Francisci Vicomercati ... de principiis rerum naturalium libri tres

발행: 1596년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

comprehensam esse, naturamque dici poste , licet non illam communiorem , quae in rcbus omnibus naturalibus inest, perspicuum ut exissimo factum est. Caeteras autem Simplici; in libro de Dogmatibus dissoluimus. Rectius ergo Aristotelem,quam Platonem, ac re statuisse relinquitur. Quamquam verisimile est,naturam eam, quam ab anima disiunxit,& eam inferiorem fecit,cam esse communem naturam, qua Aristoteles etiam in naturalibus omnibus ponit, ab anima diuersam . ,ed tamen illud non reete,quod generationemor nne,& vitam ei impartiatur,cum lisc potius animae,quam naturae sint propria. An natura defuitio ab Arisotele tradita, eius vim , ct rationem explicet, anquefuerit imis. o se a. p. V I. . Llud autem explicandum manet, qu amobrem Aristoteles naturam definitione explicarit, eiusque definitionem ratione quadaveluti collegerit. Cum eam est e,& quid sit, per se notum,ut antea tradidimus, quoda- modo esset, ita ut nullam ulteriorem explicationem desideraret. Cum item naturae diuertar sint significationes,eaque de diuersis dicatur, quie illa lint,& quae na. tura in eis maxime proprie dicitur. Nec illud dubietate videtur carere,virum, qup tradita est: naturς definitio,eius vim di rationem omnino explicet, necne. Atque ut ab liocpOastremo ordiamur,suerunt, qui hac definitione, quid natur. sit,explicari noluerunt, sed eius tantum opera, &actionesa Quod si eius vis,& ratio sit explicanda, dicendum potius ta, turam esse vitam,aut facultatem in corporibus distributam, eorum formatricem,&administratricem, eius,in quo inest

primum & per se motionis & status principium. Atque hoc Philoponus sensit. Qui hac definitione animam etiam com prehendi, quae animatorum natura est. Sed dici potest

252쪽

quam quam hac definitione, natum actiones, & opera tr dantur , no tamen etiam vim & rationem non indicari, cum ea potissimum in operibus ipsis cernatur. Cum enim dicitur principium esse, intelligitur profecto aliquid essi:, oportere, quod principium sit, & illud quidem substantiam alia

quam. Quippe cum iaccidensit alium operationum ipsum per se absque substantia principium esse non potest. Est autem definitio ex operibus tradita, quomodo & illa animae, qua dictum est, eam principium esse, quo vivimus,mΟu mur,&sentimus. Nam quod antea animae aliam definitionem attulerat, quae eius substantiam indicaret, quae de natura non attulit, idcirco fustuin est, quod animae natura obscurior esset,nec adeo omnibus obuia,ut naturae Quae etiam allata est a Philopono definitio,non animam sollini comprehendit, verum illius solius propria videtur, qtrippe cum vita aut anima sit, aut illius opus. Sed Platonicos hac in re imiutatus,qui naturam omnia generare, omnibusque vitam impartiri voluerunt,eaque ratione definiueriint. Nisi fortasse vitam & illi,&Philoponiis communiori significatione a

ceperint, quod si cum arte factis rebus res naturales conferantur, vivere quodammodo cum illae mortust veluti iaceat, videantur. Nam cum motus vitar indicium sit maximum, naturalesque res ex se moueantur,&a principio interno vitam quadam participatione Oes cupere videntur. Sed ea vita non est, sed inferior quaedam vis, quae motum illum, seu in igne, seu in alijs excitat. A vita actiones,& motus praestam tiores fiunt, veluti sibi similis procreatio,nutritio, accretio. Quo circa ab arte factis vitae participatione res naturales nodist erunt, nisi etiam sint animatae, sed ideo interno ut antea dictum est) motionis pense principio . Non igitur per vi stam,au t ex Vita in genere definienda natura est, sed. ex aliquo communiori , quod rebus etiam non viventibus congruet. Si ergo traditam ab Aristotele definitionem compi re quis velit,non vitam a iij ciat necesse est, sed iubstantiam , ut dicatur, naturam esse substantiam,quae motionis&status

253쪽

DE pRINCIPIIS RERUM

principium si ι, Alcaei. Quemadmodum cum dicitur formam substantiam cite, quae actus ell, & materiam substantia quae poten csa,licet interdum etiam subitantiam nulla facta memtione, lianc potentiam,illam actum Aristoteles definiat Sed

iam videamus, cur cum nota esset natura, eam definiuerit, desinitioneinque ratione quadam veluti ignotam colleg rit . An vero eam esse,notum erat, ut antea est explicatum, non tamen quid esset omnino intelligebatur, ideoque doceri oportuisse, nec commodius fieri potuisse, quam ex rerum arte facitarum,&earum, quae naturales dicuntur, discrimilae.

Sed hoc in loco discordavit Averroes ab Avicenna. Nam ille hanc definitionem demonstratione opus habuisse existimauit,ideoq; alibi etiam ostensium, quemadmodum natura motus sit principium . Veluti cum septimo &ostitio Naturalis Auscultationis,omne quod mouetur mouentem hab re monstratum est, quod in omnibus perspicuum erat, praeterquam in elementis. Cum item in tertio de Coeso traditu est, grauitatem &leuitarem in his ipsis elemetis inesse.Auerroes autem ait eum hallucinatiun . Nec enim Aristotelem ostendisse,quod mouetur mouentem habere,nec dubitasse,

an elementa ex se mola cantur. Sed utrum motor in eis, ab illis diuersus sit,idque esse explicatum. Cui explicationi calibsam Plato dederit, qui aliquid se mouere putauerit. Quod

autem ad definitionem tradita attinet, eam quidem ex his, quae allata fiunt, collecta, non tamen ut ignotum quid ex notis. Nam syllogismo hypothetico conclusam. Cuius naturaeit ut quod est per se notum aliquo modo confirmetur,non ut quod ignotum est ex notis ostendatur. Qua in re a Simplicio dissensit, qui definitionem eiusmodi syllogismo cattagorico tum primar, tum tertiae figurae colligi posse assirmaiauit Et haec quidem omnia recte ab eo tradita videntur.Nam sic allata ea naturae definitio est, quasi nullo modo monstrata,sed ut per se nota, & veluti causa eius di criminis, quo a rebus arte factis,quae naturales sunt, differunt. Nec enim illata cst,quare natura principium ell,&c.sed, tanquam natu-

254쪽

ra principium sit , vel , propterea quod natura. Illud enim

. . της φυ - . ita vertendum. Cumq; ex eo, quod dictu

est, rerum naturalium ab alijs discrimine illa subi jciatur, si cum Averro e syllogismo hypothetico coclusam dixerimus,

non omnino a veritate aberrabimus. Ponendum enim est, res naturales eo,quo dictum est,ab arte factis differre. Illud vero,quod aliqui tradidere,dictum, ta quam natura sit principium, prorsus a vero alienum,& eorum hominum, qui verborum Graecorum vim ignorarui. Est enim natura vere principium,naturaliumq; motionum principium internum est, non eYternum,ut illi scripserunt. Nec causia de fine tantum proprie dicitur, sed etiam de essiciente,& sorma. Sed illud omnino ridiculum, quod cum naturam veri principi j rationem habere negent,artem tamen,cum qua cofertur natura, verum principium esse aiunt. Quasi hoc inter naturam, &artem discrimen Aristoteles posuerit, ac non potius illud, quod natura in eo sit, cuius motionum principium est, ars vero extra. Nec minus ab eo loco alienum,quod aiunt, diu stum, tanquam, quod natura impetum habeat, non solum ad mouendum,sed etiam ad recipiendum,& ad rei naturalis perfoctionem, ars vero statim ad effciendum. Quae omnia nugae sunt,ad eum locum minime pertinentes. Ita vero Aristoteles locutus est, quemadmodum si Solem generationis causam explicare volentes, ita diceremus. Ad quae loca Solis calor accedit eaque radijs sitis vitalibus calefacit, in illis res procreantur,a quibus vero longius abest, nec radij Solis pertingunt,omnia illic mortua, nullaque rerum generatio exitistit,perinde atque Sol generationis omnium sit causa. Nec enim cum ita loqueremur, Solis ericientiam minueremus. Nec igitur naturae imminuta,cum ita eam Aristoteles descripsit. Quae cum satis videantur explicata, de quibus natura

dicatur, su bij ciendum.

Natura

255쪽

Natura descriptio quemadmodum se habeat, se eius diuerses modos, ac significamnes. Cap. VII. Llud mirari non parti quis possit, quod,cum naturam eo,quo traditum est,modo Aristoteles definiuillet, & quid sit aperte explicauisset,modos subiecit, quibus natura ipsi dicitur, nulla eius, quae definitione explicata est,significationis facta metione. Nam cum principium motus & status eius, in quo inest, eam cile dixi set,activumque,ut tradidimus, principium intellexisset, hi, ius rei nil meminit, nec de aliquo mouendi vim habente di. ci eam commonefecit. Quin etiam Simplicius potissimam naturae significationem, qua de eficiente naturalium rerum causa dicitur,ait praetermissam. Quod manifestum fiet,si modos ab illo traditos,& cur tot illis modis dicatur natura,doceamus. Duo autem sunt pi cipui, quorum alterum magis proprie est, reliquum esse ait cuius gratia alios attingi t, ut propterea quatuor Simplicio esse videantur. Principio igitur primam cuique rei motus principium in se habenti subiectam materiam a nonnullis naturam ait existimare, ex materiae permanentia ad id censendum ductis. Naturam enim cuiusque rei eam esse, quae permanet, taeteris, quae in ea iu- sunt,qualitatibus,affectibusque omnibus mutatis. Atq; ho

materiae proprium esse, cum caetera, quae in ea insunt continente, mutentur . Quare cum primam rerum materiam alij

ignem, alij aerem,alij aliud posuissent, id, quod quisque statui earum naturam esse voluisse. Porro hanc esse cuiusque

naturam Aristotelem signo hoc, & argumento comproba se, quod si lignum, quod lecticae materia est defodiatur, &ita computruerit,ut germinet,no lecticam, sed lignum exoriturum,natura videlicet aliam naturam proferente, sorma &figura immutatis. Hoc igitur uno modo naturam dici. Altero formam & speciem, quae etiam ratio dicitur, & illam quidem

256쪽

NATURALIUM LIB. III. 121

quidem eorum,quae motus principium intra se habent. De hac autem dici,quod nil,antequam formam habeat, natura constare,aut suam ipsius naturam obtinere dici possit. Que- admodum & in artibus, nil artificiosum , aut ex arte esse dicitur, antequam formam acceperit. Magis antem proprie de ibi ina dici, quam de materia. Quod unumquodque m gis sit,cum actu est, quam cum potestate. Ex materia autem potestate res quaeque est,ex forma actu. Quod item forma

progignat, aut progignendi sit ratio, liquidem homo homila em generet , non autem materia. Qua ratione Antiphon nitebatur,ut materiam non formam elle ostenderet. Postremo, quod natura, qtiae ut generatio dicitur, ita dicatur, propter iii,in quod terminatur. Quomodo motus, qui in calorem desinit,calefactio nominatur. Terminari autem in sor

mam non autem in materiam, quippe cum materia ortum antecedat,sorma subsequatur. His duobus modis naturam

dici, sed tamen magis secundo, quam primo, id est, de m ma magis,quam de materia Aristotelas tradidit. Simulque attigit,ueluti accessorie de composito,& generatione eam dici, idque propter firmam, ex qua naturnes res dicuntur, &cuius gratia generatio existit, & in quam tandem desinit. Non igitur quatuor modos, ut Simplicius scripsit, per se numerauit,sed duos ex proposito, reliquos obsormam. Quod

autem materia & rina constat, tantum abest, ut naturam

esse censiti erit, ut illud expresse negati erit. Quod inquit 2 ex

his, natura quidem non est,sed constat natura. Quamquam paulo ante,cum naturam deserma dici traderet, illud conia cesserit,idque artis, & artificiosorum exemplo confirmaue-iit. Quomodo enim ait quod ex arte est, & artificiosum , ars dicitur,eodem plane, quod est secundum naturam,& naturale natura nuncupatur. Ita in hisce dictis pugnantia quς-dam inesse, nec Simplicius hunc modum absque ratione numerasse videbitur. Sed patet Aristotelem ex proposito eum non posuisse,neque etiam probasse: Vt autem doceret,quomodo forma natura maxime diceretur, eum attigisse. Quass

257쪽

diceret,si res naturalis natura interdum nuncupetur hoc est ex sorma, seu formae merito, quam in se habet, quae proprie dicitur natura. Quemadmodum si artificios iam aliquid ars

dicatur, ob artem, qua constat, dicitur. Dicendum igitur propicr formam duos positos modos, quos non per se tradidit, cum nec etiam proprie dicantur,quemadmodum materia & forma, quae vere dicuntur natura, tametsi non adeo materia, ut forma. Ideo hos Aristotelem tradere noluisse. Quos cum solum tradiderit,nulla ut patet I cius natum metio facta est,quam motus δρ status principium esse definiuit.

Ita eorum modorum numeratio videtur manca,& imperstacta. Praesertim, quod quinto de prima philosophia, ubi natum significata rursus tradit,illud numerat, & a caueris diuer. sum facit. Praeterea inquit id, unde primus motus in uno- quaeque eorum est, quae natura constant, quatenus ipsum et . Mitto Simplici j dubitationem, quapi cipuam natura significationem,pro efficientescilicet causa ait ut meminimus,p tcritam. Nam statim non p teritam adiecit,sed positam, cum natura est definita, traditumque est eam motus,& status eiic principium. Item cum diot in est, non ira se habere naturam, quae generatio est , ut medici ad sanitatem, cum non ab arte medica ad artem medicam via sit, ut a natura ad naturam. Quae ut i ta se habere concedamus, esse stricisque naturae illis in locis mentionem factam statuamus, non propterea tamen cum ali; s modis significatio ista est numerata, quemadmodum nec eius, quae motus & status principium dicitur. An vero cum natura descripta est,ratio eius

Τί vis, seu essentia est explicata, non unus eorum qu1bus dicitur modis traditus,ab alijs diuersus. Modi deinde quibus dicitur adiccti, quod alij aliud naturam eam, quam defini uerat,principiumque illud esse arbitraremur, alij nempe inatcriain,alij formam, quorum nunquam principij motus &status vim aliquam obtine etsi non eo Lm modo. Quem

admouum ii quis subitantia in desicribens,atq; id esse, quod

in ali 0,ut in lubiecto nuri inest,inquiens, animaduersa deis de

258쪽

NATURALIVM LIB. III. in

de sebstantiae multiplicitate modos enumeret, quibus sit,santia de materia scilicet, te forma, & de concrcto. Eode-

quernodo & fanum si quis primum desinierit, tum quod

modis dicatur, enumeret, ut magis intelligatur, cui ratio illa magis conueniat. Ita igitur & de natura dici posse aliquis putauerit, descriptam primum, xum quot modis, & de quibus dicatur, explicatum. An quamquam hoc probabile ad modum est, praeter i d t/mpn, quod ex quinto de prima philosophia allatum est, non omnino dici potest, quippe cum

naturam degeneratione primum eorum,quae nasciantur, tu

desubiecto primo,deinde de motus principio, ac postrem

defosma,ac cuiusque rei substantia tradidit dici. Itaq; non ut descriptio Auaedam naturae poneretur, motus ac status principium csse,dicta est,ut significatio a caeteris diuersa. An vero dicendum de materia, & forma in Naturali Auscultatione eam dici tradidit, non omnes omnino modos, qu ibuudicitur eo in loco tradere incepisse. Sed cum quid esset, &de quo vere,ac proprie diceretur, demotus scilicet princia pio docilisset, atque ab alijs aliter sumeretur. Caeterorum de

ea sententias, ac modos omnes,quibus illa dicitur,aclij ciendas existimauit, quod & verba eius consideranti, ita se habere sortassis videbitur. Nonnullis enim inquit videtur natura, &essentia,&c. Quasi diceret. Cum nos naturam delini uerimus, naturam, motus, & status esse principium, ac esus rationem in hoc esse positam diYetimus,alij tamen sunt,quibus videatur subiectum primum naturam esse, &c. Dixerit etiam forte aliquis,quae minus distinete de naturae significationibus in naturali Auscultatione tradiderat, in prima philosophia, ubi vocabula,ac res multiplices ex proposito distinguebat, magis distinxisse. Quod quidem patet tum in eo, quod de forma illic docuit, tum in eo, quod de materia: Nam cum naturam multis illis modis dici statuisset, omnestamen propter formam dici ait. Nam materiam naturam esse, quia formae,quae vere natura est, susceptri X sit, genera tionem, quia sit a natura, principium motus, quoniamfota

259쪽

ma,eiusmodi principium dicatur. Materiam autem primam in eam distinxit, quae omnino est prima, & quae prima illius, cuius est materia, ut liquabilium aqua. Et haec quidem

de re hac perobscura, ac perdissicili. Cum autem multis modis dicatur natura, quamquam materia & forma verae sint naturae, & verius forma, quam materia, vocabulum tamen naturae,seu generationis magis est proprium, & eius potissimum, quae est rerum nascentium. At quemadmodum vox ipsa naturae, seu ς generationis magis propria est, ita notio,seu descriptio forniae. P Iaec enim vere motus & status principium est. Quippe cuius agere, & mouere propritieit, ut materiae perpcti. Nec vero naturae ratio formae conuenit,quoniam sit finis, ut , implicius tradit, sed quod moueat, motusque principium sit efficiens, ut in quinto de pissima philosi phia libro Aristoteles docuit. Nec naturae ratio aut descriptio alijs modis,& significationibus congruit, ut idem Simplicius tradidit. Non enim quidem materiar,

quod ea patiatur tantum,nec agat,aut moueat,non item generationi, quae effectus potius est naturae descriptae, quam ea ipsa natura. Rursus nec composito, si naturacile conc datur. Nam principium quidem motus illud esse potest,immo vero compositi operationes , & mouendi rationes propriae sunt,sed non tamen in eo est, quod mouetur, cuius Odi principium natura esse est tradita . sol mar igitur solius descriptio illa propria est, ideo dc sormavere natura nuncupatur . Quae etiam efficiens dici potest,& generans, non tamen eius , in quo est, sed rei bi similis , ut postea docebimus . Sed quaeret aliquis. cum natura de forma maxime proprie dicatur,quae forma etiam est finis, quomodo,& mouens, seu motus principium, siquidem in eam generatio desiuit, cur non ex forma, seu finis, ut ex mouentis ratione descripta sit ' Cur item generationem naturam dici, quia sit motus in naturam, cum in prima philosi,phia ideo dici tradiderit,quia sit a Matura ξ videtur autem Aristoteles

in eo nacuram descriptis te, quo ab arte potissimum disteri. Eius

260쪽

NATURALIUM LIB. III. I et 3

Eius enim proprietas,& vis praecipue cognoscitur qua pa te ab ea ars dissidet,quippe cum ars eius sit imitatrix,& cum altera sit veluti natura, dissimile tamen quiddam habet, ex

qua naturam cognoscimus. Differunt tamen hae inter se nio uentis ratione,non ex fine, aut forma. Nam utraque Sc formae &finis rationem habet. Vtraque mouentis principij, sed tamen diuerso modo. Natura enim in eo,in quo est, ars vero in alio, quemadmodum dictum est. Disserunt etiam res naturales ab arte factis hoc motus principio. Quamobrem ex eo naturam descripsit, non ex format,aut finis ratione, tametsi&Qrma & finis natura sit, ut quae rei cuiusque essentia sit,ac naturae generati proposita. Quod autem ad generationem, ab utraque natura nomen accepit,ab ea scilicet,quae generat,& ab ea,quae generatur. Ab ea,quae generat, quomodo medici ab arte medica,ab ea,quae generatur,ut calefactio ex calore,in quem desinit. Unius igitur uno in loco meminit,alterius in altero,reliquo minime eXcluso. Naturam ut caeterorum motuum, ira es generationis es unum causam esse,quamquam non eius rei, in quaprimum inest . quemadmodum illarum. et Cap. VIII.

Voniam autem satis de his disseruimus, &quid natura sit, quaeque in his, in quibus inest eius vis,& conditio,& qua late pateat,

quonam in modo eius definitio ad eos, quibus illa dicitur modos, ac significationes se habeat,abunde explicatum est, reliquum est, ut eius in procreandis rebus efficientiam &modum,quod nobis maxime propositum est,aperiamus. Nam fuerunt,qui eam negarint, nilque a natura generari censu rint, quique Aristotelem in hanc ipsam sententiam traxerirint, multis tametsi eius dictis contrarium aperte testant Lbus. Primum qui casu, ac temere, & materiar quadam n Q ῖ cessitate

SEARCH

MENU NAVIGATION