장음표시 사용
91쪽
Senatoribus aut etiam Magistratibus asservandi dabam tur. Anicie hi postremi in libera erant custodia , quod nimirum apud Milites vel magistratus sine vinculis diversarentur. Cid. lib. Io tit. 39 Leg. 2. Sio Catilinae coniurations delecta Senatus de revit, ut Lentulus, ceterique illius Socii delectis Senatoribus traderentur in custodiam. Salu f. de B I. Cat. Infin. Ali lirando et sibi Rei, id est fi lei suae committebantur, ita videlicet ut penitenta Criminali Iiis dicio prohiberentur de domo sua procedere . eaque vehiti libera custodia uterentur. c DU. lib. tit. 22 Leg. 9. Id quoque porro nunc moribus obtinet, ut illustros personae vel in aliqua dignitate constia tutae, si de non adeo gravi admisso rex sit, in i, hera custodia habeantur. Quippe sua eis domus pro custodia quan loque assignatur, vel civitas ipsa, iniqua moram trahunt, rante procedere non possint. 2. De Erimm ἐα --- Reorum Magistratus, qui
criminali praesunt iurisdictioni ut Ulpiani verbis. utar Dig. lib. 48 tit. 5 Leg. γ, aestimare dehent,
utrum in carcerem recipienda sit persona, an nilli
ii tradenda, vel sibi: hoc vero vel pro criminis quod obiicitur qualitate, vel propter honorem, veI propter amplissimas facultates, vel pro innocentia pedisonao , vel Pro dignitate eius qui accusatur . facere
II. De Carcere ejusque partibus. ceteri, qui in carcerem ducuntur, in custodiaia non libera sunt. carcer locus est, in quo Rei de- . tineiatur, undique septus, clausus ad exitum. Tam
92쪽
portam seu tantiam unitam habet, ao munitissimam contra eAternam, atque inter am vim. cI Solet avitii divisti Caroer in anteriorem, et interiorem, Praecipua anterioris carceris pars atrium seu vestibulum complectitur, quod non pro loco, qui est ante aedes v δ ante ianuam , accipiendum ; sed pro conclavibus ipsis atque mansionibus, ubi lux splenti lior Salubriorque aer exsipitur: . Heio asservantur indulgentius tractandi, leviorumque criminum Rei. Nam qui diligentius duriusque eustodiendi sunt, in interiorem carcerem mittuntur, seu intimam sedem. Pl res ibi sunt cellulae seu conclavia, in quibus Rea aut soli, ne quis cum eis Oolloqui possit, aut perpauci numero macient inclusi; ne lacile simul covi,
rent. effractoque carcere evadant. Arcae quoque ea
Ouhilia dicuntur Latinis Scriptoribus, ca) quod illis
Rei seoreto tamquam arcis includerentur, quae r Bustis tabulis fiunt, sora potius ob angustiam instar arcarum , ubi cadavera conduntur : ut enim hae mortuorum, sic illae sunt sepulchra viventium. Obsitam hanc. tritieamque plano carceris sedem Prudentius
c 'mn. V. B. VIncent. γ sic graphico descripsit:
ceris portam fuisse ferream. Cautius saxo immani sit--xiniposito fores subterranei carceris occludebant qui Thesauras appellabatur. -
atio Nn , tamen sc Mantnr a cerasris, et in arcas conjiciuntur. nasuis cum eia colloqui possit. ,. Hae, quae cellae et areae La nia dicebautur, vulgo uuuc appulliuitur Se ete.
93쪽
Locus tenebris nigrior, ἔQuem saxa mersi Drnicis Angusta clausum strangulant. Aeterna nox issic latet, Expers diurni Uderis:
Eabere fertur inferos. Similis huio certe eareer ille erat, vel careeris Iocus, quem Albae fuisse narrat Diodorus Siculus,c m. XXXI. Ustor. et in quem Romani relato triumpho intemperanter et crudeliter usi Regem Pediseum, ejusque liberos per aliquot dies detruxer t. III. De Careeris origine, atque usu.
I. Constat aurem et serustissima aetate, et apulantiquissimas quoque Gentes invectum carearem adhi-Bitumque: Cujus quidem originem non male Antonius Bombardinus ab ipsis repetit civilis Status exo diis. De Career. et antiq. ejus usu γ Postquam SanctLeges Poenales latae fuerunt, oportuit illos, qui eas violasse redarguerentur custodire ; ne si sui juris manerent, poenas fugiendo evadereut, Legesque ipsas contemnerent. I Quis enim Reus ultro se offert
1 Primum in Historia Carceris mentio occurrit Geneδ. CV. N. uo. qno refertur I x Phiam adulterii suspectum in carce-wem compactum fuisse, ubi Minaeli risia custodiebantur, et oras i elausus. Duili od by Corali
94쪽
.suppliciis, a quibus natiira ipsa abhorret, nisi impo tenti agitetur furore, mentisque sit incomps7. a. Sed malo hominum fato, qui custodiae solum deputatus fuit carcer , facile abiit in durissimum poenae genus; tanto iniquius , quanto Iongius abest a fine, propter quem ille est invectus. Nemo ignorat Syracusanas illas lautumias, quarum saepe meminit Tullius ; Act. VIL In Ver. ingens opus, totumque ex saxo in mirandam altitudinem depresso, et multorum operis penitus exciso, ubi Bel includebantur. Athenis putei instar profundus terrae erat hi tus , in quem conjecti Rei tenebris coenoque squa, labant: Hebraei quoque subterraneo caicere utebantur qui Iuto foetoreque Reis gravississimus erat. 'erem. cv. XXI IL γ Et Romae carcer teterrimus ab Anco Rege aedificatus ad terrorem increscentis a daciae, in quo locus erat, quod Tullianum appella batur, humi depressus ubi perpetua nocte Rei obruehantur. Sed veterum Populorum crudeIes quid per-suquimur mores, cum et hodierni saevitiae expertes non sint in carceris usu Τ SoIet ut plurimum hic Ioeus incultus tenebris esse, odore foedus, facieque
ipsa ferribilis, ubi Virgit. Aeneid. lib. v. 278
et seq. γLuctus, et ultrices posuere cubilia curae, Pallentesque habitant morbi, tristisque senectus :. Et metus , et malesuada fames , et turpis egestas. IV. Quaenam circa carcerem, eique inclusos
a. Verum enim vero inficiari nequit ad carce
ris minuendaui durioiem , Reorumque leν udas mi-
95쪽
serias multa et humanitatis, et aequitatis plena tum olim, tum quoque nuper invecta esse atque praeseripta. Primus Imperator Constantinus Magnus sa ,, xit, an Rei sedis intimae tenebras pati non de- ,, heant; sed usurpata Iuge vegetari, ae sublevari; se et ubi nox geminaverit custodiam in vestibulis ,, carcerum et salubribus locis recipi, ac revertenteis iterum die ad primum solis ortum illi zo ad pse,, blicum Iumen educi; ne Poenis carceris Perima ,, ture quod innocentibus miserum; noxiis non sa- tis severum esse dignoscitur M. Cod. lib. 9 tit. 4 I. γ Qua constitutione nulla equior est. Quid enim inhumanius, quam luce homines prohibere, cujus usuram omnibus animantibus Natura ipsa comcossit 3 Quid iniquius, quam insalubribus Iouis m seros includere, undo ii saepe in morbos, non raro in moriem quoque incidunt 3 Itaque carcer non tene-hris circumfusus, non situ humiditate aere insalubris sit, non angustia incommodus, non coeno denique , et foetore horribilis; sed partes eius omnes, etiam interiores, luce munditii ae salubritate inclusis innocuae, et quantum fieri potest, minus graves evadant. caroer enim. ut cupdrtune innunt Leges Romanae, non ad puniendos, sed ad continendos homines habetur invectus. Quare ab illo debet abesse quidquid liinites practergreditur tutae, ne euariae'
96쪽
a. Postea Imperatores Honorius, et TheodosIus praescripserunt, ut Iudices,, dominicis diebus pro. se ductos Reos de custodia carcerali videant et in-- terrogent; ne his hamauitas clarius per corruptosis carceris custodes negetur, et victuidem substantiamsi non habentibus laciant ministrari. ,, Hanc Vero e ram, et ipsos sacros Antistites, velut eorum muneri in primis convenientem , gerere voluerunt. Quod et placuit deinde Imperatori Iustiniano , cujus lege cautum habetur, oportere Episcopos statis tempori-hus is inquirere in eos , qui sunt in custodia, et qua iari ob causam inclusi sint. c Cod. Lιb. 9 tit. 4ri 6. Sed posteriorum temporum diligentia haecerte in parte veteram vicit humanitatem. Nam ubique fere nune, ac praesertim heio Romae, Magistra' tus ipsi carcerem solemniter saepe invisunt, custodias sciscitantur. Reorum causas, ut celeriter absolvantur ad examen vocant, eorumque necessitatibus, ac commodis consulunt, ne carcer miseris abeat in poenam.
3. Quia immo et morum honestati iampridem
prospexerat laudatas Constantinus Magnus, qui ut sexus Pudori consuleret, lassit; ne eodem carceris somolavi permixti viri, et foeminae simul mauerent; sed
97쪽
diversis claustris utriqne Inolt i separatim eustoflire
tur . Utinam nune aliqua salte :n,X parte oeeurreretur posti sorae illi morum corruntioni, quam tot nequam horninum simul inclusoru in conturberniam foetet isque
pariunt, lateque diffundunt i Cur multis in Americae Coloniis , ac praesertim Philudeli hiae saepe imgenium mutant, redeuntque ad bonam frug m qui carceri mauoipantur ; in Europa aut m fere semper nequiores evadunt 3 Scilicet illic coguntur alioui pificio vacare; heio totos ditis stertunt diinuentes otio, parente ac nutritore vitiorum omnium . V. Cur, et quando oInculis Rei constringantu 3 Quamvis vero carcer . si quidem custodiae deputatus I. III. , in poenam Verti non debeat I. IV .
cavetidum tamen sedulo est, ne facile εsfringi, sagaeque possit patere : Cujus quidem ad avertendum metum scimus, et olim receptum fuisse Reos vinculis constringi , quibus quandoque manus tantum , quandoque solum pedes vinciebantur ; non raro eom pedibus et manicis bolisque constricto Reo , collum quoque eius catena onerabatur. Quod, nisi vincti ferocitas, aut alia gravissima caussa necessario postu- Iare videatur , ab immiti saevitia nequit excusari . Quid enim durios immaniusque, quam homines intra carceris septa tutissime inclusos , tamquam he litas tu macello Ianiandas catenis vinculisque eo stringere , atque onerare Τ Sed si Reus vinciatur , pro lixiores debent esse catenae , ut iampridem caverat
Imperator Constantinus Magnus, Cod. lib. 9. tit. 4. Leg. 2. Ἀ ne eruciatum corpori inferant. Atquo
98쪽
hos simul, ac reliquos, qui sine vinculis in carcere continentur'variis pro officii diversitate personis custodiendi committuntur, quibus eorum cura demandatur .
a. Nemo sere ignorat antiquitus custodiam militarem non fuisse ut plurimum a carcere sejungiam , et vinctis quoquo modo Reis insuper milites additos suisse; ut quilibet evadendi aditus omnino intercluderetur . Milites vel intra carcerem cum B coobstringebantur , ut plurimum unus , vel ad summum duo sinistra Rei catena vinciebatur, cujus eXtremus annulus dextrao militis inclusus erat. Extra carce rem vero militaris custodia adhibebatur, cum a lejus ostium oppositi milites inclusis fores prodire vetarent . Quamquam et olim solerent Servi publici, vel ut nunc sit Lictores, Satellites custodiarii in , ea cerisque curam gerere. 2. Primum inter illos Iocum obtinet Comment riensis , ad quem Legibus Romanis receptarom Per sonarum custodia , observatioque pertinet; CCod. lib. s. tit. 4. Leg. 4. sic appellatus non a commentario carceris loco; ut Accursius suavissime existimavit, sed a commentario seu libro , quem confidere debe- Lat. Reserebantur eo libro delictorum qualitas , aetas Neorum, ordo clausorum, cetera quae cuStodias respiciebant. Atque huiusmodi commentarium, Se a librum singulis triginta diebus Commentariensis Judici insinuare tenebantur; ut is aut convictos Poena ,, VeloX subduceret, aut liberandos custodia diutiu-
99쪽
na non maceraret. cod. lib. 9.tit. . Leg. 5 Commentarienses porro suos habebant adjutores, 0-ptiones appellatos, quasi adoptatos et electos, ut ait IVonnius, qui vi eariam operam eis praestabant. ceteri , qtii carceris custodes sunt, hi sedulam omnino diligentiam in vinctis custodiendis praestare debent. Nam si propter eorum negligentiam , vel ebrietatem custodia aufugerit, iisdem Poenis plectendus esset eustos , quibus custodia ipsa assecta fuisset, si nEmpe dolo fuerit ille eorruptas. Ceterum si ex socordia passus sit sino vinculis custodiam vagare, vel ferrum, venenumque in carcerem inferri , removendus est ab officio , et extra ordinem Judicis arbitrio
puniendus Lib. M. tit. 4. Leg. 12. et 14. Lib. I.
Cap. VI. I. IV. . Neque praeterea poenarum expers abire debebit eorum audacia, atque cradelitas, qui custodiis praesecti sunt, et exosa miseris claustra castodiunt , si Beos durius tractaverint, male habuerint , aut qua alia rations in vinctos saevierint , et praesertim alimenta Subtraxerint, aut parca aut imssubria apposuerint.
VII. Unde careeri ἱnclusis subministranda
Alimenta porro quis non intelligit praebenda osse impaetis in carcerem, ut invocentiae vel supplicio salvi esse possint . Sed unde miseris alimenta SuP- petent 2 constat hano semper erga inopes egenoSu te
Reos adhibitam esse pietatem, ut nimirum ii ex P '
100쪽
hlico aerario alerentur. I quod digerie constituerunt Imperatores Honorius , et Theodosius, a quibus vi et lis substantia commentariensibus assignata , ut ab eis ad quotidianum custodiarum victum necessaria praestarentur c Dig. Lib. I. tἱt. 4. Leg. s. : Et praeter alimoniam , Stratum quoque, Vestes , medicamenta , et hi iusmodi a Fisco praebenda vinetis ;quoniam sine his ali servarique corpus non poteSt. Sed si Accusator adsit, nee per inquisitionem Judex processerit; tune tradunt criminales Scriptores,
pauperi Reo non solum alimenta, sed et alios necessarios sumptus ab Accusatore subministrandos esse . Bocer. decis. So3. n. a. et Io. Ceterum si captus, carcerique inclusus habeat unde alatur, suo sumptu enutriendus erit. Nam qui carceri mancipam tur, ii bonorum suorum dominium nequaquam inmittunt .
VIII. carcer an sanctus 3 ubi obiter de crimIne carceris efffracti.
1 Solet Careee sanctus vulgo appellari . Videamus heio tandem an recte . Antonius Eo ardinus supra laudatus, qui rem ab ovo pertractara est aggressus , est. Oper. cap. II. γ , zareerem sanetum
quidem dici generaliter , et analogice scribit, quoa. 3 Senec. Lib. IV. da bene . eap. 23. Frumentam publI- eum tam fur, quam periurus, et adester accipiunt sine deIect morum. Quisquis civis est, cum aliquid est, tamquam civi, uoci tamquam bono dabitur. is