Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

di DISSERT TIO XXII.

liare ferme videbantur. Nam si natura ( en quihus conflictabar argumentis , quae, Ut vel Um fa- ear , non parum me labefactarunt tantam concessi celeritatem cervis , equis , alii ne huiusmodi animalibus , cur non POPVit etiam Conis cedere nonnullis hominibus p Neque Cnim confestim aliquid damnes tamquam fabulosum , quia ipse non vid illi , & quia tibi non videtur fieri Posse ; nam teste Aristotele verisimile cidi multatille vera , quae veris milia non videntur . Cum enim haec agilitas, celeritasque VX GVadam Co poris peculiati conformationi: Pendeat , CX aT-clentiori spirituum vi , ct firmioribus musculis, ex fibrix pulmonis , cordisque r bustioribus , quae anhetitum concitatum diutius ferant , si cui hominum huiusmodi conformationem ( quantum architectonica humani Corporis ratio pati, tur ) natura concesserit , quo perfectiori gradu

concesserit , hoc maiorem Celeritatem , atque

ogilitatem corpus illud praeseferre potuerit, adeo tit miraculo etiam haberi possit , uti perihibent multa exempla . Et si enim haec prodigia raro

eveniant , possunt tamen intra certos limites Eveniae , maxime cum accedat usus a pueritia, modus quidam sustinendo ferendoque corpori aptior, atque alia artificia, quibus mirum in modum aucto robore celeritas , atque agilitas crescit . Hinc accepimus Achillem fortissimum , celerrimum , atque agillimum Graecorum princi-Pem , supraque omnes animi , Corporisque viribus praepollentem ( cum enim LX eo haec no-

72쪽

stra disputatio ortum traxerit, eius eXemplum, non est omittendum ) cum ab armis otiaretur, seipsum , ac socios suos currendo eXercuisse , quo factum est , ut celerrime curreret, & praeia conium ab Homero velocitatis pedum merer tur . Hinc etiam Epaminondam Thebanum i

omni armorum genere exercitatum , corporis pernicitati multam impendisse operam tradunt. Exercebatur namque quotidie mane currendo ,

desiliendoque , vespere vero luctando , ita ut quemlibet hostem cursu assequeretur , & comprehensum detineret . Memini me similiter legere apud Salmonem ( T. T. pag. o. quod

recentiores Persae , Cum hemerodromis non

utantur , qui mutatis equis epistolas celeriter reddendas in longinqua loca ferant , complures habent pernicissimos iuvenes a pedibus , quos vernaculo vocabulo Sbatiror nuncupant, qui ut in cursorum albo describantur , ad illud currendi ministerium prius probandi sunt . Probae.tio autem consistit in eo , ut tredecim , aut summum quatuordecim horis ab ortu Solis ad occasum numerandis centum , ac duodeviginti millia passuum currendo expleant . Quod ut exequi valeant , cum vix pueruli reddere . voces sciunt , & pede certo signant humum , eos in

cursu e Xercent parentes ; nam plures . familiae.

v ustum inde unice sibi comparant . Sic, & Tin . carum Sacerdotes, quos Dermiser dicunt , a te. neris unguiculis edocti choreas quasdam ducunt, in gurum tanta corporis pernicitate , ut non . . Tom. II. D citius

73쪽

citius figularis rota circumagatur , adeo ut fae ciem eorum in illo circuinactu nota solum imspicere , sed ne vix quidem agnoscere liceat ;cumque ad multum temporis perdurent , nulla umquam capitis vertigine laborare dicuntur .

Quid de funambulis , ac saltatoribus istis , ici quibus studio stupidi saepe animum occupamus pNonne videmus quanta corporis agilitate per extensum funem illi non gradiantur modo , sed vibrato sursum corpore , pedibusque micantibur cithooedo personante saltant ad numerum , Minterdum simulata prolapsione . pendulum corpus habeant, alterutrius tantummodo pedis digitis ad funem vix adhaerentibus p Quod pra stare nullo pacto possent , nisi arte quadam quam pueri ediscunt . sustentandae gravitati co

poris assueverint . Adeo valet tis atque exe

citatio longi temporis . Hi vero postquam celsissimis saltibus sese in aerem sustulerint , tam leviter terram pulsant deorsum dilapsi , ut vix aliquod vestigium relinquant, vixque pedum sonitus. Exaudiatur , sed pilae instar solo afflictae statim resiliant . Quid ni igitur potuerint & ille Ladas Solini , & Camilla Virgilii tanto , ut ita

dicam , elaterio praeditas habere plantas, tamque agili esse corpore partim ex artubus ad militatem aptissime concinnatis , partim eX lom

go usu , ut currentes viT terram quaterent ,

levissimaque in pulvere relinquerent vestigia pNam nulla prorsus reliquisse non videtur admittendum , & urvβολικῶt dictum putamus. Cuius

74쪽

IN HOMERUM. 2

elaterii vis tanta quandoque est , tamque exis prompta , ut ea , in quibus residet, pernicissime resilire magno cum stupore videas ; qualis v. g. pitula ex musculosa piscium substantia ( si ita loqui fas est confecta , ac praesertim ex ea, quae naribus inest siluit. Haec enim ad solum

allisa tam subito , celerique motu ad multas ulnas resilit , ut terram vix attigisse uideatur . Possemus etiam alias velocitatis in homine as.

ferre causas , quas sive Astrologi , sive Physici tradunt , sed vanas , ac fabulosas existimamus. Astrologi squidem putarunt illos , qui sub sidere Delphini in lucem editi fuissent , petam iis

narios esse , hoc est praecipua pedum velocitate valere , ut Prorsus admirabile uideatur , quam celeri cursu , & quam volucri meatu magna spatia terrarum brevi temporis intervallo emens fuerit . Nonnulli vero Physici docuerunt , quod splen ipsis deficiat. Quam fabellam inde

liquet esse natam , quod quanto minor splenin corporibus foret , tanto essent homines vel ciores . Nihilominus praedicant Turcae se arcana quadam arte valere , qua sine lethali vulnere splenem cursoribus evellant ; nec defuere quidam Medici , qui id praestari posse putarunt ,

nonnullis allatis exemplis , quae apud Buretum Gallum leguntur , quibus adduci nequeo , Ut fidem habeam . c Tom. . Mov. Inscript. pag. 16. Ferunt alii certum cibi genus plurimum facere ad velocitatem , ut siquis serpentibus , lacertis, aliisque reptililaeus vescatur . Nam Troglodytas D a hu-

75쪽

D IS S E RTATIO XXII.

huiusmodi pabulo sese alentes Aethiopum omnium velocissimos esse Herodoti, ac Plinii testimonio fulti contendunt . Sed quis non videt has esse meras nugas , ineptiasque , quas iccirco, ut mox dicebamus , missas hinc facimus , atque explodimus p Cibos illos tantummodo ad velocutatem conducere admittimus , qui vires quidem confirment , at corpus minime gravent , qualibus uti consuesse dolichodromos , cursores nimirum longioris stadii . testis est Arrianus in suo Epicteti commentario. ( I. g. c. 23. Atque haec sane sunt , quae meae eruditionis tenuitas ad quaestionem hanc explicandam mihi suppeditavit , ornatissimi auditores . Iam vero mihi

ruid certi statuam rationibus hinc , atque illinciscussis meditanti subit illud Phaedri, perieul

sum es credere , O non credere . Nam nihil credere , quod tibi fidem vincere videatur , timendacii notam perperam inurere scriptoribus non contemnendis , ubi praesertim rem , quam describunt , suis ipsorum oculis vidisse testantur,

vitiosum est , ac saepe etiam temerarium . Con tra vero facile omnia admittere hominis est levis teste Salomone . Quid ergo mihi faciendum pMedia insistam via ; nec omnia probabo , nec omnia reiiciam . Et si enim nonnihil fabulosi mirabiles illae narrationes in aliqua parte prae-stferre videantur , puto tamen multum etiam veri continere posse. In primis enim sive equos, sive cervos , sive alios quadrupedes velocissimos quadantenus aequari potuisse a nonnullis homi-

- - - - nibus,

76쪽

nibus , ob, rationes quas exposuimus , ultro Concedimuq . Nam sacra etiam Regum historia , de cuius fide nefas ambigere . de Asaele Sarviae filio testatur, quod velocissimus fuerit, quasi unus Caprearum , quae morantur in silvis . Sed tot millia passuum , quot neque equus ex velocissimis conficiat , per multas continenter horas , emetiri posse hominem durius profecto est, quam ut Probari a nobis possit , aut credi . Id enim supra naturae vires prorsus esse apertissime comstat . Mirabiles illos homines , de quibus narratum est , per aliquod currentes spatium non ad tantam illam longitudinem , quanta describitur, sed ad multo breviorem extensum , incredibilis cuiusdam velocitatis specimen exhibuisse putaverim, ita ut celerrimos equos, sive aequarint, sive etiam superarint. Ad cuius spatii modum si longiora spatia percurrere possent, tot, & tot millia passuum confecisse subductis rationibus invenirentur. Fortassis igitur scriptores, qui rem narrandam susceperunt, ad eum modum reputatam literis tr diderunt , sive quod mirabiliorem narrationem in vulgus edere voluerint , sive, quod a vero non abhorrere crediderint . Etiam nostra aetate singulari robore notissimus vir ille Anglus Rica dus Ioya ( quem Florentiae Mediceorum Principum liberalitas diu detinuit ad imaginem illius veteris Sampson appellatus a capite latae semitae amoenis arboribus utrinque consitae , qua itur ad Mediceam villam collis , Ut vocant, Imperialis , ad eius dimidium currendo quemvis

77쪽

go DISSERTATIO XXII.

vis equum velocissimum superabat , sed vires

ut ulterius eadem velocitate curreret , non suae

petebant. Siquis igitur eius historiam oculatus testis scriberet , & habita exigui illius spatii ratione per longiora etiam spatia ad eumdem modum currere potuisse traderet , nonne sequeretur decem v. g. horis plusquam ducenta millia passuum praetervolasse Falsitas igitur in eo vehiatur , quod de maiori etiam curriculo praedicetur id quod praestari tantummodo valeat in minori. De agilitate vero hominis illius a C merario descripti . quamvis fidem omnem excindere videatur , minus ambigendum s quandoquiadem similiter videmus ridicularium Bergomatem in grege histrionum latium , ac deorsum per scenam . ac per theatri forulos mira prorsus agilitate discurrere . & quasi volitare atquGetiam iocularem in ipsis servulam tam stupe dos saepe lusitare agilitatis ludos . ut narratos aupes Iespuant ; spectatos vias oculi credant. Habetis meam sententiam . auditores . qua siquis vestrum subtilius aliquid , ac melius invenerit , libenter amplectu . DIS

78쪽

XXIII.

De Achille cithara canente , veterique Graecorum Musica.s YNo PSIS. A Naiquis Herosius familiare fuit Masicae sudium . Themi ocles , quod bram pulsare nou didie, et , habitus est indoctior . Cantores antiquitar omnibus sapientiae partibus in ructi fuerunt ;dor philosophorum nomere obtinuerunt . Comprobatur exemplo Phemii , eae aliorum cantorum . Tempera tiae , ac omnium virtutum extiterunt magi ri . Maria triplex . Lorae ebordae tum ex intestinis omium , tum ex lino . Plectro tangebantur ebordae , ita ut erimini verteretur eas passare digitis. Cmnebase de rebus tam divinir , quam humanis .

Duam diverse senserit Homerar de Aebilus eliba ra , ae de Paridis . Plato atque Arisso toler , alineae sapientissimi miri Musicam apprime calluerunt . Socrates is senectute minae studuit. Sicut expetenda est miruir Musica , ita coaetemnenda esseminata. Ene ac sapienter inducit Achillem Homeruet Musica consopientem iracundiam, ac furorem, dum Agamemnoni infensus abstinebat a bello. LII. I.;. Etenim cum esset Musicam a Chirone in ictus, & e spoliis hosti

79쪽

gi DISSERTATIO XXIII.

ereptis nobilem accepisset citharam , decorum maximopere servavit Vates , dum iucundissimo, honestissimoque Muscae solatio animum relaxantem facit , aliorum Heroum exemplo , maxime vero Herculis , Eetionis , Thebanorum regis , &ipsius Chironis , qu: bus Muscae studium familiare fuit , atque in primis carum . Valerius Maximus locum hunc Achillis canentis ad hunc modum interpretatur et Homerus , inquit , ingenii caelestis Vates non aliud sensit evehementi misAchilliae manibus canoras fer aptando , quam ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret .

Censet igitur praeclarissimus auctor lyram Achilli fuisse , quod P. Aemiliano , & C. Laelio conchulae , & umbilici , quos animi remittendi gratia interdum in otio lectitabant ; quodque C. Mucio Scaevolae pila , alveus , & calculi ;aut Socrati arundo , quasi strenuis quoque viris ocium interdum si expetendum , non quo evanescat virtus , sed quo recreetur . Verum an ea solummodo Vati fuerit mens , ex iis , quae infra dicentur , iudicare poteritis , auditores . Neque vero tantum antiquissimis temporibus Musicae studium tenuit Heroas , sed consequutis etiam

aetatibus fortibus , principibusque viris in deliciis fuit , atque usu ; quod docet Themistocles, qui cum in convivio oblatam sibi recusasset lyram , quod eam pulsare non didicisset , habitus est indoctior . Age vero , quoniam hanc dissiserendi de Musica occasionem nacti sumus, quae ex Homero colligi possunt ad eam artem illu

80쪽

strandam , vosque ornatissimi adolescentes , coognitionibus non plane vulgaribus locupletandos depromamus . Primum . quidem cantores ipsos quos mitae appellat Homerus , omni sapientia in. tuctos fuisse liquet . Penelope si quidem ait

Phemium domus stiae cantorem nos Ie omnia

Deorum atque hominum acta ( OD . I. Qua

que rerum scientem . Quod adeo verum est , ut philosophorum nomen Musici antiquitus obtine- Tent , quemadmodum veteres testantur Scholiastae tum Homeri, tum Pindari, quorum verba,ne .longior sit oratio , consulto omittimus . Ce te temperantiae ac omnium virtutum magistros

extitisse auctor est Athenaeus. Quamobrem Agamemnon ad bellum discedens , cantorem Clitemnestrae reliquit custodem , & monitorem , qui honestarum mulierum laudibus decantatis, prositatis studium in ea accenderet ,i suaque Conmetudine illam a nefariist cogitationibus diverteret; quare non ante ab Aegisto corrupta fuit , quam hoc interempto , ut, recte animadvertit Euerar.dus Felthius aureo antiquitatum Homericarum libello , ex quo multa excerpsimus , & in hanc disputationem transtulimus . Parum enim interest , utrum ea , quae ad vestram eruditionem , ornatissimi iuvenes vobis. propono faciliore quapiam latione disposita & concinnata , ego , an alter primum observaverit , dum omnia colli

SEARCH

MENU NAVIGATION