Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

habento . In mortuorum vero sacris libationes

principem locum obtinebant , unde &-, idest erisiones appellabantur . Illis usus Ulysses iussu Circes apud inferos facta prius scrobe , circa quam mulsum , vinum , & aquam admixta farina diffudit . In his mortuorum sacrificiis sanguinis magni habita est ratio, ad quem ebibendum convolare animas exangues autumabant ,

equidem cum doctissimis viris arbitror , quia animi non ultima sedes in sanguine sita est . Eo fine arietem atque ovem nigram iugulavit Ulysies , dum evocaret mortuorum umbras , licque sterilem vaccam ad lucem reversum se V . vel sacrificaturum . Atque haec sunt , optimi iuvenes , quae carptim de sacrificiis , quemadmodum memorantur apud Homerum adnotanda vobis proponere utile duxi . Sunt etenim veluti quaedam fax , quae non parum lucis vobis afri feret ad Homeri lectionem accedentibus , ut multa , quae in sacrificiorum narratione apud illum interdum occurriant obscura atque implexa , facili per vos ipsos negotio videre atque explicare possitis . ' . , DIV

222쪽

DISSERTATIO XXXVILDe ritu cornua victimae inaurandi , eorumque honore , atque ignominia

. . apud veteres . SYNOPSIS. Mos inaurandi eornua a Graeeit ad Romanorpertransiit . Senatus consultum de hoe ritu servando . Cornua potentiae , eoronae , b blendorir pus . Per decem cornua decem Alexandri Deeesse res designati . Coraua in Philadelphi pompa praelata es ct in imperii auguria relata . Alexander

Misenur arietina eornua a Persaram regibus mutuatus . Cam eornibur insculpi etiam moluit , uxIovis Ammonis Ciur videretur . Cornua arietiua , taurina , cae hircina in nummis heredum Alexandri . Galeae militaret praefixa eornua habebaut ad incutieudum terrorem . Cornuta misis faciet, hoe est splendida . Fluviis tributa cornua . Pro eam pillis meteres dixere cornua . Cornucopiae in Imperatorum Nummir , Heroivaram . Corvua ludibrii . O eontumeliae iampridem argumentum . Oasbemii lauae ,

223쪽

t S DISSERTATIO XXXVII.

Ulta vobis attulimus praeterito sermone , auditores , quibus veterum sacrificiorum rationem apud Homerum memoratorum eXponeremus. Unum de it

dustria intactum reliquimus , & ad hanc peculiarem disputationem reservavimus , videlicet ritum cornua victimae in solemnioribus quibusdam sacrificiis inaurandi , ut rem seorsum pertractantes dilucidius , & copiosius explicare possiemus , & nonnulla afferre scitu non iniucunda, quae ad cornuum honorem , atque ignominiam cognoscendam faciunt . Sed ipsum Homerum audiamus solertissime hanc caeremoniam in solenni quopiam Nestoris sacrificio describentem , in quo Laerceus aurifex acceptum a Nestore aurum , atque in bracteas instrumentis f hrilibus attenuatum cornibus mactandae bovis

offundit ( Od. l. 3.

Arχήσαβ , iv αγαλμα θεα κεχαροίlo δνσα .Quos versus ad hunc modum Latine sumus interpretatis

224쪽

- ---- faber affuit , artiae, Instrumenta ferens manibus solido aere cor ea, Incudemque , Θ coecinna forcipe malleum,

. Pueir aurum scite faciebat , se 'assuit ipsa

Oecurrens sacris Pallas tum praebuit aurum , i Aurinci annosus Nestor , quod cornibur ille Demotae homir attenuans circumdedit apte Couspecta alliceret praesens ut victimet Numen . . t

Sane Plato id talen ne fuisse Atheniensibus di cit Alcibiade a. ubi inter alia magnificentiae eorum testimonia ponit nauc travore in , boves nimirum habentes cornua Conteeta auro. Morem hunc Graecorum imitatos esse Romanos saepius in eorum historia observavit Livius. Hosta evim inquit Gyraldus , ( m L Deorum Sontagis. I . s maior erat , auratiI cornibur plerumque immolabatur . Senatusconsultum extat de ludis Apollinaribus primum faciendis , quod Macrobius rea citat primo t. Saturnalium, libro , in quo de misi viris praeceptum fuit , ut Graeco ritu hostiis facerent sacrum , Apollini bove aurato , & capris,albis duabus auratis s Latonae vero bove femina aurata. Hinc Ovidius propter aurata cohi

Iuvenalis vero

Irontemque coruscat.

Ascanius in . decimo Aeneidos apud. Virgilium .in I. Z Et

225쪽

ret 8 DISSERTATIO XXXVI L

Et statuam aute arat aurata fronte iuvencam Caaedeaetem, pariterque eaput eum fronge ferentem .

Neque vero quisquam mirari debet, auditores, quod victimae cornibus aurum induceretur; nota enim pars illa animalis , qua ornatur , & defendituri turpis habebatur , quandoquidem cornua Porentiae , coronae , ac splendoris typus erant , atque haec omnia Cornuum nomine apud Orientis popuIos saepissime eorum sermonibus indicata sunt . Hinc cornu apud Phoenices regium erat insigne . Hinc pro regno , & regibus i in veteri Foedere passim utarpan-itur LQrnua . i Plane per : decem cornua decem

Alexandri successores e regibus sive Syriae . sive Aegypti designanturi apud Danielem. ( e. S. I.

Quod clarius etiam assequimur ab auctore divinarum revelationum dictum ( Apoc. I . . a. Et video ex mari bestiam ascendente- , quae , bebat capita septem . re eornua decaem , cae in co , nibus suis decere diade-ata . Quare id nemini uideatur absurdum , quod Athenaeus (l. r. memorat , Cornua aurea coronae vicem testantia

praelata esse in pompa Philadelphi , vel cornua inter auguria imperii nonnunquam esset relata iaut relata sunt a Capitolino inter alia portenta , quibus illud Antonino praesagisse superos ostendit : Et post Consulatum, inquit, ( in Auton.

P. e. q. iue viridario taurur marmoreur corniburramis arborit accrescentibua peetfur est Porro

Ammianus Marcellinus Iaureum cipitis arietim. sigmenta

226쪽

figmentum interstinctum lapidibus Persarum regibus attribuit . ( I. ro. e. r. ) Huc facit illud Petri Chrysologi de Persarum regibus. sui temporis : NAne impositit sibi eornibus quasi miror se esse doleaut , essemimentur in Lanam . Et sane Rex Persarum per arietem cornigerum designatur apud Danielem ( e. 8. m. a & Darius similiter iam ante per arietem Cornutum . Atque hinc factum est , ut quemadmodum diadema a Persis , ita etiam arietina cornua ab iis mutu tus sit Alexander Magnus . . Non infitiandum tamen voluisse Alexandrum se cornutum a statuariis

insculpi etiam ob id , quod Iovis Ammonis mittis, videri voluit. Cornua arietina eiusdem Aliriandrii, Ptolemaeorum , Lysimachi , Antigoni,

aliorumque in . nummis Capita etiamnum c dem. Tant . . Verum non arietina Cornua tantum , sed& taurina & hircina gestasse videntur aliquot ex Alexandri heredibus , ut de Seleuco, Demetrio Poliercete , aliisque legitur apud doctissimum Spanhemium . (ide praest. Namis T. ex. Neque

praetereundus mos ille Regum , aut Heroum Repaeopopων , cornigerorum , quod sicut monuerunt

iam viri docti , olim galeae militares praefixa vulgo ad terrorem incutiendum haberent animalium cornua . Id certe de Thracibus observat Herodotus ( I. V. illos aereas habuisse galeas , & desuper bovis aures , & cornua . Sic de Gallis refert Diodorus in more iis positum, ut aereas haberent galeas cum magnis appendicibus , quibus affixancornua. Hactenus de pid a tentia,

227쪽

tentia , ac regno , quod figurabatur a cornibus hiam nonnihil de splendore , cuius pariter typia duerunt , delibandum . . Satis autem fuerit unius Moysis meminisse , cui in nummis eiusdem , &smulacris , sed recentioris operis ( nulli enim Mosaici temporis nummi extant tributa sunt cornua, quod cornuta esset facies eius , ut sacra eloquia testantur , , ex consortio sermonis Domini .( Ex. 3q. to. Aiunt quidem Chaldaeum textum aliter habere , videlicet , quod multiplicatus esset splendor vultus eius . . Vertim ex hoc ipso collibgitur cornutam dici faciem Moysis in vulgato textu pro eo quod dicatur splendida , quia Co nua pro splendore ipso, vulgo sumerentur, nihilque turpet vox illa pro splendore . usurpata , indecorum inihil sonaret . Quandoquidem autem hoc argumentum tractandum suscepimus , non abs' re erit animadvertere non solum Regibus,& Heroibus , sed Diis etiam ipsis ac praese timi Fluviis attributa esse cornua a veteribuT, Iovi arietina , Pani hircina, Libero Patri taurina, de quo iccirco cecinit Horatius ( l. I i. Od. iv. δ

ri midit insons Cerberus aureo I

Et Plutarchus memorat ( Ouaest. Gr. 3 quod ab

Eleorum mulieribus Cratipa digne taure Bacchus invocabatur I Ubi illud praeterea tradit ea de causa a plerisque Graecorum Bacchum tauri

forma effngi , quod Bacchi , & Apidos apud

228쪽

Aegyptios sacra eodem ritu S peaagerentur . Libera etiam , sive Ceres 1 Liberi Patris exemplo frugum Mater , & Bacchi socia eodem illo taurino,insigni decoratur in variis Siculorum numismis , quos exhibet. laudatus Spanhemius ( Tie ap. go . in quibus muliebre Caput fpectatur cumspicis , quas taurina cornua hinc , i atque illinee temporibus erumpentia emittunt , quandoque etiam cornibus sine spicis . Fluviis etiam tauruna cornua passim assingunt Poetae , ut Virgilius Eridano ( Georg. Li -

Et gemina auratus taurino eornua vultu' . Eri reus . -

Tiberi vero Claudiantis. ( Coc. Prob. O Obb.

'I e: .: i. Ine . . . I. l . T. . taurina levantur Cornua temporibus raucos sudantia rivos . D. ' . i. II. l . . s. i. r. J D:

Quomodo &idauriformem Aufidum appellat Hinratius ..( L a. Od. q. Praeterea cornua pro capillis usurpata esse a veteribus liquet. Ita Paris a Diomede κε ργAdis Orgu. ole ide dicitur ; quod fortasse cornua gestaret . . sive fastigiatas turresi capillorum , ut apud Venetos matronae iuniores ; utque apud i nos comae lascititia ,si&EXemptilis multorum in. cornua exporrigitur , Caesariei cornua etiam ascripsit Iuvenalis , ubi ait ( Sat. 13.

229쪽

Caerata Diae stipuis Germani lumina , flavam

Cassariem madido torquentem eornua cirro tUt cornuum gloriam absolvam , superest nomia nandum Cornucopiae , quod a sane perantiquum est effusissimae liberalitatis, signum: . Horatius ad Iccium scribens de felicitate , quae Romanis O, venerat tempore i Agrippae , & Neronis , rebus adversus Armenios optime gestis, inquit id. x

Italiae plino diridit copia cornu . Pingitur autem cornu illud recurvum, repletum frugibus excellentioribus, quae abundantiam , &fertilitatem significarent. Imaginem eius ita minimis frequenter reperimus , dum illi aut ubertatem , aut Pacem , aut aliam quamcumque Rei commoditatem exprimunt , ii quomodo. videre lucet in nummis Antonini , Hadriani , Septimii , aliorumque Imperatorum , Item in Inummis Iuliae , Paulae , Marciaei Severae , & aliarum clarissimarum Heroinarum . Utrum vero cornu illud ad filiam Iobii , cui nomen Cornu - stibii. an ad cornu Amaltheae , aliamve originem rhferendum sit , alii expendent . Cum igitur ex hisce omnibus liqueat multo in honore apud veteres fuisse cornua , ut non solum tanquam praeclara animalium arma haberentur i, & ornamentum , sed . etiam Regibus , Diisque decori essent, & ab iis gestarentur , ut potentiae , Coronae sDiuitiam brum Cooste

230쪽

ronae , ac splendoris sumbolum . atque item ad alia significanda non sine gloria usurparentur hinc accidit ea in victimis auro contegi consuevisse tanto caeremoniarum apparatu , tam sinienni , faustoque ritu . si autem ( ut demum ad cornuum ignominiam deveniamus qui autem , aut quando factum k iut quod eximium olim honoesi , ac : dignitatis insigne habebatur ludibrii . contumeliae argumentum veh apud vilissimum quemque tandem evaserit si non vacat curiositis dirimere . Id certe non heri primum, aut hodie receptum satis livet ex Artemidoro, di apud quem proco puellam quam Diam UXorem mox ductulo , & ex ariete , cui insidebat, lapso ,

futurae coniugis adulterium portendi auguratur quidam his verbis o τι - γυHὴ σου πορνευσri s D ToAεγο λενoν , χερατα αJω moi res , hoc est ( ut ver-hum verbo reddatur quod uxor tua moechabitur , O , quod dici solet , eornua tibi faciet .c Onirocrit. l. II. e. II. Quae postrema verba satis indicant vulgatum illud scomma iam ante Artemidorum , qui Hadriani , & Antonini Pii aetate vixi sse traditur , in proverbium abiisse .

Quapropter nequaquam mirum est . consequutis postea seculis Andronicum Comne num Imperatorem , cornUa in miserorum coniugum ludibrium suspendere fuisse solitum , quorum toros adulterio ipse foedarat , ut narrat Nicetas , &iam vidit in originibus patriis vir ingenio , &eruditione insignis Aegidius Menagius. Quoniam vero iustum , & gloriosum est per quem profeceris Disiliroes by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION