장음표시 사용
61쪽
tque decem totos annos pro Helena feminarum pulcherrima possidenda subierunt . Et vos igitur pro Graeca lingua, quae ceterarum lin guarum omnium iure optimo quasi Helena a Ppelletur , certatim depugnate , nullisque laboribus, nullisque vigiliis, ut ea potiamini , parcite . Mementote duram olim servitutem annorum
quatuordecim pro venusta Rachele Labano ser. viisle Iacobum , & prae amoris magnitudine per-hreve sibi visum esse diutinum illud famulitium. Sane si totidem annotum labor pro Graeca lingua addiscenda vobis foret subeundus , detrectare illum minime deberetis ; quanto igitur magis multo breviorem ad tantum bonum consequendum non detrectabitis p Quid vero Argonautae , ut aureo vellere potirentur Quot pericula adierunt , quot maria transmiserunt , quot sibi obstantia impedimenta invicto animo luperarunt 8 Atqui thesaurus longe praeclarior aureo vellere Graeca lingua est , quae vos melioribus opibus , omnigena videlicet eruditione locupletabit . Quis Columbo , ac Vespucio non
invideat , quibus novas terras adire , novos orbes detegere , novas nationes , nova rerunta
spectacula invisere licuit p Credite , iuvenes , novos eruditionis orbes , illosque pulcherrimos C teris impervios Graeca lingua vobis aperiet , in nobilissima sapientiae regna ceteris inaccessa voSintroducet , ut peregrina quapiam ac pretiosiore doctrina abunde ditemini . Itaque nullum lab rem declinate , nullos vepres , quos offendatis ,
62쪽
metuite , nullas praeruptas rupes , quas conscendere oporteat , expallescite , sed inceptum iter constantissime tenete , prosequimini , conicite ; nisi quod paulo . ulterius in haec studia progressi , omnem paene laborem evanescere , meramque propinari vobis voluptatem sentietis,& cum Seneca praedicabitis , quod multa uouquia di cilia sunt , non audemur , sed quia nouoademur, di cilia sunt. ,r v DIS
63쪽
De Achillis, aliorumque mirabili velocitate,
AD bellum prospere gerendum maxime prodo
pedum velocitas . Tesimonium Davidis . V Deem pedibus Achillem laudat post Homerum C tutius . Drrhus Flius Achillis a pedum ignea melicitate sic appellatus . Complura exempla mirae melocitatis , atque Quitatis asseruntur . Ladas , re
Camilla me igia non impressisse solo dicuntur. Pob- mnestor Milesius puer . Philippides . Ani ius Lacon,
or Philonides Alex. M. eursoreae. Puer Atas octo annorum . Atalanta . Maximinus Thrax . Indaeus . Eibur Scotorum Rex is pes vocitatur. Americanorum plerique melocitase insignes , Hominis ineredibiliae evelocitas , atquin vibras a camerario narrata . Habides Atur Caetoris regis Curetum. Puas ob rationeae evideantur fabalosae bae narrationes . Equi Barbarici in D. Ioannis solenniis Florentinum bin dromum nona circiter horae parte percurrunt. C leberrimi tamenes a pedibus in Regia Etruria aula. Luae rationes praedictis narrationibus su agentur .
E quibus ea D pendeat agilitas , ac velocitas . Cum ab armis otiaretur Achilles , se ipsum , suosque cursu exercebat . Epaminondas pernicitatis sudiosus . Cursores veloci mi apud recentioret Persas , - a quos
64쪽
quos Shatiros aeuncupant . Eos parenter a tenerit unguiculis cursu exercent . Turcarum Sacerdoterpernici me choreas ducunt in Drum . Maxime,
agilitas funambulorum , ct saltatorum . Elateri imis in pilula ex musculosa subsantia piscium , ae praesertim Siluri . Futiles rarologorum , aequorumdam Ph corum velocitatis caussae. Trogo
tae Aelbiopum pernici mi . Asel Sarmiae Ditiae
melocissimus in sacra Regum bifloria . Recevtioris eatusdam Sampsonis velocitas. Ridicularii Bergomatis agilitar.UM multae suppeterent Homero laudes , quibus Achillis nomen Condecoraret , miretur fortasse aliquis , cur saepissime pedibus velocem , πόδα: -υν maluerit praedicare . Sed si rem attentius reputabit , optime fecisse Homerum videbit . Voluit namque
significare ad bellum feliciter administrandum( in quo post homines natos primas ex eius praeconio obtinuit Achilles prodesse quam ma xime pedum velocitatem . Quis enim non videat , quam praeclara facinora in bello factu.rus sit , quamque insignes de hostibus victorias reportaturus , siquis vir fortis, ac magnanimur se valeat huc illuc citissime pedibus transmoveore , modo hostes aggrediendo , . modo ab inogruentibus periculis cavendo Quare David iure optimo , ubi Deo gratias agit , quod opem sibi tulisset in bello , inter alia sibi praes ita a divino Numine beneficia , illa duo maxime recenset,
65쪽
manuum fortitudinem, & pedum pernicitatem .stui perfecit , inquit , peder meOF tamquam cem morum . Et , Postasia ut arcum aereum brachia mea. Hanc velocitatis laudem in Thetidis epithalamio Homerum secutus Achilli addidit etiam Catullus , nisi quod ampliorem fecit , pluribusque verbis exposuit et Nascetur nobis expers terrorir Achilles , stat persaepe mago victor certamine cursu Flammea praevertet celeris vestigia cervae,
Filium quoque Achillis patri non degenerem, Pyrrhum appellatum ferunt a pedum ignea celeritate ( mup enim Graece , Latine laniae dicitur ad eum plane modum, quo vocatus est etiam Neoptolemus, quod admodum puer ad bellum Troianum ductus est . Cum vero in epithetum illud Achilleum Homerum revolvens saepius inciderem, veniebant mihi in mentem com- Illura mirae velocitatis , atque incredibilis agi-itatis narrata exempla , studiumque indagandae ueritatis animum extimulabat, ut expenderem, utrum historica fide , an fabulosa vanitate literis essent commendata . Quibus stimulis cum aliquando paruerim, hanc de ea re vobis assero disputationem . Quandoquidem vero res scitu fert non iucundas , libenti attentoque animo eam excipite, ornatissimi adolescentes. Age vero huiuscemodi agillimae velocitatis, quae fidem superare videtur , exempla aliquot tum ex amtiquis
66쪽
tiquis , tum ex recentioribus Scriptoribus colle. eta recitemus . Complura inprimis suppeditat nobis Solinus ( e. 6. ) Primam , inquit , palmam velocitatis Ladas quidam adeptus es , qui ita
supra eamum pulverem cursitavit , ut areniI pem dentibus nulla iudicia relinqueret vestigiorum . Sia
mile miraculum narrat Virgilius de Camilla ( Aen. q. ) Assuetam namque fuisse tradit :----- pedum cursu praevertere ventor .
IIIa mel intactae segetis per summa volarra Gramina , nec Feneraae cursu laesisset arisID: Vel mare per medium fluctu suspensa tumeati Ferret iter, celere1 nec tingeret aequor8 piaui . Fortassis autem locum Homeri respexit Virgialius , ubi refert equas Ericthonii mortalium opulentissimi pernici adeo cursu valuisse , ut hinmi currentes spicam fracturae non fuissent , in mari vero pedem aquis non mersurae. ( II. ro. Nairatur item apud Salmonem cervos his etiam temporibus in Siberia, canesque tam agiles esse, celeresque , ut onusta plaustra per nivem trahentes , vix pedum, ipsaiumque rotarum relinquant impressa vestigia. Polymnestor Milesius puer cum a matre locatus esset ad caprarios pastus , ludicro leporem consecutus est . Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis LM C et Ledae.
67쪽
Ledaemonum decurrit. An istius Lacon , & Philo itides Alexandri Magni cursores a Sycione Eli nusque mille ducenta stadia uno die transierunt. Fonteio , Vipsanoque Consulibus in Italia octo Ennos puer natus nomine Atas quinque & qu draginta millia passuum a meridie transivit ad
vesperum. Haec omnia citato loco narrat Solinus.
De Atalanta vero Schaenei filia scribit Aelianus( mar. bra. ) quod hominum consortium fugiens, & solitudine, montibus, ac silvis delectata,
tanta praedita fuit celeritate , ut neque fera
cursu evadere , neque homines insidiantes , si se in fugam coniecisset , eam consequi possent . De Maximino Thrace tradit Capitolinus quod
Severum Imperatorem equo CurrentCm Comitari,
interdum quoque antevertere potuit . Quid de Indaco quodam , qui sub Leone Marciani Imperatoris successore floruit p De eo legitur apud Suidam quod in eundo conspiciebatur , & rursus evanescebat fulguris instar per praecipitia volanti magis , quam curienti similis. Quam vero viam homo equis mutatis uno die conficere non poterat , eam hunc suis pedibus sine ullo dolore percuri ere asserebatur . De Etho simi liter Scotorum Rege memoriae proditum est tanta fuisse pedum celeritate , ut paene ceIvos , &venaticos canes cursu aequaret , propterea ali dem vocitatum esse . Parem . velocitatis laudem
Americanis plerisque tribuit Petrus Martyr Mediolanensis ; adeo enim valere a pedibus scribit, ut cervos & ipsi , aliasque feras cursu non raro
68쪽
assequantur . & nonnulli Gallici canibus sint agiliores . Penitus autem incredibile videatur , ouod de cuiusdam hominis velocitate referrPhilippus Camerarius . ( e. s. bor. succis cent. I. In aula principis Papembergensis , inquit , saepius cum admiratione vidimus quemdam hominem inter pecora in vicinis montanis locis , ut aiebat ipse, educatum tanta agilitate , & Pernicitate corporis , ut stupore intuentes defige ret . Mirum autem prae ceteris in eo erat , quod non erecto corpore , sed quadrupedis instar agilitatem suam ostendebat . Habebat idem Princeps in aula nanum quemdam , qui illum agilem hominem veluti equum conscendebat , quem deinde in gyrum ducebat , & hinc atque illinc concursationibus variis modis exercebat . Verum quando volebat uno saltu s efforem suum licet pertinaciter illius dorso inhaerentem, nullo negocio excutiebat . Post quadrupes ille cum molossis , & generosis canibus inter quos erant ferocissimi , certamen inibat , eosque suo latra. tu , & fremitu canino , pendulaque Coma Conisi er natos e cubiculo exigebat . Mordicus inter dum comprehensis iis minoribus ex indagatorum yenere , EXactis canibus, & molossis , miris saltibus sursum , & deorsum , quadrupes ille fere omnes angulos sublimiores cubiculi permea-hat , ut smia vix hoc perficere posset , quod tam rusticum quadratum corpus nullo negotio, uti videbatur , faciebat . . Vidi semel , atoue iterum cum apud Pi incipem in prandio essem, post.
69쪽
postquam suum sessorem nanum excusserat, &canes suo ficto latratu e cubiculo exegerat, eum salientem a tergo supet humeIos unius convivarum, inde in mensam intactis poculis , &vasis appositis , mox in sublimiora loca tanta celeritate , ut instar sciuri , vel filis Indici volare vide Ietur . In tectis aedium licet fastigi
tis hinc atque illinc discurrere sicut feles nostrates solent, facillimum illi, & consuetum erat. Alias quoque sua agilitate ineptias fecit , ut nunc passim de ipso sermo sit , quasi de re insolita , & inaudita . Addit autem nanc narra tionem , quae quibusdam praeter fidem videtipossit se reticere maluisse , nisi ipsemet oculatus testis esset , aliique multi huius rei spectatores adhuc superstites forent quin etiam ille ipse agilis homo adhuc , dum haec scriberet , ducta laxore in vivis ageret . Fere similem pernicit tem habuisse quoque Habidem filium Cargoria Regis Cuietum auctor est Iustinus. Mitto multa alia huiusmodi velocitatis exempla , ne nimia obruere copia vos videar . Dum igitur mecum agitarem , utrum verae , an fabulosae sint huiuscemodi narrationes, principio putabam falsita.tis eas omnino insimulandas , & tamquam absurdas fideque indignas reiiciendas . Nam quin modo possit , aiebam , hominum aliquis tamdiu currendo perdurare , quin viribus & anhelitu deficiat , aut suos rumpat ramices p Quomodo
Possit .equos , ceIvos , Canes venaticoS natura
agillimos, atque ad cursum natos Pedibus prae-
70쪽
vertere Scimus namque celerrimos equos eae genere Barbaricorum in anniversariis D. Ioannis
solenniis hippodromum nostrum , qui ad duo circiter millia passuum protenditur , non citiusquam nona horae parte percurrere posse , adeo autem sudore atque anhelitu delassatos ad metam pertingere , ut si longius prosequi adi
gerentur, non valerent certe eamde In Cursus conis
tentionem ferre . Scimus item aliquos currendi vi celeberrimos iuvenes , qui non multis abhinc annis in hac regia aula stipendia pedibus fecerunt , sex quidem , aut etiam septem millia passuum una ferme hora confecisse , sed non potuisse ultra illa progredi , nisi prius iusto temporis spatio vires quiescendo reficerent. Multo autem magis fabulam redolere videtur illud quod additur de aliquibus , quod videlicet tam agiles fuerint, ut ne vestigia quidem pedum in pulvere currentes reliquerint , qualis ille Ladas a Solino recensitus , & Volscorum Regina C. Vergilio descripta . Quis enim inducat in aniamum aliquos extitisse homines , qui ita corpus suum in aere quasi librare , ac sustentare curis rendo potuerint , ut identidem solum pede noti presserint , ac ne pulverem quidem ullo vestigio signaverint p His plane adductus rationibus in fabularum censu habendas ducebam memoratas narrationes , earumque scriptores sublestata esse fide suspicabar . Nihilominus nonnulla succurrerunt , quae ne sententiam contra eas libere ferrem inhibebant , fidemque ipsis concialiare