장음표시 사용
251쪽
in Iudaeam invexit , iisque uti coepit ; quartos quidem Regum libro ( e. q. m. 26. Perhibetur habuisse quadraginta milita praesepia equorum eurrilium , O duodecim millia equestrium . Figuram vero fuisse hoc animal fortitudinis , & tolerantiae nullo graviore testimonio me Polle probare puto , quam Iacobi , qui bona ac fausta vaticinia de filiis . suis, antequam moreretur, Proferens , . in quemdam illorum dixit : Issachara ur fortis, accubans inter terminos . ( Gen. o. I . 3 hoc est fortiter tenens , & defendens assignatae sibi sortis in promissae regionis distributione fines. Quae cum ita sint . non video quare Homero indignemini , quod hanc usurpaverit comparati nem , qua nil. melius , atque accommodatius ad firmissimam Aiacis constantiam vivis coloribus EX- trimendam , qui frequentissima clypeo excipie-at hostium in se unum irruentium tela immotus , & inconcussus , non secus ac loco ma-Dens nequit asinus puerorum baculis a pascuis expelli ; ubi illud etiam notandum , quod ut magis Aiacis virtutem extollat , hostium impetum i irae comparat , atque ictibus puerorum . Fateor hanc imaginem antiqui moris rudibus aris
ridere non posse ; sed hoc non Homero ( quod alias dixi sed ipsis imputandum , qui qualis
est , in bono lumine Collocata . aut videre nemque unt , aut nolunt. Prudens Daceria, ne apud minus peritos lectores nitidissima Homeri in te pretatio, quam patito sermone concinnavit, hoc
loco sordesceret , ab asini nuncupatione sibi ab-
252쪽
stinendum duxit , verborumque circuitionem , quibus describeretur , potius adhibuit Sed ut hanc comparationem , quam hactenus vindicavimus , iudicant esse indecoram ., ita eam , quam modo defendendam suscipimus , aiunt esse ridiculam . Patroclo interempto cum acris de eius cadavere potiundo Graecorum & Troianorum orta esset concertatio , in eo tutando maxime omnium Menelai virtusjeluxit . Minervam enim ait Vates non solum maximo complesse robore
hunc ducem , sed muscae etiam audaciam ac pertinaciam ipsi indidi ste . Cur autem stulte derideatur haec similitudo propter animalculi exiguitatem p Non moles , sed actio consideranda . Sic enim & Salomon sapientem formicae comparat, neque tamen huiusmodi comparationem quisquam risu excipit , sed quibus cor sapit , admirantur omnes . Cum igitur musca iterum ac saepius repulsa non absistat, sed intrepida sine fine redeat , & morsus semper sit appetens , quis non videat, ac fateatur probe ab Homero in exemis plum adduci , ut audaciam . intrepiditatem , &conatus magnitudinem in Heroum optimo emprimeret 8 Quod si quis ait comparatum muscae Menelaum quantum ad robur , mentitur ampliter ; diserte enim tradit Uates robur ipsi a Minerva infusum , quod ab ea supplex postulaverat , ac praeterea muscae audaciam . Itaque
neque hic Homeri locus ob muscae comparationem ludibrio habendus, neque alii , quos exemplis ab ea ductis similiter explicat , & exornat .
253쪽
Praeclarissimus a Gallia vates , ut observat Daceria, ut muscam in suis carminibus nobilitaret , nec mollem , planeque fastidiosum seculi gustum laederet, Diam aeriae dixit . Praeter s. militudines a musca desumptas illud etiam iniqui censores naso suspendunt, quod de Thetide a Patrocli cadavere muscas abigente Homerus confingit. ( II. l. iv. Vah , inquiunt , nobile , ac Dea dignum ministerium t Nonne erat Achilli aliquis captivus , qui muscas expelleret pUah , inquam ego, frigidum , atque insulsum dicterium t Sub eo figmento docuit Vates nil
sale utilius, atque efficacius ad repellendam moris tuarum Carnium putredinem nil contra ad eas corrUmpendas opportunius , ac pararius muscis .e quarum relicto semine putres vermes facile, ac citissime innascuntur . Cum igitur sub speciosis Deorum fabulis naturae facta describere Homero licuerit ( ut disputatione X VII. satis ostendimus curam servandi cadaveris , ne Putresceret, optime , aptissimeque Thetidi marinae Deae commisit. Quid de Agamemnone primum trihus Diis , mox tauro comparato p ( II. l. r. 3Hic pariter non bonum Homeri iudicium ab aliquibus incusatur . Nam aegre ferunt post tres nobilissimas comparationes quartam illam adiici, qua emicans Agamemnonis gloria obscurari videatur , & e summo fastigio, ad quod fuerat
evecta , continuo repelli deorsum. Sed Homeri
sententiam expendamus , ut clare constet , an
haec item criminatio falsa sit . Postquam Grae
254쪽
eorum aciem armis instructam , belloque paratam descripsit , inter eos facit regem Agamemnonem incedentem oculis . ac capite Iovi fulmen eiaculanti similem , baltheo Marti , pectore hoc est robore Neptuno . Ubi notandum obiter est , Neptunum in exemplum roboris dari, quia
terrae fundamenta concutere dicitur , ἐννοσίγαικ. Qualis autem taurus in frequenti armento eminet , talem Iupiter eo die constituit Agamemnonem valde praestantem eximiumque inter multos
Qui valet in Graeco textu sublimitatem huius loci , elegantiamque pervidere , admiratione defixus vix aliquid putat excogitari posse melius ac praestantius ad imperatoriam dignitatem exo nandam . Sed quia ii , qui Graece linguae penetralia non rimantur, comparationem tauri , ut dicebamus . non probant. audiendus est Eustathius. Existimat enim tres Deorum comparationes pro iis usurpasse Homerum , quibus mens sublimior , & ad penetrandum allegoricum sensum acutior : pro iis autem , qui ad intelligendum hebetiore facultate utuntur . Compara-
255쪽
ro S. DISSERTATIO XXXIX. tionem tauri , quae sub sensum cadit, addidisse. Equidem doctissimo interpreti subscribo ; reor tamen dici etiam posse illud praecipue sibi Vatem praefixisse , ut praecellentem in acie Agamemnonem exhiberet , qualis praecellit taurus in armento . Ut vero magnificentius illum .eL ferret , Iovis maiestatem , Martis habitum , ac Neptuni robur illi assingit , adeo ut licet ultimo ponatur loco tauri comparatio , tamen in
mente Uatis fuerit prima , Cetera vero ad maiorem ornatum addita . At , inquiunt , . nonne
praeclarius erat Agamemnoni , si leoni compararetur Nequaquam s cum enim hic agatur de imperio agminis , aptior ad hoc significandum taurus , qui armentum ducit. , quam leo , cui natura id proprium non est . Accedit , quod veteribus iusti imperii symbolum taurus fuit, saevae tyrannidis leo . Neque putandum nobilissimam non es Ie hanc comparationem a tauroductam ; cum enim pastor itiae vitae genus amplissini quique s aepe amplecterentur , in eoque se exercerent , praeclaras inde species comparationibus , ac similitudinibus concinnandis poetae
autumabant . Commendatur , inquit Augustinus , in Patriarchir , quod pecorum nutritores erant cpueritia sua , ct a parentibus suis . Et merito, nam haec es sive tilia dubitatione iusta servitus, ct iusta dominatio , cum pecora homini sermiunt , ct
homo pecoribus dominatur . Sic enim dictum e M , cum crearetur , Faciamus hominem ad imaginem resimilitudinem nostram , ct habeat potestatem piscium
256쪽
maris , es evolatilium coeli , re omnium pecoram, quae sunt super terram . ( Paaesi. super Gen. l. t. Atque hinc factum , auditores , ut etiam diis vina poesis Salomonis , quod Canticum canti-icorum inscribitur, huiusmodi pastoritiis, & agricolaribus comparationibus plane fluat . Nam & de vita agricolari idem dicendum , quod de pastor ilia diximus . Nonne ad vitam agricolarem videtur homo a Deo factus p Ut de Adamo sileam , nonne e duobus eius filiis alter pastor. fuit , alter agricola J Quid qnod Homerus insuper arguitur ex eadem re deductas comparationes saepius quam par est obtrudere Id prinfecto verum leue ultro concedimus , sed easdem in . Hometo redire comparationes constantissime ipernegamus a Nihil autem obstat qn in ex unai eademque rei diversas species offerente , plures ac diversae r eliciantur comparationes . Ceterum itam bonus est , eximiusque in comparationibus,,& similitudinibus noster vates , ut eruditissimus Calmetius prophetam EZechielem laudans, eruditione , ingenio , & similitudinum praestantia ipsi, comparet , supra quem tamen prophetiae dono, quod est incomparabile, immense assurgit. Quandoquidem vero hodiernus sermo Homericas similitudines respicit , interpretatur idefendit ,, imaginem summae Iovis potestatis , quam expr-mit in aui ea catena ex Olympo dependente , irursus vobis proponimus observandam ; hanc enim ad similitudinum genus facile ae feriti pu-itamus . Riarius inquam , nam Disseit. XXVI. l Iom. II. ' Dd quid
257쪽
quid illa catena, significaret, triplici explicationes iii .d uimias . Et quia tunc Olympum nomscrutabat r et nostra , interpretiatio , sed . catenam . nota PuMivieriis referre coelum nil ibi nominaremus, an Olympum . Hici vero dui Olympo agem,tes , i uoundumque corollarium huic disputationi Concinnanies quaerimus , quomodo ex Homerico figmento constitutum: ac locatum dc beamusi
montem illum i melligere. non enim videturi Olympus ab Homero, pro coelo figurate. sumi, sed tamquam 'ipsius coeli pars Confingi . Nam Boivinius alter ( Monum. Inscript. T. X. Disparila arae. Contendit non hic ab Homero intelligis Olympum Thessaliae montem , sed Olympum
montem, eoelestem , adeo ut quemadmodum mon Itesilae pierra assurgunt obverso in coelum veratice , itae e contrario Olympus Homericus radici-.hus in coelo defixis verticem habeat in terram obversum. Qui montes in Luna vident, iis terte veris militudini absonum hoc Vatis figmentum appellate non licet . Multa sane permoverunt eruditissimum virum , ut hanc interpretationem amplecteretur , & in vulgus ederet . Duo tantum , optimi iuvenes , vobis indicabo . Palmum est , ut Homerus cum Homero concilietur . Cum enim uno loco Olympum Vates assirmet nivibus coopertum , alio contra expertem esse nivium, non possunt haec inter se convenire , nisi dicatur hic mons in vertice , quo a coelo longissime distat , habere nives , ad radices vero , Ubi habitant Dii, carere nivibus. Alterum est, quod
258쪽
catena D:lla Olympo i dependens non potest ad terram demitii nisi eius cacumen in terram obverti reputemus . Qua Olympi constitvitione t admissa Dri erunt hominibus anticephalr: Neque id ullo modo rectae philosophandi rationi repugnare existimabimus ; siquidem homines terris inhabitantes sibi invicem sunt antipodes . Quicumque enim incolae in superficie loci , ubi
degunt , recti consistunt , retii adversis incolis status eorum videatur absurdus, & monstrosus . Nuperam hanc satisque ingeniosam , & ab alio nemine hactenus excogitatam interpretationem, quam maxima cum voluptate animi mei idem ei iterumque perlegi , dignam censui , cui omnes applauderent . Ex luculentissima vero disputati ne , qua illa Gallice pertractatur . pauca delibavi , vobique attuli, studiossimi iuvenes, nequideo cum vos lateret , quae docti homines ad illustiandum Homerum in hunc diem elucubrarunt.
259쪽
An quae de Hegena Homerus habet , fabulosa , an advenerit in Italiam Aeneas , & alia quaedam ad
Amevorir l co It mireddendae Helenae . Herodori de Heleva varratio . Eius coniecturae , quod non fuerit Troiae , reiiciuntur. Dimini Numinis consilio sua Troianos exeoecavit demeaetia , ut non red ea Heleva everterentur . Isocratis testnmovium de Helena Troiae commorante . Helenatabit in Aegypto fuit . Cypria carmina Homerum non babent auctorem . Menelaus post Troianum bellum octo annis aberramit , priusquam in patriam suam reverteretur . Herodoti bifloria mendaciis scatet . Fabullae Homericis substrata meritas . Po tros Regis Thraciae pulcherrimum dictum . Locus Homeri de Aenea Troiauia imperaturo expenditur. Confutatur argumentum negantium Aeneam admeis
nisse iis Italiam . Strabo figit in Troia Aeneae regnum ; Livius , es Dion sui Halicarnasseuae iv Italia . Straboui assentitur Daceria . Daretis , ODictbor semis auctoritat . Homerus testis gravissimus . Aeneae pietas , fortitudo , probitas . Priamur Aeneae infensui . Tersus leonini , stae ecboini in . c I et tu . i Ho-
260쪽
Homero non sunt improbandi . t Aliqua loea remere ex Homero eehsores expuuxerunt . Au coutra grammaticas leges Homerus,peccaverit . '
Elenam decennalis belli, caussam , toto illo tempore apud Alexandrum , sive Paridem Troiae commoratam effe tra dit Homerus. Aeneam eversa Troia in advenisse tradit Virgilius . Sunt qui utrumque denegent . Nos vero de utroque hodierna disputatione quaeremus. Neque existimate , auditores , alteram quaestionem minus ad Homerum pertinere . Locus enim insignis de Aenea in Iliade occurrit , qui ad eam dirimendam valde facit . Expendemus deinde alia quaedam , quorum confutatio vobis , iuvenes , discendi cupidis , & Homeri studiosis , ,
H φιAauhi dic non poterit non accepta esse , re
e i l Sapiens Antenor cum videret obsessae iampridem urbi ultimum impendere excidium, Troianis suis saluberrimo affuit consilio , auctor siquidem erat , ut malum averruncarent Helenam Menelao reddentes cum omnibus opibus ; quas Argis Troiam asportaverat. ( n. l. se. Hoc autem illis exequi detrectantibus dirutum , inceri min , deletum supelbum Ilium est . Iam fingite, auditores , Helenam numquam fuisse , Troiae ;nonne tota corruit a fundamento convulsa Ilia. ci carminis moles p nonne omnis ab eo veritas & fides historica longe amandatur p nonne Tm