Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ORATIO IVES quod ad maiorum nostrorum praestantiam sin gularem demonstrandam appii me facit , omittere in praesentia nequaquam possum notum licet ac pervulgatum , videlicet olim ad Bonifacium Octavum Pont. Ma X. a duodecim totius orbis potentissimis principibus totidem missos oratores a singulis singulos patria omnes . Florentino; . Quam rem Pontifex ille vehementer admiratus quintum in rebus humanis elementum Florentinos esse ueluti e tripode effatus est . Potestne , Deus im- moi talis i quidquam ad nostrae urbis laudem

magnificentius dici , aut excogitari Sed potestire senui quidquam turpius , atque ignominiosius vobis opprobrari , adolescentes , si pro ingenii vestri praestantia tantam gloriam non aemulemini p Neque enim putetis a maioribus vestris glotiosissimis quidquam ad vos gloriae derivari posse, nisi in eorum imitatione versemini. Stultum namque est maiorum opinione niti , &in eorum gloria conquiescere , perinde quasi possit quisquam a labore alienus magno a mai ribus labore partam gloriam sibi ipsi vindicare Quinimmo existimate vobis ab eorum vestigiis

abeuntibus nomen illorum probro fore maximo,

ac dedecori . Quid enim Florentiae ortos esse iuvet, nisi tales vos exhibeatis, quales qui Fl rentiae orti sunt, esse deceat Equidem sic statuo; non est humanus , qui sit insolens literaturae ;non est homo , qui sit expers philosophiae ; non

est Florentinus , qui non ilia ardua conetur.

Quapropter ad eamdem celsissimae , ac vulgo

332쪽

inaccessae sapientiae lucem , ad quam maiores vestri oculorum aciem intenderunt , hanc patriam fore vos exploraturam , quemadmodum y aquila pullos suos experiri fertur , animo vobiscum fingite , adolescentes , Ut QVotum OcUlos connivere senserit , abiiciat tamquam adulteri-Nos , qUorum vero acies firma contra steterit,

educet & recipiat ut legitimos , & suos . Enitendum proinde vobis est , ut huius aquilae videamini generosa proles fuisse , non pulli degeneres , atque eiecti . Si qui autem vestrum sunt,

quos ea . quae attulimus . algumenta non fle-Aant . sed in suo adhuc literas non consectandi proposito obfirmatos teneat ignavia , nonne patriam hanc iusta ira , ac dolor impellat , ut acres in eos querimonias effundat p Eam igitur ad hunc plane modum illos increpantem exaudire mihi videor. Quousque , adolescentes, meum vos genus esse gloriamini, aut potius meum vos gemnus esse obliviscimini R Quid profuit tanto ingenii acumine vos esse instructos . tantamque illustrium exemplorum segetem a maioribus V bis relictam A Cur turpi hac vitae mollitie , quae corrupto aevo veluti pestilens lues tam late se pit , generosam indolem vestram corrumpi finiistis p Num vos virilis dignitatis poenitet , quandoquidem in feminarum ignominiosam imbecillitatem paene abitis p non profecto sic adolescentiam exegerunt suam maiores vestri , qui otium atque ignaviam malorum omnium radicem aversati laborem alacriter amplexabantur , ac perpru-

333쪽

ORATIO IT

Viscere literarum amore ab ineunte aetate visi sunt. Vos autem scitulos intueor , ac delicatu los laborem omnem refugere , nihili virtutem a facere , & sive fastidire literas , sive extimo tan tum modo earum cortice contentos esse. O comis mutara in deterius tempora i O perditos certe ,

mores t o corruptam disciplinam i Siccine Flo rentinam iuventutem a studio ad libidinem , aliteris ad nugas , a sapientia ad stultitiam esse traductam p Siccine tam prorsus frontem vel prinstituistis , vel amisistis , ut infamiae metu aliquo non vellicemini p Aut igitur inertiam hanc vestram abiicite , aut mei iam vocitari desinite . Si ad hunc modum cum ignavis adolescentibus conqueratur patria , nonne eorum ignaviam tuastissime carpat, ac sugillet 3 Quamobrem ne committite quotquot adestis iuvenes , ut salutares patriae voces aures vestras praetervolent, inque auras inutiliter evanescant ; sed quod vel convicio extorquere a vobis doctrinae studium connititur , ultro atque alacriter exhibete , magnosque animos ad sublimiorem literaturam conacipite . Sellulariam vero ( ut Apuleii verbo utar aeque protritam doctrinam imbecillimibus dereia linquite , vosque pro vestrorum ingeniorum no bilitate ad eam , quae penitissima est, & a vulgo secreta , aspirate . Cuius cum Graeca lingua sive caput sit , sive manus dextera , hanc vobis omnino asciscendam ducite . Quanti enim doctrinam faciatis vel capite minutam , vel dextexa manu mancam ' Sed de linguae Graecae itin

334쪽

d o in praesentia satis . Acrius enim vos ad i, lud exstimulabimus . cum propediem HomeIicas nostras dissertationes resumemus . quas vobis imterim condicimus, & frequentiam vestram, quam praeteritis annis pro vestra humanitate nobis exhibere consuestis , hoc etiam anno vehementer Iostramus. Graecae vero Grammatices leges, si quid habent implexum , iis qui opera nothra uti v lent , domi, ut moris est nostri , enucleabimus. Sed iam colorem illum diluere opus est , quem complures ignaviae praetexunt suae. Cum enim excusationem specie bonam , intus falsam afle- Iane nisi refutavero , in errorem facile pertris cturam fore plurimos scio. Aiunt enim se ideciliterarum studio animum non adiungere, quod a literis non opes, non honores amplius PI

fluant . sed negligi iam , & haberi despicatui ,

rerumque inopia laborare , & tantum non fame enectos perire , qui literis totos se addixerunt: Quid vero si emolumenti nihil a literis provenire concesserim , putatisne iccirco a crimine vos absolvi. si eas minime consectemini J Etsi enim quaestuosae non essent literae , etsi nulla conferrentur literatis hominibus munera , cum tamen voluptatem tantam , tantamque dulcindinem animo pariant , si quis rem recte velit aestimare, lucrum omne , quod ceterae insulsae artes , atque instituta afferunt , prae tanto bono sordescat . & vel Croesi opes . regnumque pro nihilo habeatur, necelle et . Uerum non ita res habet, adolescentes , steriles omnino muneribus

esse

335쪽

ORATIO IV

esse Iiteras , omnique emolumento vacuas . Non omne prorsus ad bene sperandum literatis viris deiectum est signum . Vix etenim unum aliquem reperire est vel summum doctrina , vel , saltem non contemnendum, qui si doctrinae prudentiam adiunxerit , vel honorum luce, vel vitae subsidiis , & commodis caruerit. Insignis namque doctrina , solidiorque sapientia quae admirationi omnibus est , patronos plus minus quavis semper aetate suis comparavit ; qui sibi gloriosum ducant

eos fovere , protegere , tutari , Curareque Ut hinnorifica ipsis munera , splendidaque stipendia attribuantur. Quae cum ita sint , agitedum , opti-.mi iuvenes , . expergiscimini , Consurgite , ignaviam omnem excutite , metum omnem abiicite . ac tales in literarum studio vos non inveniri erubescite , quales & ingenia vestra , & maiorum , exempla postulant, Iniuriam hanc vobis ipsis inferre nolite, ut dum ceteris ingenio praecelli tis , literarum. pariter gloria non, praecellatis Tantum vero absit, ut a maiorum exemplis desciscatis , ut eos Potius anteire praeclara aemu-. Iatione connitamini, & quam patriae claritudinem illi contulerunt , industria vestra multo

336쪽

HABITA FLORENTIAE PRO SOLENNI STUDIORUM INSTAURATIONE ANNO MDCCXXXVIII.

Studiosis adolescentibus non multa molamina ,

s jed scriptores doctrivarum principes

legendos esse . s

Ultiplici librorum lectioni assiduam , ac

diligentissimam eos omnes navasse operam , qui in doctrinae , atque eruditione eminere supra vulgus voluerunt,

notius est quam ut verbis explicari indigeat , ornatissimi auditores , Nihilominus siquis aliqua sibi proponi cupiat maximorum hominum, qui id egregie praestiterint , exempla , . duo sano omnium celeberrima , ac nobilissima lassicer posse putaverim , Catonis filicet , , & Plinii. Diligentiam siquidem Catonis , atque in legendo. assiduitatem commemorans Cicero , illum quasi quemdam librorum helluonem habitum esse tradit & vel in ipsa curia , cum Senatus Cogem retur , siquando maturius venerat, lectione non abstinuisse. Plinius vero naturalis historiae conditor tam avide libros perlegebat, aut legente3 a diebat, ut & cum ambularet, & cum veheretur, . . Tom. II. O o &

337쪽

anagnosten audiret. Cum autem Laec ita se habeam siquis modo , auditores , tam praeclaris exemplis propositis, multiplicem nihilominus huiusmodi isbrorum lectionem non solum non prorsus approbliti t. sed etiam eliminari, & reprehendere videatur, multumque ex ea mali quandoque profluere contendat multamque labem, exitiumque doctrinae , nonne hunc absurda praedicare arbitremini , ae prope in canite ditendo Atqui ego plane is stim auditote qui id oratione mea sum hodie adolescentibus studiosis , acrique ingenio praeditis inculcaturus, sibi nempe in tam varia effraenataque librorum lectione esse . abstinendum , siquid magnum in doctrina praestare velint Quoniam vero plerosque u

strum advertam met. statim Commurmurantes a dire Chii video titamquam neque recta, neque

utiliat, ad la dicendum o proponentem , rogo vos atque obsecro, ut si quis iurgiis me convellere praesto siue , , talarimet cohibere se velit . dum scopum, quo mea collimat orario , probe cognoscatis Quandoquidem igitur ast recurrentis anni-ostudia ( quae, meae sunt partes ingenuos adolescentes solanni cohortatione acuere debeatnatque inflammare , consideremque ingentosissimos osque nostra hac aetate intempestivo cuiusdam praecocis eruditionis desiderio ad complures di vestasque libellos eruditionem quidem multam, sed indigestam convehentes imprudenter abripi s vernnovero scriptores optimos, ac praecellen-

338쪽

3 sitissimos non parum ab ipsis negligi , rem uti, lissimam me praestiturum duxi , , si malo huic, quantum in me est , pecorierem , tantamqu ad tot libros evagandi licentiam refraenarem . od ut ex sententia succedat , illud oratione mea ostendendum suscipio , adolescentibus in doctrina tironibus: non multa volumina legenda , sed scriphoreis doctrinarum priveipes assidua lectione tere M. Favete auribus , favete animis , auditores g quod ita tamen a uobis petimus , ut non solo benevolentiae studio , .sed gravissimis rationum , quas afferemus, momentisi, id quod Proposuimus , expendatia . Absit vero , ut aliquis maligne putet me quidquam de aliete recentio rum libris, quorum plurimos & doctissim i, Nutilissimos in lucem editos esse uligo latem ised studiosorum adolescentium bono considentes, potivati ipsis legenda esse statuim veterum . inlumina , quam recentiorum , , , i γ o

dieminem esse, Puto, qui non irascam , si videat aliquem domum extruere meditantem , priusquam de fundamento probe locando cogi, tet , sine velle parietes exeitare , sive tectum imponere , sive varia copiosaque supellectile ii, lam exornare . Non hunc acriter obiurgavi iquae tua, dicet, isthaecos insania Pone priue stabile fundam nium, cu domus firmiter innistatur . Hoc enim omisso quidquid deinde ex .eium per te fuerit, misere corruat neeesset est. Quid de infectore , qui . lanae purpureiam Liam rem inducturus, nou prius eoliaribus latiis ea

O o a curet Disitiam brum Cooste

339쪽

tyr ORATIO T.

curet imbuere, quibus necessario paranda est, atque intime pervadenda , ne color ille extimus evanidus langueat , sed plene perfecteque colluceat p Regiam itidem mensam instruere M lenti si nil aliud cordi sit , quam multa undiaque condimenta colligere , de comparandis veroe scis , quibus epulae conficiantur, parum sit sinlicitus , nonne ridiculum sese praebeat , atque

helleboro indigentem p Sexcenta alia id genus exempla mihi praesto snt , si complura Socratis

more Congeret e velim . Quod enim in tranquiblis undis evenire cernimus, ut cum iniectus lapillus centrum effecerit , alius super alium ci cuius excitetur , id mihi plane hic quoque accidit , disserenti. Ubi enim se mihi primum exemplum, obtulit , alterum statim in mentem venit, mox tertium , deinde aliud atque aliud supervenit. Iam vero quid aliud , quaeso , faciunt iuvenes illi , qui quoscumque libros prout sibi libuerit legere malunt, quam principes in doctrina scriptores , in qua excellere cupiunt p Quae doctrina , Dii boni , extiterit illa , cui validum

fundamentum non subsit p Quem bonum eruditionis colorem animo combibant , dum solum lavem quemdam sive fucatum , sive dilutum , ac vix summa in parte haerentem aspergunt Quis solidus ac menti alendae aptus cibus , qui nulla ferme nutriendi vi praeditus quibusdam solummodo condimentis inanem saporem creantibus abundat p Itaque bona , ac firma ponenda sunt studiorum vestrorum initia, adolescentes, si opus

340쪽

literarium , doctrinam videlicet in vobis probe

formari vultis , & ad immortalitatem nominis assurgere . Huiusmodi autem initia , credite Iuvenes , non nisi a paucis scriptoribus haberi possunt , siquidem eminentia cuiusque operis a ctissimis temporum claustris circumdata . Quod si velimus exemplis confirmare , nonne apud paucissimos quos maximis mentis viribus , ac singulari iudicii solertia'a se instructos aequus amavit Iupiter . quasi depositam invenies artis oratoriae ac poSticae eminentiam , idest acre robur illud nervosque cum nitore minime asci titio , sed candida quadam elegantia mirifice coniunctos pQuapropter ad alios evagatus eam frustra expetes , ac requires. Nativam similiter nobilissima. Funi linguarum Latinae, atque Etruscae Prinprietatem absolutissimam norunt omnes intra seculum illud contineri , quod ab auro nomen ducit , extra quod etsi complures alii non tibi deerunt qui multa cum laude scripserint . nullum tamen habere poteris , qui cumulatissimam

beati seculi illius laudem attigerit. Si quis igitur

ad summum aspiret sive oratoris, sive poetae gradum propius accedere , vel etiam , si Diis placet, illum tenere : squis linguas illas perfecte callere , dictionemque puram , atque illibatam consequi studeat, succo illo primaevo, quo scriptores illi insignissimi pleni sunt , alatur necesse est , ut in eius paulatim vires sanguinemque transeat . Puerum animo fingite , auditores . qui panem, ueA:p ta aer medullam hominum aptissime

SEARCH

MENU NAVIGATION