장음표시 사용
291쪽
De Eustathiana Cl. Politi editione
T lane Homeri praestantiae argumentum tot praeclarissimi in eum interpretes , ct scholia ae . Omnibus eruditione , sapientia , re iudicio praestat Eustathius . Politi editio , ac Latina mersio ab omnibus probanda . Nulla eruditorum opera inundiae non subiecta . Triplex merus Eusathii editio . Omnibus praecellit noma editio curante Cl. Polito.stuanti laboris es ingenii sit Graeeum auctorem primitus interpretari. Grammatici nomen pro literato es philologo sumitur . Luculenta Eustat anae sapientiae testimonia . Latina Eustathii με α- 'paric tum iis qui Graece nesciunt , tum ui qui
Graecae linguae flete periti ., sive studios sunt , valde utilis . Non loquacissimus , O nugacissimur EusIatbius sed eloquentissimus , ae diligentissimus
habendus est . Iosephi Scaligeri eiusque ase clarum auctoritas Stephani grammatiei versionem improbantium exploditur , nihilque laudis Eustathiatiae interpretationi detrahere ostenditur . Alii de interpretando Eustactio cogitarune , nemo tamen aliurante Politum mersionem uuam edidit. Politi laus, qui sibi ae patriae bac praeclara editione magnam gloriam comparavit .
292쪽
Ullam plane occasionem , quae se nobis
V qqqqxit , missam fecimus , ornatissimi
auditores , quin Homeri laudes nostris hisce disputationibus ad satietatem usque persequeremur o dive enim divinam eius carmina vobis ex hoc loco enarraremus, sive qua potuimus eruditionis copia pro nostri ingenii tenuitate illustraremus , live ab imperitorum calumniis vinis dicaremus, summam ubique praestantiam eius multis ac variis Pro re ac tempore argumentis demonstrare numquam destitimus. Nihilominus illud etiam argumentum , quo inaestimabilis Homeri virtus magis magisque elucescat, puto esse gravissimum , videlicet tam ingentem extitisse doctissimorum virorum catervam , qui nullo non tempore in eo explanando desudarunt , tot schoelia & commentarios in eum Contulerunt , immensamque doctrinae segetem , qua Homericus campus beatissime exundat certatim colligere studuerunt . Hinc siquidem liquet Homericam poesin inexhaustum esse thesaurum , qui novas opes cuique effodere volenti incessanter exhibet, ita ut quo plus effoderis , plus adhuc restet effodiendum - Uis ceterm quosque sileam Homericos interpretes ac scholiastas (isquis enim Cu riosius eos nosse cupiat , eruditissimum Fabri
cium Bibl. Gm L T. e. q. ct s. consulat , qui praeter Didymum , de quo superiori disputati,
ne egimus , aliorum i qui iam pridem intercide-1unt , numerum ad triginta trea supra centum
293쪽
assurgere tradit unum Eustathium nominabo, qui iupra omnes eruditione eminet , sapientia , iudicio ; Eustathium inquam illum literariae rebpublicae lumen emicantissimum , & Ecclesiae Thessalonicensis Praesulem longe inclytum , qui doctissimis suis commentariis se quos nuncupavit , non tantum grammaticas latebras quascumque Graecae linguae studiosis diligenti cssime complanat , anfractus omnes tollit , implexatque dissicultates enodae , sed omnigenae domctrinae opes ex Homerico promptuario elicit,
omnibusque , qui velint iis citrescere , liberaliter exponit , & de divite penu suo duplo amplificat
atque exauget . Quamobrem maximam deberi
laudem doctissimo Polito in Pisano Athenaeo humaniorum Literarum Prolatari censeo , audit res , quid novam praeclarassimi auctoris huius editionem maximo studiosorum bono addita praesertim Latina interpretatione sua luculentissimis typis adornat . Quoniam vem nemo um quam quantumvis gloriosum opus est aggressus, cui non reluctentur nonnulli sive falsa opinione
occupati , sive imperitia ducti , sive livore quopiam vulgatissimo hominum vitio extimulati , nanc i psam aleam Politi etiam laudatissimus labor subire debuit . Sunt enim . qui editionem hanc Eustathii , Latinamque Politi interpretati nem tamquam legentibus parum utilem vellicant , parumque auctori suo gloriosam dictitant. Sinite igitur , auditores , ut ad Graecarum lit rarum studiosos iuvenes c quae meae sunt par
294쪽
tione. , quam mihi expendere libuit , ae tria iam emista volumina attente perlegere , inim dium afferam , simulque osticium hoc observantiae atque amoris mei erga eruditissimum Virum
persolvam , quem magistrum in philosophicis& theologicis disciplinis habuisse glorior , i
Graeca . vero addiscenda lingua ad paucos men
ses discipulum ; post quos per se ipsum c quo
est ingenio atque industria ad Graecae eruditi nis fastigium pleno gradu contendere potuit , sic ut inter viros Graece peritissimos iam conspicuus digito monstretur, magnamque nominis celebritatem tum apud nostros , tum apud exteros sibi comparaverit . Neque vero ab instituto meo Homerum vobis illustrandi hodierna dispintatione me desciscere putate, auditores; qui potius dum de iis, quae Homerum tam prinxi me attingunt, dissero, de Homero ipso me vobis disserere arbitremini . Eustathium anno aerae Christianae circiter ducentesimo supra mibaesimum floruisse , magnum Ecclesiae Constantinopolitanae fuisse Diaconum , Oratorum magistrum , libellorum supplicum praefectum , dei, de Thessalonicensem Archiepiscopum notius est,
quam ut vobis a me enarrari exigat . Doctissimum vero fuisse, virumque eloquentia atqu eruditione summum , etsi tot inclyta magnorum virorum testimonia non extarent , hae uberrimae in Homerum ma ex ra, , hi locupletissimi commentarii satis superque probarent & testa
295쪽
rentur . Tribus editionibus in vulgus iam emissios commentarios hosce comperimus , Romae primum , deinde Basileae sed in epitomen redactos ab Hadriano Iunio , iterumque integros biennio post Basileae . Sed harum editi, num exemplaribus ad eam raritatem redactis , ut sibi Eustathium comparare cupientibus vel
grandiori numerato pretio vix prostaret , nonne id maximum haberetur literatorum incomm dum p Cui incommodo opportune succurrere magnanimo consilio suo optimus Politus noster meditatus est , novamque editionem dare , quae splendore , elegantia , rerumque adiectarum coepi a ceteris omnibus anteiret . In quo non mi nus animum hominis quam doctrinam mirari decet , auditores , qui facinus tam diuturni laboris , tam multiplicis dissicultatis , tam ingentis sumptus non expalluerit . Nam cum Graece ad haec usque tempora tantummodo loqueretur Einstathius , Politus &. Graece & Latine loquentem dare nobis pulcherrima editione sua voluit. Non facile sibi persuadeant ii , qui Graece nesciunt, quales labores devorare , qualia studia subire , quales vigilias perferre illum oporteat , qui huiusmodi Graecum auctorem tantae molis , tantaeque prolixitatis Latine vertere aggrediatur. Non enim Graece vertere idem esse putetis,
atque hisce vernaculis linguis , exempli gratia Gallica , Anglica , Italica scripta volumina in terpretari . Graeca lingua nodos passim offert paene inextricabiles , qui crucem interpretibus
296쪽
figunt , quibusque evolvendis vel summi viri saepe caput stabunt , vivosque rodunt ungues & quandoque genuinam dicti sententiam non assequuntur ; hinc plures interpretum hallucina tiones & lapsus . Graecas locutiones acres plexumque , pressas , subtiles , concisas alia lingua ac maxime Latina probe reddere laboriosius opus est , quam quis inexpertus animo fingat. Nonne igitur meritissimo Polito , qui primus acri
ter intendit animum , ut Latine conversum auctorem hunc in lucem daret , maximae agantur gratiae, eiusque virtus summis laudibus evehatur pCum praesertim tam perspicuam , tam diligentem , tam disertam , tam elegantem interpretationem elaboraverit , ut Latinam concinnitatem, cum Graeca certare fecerit ; cum tot notas domctissimas addiderit non ad putidam eruditionis ostentationem invectas , sed ad rem apprime facientes , tum suas uberiores , tum Salvinianas pauciores ; cum eruditum aliquod opusculum, quod Homerum respiciat , tamquam bonum au ctarium singulis voluminibus adiiciendum duxerit ; cum tot menda , quibus priores editiones scatebant , correxerit ; cum tot depravata loca sapienter restituerit ; cum uno verbo abs
lutissimum Eustathium , seque ipso longe meliorem in medium protulerit . At , inquiunt, nil aliud quam grammaticus est Eustathius .
Quantum igitur utilitatis literariae reipublicae allaturus sit , quantumve laudis promereatur , qui grammaticum scriptorem Latine verterit e
297쪽
Verum , qui haec opponunt , noruntne quid grammatici nomen valeat Quamquam enim snos in trivialem ludum , velut in pistrinum n, men hoc detruserimus , sciant velim grammaticum Graece nihil aliud plane sonare , quam literatum Latine . idemque esse ac philologum,
teste Suetonio. Duplex est ars, auditores I gram malice una , grammatistice altera , quas nor
oportet confundi . Haec videlicet nil aliud dincet , quam recte legere , scribereque ; quamoborem qui eam profitentur , grammatis ae si ve lit ratores proprie vocitantur ; illa vero facultas est nobilissima , quae non solum in verbis explicandis versetur , sed longius progreditur , & quilquid a poetis, aliisque scriptoribus pertractatur, exponendum suscipit , & per omnem doctrina.rum ambitum libere excurrit , quique eam prinfitentur , grammatici sive literati nuncupantur. Quapropter iure optimo de grammatica disciplina testatur Fabius ( l. i. e. q. eam plur baser in recessa , quam in fronte promittat. Cum igitur grammaticum dicis Eustathium , literatum virum intellige longe eruditissimum , longe disertissimum , multiiugaque , ut Vossius ait . doctrina excultissimum . Merito sane Hadrianus Iunius alpat AMA a vi , idest copiae cornu Eustathianas ii Homerum Tarum inscripsit . Interpres siqui.dem est, Maiorani iudicio. Homeri doctiplimur, philosophax acutissimur , theologur religiosis imus , qui
sensus abditor eruit , speciem omnem deforavitatis
sergit, arcana sapientiae di pietatis aperit . Ia
298쪽
IN HOMERUM. 2srprimisque id agit, ree quam philo sopbiae partem a
si ii, poplicia occultatam ignoremus . Incredibi est memoratu , quantas opes Graecae Hoquentiae , quantos thesauros omnium disti inarum expromatist in pro gom. ) Sed neque Michaelis Pselli testimonium est praetereundum , quo eloquentiae &eruditionis laudem maximam Eustathio tribuit tU; illum etenim recam intelligentiae appellat , gratiam elocutionis , muclum voluptatis , sapientem Calliopen , eamdem semper indolem ingenii . At siquis , aiunt , Homerum Graece loquentem imtellectu assequatur, is multo magis Homeri sch Iiasten , ubi sibi opus fuerit , in Graeco fonte consulere poterit , voletque . adeo ut Latina ipse interpretatione nequaquam indigeat . Graeci vero sermonis ignaro , Homerumque Graece lingere non valenti , quem usum afferat Latina Eustathii interpretatio p Non parum quidem ponderis inesse huic oppositioni censuerunt non nubli ; si tamen recta iudicii lance perpendatur . levem ac futilem , nulliusque momenti esse comstabit. Cur autem & Graece nescienti nulli M. re usui Latinam Eustathii interpretationem diacemus , cum sicut ad consulendum Homerum Latine versum aliqua interdum literaria necessitate is etiam , qui Graecis literis non studuit , compellitur ; sic quoque ad commentarios Eustathii adeundos necessitate consimili possit u geri p commentarios praesertim tam celebres s
299쪽
tam uberes , tam doctos , tam universa scientiarum omnium , historiarum , & fabularum supeblectile locupletes ; in quos praeter ea, quae ipsemet doctissime observavit , ex aliorum scholiis ad ea tempora in Homerum elucubratis quidquid boni potuit , collegit , & congessit . Ex
iis vero , qui Graece sciunt , quam paucos , Dii boni , reperiamus , qui per seipsos omnia e fonte Graeco haurire possint , omnia per seipsos
concoquere , omnia per seipsos assequi , quilia uspiam cespitent, uspiam impingant, uspiam niaritent i Credite , auditores , vel summis in Graeaca cognitione viris versionem interdum consuletis
re & iucundum est , & perutile . At esto , sutrimi viri nil Eustathii Latina versione opus haebeant ; ii certe qui vel leviter , vel mediocriter Graecis literis sunt imbuti , quorum numerus longe frequentior , opus habent quam maxime , sibique rem omnino gratam utilemque is
praestitisse dicendus est is , qui ad Homerum perfecte intelligendum interpretem tam insignem ,
scholias en adeo sapientem Latine ConvErium sediderit . Quibus enim Graeca omnia consectari non licet , cursimque scriptorem Graecum perlegere , eorum studium identidem Latinae versio.nis subsidio levandum est, recreandum , provem hendum ; dum enim Graeca cum Latina interis pretatione conferunt , & Graece proficiunt , &animo non contabescunt. Attamen non deest,
urgent, qui loquacissimum , ac nugacissimum interpretem tuum istum Eustathium, ut pote minum tissima
300쪽
iissima quaeque scrupulosius consectatum , appellaverit . At hercle mera calumniandi obtrectanis dique libidine , cum fere omnes literati viri, quibus cor sapit, modestiaque condecoratam doctrinam sibi asciverunt , non loquacissimum , sed eloquentissimum , non nugacissimum, sed diligentissimum verius praedicaverint . Sed adhuc Eust thianae versioni detrahere conantur Iosephi Sc ligeri , Gronovii , & Casa uboni auctoritate , qui similium scriptorum interpretationem uisi sunt improbare . Cum enim Claudius Salmasius Stephani Bygantini Lexicum geographicum , cui ti tutus esνnea cum versione & animadverfionibus edendum aliquando in se suscepisset , ab inutili eiusce versionis labore deterrere hominem literis ad eum datis non dubitavit Iosephus Scaliger. Quomodo , inquit , alia interpretatio Latina e diaguitate adiici posse non video . Meliust tibi consultum fore eredo , si hoe labore supers et derit , ex quo tenuissimur ad imperitos , nauus ad doctiores fructur , ad te mero nulla gloria promentura sit. ( ep. i s. Quo respiciens Iacobus Gro- novius : Vehementer, ait, mihi placuit sententia Ios phi Scaligeri negantia se videre , quomodo e dignitate Stubabo aliqua interpretatio posset adiici . Unde quoque Salmasium novimus consilium mertem di huius sexiet , quod antea formaverax abiecisse , es plane bane laborem non dubitavit suprema.
caneum vocare maguus Cafaubonus . ( Exercit. de
Dodone pag. gr. Hinc igitur colligunt , quod sicut supervacaneus erat iudicio doctissimorum s