De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE RERUM NATURA V. 377-

Et mutare locum, quamvis sint omnia plena. Scilicet id falsa totum ratione receptum mi. Nam quo squamigeri poterunt Procedere tandem, Ni spatium dederint latices p concedere porro Quo Polerunt undae , cum Pisces ire nequibunt 3 Aut igitur motu privandum est corpora quaeque , Aut esse admixtum dicundum est rebus inane; Unde tuitum primum capiat res quaeque movend LPostremo, duo de concurso corpora lata Si cita dissiliant, nempe aer omne nec Se rat, Inter corpora quod fiat, Possidat inane. Is porro quamvis, circum Celarantibus auris, Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum Compleri spatium: nam primum quemque nec Se est

Occupet ille locum, deinde omnia possideantur. Quod si sorte aliquis, quom corpora dissiluere, 39a Tum putat id fieri, quia se condenseat aer,

Errat: nam vacuum tum fit, quod i1OII suit ante, Et repletur item, Vacuum quod constitit ante; Nee tali ratione potest denserier aer,

Nec, si iam posset, sine inani Posset, opinor,

Ipse in se trahere, et parteis conducere in unum. Quapropter, quamvis causando mulla moreris, Esse in rebus inane tamen fateare necesse est. Muliaque praeterea libi possum commemorando Argumenta fidem dictis conradere nostris: Verum animo satis haec Vestigia parva sagaci Sunt, Por quae Possis cognoscere cetera tute. amque canes ut montivagae persaepe serat Naribus inveniunt inlectas unde quietes, Quom semel institerunt vestigia certa V I:

Sic alid ex alto per te tute ipse videre

62쪽

IT LIBER I. V. 4OS. Talibus in rebus poteris, caecasque latebras Insinuare omnela, et verum protrahere incle. Quod si pigraris, paullumve rescesseris abs re,

Hoc tibi de plano possum promittere, Μemmi: Usque adeo largos haustus de sontibu magnis Lingua meo suavis diti de pectore fundet,

Ut verear, ne larda prius per membra senectus Serpat, et in nobis vitai claustra resolvat, uuam tibi de quavis una re versibus omnis Argumentorum sit copia missa Per aureis. Sed nunc, ut repetam coeptum Pertexere dictis. Omnis, ut est, igitur, per Se, natura, duabus Consistit rebus: nam corpora Sunt, et inane, Haec in quo sita sunt, et qua divorsa moventur. Corpus enim per se communis dedicat esse

Sensus; quoi nisi prima fides landata valebit, 424

Haud erit, occultis de rebus quo reserentes Confirmare animos quidquam ratione queamus. Tum porro Iocus, ac spatium, quod inane vocamus, Si nullum foret, haud quaquam sita corpora Possent Esse, neque omnino quoquam divorsa meare: Id quod iam supra tibi paullo ostendimus ante. Praeterea nihil est, quod possis clieere ah omni Corpore seiunetum, secretumque esse ah inani; Quod quasi tertia sit numero natura reperia.

Nam quodcunque erit, esse aliquid debebit id ipsum Augmine vel grandi, vel parvo denique, dumsit;

Quom si tactus erit quamvis levis, exiguusque, Corporis augebit numerum, summamque sequetur: Sin intactile erit, nulla de Parie quod ullam Rem prohibere queat per se transire meantem; Scilicet hoc id erit vacuum, quod inane Vocamus.

Lucretius. a

63쪽

ig DE RERUM NATURA - V. 442. Praeferea per se quodcunque erit, aut iaciei quia,' Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum;

Aut erit, ut possunt in eo res esse, gerique: At sacere, et fungi, sine corpore nulla potest res; Nec praebere Iocum porro, nisi inane vacansque. 'Ergo praeter inane, et eorpora, tertia per se Nulla potest rerum in numero natura relinqui; Nec, quae sub sensus cadat ullo tempore nostros, Noe ratione animi quam quisquam possit apisci. Nam qua unque cluent, aut his coniuncta cluatius Rebus ea invenies, aut horum eventa videbis.

Coniunctum est id, quod nunquam sine perniciali Discidio potis est seiungi, seque gregari, iactus uti saxi, calor ignis, liquor aquai, 45

Taetus corporibus cunctis, intactus inani. Servitium contra, pauperias, divitiaeque, Libertas, bellum, concordia, cetera, quorum Adventu manet incolumis natura, abituque;

Haec soliti sumus, ut par est, EVenta V Care., Tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis Consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, Tum, quae res insiet; quid Porro deinde sequatur: Nec per se quemquam tempus sentire fatendum est Semotum ab rerum motu, placidaque quiete. Denique, Tyndaridem raptam, belloque subactas Troiugenas genteis quom dicunt esse, Videndum est, Ne sorte haec per se cogant nos esse lateri;

Quando ea secta hominum, quorum haec eventa fuerunt, Irrevocabilis abstulerit iam praeterila aetas.

Namque aliud terris, aliud legionibus ipsis, Menium dici poterit, quodcunque erit actum.

64쪽

LIBER I. V. 472. 39 Denique, materies si rerum nulla fuisset, Nec locus, ac spatium, res in quo quaeque geruntur; Nunquam Tyndaridis formae conflatus amore

Ignis, AIexandri Phrygio sub pectore gliscens,

CIara accendisset saevi certamina belli; Nec clam durateus Troianis Pergama partu

Inflammasset equus nocturno Graiugenarum e Perspicere ut possis, res gestas funditus omnela, Non ita, uti corpus, per se Constare, neque ESSE INec ratione cluere eadem, qua constat inaue: Sed magis ut merito possis eventa Vocare

Corporis, atque loci, res in quo quaeque gerantur. Corpora sunt porro partim primordia rerum, Pariim concilio quae constant principiorum. 485Sed, quae sunt rerum primordia, nulla potest vis Siringere; nam solido vincunt ea corpore demum; Eisi disseile esse videtur credere, quidquam In rebus solido reperiri corpore posse: Transit enim fulmen coeli per saepia domorum, Clamor ut, ac voces: serrum candescit in igni; Dissiliuntque sere serventi saxa vapore: Conlabefactatus rigor auri solvitur aestu :Tum glacies aeris, flamma devicta, liquescit: Permanat calor argentum, penetraleque frigus Quando utrumque manu, retinentes Pocula rite, Sensimus, insuso lympharum rore superne: Usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.

Sed quia vera tamen ratio, naturaque rerum Cogit, ades, paucis dum Verathus expediamus, Esse ea, quae solido atque aeterno corpore constent; Semina quae rerum, primordiaque, esse docemus:

Unde omnis rerum nunc constet summa creata

65쪽

Principio, quoniam duplex natura duarum Dissimilis rerum lange constare reperta est, Corporis, atque Ioci, res in quo quaeque geruntur; Esse utramque sibi Perse, puramque, neceSSe est. Nam quacunque vacat spatium, quod inane vocamuS ;Corpus ea non est: qua Porro cunque tenet se Corpus, ea Vacuum nequaquam constat inane. Sunt igitur solida, ac sine inani, corpora Prima. Praeterea, quoniam genitis in rebus inane est, Materiem circum Solidam constare necesse est: Nec res ulla potest Vera ratione probari Corpore inane suo celare atque intus habere, Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. Id porro nihil esse potest, nisi materiai Concilium, quod inane queat tectum cohibere. Μateries igitur, solido quae corpore constat, fias Esse aeterna potest, quom Cetera dissolvantur. Tum porro, si nil osset, quod inane vacaret, omne laret solidum et nisi contra eorpora certa Essent, quae loca comPIerent, quaecunque tenerent; omne, quod est, Spatium, Vacuum Constaret inane. Aliernis igitur nimirum corpus inani Distinctum; quoniam nec plenum gnaviter exstat Nec porro vacuum: Sunt ergo corpora certa, Quae spatium pIeno possint distinguere inane. Haec neque dissolvi plagis, extrinsecus icia, Possunt; nec Porro, Penitus penetrata, retexi; Nec ratione queunt alia tentata labaret

Id quod iam supra tibi paullo ostendimus ante. Nam neque conlidi sine inani posse videtur Quidquam, nec frangi, nec findi in bina secandor Nec capere liumorem, neque item manabile frigus ,

66쪽

LIBER I. v. 536.

Nec penetralem ignem; quibus omnia conficiuntur. Et quo quaeque magis cohibet res intus inane, Tam magis his rebus penitus tentata Iahascit. Ergo, si solida, ac sine inani, corpora Prima

Sunt, ita uti docui, sint haec aeterna neeeMe mi. Praeterea, nisi materies aeterna suisset, Antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent; De nihiloque renata forent, quaecunque videm .

At quoniam supra docui, nil Posse creari De nihilo, neque, quod genitum est, ad nil revocari. Esse immortali primordia corpore clehent, Dissolvi quo quaeque supremo tempore Pomini, Materies ut suppectitet rebus reparandis. Sunt igitur solida primordia simplicitate,

Nec ratione queunt alia, servata per aevom,

Ex infinito iam tempore res reparare. 55 Denique, si nullam sinem natura parasset Frangundis rebus, iam corpora materiai Usque redacta forent, aevo frangente Priore Ui nihil ex illis a certo tempore PoMet, Conceptum, summum aetatis pervadere finem; Nam quidvis citius dissolvi posse videmus, Quam rursus rescie quapropter Ionga dies Infinita aetas anteacti temporis omnis, Quod fregisset adhuc, disturbans clissolvensque, Nunquam id reliquo reparari tempore posset: At nunc nimirum frangundi reddita finis Certa manet, quoniam refici rem quamque videmus, Et finita simuI generatim tempora rebus Stare, quibus possint aevi contingere florem. Huc accedit, uti solidissima materiai Corpora quom constant, possint tamen omesa reddi

67쪽

αα DE RERUM NATUR A v. 568.

Mollia, quae fiunt, aer, aqua, terra, VaPores, Quo pacto fiant, et qua vi cunque gerantur: Admixtum quoniam simul est in rebus inane. At contra, si mollia sint primordia rerum, Unde queant validi silices serrumque creari, Non poterit ratio reddi: nam sunditus omitis Principio fundamenti natura carebit.

Sunt igitur solida pollentia simplicitate;

Quorum condenso magis omnia conciliatu Artari possunt, validasque ostendere Vireis.

Porro , Si nulla est Dangundis reddita finis

Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque Nunc etiam Superare necesse est corpora rebus,

Quae nondum clueaut ullo tentata Periclo. At, quoniam fragili natura praedita constant, Discrepat, aeternum tempus potuisse mancre 583 Innumer Athus plagis vexata Per ReVOm. Denique, iam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constat, vitamque tenendi, Et quid quaeque queant per foedera naturai, Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat; Nec commutatur quidquam; quin omnia constant Usque adeo, Variae volucres ut, in ordine cunctae, Ostendant maculas generaleis corpore inesse: Immutabile materiae quoque corpus habere Debent nimirum. Nam, si primordia rerum Commutari aliqua possent ratione revicta, Incertum quoque iam constet, quid possit oriri,

Quid nequeat; finita potestas denique quoique

Quanam sit ratione, atque alte terminus haerens; Nec totiens possent generatim secta reserre Naturam, motus, Vicium, moreSque Parentum. Diuiti eo by Cooste

68쪽

LIBER I. V. 6 mMTum porro, quoniam extremum quoiusque Caecumen. Corporis est illud, quod nostri cernere sensus Iam nequeunt; id nimirum sine partibus exstat, Et minuma constat natura: nee fuit unquam Per Se Secretum, neque posthac esse valebib; Alterius quoniam est ipsum pars Primaque, et ima et Inde aliae, atque aliae, similais ex ordine parteis

Agmine condenso inturam corporis e plent. Quae, quoniam per se nequeunt constare, necesse es, Haerem; unde queant nulla ratione revelli.

Sunt igitur solida primordia simplicitate,

Quae minumis stipata cohaerent partibus ari ;Non in ullorum convendu Conciliata,

Sed magis aeterna pollentia simplicitate di Unde neque avelli quidquam, neque diminui iam Concedit natura , r/servans Semina rebus. 615 Praeterea, nisi erit minumum, Parvissima quaequo Corpora constabunt ex partibus infinitis rQuippe ubi dimidiae partis pars semper habebit

Dimidiam partem, nec res praefiniet ulla. Ergo rerum inier summam minumamque quid esciit Nil erit, ut distent: nam quamvis funditus omitis Summa sit infinitae, tamen, Parvissima quae Sunt, Ex infinitis cotis ahunt partibus aeque Quod, quoniam ratiore lamat Veris, negatque Credere posse animum, viatus lateare necesse est, Esse ea, quae nullis iam praedita partihus exstent, Et minuma constent natura: quae quoniam sunt, Illa quoque esse tibi sesida, atque aeterna, latendum: Denique, ni minumas in parteis cuncta resolvi

Cogere consuesset rerum natura Creatris,

Iam nihil ex illis eadem reparare Veseret:

69쪽

DE RERUM NATUR A v. 31ή.

Stillicidi casus lapidem cavat: uncus aratri Fcrrcus occulte decrescit vomer in arvis: Strataque iam volgi pedibus detrita viarum Saxea conspicimus: tum, PoriaS Propter, aliena Signa manus dextras ostendunt attenuari Saepe salutantum tactu, Praeterque meantum. Haec igitur minui, quom Sint detrita, videmus; Sed, quae corpora decedant in tempore quoque, Invida praeclusit speciem natura videndi. Postremo, quaecunque dies naturaque Ubus Paullatim tribuit, moderatim Crescere cogenS, Nulla potest oculorum acies eontenta tueri; Nec Porro quaecunque aevo macieque senescunt: Nec, mare quae impendent, Vesco Sale saxa Perma Quid quoque amittant in tempore, cernere POSSA. Corporibus caecis igitur natura gerit res. 329 Nec tamen undique corporea Stipata tenentur Omnia natura; namque est in rebus inane: Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus; Nec sinet errantcm dubitare , et quaerere semper De summa rerum, et postris dissidere dictis. Quapropter locus est IntactuS, inane, VaCarisque. Quod si non esset, nulla ratione moveri Res possent; namque, Officium quod corporis exstat, Osscere atque obstare, id in omni tempore adesset omnibus: haud igitur quidquam Procedere possent, Principium quoniam cedendi nulla daret res. At nunt per maria, ac terras, sublimaque Coeli, Multa modis multis varia ratione moveri Cernimus utite oculos: quae, Si non esset inane, Non tam sollicito motu privata carerent, Quam genita omnino nulla ratione suissent rDiuili od by Cooste

70쪽

LIBER I. V. 346. Undique materies quoniam stipata quiesset.

Praeterea, quamViS SOlidae res esse Pulentur, Hinc tamen esse licet raro cum CorPOre Cernas. In saxis ac Veluncis Permanat aquarum

Liquidus humor, et uberibus flent omnia guttis: Dissupat in corpus sese cibus omne animantum: Crescunt arbusta, et seius in tempore fundunt, Quod citius in tolas, usque ah radicibus imis, Per truncos ac per ramos distanditur omneis: Inter saepta meant voces, et clausa domorum Transvolitant: rigidum Permanat frigus ad Ossa. Quod, nisi inania sint, qua POSSent corpora quaeque Transire, haud ulla seri ratione videres. Denique, quur alias aliis Praestare videmus Pondere res rebus, nihilo maiore figura Z 36o Nam, si tantundem est in lanae glomere, quantum Corporis in pIumbo est, tantundem Pendere Par est; Corporis officium est quoniam Premere omnia

deorsum: Contra autem natura manet sine pondere inanis.

Ergo, quod magnum est aeque, leviusque videtur, Nimirum Plus esse sibi declarat inanis; At contra. gravius plus in se corporis esse Dedicat, et multo vacuum minus inlus habere. Est igitur nimirum id, quod ratione sagaci Quaerimus, admixtum rebus; quod Inane Vocamus. Illud, in his rebus ne te deducere Vero Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor. Cedere squamigeris Ialices nitentibus aiunt, Et liquidas aperire vias, quia Posi Ioca pisces Linquant, quo possint cedentes confluere undae: Sic alias quoque res inter se posse moreri,

SEARCH

MENU NAVIGATION