE RERUM NATUR A v. 786.

Ut pluma atque pili primum setaeque creantur Quadrupedum membris, et corpore pennipotentum: Sic nova tum tellus herbas virgultaque primum Sustulit: inde loci mortalia secta creavit

Multa, modis multis, varia ratione, coorta. Nam neque de meIo cecidisse animalia possunt, Nec terrestria de salais exisse lacunis. Linquitur , ut merito maternum nomen adepta Terra sit, e terra quoniam Sunt cuncta creata. Μultaque nunc etiam exsistunt animalia terris, Imbrihus et calido solis concreta Vapore. Quo minus est mirum, Si tum sunt Plura cooria, Et maiora, nova tellure, atque aethere, adulta. Principio, genus alituum, Variaeque Volucres, ova relinquebant, exclusae tempore Verno: Folliculos ut nunc tereteis aestate cicadae Di Ianquunt sponte sua, Vicium Vilamque Petentes.

Tum lihi terra dedit primum mortalia secta: Multus enim calor, atque humor, super at in arvis Hoc, ubi quaeque Ioci regio opportuna dabatur, Crescebant uteri terra, radicibus apii rQuos ubi tempore maturo patefecerat aetas Insantum, fugiens humorem, aurasque Petisse , Convortebat ibi Νatura soramina terrae, Et succum Venis cogebat landere apertis, Consimilem Iactis: sicut nunc semina quaeque,

Quom peperit, dulci repletur Iacte, quod omnis

Impetus in mammas convortitur ille alimenti. Terra cibum pueris, Vestem Vapor, herba cubile, Praebebat, multa et molli lanugine abundans. At novitas mundi nec frigora dura ciebat, Nec nimios aestus, nec magnis viritius auras.

374쪽

omnia enta pariter crescunt, et robora Sumunt. Quare etiam atque etiam maternum ncunen adepta Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit Humanum, atque animans prope certo tempore sudit omne, quod in magnis bacchatur montibu' passim, Aeriasque simul volucreis Varianithae sormis. Sed, quia finem aliquam pariundi debet habere, Destitit, ut mulier, spatio defessa vetusto. Μutat enim mundi naturam totius aetas, Ex alioque alius flatus excipere omnia debet, Nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, omnia commutat Natura, et Vortere cogit. Namque aliud putrescit, et, aevo debile, languet: Porro aliud concrescit, et e contemtibus exit. Sie igitur mundi naturam totius aetas . Μutat, et ex alio terram status excipit aIterr 833 Quod Potuit, nequeat; possit, quod non tulit ante. Μultaque tum tellus etiam portenta creare Conata est, mira facie, membrisque coorta; Androgynem inter utras, nec utramque, utrinque

remotum:

orba pedum partim, manuum viduata vicissim; mlta sine ore etiam, Sine VisItu caeca reperta; Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesurme facere ut possent quidquam, nec cedere quoquam, Nec vitare malum, nec sumere quod laret usus. Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat: Nequidquam; quoniam Natura sisterruit auctum: Nec potuere cupitum aetatis tangere florem, Nec reperire cibum, nec iungi per Veneris res. Μulia, Videmus, enim rebus concurrere debent, Ut Propagando possint Producere secla.

375쪽

1so DE RERUM NATUR A v. 34s.

PatiuIa primum ut sint, genitalia deinde Per artus

Semina, quae possint membris manare remissis: Feminaque ut maribus coniungi possit, habere Μutua queis neciant inter se gaudia uterque. Multaque tum interiisse animantum secta necesse est, Nec potuisse propagando procudere prolem. Nam, quaecunque Vides Vesci vitalibus auris, Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas, estri ineunte aevo, genus id tutata, reservans. Μultaque sunt, nobis ex utilitate sua quae Commendala manent, tutelae tradita nostrae. Principio, genus acre leonum Samaque secta Tutata est virtus, volpeis dolus, ut ruga cervos. At levisomna canum sido eum Pectore Corda, Et genus omne, quod est Veterino semine partum, 863Lanigeraeque simul Pecudes, et bucera secIa, omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. . Nam cupide fugere seras, pacemque secutae Sunt, ei larga suo sine pabula paria Iahorer Quae damus utilitatis eorum Praemia causa.

At, queis nil horum tribuit Natura, neque ipsa Sponte sua possent ut Vivere, nec dare nobis Utilitatem aliquam, quare Pateremur eorum Praesidio nostro Pasci genus, esseque lutum pScilicet haec aliis praedae Iucroque iacebaut Indupedita suis satalibus omnia vinclis, Donec ad interitum genus id Natura redegit. Sed neque Centauri suerunt, nec tempore in ulla Esse queunt; duplici natura et corpore hino Ex alienigenis membris compacta potestas, Hinc illinc par vis ut non sic esse potissit.

376쪽

LIBER V. v. 33o. ISId IIeet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. Wincipio, circum tribus actis impiger annis Floret equus: puer haud ita quaquam: saepe etiam

Ubera mammarum in somnis lactantia quaerit. Post, ubi equum Validae Vires, aetate senecta,

Mumhraque deficiunt, fugientulanguida vita; Tum demum, pueriti aevo florente, iuventasomeli, et molli vestit lanugine malas:

Ne sorte ex homine et Veterino semine equorum Confieri credas Centauros Posse, neque es e Aut, rabidis canibus succinctas, semimarinis Corporihus Scyllas, et cetera de genere horum, Inter se quorum discordia membra videmus: Quae neque florescunt pariter, nec robora sumunt Corporibus, neque perficiunt aetate senectar 89. Nec simili Venere ardescunt, nec moribus unis Conveniunt, nec sunt eadem iocunda Per artus. Quippe videre licet pinguescere saepe cicuta Barbigeras pecudes, homini quae est a re Venenum. Flamma quidem Vero quom corpora sulva leonum Tam soleat torrere atque urere, quam genus omne Visceris, in terris quodcunque et Sanguinis exstet:

Qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera,

ore ferox acrem emaret de corpore flammam pQuare, etiam tellure nora, coeloque recenti,

Ita qui fingit potuisse animalia gigni,

Nixus in hoc uno novitalis nomine inani; Multa licet simili ratione effutiat ore. Aurea tum dicat per terras flumina volgo Fluxisse, et gemmis florere arbusta suesse:

377쪽

Aut hominem tanto membrorum esse impete natum, Trans maria alia pedum niXUS ut Pandere P Set, . Et manibus totum circum Se vortere coelum. Nam, quod multa suere in terris semina rerum, Tempore quo primum tellus animalia sudit; Nil tamen est signi, mixtas potuisse creari Inter se Pecudes, compyctaque membra animantum: Propterea quia, quae de terris nunc quoque ahundant Herbarum gencta, ac fruges, arbustaque laeta, Non tamen inter se possunt Compleaea Creari. Sed, si quaeque suo ritu Procedit, et Omnes, Foedere naturae certo, discrimina servant. Et genus humanum multo fuit illud in arvis Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset; Et maioribus et solidis magis ossibus intus Fundatum, validis aptum per viscera nervis; 926 Nec lacile ex aestu, nec frigore, quod caperetur, Nec novitate cibi, nec Iahi corporis ulla. Multaque per coelum solis volventia lustra Volgivago vitam tractabant more ferarum. Nec robustus erat curei moderator aratri Quisquam, nec scibat larro molirier arva; Nec nova defodere in terram virgulta, neque altis Arboribus veteres decidere sescibu ramos. Quod sol atque imbres doderant, quod terra crearat Sponte sua, salis id placabat pectora clonum: Glandiferas inter curabant Corpora quercus Plerumque; et, quae nunc hiberno tempore cernis, Arbuta puniceo fieri matura colore, Plurima tum tellus, etiam maiora, serebat: Multaque praeterea novitas tum florida mundi Pabula dira tulit, miseris mortalibus ampla. Disitiroo by Coo fle

378쪽

LIBER V. V. 943. 293 At sedare sitim fluvii sontesque vocabant;

Ut nunc montibus e magnis decursus aquai Clariestat Iate sitientia secla serarum. Denique, nota Vagis, silvestria templa tenebant Nympharum, quibus excibant humore fluenta Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa, Humida saxa, super Viridi stillantia musco rEt partim plano scatere atque erumPere CamPo. Necdum res igni scibant tractare, neque uti HII1bus, et spoliis corpus Vestire ferarum: Sed nemora, atque cavos monteis, silvasque colebant, 'Ei lautices inter condebant squalida membra,

Verbera veniorum vitare imbreisque coacti. Nec commune bonum poterant spectare, neque ullis

viribus inter se scierant, nec legibus, uti. 957 Quod quoique obtulerat praedae sortuna, ferebat Sponte sua Sihi quisque vaIere et vivere doctus. 'Ei Venus in silvis iungebat corpora amantum 2 ConciIiabat enim vel mutua quamque cupido,

Vel violenta viri vis, atque impensa libido, Vel pretium, glandes, atque arbuta, vel pira, Iecta.

Et manuum mira freti virtute, Pedumque, Consectabantur silvestria secla ferarum Μissilibus saxis, et magno pondere claVae; Multaque vincebant, vitabant pauca latebris; Setigerisque pares subus siIVestribu , membra Nudabant terrae, nocturno tempore capti, Circum se soliis ac frondibus involventes. Nec pIangore diem magno, Solemque, Per agros Quacrobant pavidi, palantes noctis in umbris: Sed iaciti respectabant, somnoque sepulti, Dum rosea face sol inserret lumina coelo.

379쪽

,qέ DE RE RUII NATUR A v. 9 5.

A parvis quod enim consuerant Cernere Semper, Alterno tenebras, et Iacem, tempore gigni, Non erat, ut fieri Posset, mirarier unquam, Nec dissidere, ne terras aeterna teneret

Nox, in perpetuum detracto lumine solis. Sed magis illud erat curae, quod secta ferarum Infestam miseris iaciebant saepe quietem; Heciique domo, fugiebant saxea tecta Spumigeri suis adventu, validique Iconis;

Atque intempesta ccclebant nocte Paventes, Hospitibus saevis instrata cubilia fronde. Nec nimio tum plus, quam nunc, mortalia secta Dulcia linquebant Iamentis lumina vitae. Unus enim tum quisque magis deprensus eorumi Fabula viva seris praebebat, dentibus haustus; 98s

Et nemora ac monteis gemitu silvasque replebat, Viva videns vivo sepeliri viscera busto. At, quos effugium servarat, corpore adeso, Posterius, tremulas super Ulcera taetra tenentes Palmas, horriferis accibant vocibus Orcum: Denique eos vita privarunt vermina saeva,

Experteis opis, ignaros quid Volnera vellent. At non multa virlim sub signis millia ducia Una dies dabat exitio: nec turbida ponti Aequora laedebant naveis ad saxa, virosque:

Nec, temere incursu fluctus, mare saepe coortum

Saevibat, leviterque minas ponebat inaneis; Nec poterat quemquam placidi pellacia ponti Subdola pellicere in fraudem ridentibus uticlis: Improba navigii ratio tum caeca iacebat. Tum penuria deinde cibi Ianguentia leto

Μemhra dabat: contra nunc rerum copia mersat.

380쪽

LIBER V. 195

Illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum Vergebant: nunc dant aliis sollertius ipsi. Inde casas postquam, ac pesteis, ignemque pararunt,

Et mulier, coniuncta Viro, concessit in unum, Castaque privatae Veneris connubia laeta Cognita sunt, prolemque ex se Videre creatam; Tum genus humanum primum mollescere coepit. Ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus

Non ita iam possent coeli sub tegmine serre: Et Venus imminuit vireis; puerique Parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum.

Tunc et amicitiam coeperunt iungere habentes Finitumi inter se, nec laedere, nec Violare ;Et pueros commendarunt muliebreque seclum

Vocibus, et gestu; quom balbe significarent, Ioa 1

Imbecillorum esse aequum misererier omni.

Non tamen omnimodis poterat concordia gigni: Sed bona magnaque pars servabant foedera casti; Aut genus humanum iam tum laret omne Peremtum, Nec potuisset adhuc perducere SecIa propago. At varios Ιinguae sonitus natura subegit Mitiere, et utilitas expressit nomina rerum rNon alia longe ratione, atque ipsa videtur Protrahere ad gestum pueros insantia linguae; Quom facit, ut digito, quae sint Praesentia, monstrent. Sentit enim vim quisque suam quod possit abuti. Cornua nata prius Vitulo quam frontibus exstent, Illis iratus petit, atque insensus inurget: At catuli pantherarum, scymnique leonum, Unguibus, ac pedibus iam tum morauque repugnant, Vix etiam quom sunt dentes unguesque Creati. Alituum porro genus alis omne videmus

SEARCH

MENU NAVIGATION