Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Theobaldi Britanniarum primatis aseleerat. As quis e iam libros retineret edieto regio prohibitum est et ineario nostro indictum silentium sed Deo faciente eo magis eirtus legis invaluit, quo eam amplius nitebatur impietas infirmare.' Vacaritim tum Oxoniae Justiniani libros interpretantem vix alia de causa dola annes suum Vocat, nisi quod magistrum vel amicum habuit. 0xoniae vero juris scientiam sibi parasse hic eo magis est credendus, quoniam Parisiis hoc studium omnino non colebatur. 0uominus in Metalogici loco II. 10. juris Bomani a se culti mentionem saceret, totius loci ratio prohibuit; exponere enim voluit, quibus magistris in dialectice lotoque trivio operam dederit, quare etiam theologica studia leviter tantum attigit, jus Canonicum, in quo multum valuit et medicinam aliaque studia, in quibus mediocriter erat versatus, silentio praetermittit. Vacarius, per quem legis virtus magis invaluisse dicitur, anno 1143 vel 11 44 in Angliam venit, non ut Chronica quaedam significant 1149, quo librum ex universo enucleato jure excerptum edidit. Savigny, Gesta. des Rom. Rechis im Millelalter, Vol. IV, p. 348 sqq. Johannes igitur, si Vaearium habuit praeceptorem, anno 1143 vel 11 44 vel non multo post Oxoniae litteris vacaverit oportet. Si quisne hoc quidem argumentum salis firmum habeat, jam aliud in promptu est, quod infringi non possit. Inter eos, quorum scholus frequentavit, Johannes etiam Roberium Pullum refert, qui quando Oxο-niae docuerit, dubium non est. Ibi Iohannem Roberti fuisse in disciplina, jam Wood suspicatus est ΙIist. Univ. Ox. I, p. 49 ad a. 1134 , sed neque ita se rem habuisse demonstravit, neque cur ad annum 1134 hoc annotaverit, intelligi potest, nisi Chronicon anni notitiam suppeditaverit. Fortasse etiam credidit, Iohannem Roberti fuisse discipulum priusquam Parisios adiret, quod verum don esse, satis liquet. Non est, cur fidem denegemus Anonymo, qui in Chronico Bedae continuato haec exhibete . Uenit magister Robertus cognomento Pultus de cinitate Fronia Ore fordam ibique scripturas Dirinas, quae per idem tempus in Anytia obsolverant, prae scholasticis quippe Nesiectae fuerant, per quinquennium lestit, omnique die dominies rerbum Dei populo praedicarit, eae evius doctrina plurimi profecerunt.' Praeterm illo

102쪽

Lelandunt, qui de Scripti Brit. o. 148, p. 180 Roberti gloriam

nimis adauxit, Plisei vero locum majore fide, ut videtur, dignum Rerum Anglic. n. 1146 a Wo odio negleeium noli adscribere uoupossum: , C templatus miseram Academiarum faelem bellis domesticis deformatam, statim eo iseratione motus Oaeoniensem Academiam jum pene collapsam denuo eristere et Musis iterum restituere deliberarit. Ipse ibi scholas aperuit. optimas scientias stratis docuit, auditores et discipulos, Professores et Namsιros ea aliis regni partibus illue eroeam , eae quibus nυn paucos suis sumptibus aluit, alios omnibus humanitatis offletis sibi et Musis obstrinaeit. Ipseque interea multa docere, dictare, scriberct persereranitduando Bohertus Oxoniae docuerit, discrepat inter seriptores; certe illos quinque annos, quos unonymus dicit, non conlitruos docuit.

Exstat enim epistola Sancti Bernhardi ed. Mub. I, p. 195, ep. 20bὶ ad Ascellinum episcopum Rufrensem, qua Robertum Parisiis morari excusat. Bulaeus misi. univ. Par. II, p. 153 epistolam anno sere 1138 scriptam et Robertum tum primum Oxoniam esse vocatum suspicatur, sed nullum in epistola est vestigium, Robertum eo demum tempore primum Oxoniam esse Vocatum, sed peregrinantem potius Parisiis detentum docuisse cognoscimus. Neque enim, si tum demum Oxoniam vocalus esset, quinque annos ibi doeere potuit. Epistola enimiIla. ut Mabillon in notis ad h. l. Opp. Vol. I, p. LXIX. demonstravit, non ante annum 1141 scripta est, anno vero 1143 jam diem supremum obiit papa Innoeentius II, qui Robertum Romam arcessivit, unde novimus, eum post annum 1141 breve tantum lempus Oxoniae docuisse, quod et ipse Metalogici locus, de quo commentamur, Ostendit. Annus igitur efficitur 11 42, quo Johannes Robertum Oxonlao audiverit. Ab hac temporum ratione videtur discrepare ipse Johannes, qui anno 1136 se in Gallias esse prosectum, ibi biennium Maelardo, Alberico et Roberto, triennium deinde Willelmo de Coneliis, triennium etiam aliis magistris et docendo vacasse reserat, ut non ante annum ii 44 in Angliam redisse videatur. Sed eo anno cum Robertus. quem se audisse confirma L, jam Romae a Coelestino cardinalis esset factus, cogimur ponere, eum non duo triennia, sed biennium tantum et unum triennium degisse Parisiis al-Diuiti red by Cooste

103쪽

que uno eodemque triennio praeter Willelmi de Conchis eliam Ri-ehardi et Petri Heliae scholas frequentasse ipsumque nobilium liberos instituisse. Verba quidem obstare videntur: hipsumque cWillelmum triennio Oeentem audiri. Interim legi plura nec me unquam poenitebit temporia eius. Postmodum vero Richardum secutus sum,' sed nihil impedit, quominus illud postmodum ad initium triennii reseratur, ut primum solum Willelmum, deinde postmodumi. e. non multo post praeter eum eodem triennio utiquamdiu nichardum, et postea Petrum Beliam se audisse dicat. Etiam multo veri est similius, triennio hoc ei plures praeceptores, quam unum tantum suisse, idemque triennium significari, si tradit, in sine triennii se in patriam esse reversum, ita ut quinquennium Parisiis moratus a. 1142 vel 114l in Angliam rediret. Hanc computationem amrmat Johaunes noster Metalogici libro tertio, qui sic incipit: ἡAnni fere piginti elapsi sunt, eae quo me ab Omoinis et palaestra eorum, qui logicam proβtentur, rei familiaris amisiι angustia et consilium amsicorum, quibus non obtemperare non potui. Erinde ut eae animi mei sententia verum fatear, nec in transitu relsemel dialecticorum attisti scripta, quae vel in artibus reI ineommentariis aut glossematibus scientium pariunt aut retinent aut reformant.' Hoc sine dubio reserendum est ad illud tempus, quo Adami de Parvo ponte eb Willernii Suessionensis sumiliaritate et disputandi eonsuetudine sublata in patriam reversus erat, ubi non multo post logicae omnino renuntiavit. Etenim si nichardo et Petro Heliae altero triennio post M illelmum de conchis operam trihuisset, non ante annum 11 44 in Angliam redisset, et sedecim tantum anni essent praeteriti ad annum 1160 usque, quo Johannes Metu logicum seripsit. Sin vero anno 114l rediit, anni certe undeviginti interjacent. Si denique certum esset, quod Bulaeus II, p. 735 suspicatus est, Gilbertum, quem ante Robertum audivit, suisse Porretanum, quartum nostrae ratiocinationi accederet argumentum. Anno enim 114s episcopus factus est, ut doliannes, qui hoc anno Oxoniam venerat, eum nimis cito sibi subtractum esse queri posset. Sed compertum non habemus eum unquam Oxoniae docuisse, quamquam hoc neque de Gilberto Foliolli, postea episeopo Hersordensi, ultimum Londinensi, novimus.

104쪽

Sed sussicere videntur quae dispulavimus, ut probemus, Johannem ab anno 1136 usque ad annum 1141 Parisiis, ab hoc anno usque ad annum 1148 Oxoniae in litteras incubuisse, ubi mirari tamen subit, belli tum ci rea Oxoniam gesti et ipsitis civitatis anno 1l41 a Stephano vi expugnatae apud Johannem mentionem non fieri; es. Lappenberg Gescii. v. Engi. Bd. 2 p. 350. Sed multa,

immo plurima eiusmodi sunt, quae silet. Deinde Parisios reversus quamdiu in Gallia commoratus sit, rursus incertum. Pastoret Hist. Iliter. de la Fr. XlV, p. 94. narrat, eum a. 1151 a Petro cellensi et Bernhardo Clara vallelisi Theobaldo archiepiscopo commendatum in patriam redisse. Joh. Mabillon vero Bernhardi epistolam anno ii 44 adscripsit, quod verum esse non potest. Aliquamdiu Johannem apud Petrum cellensem commoratum esse, huius epistolae docent VII, 6 et 21, eum tamen post plures demum annos redisse, Propterea non concedam, quod inter annum 1148 et 1154 saepius itinera per Galliam instituerit oportet. Anno enim 1160 cum scribat Metal. III, Prol.): ἡAlpium justa transcendi decies egressus Angliam' sive decies Atigliam egressus est, sive toties Alpes transcendit, quod multo veri similius, certe toties Galliam peragravit, quod etiam saepius se secisse postea narrat. Angliam vero egressus Galliam pelivit

ante annum 1 148 bis, tuler 1154 et 1160 etiam bis, sexies igitur

hoc iter instituerit oportet inter annum 1148 et 1154, unde con-jieiendum est, in quoque itinere eum non diu commoratum. Illam igitur Bernhardi epistolam non multo post annum 1148 scriptam esse, eo magis credendum, quod se coram Theobaldo Johannem commendasse scribit et veri est simillimum, Theobaldum arctii episcopum a. 1148 ex Italia revertentem per Galliam venisse et Bern-hardum vidisse SavignY Gesch. d. Rom. Rechis im Millelalter, Bd. IV, p. 348 . Neque illud praetermittere Volo, Iohannem, si totum duodeeennium Parisiis peregisset, intelligi non posse, cur Petri Lombardi omnino rationem non habuerit, qui certe anno 1149 ibi jam aliquot annos et docuerat et famae celebritatem quandam consecutus erat. Bulaeus II, p. 251.3Sed, ut jam ad illos subtili latum auctores revertar, Scholastici, quorum assectae in Enihelico nostro vanitalem illum instaurasse el

105쪽

fovisse dicuntur, sunt Adam de Parvo ponio v. 49, Robertus de Meliduno v. 55 et Albericus v. 56, de quihus jam singulis agendum. Λdami nulla exstant scripta, neque multa sunt, quae de eo traduntur. De eius rebus commentali sunt Bulaeus Ilist. Univ.

Par. II, p. 717 et Pastorei suist. liti. de Ia Fr. XIV, p. 189 .

Plurima quae ad argutias eius cognoscendas pertinent, leguntur apud Ioli. Sarisberiensem, quae cum loco nostro lucem affundant, hic repetenda duxi. Metal. II, 10: ἡ Unde ad magistrum Adam, inquit, acutissimi virum ingenii et, quidquid alii sentiant, muItarum litterarum, qui Aristoteli prae ceteris incumbebat, familiaritatem contrari ulteriorem, ut, licet eum doctorem non habuerim, mihi sua benigne communicaret eι se, quod aut nulli faeiebat, aut paucis alienis, mihi patentius eaeponeret; putabatur enim inridia laborare.' duae hoc loco et alibi de Adamo sero invitus refert,ca proxime accedunt ad carmen nostrum, quare illa quoque non repetere non potui, utpote quae locum hic tractatum illustrent.

stotelici de Categoriis quosdam commentatores noster ille Anglus Peripateticus Adam, evitis restigia sequuntur multi, sed pavet praepediente inridia prostientur, dicebatque, se aut nullum aut auditores paucissimos habiturum, si ea simplicitate sermonum et facilitate sententiarum dialecticam tradersi, qua ipsam doceri repediret. ' Melal. IV, 3: hQuo quidem ritio turbatione nominum et intricata subtili late Anylietis noster Adam mihi prae eeteris risus est laborasse in libro, quem Artem disserendi inseripsit. Et utinam bene dixisset, bona quas dirit, et licet familiares eius et fautores hoc subtilitati adscribunt, plurimi tumen hoc eae desipientia pel inridentia rani, ut sunt, hominis contigisse interpretati sunt.' 0uid inde redundet ad versus 45 - 54 illustrandos, non est, quod susius exponam. Haec scribenti mihi ostendit Lappenbergius collectionem pocmalum Latinorum a Thoma Wright cditam: . The Latin Poems common ν attributed io ma ItherHapes. London 1841.' Ibi p. 2 l. sqq. Iegitur carmen Metamosephoses Goliae Episcopi inscriptum, in quo praecipui doctores scholastici sec. XII. inducuntur. Versus ad Adamum pertinent hi:

106쪽

ἡ Inter hos et alios in parte remota

is Parni pontis incola, non loquor ignota, ἡ Disputabat digitis directis in jota, , Et quaecunque diserat, erant per se nota.'De Roberto Melidunensi non est, quod dicam, quia de eo copiosius egerunt Bulaeus misi. Univ. Par. II, 772 et pastoret Hist. liti. XIII, 371J. Qui vero indicetur Alberieus, cum qitatuor eiusdem nominis tum essent, accuratius est inquirendum. Albericus Bellovaeensis, episcopus Ostiensis et cardinalis obiit 1141, Ilist. liti. de la France XIII, p. 73 . Albericus de Laudano, etiam de Humberto cognominatus, obiit a. 1218 Remis episcopus. Albericus Remensis a. 1139 vel 11 3b mortuus est episcopus Bituricensis Ilist. lit t. de Ia France XII, p. 72). Primus Parisios prius reliquit, secundus et tertius prius obierunt, quam ut illo tempore ibi docere potuerint. Restat igitur quartus et ipse Remensis, etiam de Porta Veneris cognominatus, qui sentie uili ratione Bononiae mutata ab ipsis Coritissicianis impugnatus Tliomae archiepiscopo et Johanni exulantibus

hospitium praebuit doli. Sar. Met. 1, 5. Εp. 172 apud Boii quel XVI, 515. Bulaeus II, p. 724 .

Restat ut de Sertorio dicam, qui v. 121 huius scholae auctor perhibetur. Suspiceris eum non esse diversum a Corni scio. COnveniunt quidem multa: praeter ipsam doctrinam, quod acre compulsi docent, quod moribus utuntur pravissimis, quod denique grammaticam asperitantes barbare loquuntur. Sed temporum ratio obstat. Sertorius olim docuisse dicitur, pertinet igitur ad tempus, quo primum vanitas haec Oxoniae floruit ante Robertum Pullum, Cornificius vero eodem tempore, quo haec seripla sunt, floruit. Etiamsi eos, qui sola aucupia verborum sequebantur, hic Sertorianos, in Metalogico Cornisicianos vocat, hi tamen sectatores priorum magistrorum

fuisse perhibentur. Quod ad nomina siclitia attinet, Cornificium calumniatorem suum appellavit ad similitudinem eius, qui Virgilio obtrectasse dicitur apud Donatum in eius vita ed. Herne. Vo I. V, e. 18, p. 314. Hoc nomen tum sere proverbiale fuisse, epistola Petri Blesensis 92 in Max. Bibl. Patr. VOl. XXIV, p. 1011 docet:., Scio unde spiritum elationis concepes it et quare rester Comiti-

107쪽

rius intumescat.' Idem affirmat Polioralici prologus, ubi eundem, qui in Metalogico impugnatur, significari, cur ponamus, nulluest causa: , et mo meum Cornifletum habeo et Lanuvium. Nam Policraticus, ut demonstrare studui, scriptus est, priusquam auetor ab aula repulsus Oxoniam se recepisset. Illi aetati tamen plura de velere illo Cornificio innotuisse, quae nos fugiant, suspicor Melal. I, 2, legens: isticet antiquo notus Cornificiustumior sit.' Quis vero suit hic Cornificius, eo minus, ut exploretur, sore sperandum, quia nihil scripti reliquisse dicitur Het. I, 3 , et res 0xonienses illa aetate densis tenebris sunt obduciae. Minus etiam efficere nobis contigit, quod verum Sertorii nomen suerit et quae ratio fuerit nominis fingetidi. Suspicor eum ab argumentis vel rationibus et conclusionibus serendis cognominatum esse. Sed haec hactenus, jam singula, quae interprete indigent, consideremus: Vv. 35 - 40. Vanas verborum subtilitates jam a Justiniano rejici monens dictionem a Cicerone repetit, qui idem Ohjicit sui temporis jureconsultis pro Caec. c. 23 his verbis: ἡSi contrarer bis et litteris et, ut dici solet, summo jure contenditur, solent eiusmodi iniquitati boni et aequi nomen dionitatemque opponere. Pum illud, quod dicitur sive, ni ne irridernt, tum aucupia verborum et litterarum tendiculas in inridiam roeant. μRespicit vero noster in libris juris civilis versatissimus ad leg. 1. C. I. De Formulis et Impetrationibus actionum sublatis II, 58), ubi

imperatores constantinus et Constans praecipiunt: ἡIturis formulae aucupatione syllabarum insidiantes cunctorum actibus radicitus amputentur.μV. 35. Jussit ab aula scilicet rei elli i. e. remoVet, street. Eodem modo Polior. II, c. 26, Gregorius - non modo mathesin jussit ab aula, sed. etc. V. 37. Forma i. e. nimia formularum subtilitas, auctoris

tempore judicibus quaesita. Eiusmodi captiosam et sallacem disse-reudi rationem, quam v. 39 vocabulo a Martiano Capella deprompto complacitum pueris sermonem nuncupat, si quis non callebat vel spernebat, eum a philosophis is lis tum irrideri s0litum esse, x. 40

est auctor.

108쪽

V. 42. Ut statuas i. e. ut aliorum auctoritate confirmes.

V. 49. Incola sum modici pontis i. e. Audiui Adamum ad Parvum pontem Parisiis docentem. V. 58. Pellitur a nostro trita moneta foro. Dictio pro verbialis de erudita philosophia, quae antea gorebat, per huius Vanitatis magistros repulsa. Fortasse alludit nummis ab Henrico II.

novatis.. V. 65. Confundere linguas i. e. linguam latinam cum Francogallica, qualis tum erat, miscere; ct notam ad v. 139. - Quae auctorem ex mente adversariorum dicere arbitror, ea signis hunc

in usum inventis ἡ μ) significavLV. 96. In Patriareharum bobus habendus erit. Huius proverbii aliud exemplum in Metalogico exstat I, b, ubi Albericum Remensem et Simonem Parisiensem Cornifiei aut . bores Abrahae relasinos Balaamitos' nominant. V. 113. Vilescit phystea L e. medicina; quamquam apud nostrum hoc vocabulo etiam rerum naturalium scientia significatur, hoc tamen loco, cum juxta leges i. e. jus ponatur, de medicina intelligendum puto secundum usum illius aetatis; ci. Savi Dr Gesch. desil6m. Boeliis ini Mittet alter. BL III, p. 162, et infra p. 89.

V. 127. Numerus Garamantum l. e. juvenum et virorum eremotissimis regionibus Oriundorum. Garamantes enim apud Virgilium saepe extremi nominantur, qui fines terrarum incolunt. Eclog.

VIII, 44. Aen. VI, 795, ubi apud Servium legitur: . Populi inter Libyam et Africum juoeta κεκαυμένην. V. 135. Mira est sorma Soloen pro Soloecismum. De Soloecismo et Barbarismo ipse plura composuit ex Cicerone et Quinctiliano, Metal. I, 18. Exempla exstant I, 3, ibid.Vv. 139-156. Linguam Latinam cum Francogallica et Anglica

mixtam comparat cum lingua Francogallica, qualis tum Normannis in Anglia vel Anglis eos cum elegantiae quadam assectatione aemulantibus in usu erat. Sertorianos et Cornificianos, quod linguam Latinam corrumperent, deridens, et simile quid tum peri in judiciis, ubi lingua Anglo-Saxonica cum Gallica misceri coepta esset, recordatus, in huius mixtionis auctores, regem Stephanum et juris consultum Diuiti reo by Cooste

109쪽

lum florentem Mandragori nomine significatum, invehitur. Locus hic do linguae Anglicae initiis sane dignus est, qui doctorum animum ad se convertat. Cl. Lappenberg Gesch. v. Engi. II, p. 292. Stephanum Hyrcani regis Iudaeorum sacerdotibus inimici nomine appellat. Jurisconsulto ut praestigiatoris mores adscriberet, nomen Mandrogeri e comoedia Pseudo-Plautina, quae vulgo Querolus vocatur et ab Osanno Aululariae inscriptione edita est, deprompsit. Infra ad versum 1363 extricare studebo, quem auctor significaverit. V. 164. Redit ad linguae Latinae contemptum. Res quamquam satis manifesta videtur, dictio tamen est mira, quod lingua

corrupta vocatur sermo rotundus, verba rotunda; cs. v. 68 et 143. Huius quidem usus nullum exemplum extra carmen nostrum reperi. Similitudo fortasse a nummis deprompta est usu detritis et, cum antea marginem haberent caelatum, nunc quasi rotundatis.

V. 165 - 450. DE 40HANNIS SARISBERIENSIS DOCTRINA IN UNIVERSUM.

Philosophia ex Johannis sententia, nuper singulari libello illustrata per Herm. Reuterum, quem fine prooemii laudavi, necessario conjugio cum rhetorice vel arte dicendi copulata est v. 18b - 220). Hoc vero conjugium, siduli ipsa philosophia, gratiae Divinae debetur v. 221 244J. Gratia respuit casum vel Fortem Fortunam sv. 24b-264 et desiderat arbitrii libertatem v. 265-276 . Philosoplita animi perturbationibus, inprimis superbiae, inimica sv. 277-304 , est veri Dei amor et a fide Christiana non aliena neque diversa v. 305 324). Ordinis illa creatrix intelligit, theologiae primum concedendum Iocum v. 32b - 374 ; subiectum vel materiem Diuiti reo by Cooste

110쪽

verae laudis vel gloriae esse Deum, speciem vel formam ideam boni, artificem spiritum sanctum et finem Dei umorem agnoscit, laudis, inquam, vel gloriae illius, quae, religioni non minus proposita quam philosophiae, scripturam meram habet regiliani, cui quidem disciplinae philosophicae eontradicere non possunt v. 375

Johannem habemus virum ingenii haud vulgaris, neque eruditiorem quam ingeniosiorem. Neque enim didicit lanium, sed etiam quae didicit, pro istius aetatis genio, optime composuit. Cum sΥstemata philosophorum et theologorum, quao invicem se excipiunt. aut alia ab aliis pendeant, aut sibi adversentur, quaerendum. unde Johannes doctrinam suam hauserit, vel quibus potissimum se appli euerit. Cognovimus eius praeceptores, sed paucos vel neminem eorum postea Omnino probavit; legendo potius quam audiendo autinum mentemque ad Augustini, Anselnii, Aba lardi et IIugonis, sortasse etiam ad Richardi a Sancto Victore scripta consormavit neque tamen totum iis se dedit, sed pro ingenii constantia et singulari cruditione ex aliorum etiam libris multa decerpsit et suae doctrinae inseruit, ita tamen, ut apud ipsum omnia magis inter se consentiant et cohaereant, ideoque facilius intelligantur, quam spud priores. Sed ipse majoris est eruditionis et mea qualiscunque scriptorum illa aetate lectorum notitia minor, quam ut singula quaequeo priorum libris repetam. Multa suppeditant Hugonis a Saneto Victore Didascalicae eruditionis libri septem In Ed. Rollio magensil641 Vol. III. init. et Richardi Tractatus excerptionum ed. PariS. 1, 18 , qui, Tennemanno Gesch. d. Philos. VIII, p. 249J recte monente, cum illo Hugonis opere magna ex parte consentit. 0uae exauctoris nostri sententia ad sapientiam conlarunt v. 167-170, eadem Hugoni studelitibus necessaria videbantur, ubi III. c. 7. -Τria sunt, inquit, necessaria studentibus: natura, exercilium, disciplina,' quae Ilugo postea sustus, sed etiam confusius tractavit, luculentius vero

Johannes in Metal. I, 7-9 exposita, siculi luc, v. 171 - 174, ad

eloquentiam ne commodat. Sententiarum et Verborum sive sensus et

sermonis sive philosophiae et eloquentiae conjunctionem sub Philologiae i. e. rationis vel philosophiae et Mercurii l. e. sermonis Vel Diuiti reo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION