Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Descartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1677년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

DsΡAssIONI Busdem rei eodem tempore. Sic cum Decii in consertos hostes Irruebant,& currebant ad mortem certam, objectium Audaciae ipserum erat dissicultas conservandae vitae in hac actione, pro qua dissicultate nil nisi De-ηκ rationem habebant, mori certissimi: Sed eorum finis erat anim re milites suo exemplo, & ipsis consequi victoriam quam sperabant; aut piam sinis eorum erat gloriam post mortem consequi, citius certi erant. ARTICU Lus CLXXIV. .

De rastyanimitate, o Conster tione. PUsillanimitas directe Animositati opponitur, estque languor sive

frigus quod impedit animam ne seratur ad ea peragenda quae faceret si isto Affectu careret. Et Consternatio quae contraria est Audaciae, non tum frigus est, sed etiam perturbatio & stupor animae, qui ipsi austrisacultatem resistendi malis quae proxima esse putat. ARTICU Lus CLXXV.

Deus Pus nimitatis. O Uamvis autem Aihi persuadere nequeam Naturam indidisse ho

minibus ullum Affectiun qui semper vitiosus sit, nullumque usum bonum & laudabilem habeat, tamen vix conjicere possum cui bono hi duo queant inservire. Mihi selummodo videtur Pusillanimitatem quendam usiim habere, cum homines eximit a suscipiendis laboribus ad quos serendos incitari possent verisimilibus civibusdam rationibus, nisi aliae certiores rationes ex quibus inutiles iudicantur, excitassent hunc Affectum. Nam praeterquam quod eximit animam ab his laboribus, inservit quoque corpori, in eo quod retardato motu spirituum, impedit quomi nus ejus vires dissipentur. At vulgo &ut plurimum admodum noxius est, quia abducit voluntatem ab actionibus utilibus. Quoniam vero non oritur aliunde quam ex eo quod non satis habetur Spei aut Cupiditatis,

illi corrigendo sussiciet hos duos Affectus in se ipso intendisse & auxisse. ARTICU Lus CLXXVI. De usu Consternationis. O Uod attinet Consternationem, non video qui unquam laudabilis vel utilis possit esse: nec Affectus specialis', sed merus excessus Pusib

102쪽

T E n T I A D A R s. 'DPuspanimitatis. Stuporis & Metus, qui semper vitiosus est; sicuti Αudacia excessus est Animositatis, qui semper bonus habetur, modo finis qui intenditur sit bonus. Et quia praecipua causa Constemationis est inopinatus incursus, nihil melius est illi praecavendo quam uti praemeditatione , seque ad omnes eos eventus praeparare quorum metus eum prinducere polin. ARTICU Lυs CLXXVII. De morsu Conscientiae. Morsus Conscientiae est species Tristitiae ortae ex dubitatione sive scrupulo qui injicitur num id quod si vel faetiim est bonumst, nec ne. Et neces arid praesupponit dubitationem: Nam si plane

constaret, id quod fit, malum esse, ab eo faciendo abstinerethir, quoniam voluntas non sertur nisi in ea quae aliquam bonitatis speciem praese serunt. Et si constaret id quod faetium est malum esse ejus poenitentia qui fecit tangeretur, non simplici morsu. Usus autemaujus AD sectus est, quod essiciat ut expendatur num res de qua dubitatur sit bona necne, & impediat ne fiat alia vice, quamdiu non constat bonamelle: sed quia malum praesupponit, praestaret nunquam ejus sentiendi causam dari: ac praeveniri potest iisdem mediis quibus Fluctuatio potest excuti.

ARTICU Lus CLXXVIII. De Irrisone. I Rufo est species Laetitiae mixtae cum odio, quae inde oritur quod deprehendatur leve aliquod malum in persona quae eo digna putatur: odio habetur illud malum, &gaudetur in ill9 reperiri qui eo dignus est. Et cum ex inopinato id accidit, rellentina occupatio Admirationis causa est cachinnorum, juxta ea quae dicta suerunt supra de natura Risus. Verum illud malum levi lim esse debat; si chim magnum fuerit, credi non potest eum qui illud patitur eo dignum essetnisi simus pravae asmodum indolis, aut ipsum nimio odio prosequamur. ARTICU Lus CLXXIX.

Cur Imperfectismi quique sileant Irriseres esse.

O Uin videmus eos qui desectus habent perinsignes, exempli gratia qui claudi sunt, monoculi, gibbosi, aut qui aliqua contumelia Vel

103쪽

85 DAP AssIONIBUS infamia publice assecti sunt, specialiter proclives ad irrisionem esse; Cum enim cupiant caeteros onmes in pari seu videre, laetantur ob m la quae ipsis eveniunt, & eos illis dignos existimant. ARTICU Lus CLXXX.

De Uuyoci. O Uod attinet Jocum modestum, qui reprehendit utiliter vitia, ea ridicula repraesentando, iocantibus iptis interea nec ridentibus nec ullum Odium testantibus in personas; Assectius non est, sed qualitas h nesti viri, quae indolis ejus alacritatem denotat &animae tranquillitatem , quae notae virtutis sunt; & saepe quoque dexteritatem ingenii, in

eo quod possit dare speciem aliquam jucundam rebus quas irridet. ARTICU Lus CLXIXI.

Ec turpe est ridere cum jocos audimus aliorum: imo tales esse posit inunt, ut morositatis nimiae foret, de illis non ridere. Verum cum ipsi jocamur, magis decet abstinere risu, ne videantur derepente &inopinato occurrere res quas dicimus, vel mirari dexteritatem n stram in illis inveniendis: Quin ita fit, ut eo magis ex inopinato occupent auditores.

ARTICU Lus CLXXXII. De Invidia. O in vulgo dicitur Invidia, est vitium situm in perversitate indolis,

qua fit ut quidam doleant de trino quod evenire vident aliis hominibus. At hic utor illa voce ad significandam Passionem quae semper viatiosa non.est. Invidia i tur quatenus Assectus, species est Tristitiae mi tae odio, quae indeprocedit quod videmus bonum accidere iis quos eo indignos arbitramur. Quod de selis fortunae bonis cum ratione putari potest. Nam quod attinet bona vel animae, vel etiam corporis, quatenus ea a nativitatς habentur, satis videtur habere is ad illa a nitatis, qui ea accepit a Deo antequam ullius mali perpetrandi capax esset.

104쪽

uomodo Iusta vel Injusta essepossit

S Ed cum fortuna alicui bona submittit quibin revera indignus est, nec ideo Invidia in nobis excitatur, nila quod naturaliter amantes Justitiam, indignamur eam non observari in distributione horum bonorum, Zelus eri excusabilis; praesertim cum num quod aliis invid tur, ejus est naturae ut in malum abire possit in eorum manibus, ut si fuerit al,quod munus vel ossicium in cujus exercitio male versari possint. Ιmo cum quis sibi ipsi appetit idem bonum, nec potest illud consequi quod ab aliis qui illo indigniores sunt possideatur, ita redditur haec Passio violentior, nec tamen ideo desinit excusabilis esse, modo odium quod continet solum respiciat pravam distributioneni boni quod invidetur, α& non persenas quae illud possident aut distribuunt. Sed pauci admodum adeo justi & generosi sunt, ut nullo odio prosequantur eos, a quibus praeveniuntur in acquisitione boni quod pluribus communicabile nqnest,quodque sibi exoptaverant, etsi qui illud acquisiverunt illo sint aequeduni vel etiam digniores. Quod vero frequentius invidetur , ploria est: quamvis enim aliorum gloria non impediat quominus ad eam possimus aspirare, ejus tamen accessiim dissiciliorem reddit, & inten- dit pretium. ARTICυ Lus CLXXXIV.

defiat ut Invidi plerumquesnt colore litari. C aEterum nullum est vitium quod aeque obsit selicitati humanae ac

Invidia. Nam praeterquam quod qui ea laborant se ipsbs ocruciant, tanturbant insuper quantum possunt voluptatem aliorum. JEt ut plurimum coloris sunt lividi, id est pallidi, mixti flavo & nigro ,& quasi contusi, sanguine, unde sit ut Invidia Latine vocetur Liror. Quod optia me convenit cum iis quae supra dicta sunt de motibus sanguinis in Tristiatia & O . Nam hoc essicit ut flava bilis quae venit ex parte inferiori j coris , & atra quae venit ex liene, sese diffundant ex corde per arterias in omnes venas; & illa secit ut sanguis venarum minus habeat caloris &vntius fluat solito, quod lassicit faciendo colori livido. Sed quia bilis utam flava quam atra potest quoque submitti in venas ab aliis plurimis causis, nec Invidia illas eo propellit satis copiose ad mutandum vultus

105쪽

colorem, nis fuerit intensissima & diuturna, non censendi sunt omnes illi in quibus iste color apparet ad eam proclives esse. ARTICU Lus CLXXXV. . ' De Commiseratione. Commiseratis species Tristitiae, Amori mixtae aut benevolentiae eis illos quos aliquid mali pati videmus, quo eos indignos judiacamus. Atque sic contraria est Invidiae ratione sui objecti, & Irrisi ni, quia illud alio modo considerat. . ARTICυ Lus CLXXXV I.

sint maxime Misericordes. II li qui se valde debiles sentiunt & obnoxios adversae fortunae, videntur aliis propensiores ad hunc Assectum; quia sibi repraesentant ali num malum ceu quod sibi quoque queat evenire, & sic ad Misericos dum moventur magis ex Amore sui quam aliorum.

ARTICu Lus CLXXXVII. diuomodo Generosiores hoc tangantur. ATtamen Generosiores & qui sunt animo sortiori, ita ut nihil mali

sibi metuant, & se silpra tortunae imperium statuant, non carent Commiseratione, cum vident infirmitatem aliorum hominum, & e rum querelas audiunt. Pars cnim est Generositatis bene velle unicuiaque. Verum hujus Commiserationis Tristitia amara non est, sed instar ejus quam producunt casus tragici qui in Theatro repraesentari videntur, magis est in exteriori & in scilla, quam in ipsa anima, quae interim fruitur satisfactione cogitandi se desungi suo ossicio dum compatitur as-flictis. Atque in hoc differt, quod cum vulgus misereatur eorum qui queruntur, quia putat mala quae patiuntur valde gravia esse, praecipuum contra obiectum Coinmiserationis maximorum virorum sit imbecillitas eorum quos queri vident; quia censent nullum accidens posse clari quod tam grave sit malum ac Pusillanimitas eorum est qui ia ferre non pos sunt constanter ; & quamvis odio habeant vitia, non ideo tamen ode runt eos quos illis vident obnoxios, sta selum eorum miserentur.

106쪽

ΤERTIA PARs 8, ARTICU Lus CLXXXVIII. uinam Misericordia non tangantur. Soli demum homines maligni & Invidi, quique naturaliter odio h bent omnes alios, aut qui Ileo stupidi sunt, vel ita ex ecati prosperitate fortunae, aut desperabundi ex adversitate, ut non putent aliquid amplius mali sibi evenire posse, nulla Commiseratione tanguntur. ARTICυ Lus CLXXXIX. Cur hae Passis ad lachrymandum excitet. Caeterum sicile in hoc Affectu lacrhymae emittuntur, quod Amor

propellens multum sanguinis ad cor,essiciat ut ex oculis multi vap res prodeant, & frigus Tristitiae retardans agitationem horum vaporum faciat ut in lachrymas mutentur, j uxta id quod supra dictum fuit. ARTICU Lus CXC

' De Satis monesive Acquiescentia inse ipse.

Satisfactis sive acquiescentia in se ip',quam semper illi constituuntur qui

contanter inii stunt virtuti, est habitus in eorum anima qui vocatur Tranquillitas & Quies Conscientiae: sta ea quae de novo comparatur ubi recenter aliquid factum est quod bonum putatur, est Passio, nempe species Laetitiae, quam omnium esse dulcissimam arbitror, quia ejus cau- sa non aliunde quam a nobis pendet. Attamen ubi illa causa justa non . est, id est, cum actiones ex quibus multum satisfiustioni obtinetur non sunt magni momenti, vel etiam vitiosae sunt, ridici a est, & nonnisi superbiae & absurdae arrcsantiae producendae inservit. Quod specialiter observari potest in iis qui, cum se religios, putent, hypocritae demum& superstitiosi sunt, id est, qui eo quω saepe frequentent templa, multas recitent preces, capillos tonses habeant, jejunent, eleemosynas la giantur, se plane persectos putant, & sibi imaginantur se. ita ingratia apud Deum esse, ut nihil facere queant quod ipsi displiceat, & omne quod ipsis sua Passio suggerit bonum ratum esse; etsi quandoque QP erat maxima crimina quae in homines cadere possint, ut prodere Urbes, trucidare Principes, exterminue intUros populos ob id solum quod suas opiniones non sequantur.

107쪽

D s P Ass Io NI BusARTI Cu Lus CXCI. De Poenitentia.

est directe contraria Satisfactioni sive Acquiescentiae in se ipse, estque species Tristitiae, quae procedit ex eo quia credimus alia quid mali nos perpetrasse. Est autem valde amara, quia ejus causa non aliunde quam i nobis est. Quod tamen non impedit quominus utilissima sit, quando actio cujus nos poenitet revera mala est, ejusque certam habemus notitiam, quia ad alias melius amndum nos incitat. Sed saepe evenit ut imbecilliores animi poenitentia ducantur eorum quae secerunt,

etiamsi ea mala esse certo nesciant, ac solum id ita sibi persuadent quia metuunt, &, si contrarium sesissent, ejus similiter ipsos poeniteret; quae in illis imperfectio est commiseratione digna. Remedia vero huic des mi eadem sunt quae inserviunt Fluctuationi tollendae.

ARTICUL Us CXCII. De Favore.

Faror proprie est cupiditas videndi bonum evenire ei erga quem bona serimur voluntate; sed hic utor isto vocabulo ad hanc significandam

voluntatem, quatenus in nobis excitatur bona quadam actione illius cui bene volumus. Propendemus enim naturaliter in amorem eorum qui res

patrant quas existimamus bonas, etiamsi ex illis nihil boni ad nos redeat. Favor in illa significatione est species Amoris, non Cupiditatis, etiamsi cupiditas videndi bene esse ei cui favetur eum semper comitetur; & o dinario jungitur Commiserationi, quia adversa quae miseris evenire v, demus es iunt ut natalis ad eorum merita mentem reflectanius. ARTICU Lus CXCII I. De Gratitudine. Gratui quoque animus est Amoris species excitata inmobis aliqua istione ejus in quem sertur, quaque credimus eum nobis benefecisi se, aut saltem benefacere in animo habuisse. Ita continet idem quod Favor, & id amplius, quod innitatur actioni quae nos tangit, & de qua e iam gratias rcferre desideramus; Idcirco longe maiorem vim habet, praesertim in animis vel tantillum hodilibus de generosis.

108쪽

.8s TERTIA IAR . ARTICU Lus CXCIV. De Ingratitu Fne. Q Uod attinet Ingratitudinem, ea Passio non est; natura enim nullum in nobis posuit spirituum motum quo excitetur, sed merum est vitium , directe oppositum Gratitudini, quatenus haec semper honesta est,& unum ex praecipuis vinculis societatis humanae. Idcirco hoc vitium proprium est hominum brutorum stolide superborum , qui putant omnia sibi deberi; aut stupidorum, qui nullam faciunt reflexionem animi ad beneficia quae accipiunt; aut imbecilliorum di abjectorum, qui ubi sentiunt infirmitatem & Uestatem suam , demisse quaerunt auxilium aliorum ; quod ubi sunt consequuti, eos odio prosequuntur, quia dcstituti voluntate paria reserendi, aut se id poste desperantes, & sibi fingentes omnes omnino secum venales & mercenarios esse, nihilque boni seri nisi cum remunerationis spe, cos se decepisse arbitrantur. ARTICυ Lus CXCV. De Indignatione.

I Ndignatio est species odii aut Απrsionis, quae naturaliter sertur in eos qui aliquid mali faciunt, qualecunque illud sit; saepe quidem Invidiae commiscetur aut , ericordiae, sed tamen objectum habet valde dive sum. Illis enim solis indignamur qui bene vel male faciunt indignis; sed

invidemus iis qui illud bonum consequuntur, & miseret nos eorum qui illud malum patiuntur. Revera tamen possidere bonum quo indignus fueris, est qua lantenus male facere. Quae causa esse potuit Aristoteli ejusque sequacibus, supponentibus, Invidiam semper vitium esse, eam quae vitiosa non est , Indignationis nomine exprimendi. ARTICU Lus CXCVI.

Cur quandoque junctast Commiserationi, O qua ni-

que Irrisioni. FTiam malefacere est quodammodo malum pati: unde si ut quidam iungant sitae Indignationi Commiserationem, & quidan. Irrisionem, prout seruntur bona vel mala voluntate erga illos quos errare Vident : Atque sic risus Democriti & serus Heracliti potuerunt procedere

ab eadem causa.

109쪽

Odsve eam comitetur Admiratio, neque incompa tibilis si eum Laetitia. Saepe quoque Indignationem comitatur Admiratio: solemus enim

supponere omnes res suturas eo modo quo judicamus debere fieri, id est, eo modo quem bonum censemus ; idcirco cum quid aliter evenit, id nobis inopinatum est, & admirationem ciet. Nec etiam cum Laetitia incompatibilis est, etsi frequentius conjungatur Tristitiae. Cum enim malum de quo indignamur, nobis nocere non potest, & cum cons- deramus nos nihil simile velle desgnare, id nobis aliquam praebet Dei ctitionem: Estque sorte una ex causis risus qui quandoque comitatur hunc Assectum. ARTICUL Us CXCVIII.

. De ejus us2. Caeterum Indignatio magis observatur in illis qui malunt vidςri addicti virtuti, quam in iis qui revera tales sunt. Quamvis enim qui

amant Virtutem nequeant videre absque aliqua aversione aliorum vitia, tamen non nisi a gravioribus & extraordinariis con oventur. Morosi

est& dissicilis, indignari multum ob res parvi mom ; Injusti indignari

ob res quae vituperari non possint ; & inepti absurdique, non restringere hunc Atactum ad assiones humanas, & eum extendere usque ad opera Dei aut Naiarae, ut faciunt illi qui nunquam sua conditione suave sortuna contenti, audent carpere directionem mundi & arcana Providentiae. ARTICυ Lus CXCIX. De Ira.

I Ra est etiam species odii aut Aversionis, quam habemus erga eos qui

aliquod malum fecerunt, aut qui conati sunt nocere, non indissere ter quibus vis, sed speciatim nobis. Atque sic idem continet quod Indignatio hoc ampstius quod sundamentum habeat in actione quae nos sectat, & cujus ulciscendae Cupiditate tenemur. Haec enim Cupiditas illam sere semper comitatur, ac directe opponitur Gratitudini, ut Ii

di Patio Favori. Verum incomparabiliter vehementior in aliis hisce tribus

110쪽

TERTIA PARs 8 tribus Asseditibus, quia Cupiditas repellendi res noxias & tae ulciscendi est omnium urgentissimum:.Haecque Cupiditas iuncta Amori sui

ipsius, Irae suppeditat omnem sanguinis agitationem quam 4nimositas& Audacia essicere potant; & Odium cssicit ut hanc agitationem suscipiat praecipue sanguis biliosus qui ex liene venit, & ex parvis venis jecoris,& ingreditur in cor, in quo propter ipsius copiam,& naturam bilis quam admixtam habet, excitat calorem longe asperiorem & serventiorem eo qui potest excitari ab Amore aut Laetitia. ARTrCυ Lus CC.

mare netistu metuendi qui ex Ira erubescunt quam qui pallant.

SUnt autem fgna externa hujus Passionis diversa,secundum varia temperamenta per narum, & varietatem aliarum Passionum ex quibus componitur aut quae illi iunguntur. Sic nonnulli videntur pallestere aut tremere cum irascuntur, & alii crubetare vel etiam lachrymari. Et vulgo censetur Ira eorum qui pallent magis metuenda, quam eorum qui crubescunt. Cuius rei ratio est, quod ubi nolumus aut non possiamus nos aliter uicisti quam vultu & verbis, explicamus omnem nostrum calo rem omnemque nostram vim ab initio ipsius commotionis, unde rubor t& quandoque desiderium & commiseratio nostri ipsius, quod aliaer nos ulcisei nequeamus, in causa est ut lachrymemur. At qui e contrario se servant & determinant majori ultioni, tristes fiunt, eo quod putent, ad id se tehcri ea actione ob quam irastuntur; quandoque etiM metuunt mala quae sequi possint ex consilio sestepto ; quod primo obtutu eos reddit pallidos, frigidos,& trementes: Ast ubi postea suam ultionem exequuntur , eo magis incalestunt quo frigidiores ab initio suerant; scut videmus, febres quae a stigore incipiunt ut plurimum vehementiores esse.

i duis Irae steries, se optimos quiaquepriori magis esse obnoxios.

I Nde monemur duas species reposse distingui, quarum una promptissima est, & valde se prodit sotis, sed tamen parum praestat & f cile sedari potest; altera quae non ita ab initio apparet, icit magis corrindit, & quae effectus periculosiores habet. Qui multum Bonitatis Amoris habent, priori sunt magis obnoxii. Non enim oritur ex pri

SEARCH

MENU NAVIGATION