Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

canicas exercitationes auspicamur, vos etiam eXacuam , & ad gloriae verticem conscendendum admotis veluti facibus impellam . Ne sitis literarum mediocritate contenti , satagite , ut summam doeti inae gloriam vobis comparetis , Contendite , ut de vulgo semitariorum literatorum emergatis . Ad ea , quae prima in doctrina sunt , accensis animis properate , in ardua Conamini , magnanimo nisu supra alios , qui segniores sunt , vosmetipsos attollite ; uno verbo ramicertistimam gloriae legem vobis proponite

Semper praesare , atque aliis praecellere Dan.

Sed iam vos. me interpellantes , rogantesque audire videor ; ecquid tandem vobis faciendum praecipiam , ut supra alios doctrinae laude eminere possitis . En viam plane regiam , si velitis insistere , vobis cum Horatio commonstramus :

- --,-- 'r exemplaria Graeca Nocturna versate manu , versate diurna .

Credite, iuvenes , Graecarum literarum studium, Gr-ecae linguae. cognitio , selectiori , solidiorique doctrina quaepiam vos imbuet , singularem quampiam vobis laudem , gloriamque conciliabit & vos eximet e turba . Nobilissimarum

quidem studia disciplinarum , & illa vobis esse

-Disit illos by Coos e

52쪽

maxima cum attentione excolenda praecipimus,

sed nisi cum iis linguae Graecae studium coniungatis , vix sperandum aliquid vobis eximiae claritatis fore accessurum . Iam vero de huiusce linguae necessitate , quae omnes urget , qui qualibet in disciplina , quavis in scientia velint eminere , alias memini tum validissimis argumentis , tum gravissima doctissimorum hominum auctoritate me disserere, & nemo est , si literas .verea norit: , quh illam inficietur i, ut s quis hanc longe insigniorem sapientiae amplitudinem, quam affert Graecae linguae cognitio , non almittat , iudicio , & existimationi suae , nomGraecae linguae laudi detrahere videatur . Quapropter in , Praesentix iam iis. , qude ii saepivit almei disputata sunto; iterandia vi eademque , malunt vi repetendas crambe prudens abstineo . Illud. tantummodo diceroe non comittam , unam ex

multis caussis , cur qui Graecae sciunt , supra alios in doctrina excellant , illam esse , quod

Graeci i scriptores , , quos u. evolvunt, , , intime degustandi; bde animor eombibunt c, quod 'bfaceret, nequit is , qui versos in aliami linguam perlegit fortes omnes sunt , laeti h& alacres , &pleni sanguinis , & coloris ; quare qui e rum assiduae lectioni impallescere consueverunt, similiter atque illi , animo concipere discunt , prudentiamque illam , & iudicium in scribendo,

aliaque praeclaras , quae apud eos demirantur i,

etiamsi ingenio ipsi utantur imbecilliori , ad se pertrahunt , sibique faciunt peculiaria . Quidam

53쪽

DIS S E RTATIO XXI.

agricola ( ut sermo est deformi facie veritus, ne sibi consimiles liberi gignerentur , hoc remedium commentus est ; domi imagines egregie formosas collocavit ; in eas molem aspicere quam minime conniventibus oculis iussit . Ita de s e quam pulcherrimam prolem propagavit . Ad hunc plane modum & vobis continget optimi iuvenes ; si namque ex Horuit praecepto exemplaria Graeca , quibus ceterarum 'nationum seriptores omnes , fasces, stibmittunt nocturna , diurnaque manu versetis , & in ea indesinenter intueamini , vestra eluditioi .ad illinrum praestantiam proxime accedet , i vestra scripta illorum succo bene vigebunt, pulcritudinem illorum . restienti , vosque ceteris . eminentio min doctrinae laude constituent'. Conti ab vero quemadmodum aquila pullos suos ad Solem de plorat , uti quos fixis , & immotis, oculis: fulgi rem illius non posse aspicere: senserit . , . a ite abiiciat tamquam adulteii nos , isic animo fingite optimi iuvenes. literariam famam Vnon humilem

illlim l dico volantem de demissius , sed sublimi,

rem alteram , quae celsissimo volatu ad coelum usque videtur, eae tolli l, nunquam pro suis vos esse admissuram , tubisque aureis nomen vestrum concelebraturam , nisi ad Graeci sermonis radios non conniventes viderit , Graecaeque . literaturae

apprime peritos novelit . At duo sunt , quae veluti quaedam salebrae plerumque studiosis iuvenibus opponi , atque obstare videntur , eosque a Graecis literis remorari s nulla , vel certe levissima

54쪽

oissima ijdies lucrum aliquod e Graeca literatura referendi , frigidusque timor gravissimi taedii, ac laboris , quem in illa perdissicili addiscenda

lingua se putant subituros . Equidem fateor , auditores , iis de eximia in literis laude reportanda desperandum , quorum animis Cogendarum divitiarum cura inoleverit . Ossicit enim quam maxime sapientiae incrementis aviditas augendae rei , & animi argumentum est plane illiberalis,& ad veram laudem consequendam ineptissimi; quod etiam Venusini Uatis auctoritate probare possum , qui Graecos poetas cum suis Romanis conferens , hosque ab illis longe superari sentiens , id ex eo provenire putavit , quod scilicet Graeci poetae non solum ingenio , & elegantissimae linguae rotunditate praestarent , sed quod etiam non aurum , non divitias appeterent , sed soli laudi inhiarent ;

aiis ingenium , Graiis derit ore rotundo Musa loqui , praeter Iaudem , nullisa amaris contra Romani iis artibus imbuendos puerosi curarent , e quibus multum emolumenti , atque utilitatis referrent , ut exempli gratia arte illa, quae longis rationibus in centum partes aes diducere docet, quaeque Arithmetica nuncupatur,

Ubi vero haec narravit, indignatus subdidit

-- ---- At haec animos aerugo , ct eura peculi

Cum semel imbuerit , speramus carmina fui Posse linenda cedro , O levi servanda cupressi r

55쪽

s DIS S E RTITIO XXI.

Neque vero suspicemini , o iuvenes , si doctri. nae laude emineatis proventus vobis defore ad vitam honeste sustentandam necessarios. Liter tis viris, magnamque in doctrma nominis celeis britatem adeptis , si visibi cum doctrina. prudenti simul adfuerit , vitae subsedia , & commoda vias umquam defuisse reperiemus . Insignia enim , doctrina , solidiorque sapientia , quae admi Latio ni omnibus est , patronos plus minus Uavis semper aetate suis comparavit ; qui sibi: glorio sum ducant eos fovere . protegere , t aut ri'. cur Xareque , ut honorifica. ipsis munera, , , splendi

daque stipendia attribuantur . Hactenus Rosilit venes nostra compellavit oratio , quibus cum fortuna , novercante domi res tenues i & curi

sit: supellexussi de vict sibi parandou cogitent di

profecto. parcendum est . At qui bias sum t . sanguia is claritate optari, affatim benignat sori a suae

peditavit , si I teraru in studio teneantur . & ad literariam gloriam asyirent' ( nani' ceteros , qui deliciis, atque otio diffluunt, & genetis splendorem ignaviai vitae' commaculanti, inon curo quamnam: sibi possint . praetexe te excusationem, si linguarum Latinae , , Etruscaeque studio , studio item Gnobilissimarum disciplinarum , quibus sedulain navant operam , Graecam linguam , , quae totius eruditionis caput est , non coniungunt Certe ii non Graecam linguam negligere deprehendentur , quod nequaquam est quaestuosa , nam neque cetera studia ad lucrum respicientes excolunt , sed solum ad honestarn animi

56쪽

voluptatem , & ad nominis sbi famam comparandam . sed si ita res habet , cur , o generos , ad Graecum sermonem animum non appellitis , sine quo veluti necessatio instrumento neamo ad ullam rem satis illustrem possit accedere , quique non solum longe ampliorem v v iucun diorem sapientiam ( quod alio sermone, e pro ita olim docuimus 3 sed & ad summum usque gloriae verticem devehet verum audio iam illam alteram a sobis iterum in medium afferri excusationem , qua vosmetipsos tueamini, maximam videlicet huius addistendae , linguae dissicultatem , pro qua nimis vobis desudandum

esse metuitis . nimisque molestos ac diutut alahorea pstfetendos . Quid autem si dederinta Graecam linguam arduam esse , & in altissimo praeruptoque monte sitam p Quis ignorat nemunem sine i labor et , sine vigiliis pervenire posse ad ea , quae nos a vulgo separant , & a popinio p Sedrafortasso non ea est Graeca tingua , quam vobis animo fingitis . optimi adolescentes , non ita salebrosa , non ita perceptu di ilis, non ita vepribus undecumquo obsepta . Maicut Cato Censorius movecta iam lanectute eam sibi eomparavis , quod Cicero de senectuse tradidit . Romae apud sequi rem sexum Graecae Iiriguae eruditio olim stansiit in iugum quoet hci da

Ovidio eognoscimus , quiri suadet rae m. - povilla gratam facturos amantes , si ductum ilinguatum,

57쪽

io DIS S E RTATIO XXI.

Profuit & linguas edidicisse duas .

- . . .

Nonne vero multi docti viri , ut Picus , Bellar- minus , aliique brevi temporis tractu linguas, quae dissiciliores vulgo habentur , sibi adsciverunt 8 Quid de Plauto p qui dum molam versat , & fabulas festivissimas scribit , Punicum sermonem , non hercle Graeca lingua multo faciliorem edidicit p Quid de Mithridate Ponti , ac Bithyniae rege inclyto p Nonne duas & vi. ginti linguas percalluisse fertur . in quibus tum

Graeca , tum aliae , quae vulgo habentur diff-cillimae , recensebantur p Plura alia exempla, quia notiora sunt , praetermitto , ne ii vestras aures obtundam nimis vulgata , atque exculcata obtrudendo . Multa etiam huc afferre possem ex iis , . quae olim Italice differui ad linguae Graece facilitatem demonstraudam , non Certe qualemcumque ( nam dissiciliorem esse vernaCulis hisce linguis puta, Gallica , Hispanica , aliisque similibus ultro fateor ) sed contra quam replerisque creditur , qui humano ingenio prope inaccessam faciunt , atque insuperabilem , ised quoniam orationem illam publici iuris fecimus, ad eam consi endam , si lubeat , vos remitto , adolescentes . Illud solum in praesens denuo assirmabo , quod & alias assirmavi saepius , si quis vel mediocri praeditus ingenio duas diei horas , vel , salte in unam nullo intermisso die Graeco studio impenderit , fore , ut ad iustam eius linguae cognitionem duorum , aut triu'

58쪽

annoruin exacto curriculo certissime perveniat , praeseitim si in eo diligens insuper ruerit , ut succisvis horis , & inter otiose deambulandum , nominum quas dicunt declinationes , verborumque coniugationes iterum ac saepius secum ipse repetat , & unoquoque die quatuor , aut sex primigenia Graecae linguae vocabula memoriae Committat , ex quibus celeia quaeque pullulant,& quae in studiosorum commodum brevi collecta libello circumferuntur. Plerique enim quod oscitanter , at remisse Graecum studium peragant , & Apelleum praeceptum , nulla dies sine

linea , sibi servandum non proponant , aut fundamenta non probe iaciant , & stabiliant, Graeci sermonis scientiam nequaquam superstruunt. Itaque cum neque lucri ratio , quod ex Graecis literis minime profluere querebamini , neque rei dificultas , quae profecto tanta non est, quantam animae conceperatis , ab ignaviae culpa

vos absolvat ; quid statis ornatissimi adolescentes pquid cunctamini p quid non expergiscimini pquid Graecam linguam omni animi ardore non expetitis p quid in eius studium toto pectore non incumbitis p Quid bono , atque athletico( ut Apuleii verbo utar eius succo roborati aliis doctrinae vigore praestare , & laude insigniter praecellere non connitimini R Eia agite proponite vobis quasi lucem vestrorum studiorum habere illam ; quam si vobis asciveritis , ultro vos confessuros confido , omnia literaria bona advenisse vobis pariter cum illa ; visuros

B et que

59쪽

DISS E RTATIO XXI.

que , quod omnium fere literarum mater est beatissima . Infinitum enim theasurum illa affert studiosis hominibus , quo qui usi sunt , in omni vita laetantur . Ego quidem venustatem illius c liceat mihi disertissimi Salomonis usurpare verba sine invidia communico , & honestatem illius non abscondo . Et quamquam verear , ne linguae huiusce necessitatem , elegantiam , Pra stantiam toties edi lserendo ad studiosam iuventutem invitandam, atque acuendam, nonnullorum, qui palmam Graecis aegre concedunt , odia, atque offensiumem incurram, nequaquam tamen committam , quin . Ubicumque opportunitatem, atque etiam importunitatem nactus fuero , hanc

meam spartam adornem , & quae sunt iniuncti mihi muneris partes cumulate impleam . Quandoquidem enim militiae huius sacramentu in adiimus , capitale est decedere praesidio. Iam vero vos alloquor , vobis gratulor , inclyti iuvenes, qui Graecarum literarum curriculum me duce corripuistis . non enim possum facere , quin manus tollam , meumque gaudium , ineamque voluptatem in hac doctissimorum hominum lince palam faciam , dum vos video , tum genere, tum ingenio , tum doctrinae studio conspicuos Graecae linguae paene olim sepultae atque extinctae vitalem quamdam afflare auram . Equidem vobis in tam glorioso stadio currentibus , vocibus secundis acclamo , ut pergatis , ut non fatigemini , ut calcem ipsum contentis oculis

inspiciatis , & huic palmae nihil anteferendum

60쪽

existimetis viventibus , ac mortuis profuturae .

Ceterum si quod taedium aliquando ingruat, excutite , & vosmetipsos ad progrediendum at criter impellite . Durate , O vosmet rebus servate secundis. Servate vos Homeri deliciis , quas modo primoribus labiis delibatis , largissime perfruendis , quiabus nil melius , nil dulcius , nil iucundius humana vobis sapientia potest unquam suppedita .lle. Servate vos ceteris Graecis scriptoribus, quorum non nemo doctrina . & elegantia dexterriamus est , quorumque lectione vestrum ingenium irrigatum numquam arescet . Et quoniam sacratioris sapientiae cupidissimos nonnullos vestrum

esse novi , servate vos Basilio , Chrysostomo , Gregoriis , ceterisque Graecis Patribus Graece evolvendis , atque intelligendis ; ipsi enim per

vos ipsos tunc cognoscetis , quam vere a Graecae linguae peritis illud iactetur , nervos Gramcae eloquentiae apud interpretes plerumque su cidi , quodque in Graeco fonte generosissimum vinum est , in Latina , seu quavis alia versone in evanidam vappam fere evadere . Servate vos divinis novi praesertim foederis Literis utilius, ac profundius assequendis; nemo enim quispiam divinorum verborum sitim suam penitus explere possit , nisi in Graecos semet fontes paene ingurgitet . Animo recolite , quot labores , quot incommoda , quot certamina Troiani , Graecique

Disiti sed by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION