Institutionum juris naturalis et ecclesiastici publici liber 1. 5.. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim ss. theologiae doctore etr in Lyceo Catholico Augustano ad S. Salvatorem SS. Canonum professore publico ordinario 2.4

발행: 1823년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

cietati praefixo, tum pro fundamentalibus

legibus, secundum quas societas constituta est. Iura superioris Vel imperantis ex eo

dem fine, atque iisdem legibus mensuram capiunt. Νeque hae leges obtentu boni publici conculcari debent; nihil est enim,

quod magis exigat commune ac publicum bonum, quam ut pactorum sudamentalium quibus et voluntas sociorum, et sodietas utitur,saneta sit fides et inviolabilis.Iis juribus imperantis obligationem subdjtorum re-εpondere perspicuum est; ipso enim ingressu in ejusmodi societatena abdicarunt Partem libertatis, in suum utique, non imperantis commodum; ac si ad tempus quoddam imperio sese subjiciunt, libertatem suam suspendere, Si Pro omni tem Pore, eam nelienare censetur. Quemadmodum leges fundamentales, ita jura im- Perantis , quae pluros veluti partes continent, magnopere Variari possunt; unde

multiplex imperii divisio enascitur.

u Imperium plenum dicitur, quod nulla parte jurium Vel potestatis diminutum est i se

cus minus Plenum.

F Limitatum , quod jura quidem conti

net , sed quoad exercitium et usum iurium eκ pactis adjectitiis restrictum est ; secus absolutum , quando eX solo fine et natura societatis

pendet. Pacta ejusmodi adjectitia nuncupantur

22쪽

limites Paetriti quorum possibilitas moralis in dubium vocari non potest; quia paciScens vel Promittens non plus juris in acceptantem tran-Sfert, quam transferre se velle declaravit. Qua-Propter imperans non plus juris acquirit , quam

in ipsum translatum est. Λ eque Vero necesSitas boni communis obtendi potest ; quia id non quoVis adu , sed eo duntaxat , quem leges 'fundamentales determinant , Vel permittunt , Procurandum Vel obtinendum est. Siquis recte e Pendit, quae a quibusdam Scriptoribus do bono publico , de necessitate mediorum ad finem , de natura societatis inaequalis ac imperii civilis disseruntur, cito intelliget, ea ad subvertendas omnes leges fundamentaleS , et tur-handos omnes limites pactilios , hoc est, adtollendam omnem fidem tendere. i

c) Admissa vi Iegum fundamentalium et possibilitate limitis pactitii intelligitur fieri pos-

βο , ut praeter imperium plenum et absolutum d 2tur aliud neque plenum, neque abSolutum , Vel plenum , non item absolutum , aut absolutum , non item plenum. d Imperium devoticum est, quod in omnes

actioneS permiSSas , ac res subditorum Competit ; secus temperatum. Nihilominus etiam despoticum imperium , jus non praebet de vita et Stibstantia subditorrim pro arbitrio disponendi. Differt igitur a dominio. Jns illud, quo in tem- Perato imperio superiori vel imperanti compe tit , cum detrimento sociorum particularium pro Crirandi salutem publicam vel bonum majoris Partis , imperium , vel dominium, eminens Voca vi solet. a

o Si qua societas nulli alteri ejusdem ge

neris sub ordinatur , ac sibimet sufficit conse,

23쪽

Liber L quendo fini, perfecta dicitur; secus imperfecta.

Societas ejusmodi perfecta summo imperio praedita per excellentiam Status nuncupatur. t Fere fit ut nimis generatim de sine imperii ejusque juribus , Don considerato gradu , nee o dine finium , nec limitibus pactitiis disseratur. PH- libertus Oberneriter in Dissit. P. I. C. O g. 66. ait et

, , auribus imperii cujuscunque duo attributa conve-i ιν niunt , quae Praecipuam considerationem merentur. ,, Inprimis enim jura illa , cum notione ipsius impe-ι, rii contineantur , nullo modo separari ab eo Pos-s, sunt. - - Deinde eadem jura ex fine societatis , ut-s, Pote Propter quam imperium est , mensuram Ca-s, Piunt , hoc est , tanta sunt , quanta exigit sinisdi, societatis , cujus est imperium. , , cum generali haethesi certe non cohaerent , quae deinceps 68. in hanc sententiam scribit Imperium societatis dividitur in ,, absolutum , quod a solo sine societatis : et Iimita-- ο, tum , quod ab aliis praeterea conditionibus juriunt, , suorum mensuram capit et in Plenum , quod omnia: ,, et minus plenum , quod aliqua tantum imperii ju-

, Ta complectitur, , ,

2 Cel. Riagger tu Systemate Iurisprudentiae naturai. Seu universali C. LI. f. dissensionem Auctorum de vocibus dominii alii , et imperii eminentis Commemorat, atque ita subdit et , , Per me appellare Ii- , , cet hoc civitatum jus imperium vel domi uium al-

., , tum et eminens. Verborum sonus me non terret ,

, , modo illi , qui vel imperio vel dominio enim ., nente uti volunt , sibi persuasum habeant , uti ha

, , bero. debent , nec uui nec alteri locum esse , nii , , si boni communis causa , id est , in usu Iaecessi- , , latis non tamen extremae tantum ἶ quo CaSu reS-

,, publica uteretur jure privatorum vel evidentis uti- , , litatis et in hoc sensu verissimum est, quod aPud Se- , , necam Benes i. c. 4. legitur et ad reges

di , Potestatem omnium pertinere , ad sinsnlos pro- , Prietatem. Potestas autem illa eminens porrigitur ad , , Persorias et bona subditorum , qua sublata civita- ν, tem salvam esse non Posse , nemo est , qui uouis intelligat εν

24쪽

CLXML Matrimonii notio CLXxIII. Necessitas. CLXXIV. indissolubilitas. CLX Hrat societas suo modo in qualis. CLYTVLunius cum una de Polrgamia. CLHVII. Societas pactitia. CLxXVIII. Substantialia contractus matrimonialis. quid natura diri-mnia matrimonium J CLXxIx an consanguinitas et a nitas. CLxxx. Iura et obligationes eOnjugum. CLOXI. Luxuria repugnat juri nutarae. CLXXxII. via ad matrimonium sunt Fonsalia.

f. CLXXII.

Matrimonium est conjunctio personarum habilium diversi sexus procreandae et educandae sobolis causa inita. Ea conjunctio tum pro a tu sumi Potest, quo sponsi sibi fidem dant mutuo , quam Poscit haec societas , et quo sibi mutuo tradunt jus in corpora ad actus eX Se aptos ad generationem prolis, Vel pro Vinculo, aut statu permanente. cI Quae de natura et proprietatibus hujus conjunctionis, atque officiis conjugum tractantur, m/rxime ex fine ejusdem Pendent:

a Finis , quem natura per ipsam hominis essentiam , atqne insitos stimulos declarat, eat conservatio ac copagatio linmani generis ;

25쪽

dio Iuber ra.

quod proxime obtinetur procreatione atque educatione prolis. Neque enim satis est, si humani sintns enundantur , nisi iidem et conser- Ventur , alantur, informentur, ne miSera et inutilia sint terrae pondera , aut humanae societati plane noxia. Educationis necessitatem ,

ac laborem patefacit ipsa procreatio humani foetus si Ionga imbecillitas teneras aetatis, atque indigentia alienae opis , et tenerrimus parentum amor in liberos , et liberorum in parentes. D Alter est finis communicatio mutui so-Ιatii , subsidiique ; ex quo etiam concupiscθntiae remedium provenit ; remedium , inquam , non incitamentum , quasi Id spectasset natura , aut ratio 'permitteret , ut homines pecudum more promant potius ad concubitum , quam connubium ineant ; quod honorabile in omnibus, et in quo thorus immaculatus e=se de-

a mbr. XIII. 4. Propter sorti Icalionem , inquit

apostolus L Cor. VII. I. Seq. unusquisque Suam UXO-Tem habeat , et unaquaeque suum virum habeat. N lite fraudare invicem , nisi forte ex consensu ad tem-Pus , ut vacetis orationi ἔ et iterum revertimini in id ipsum , ne tentent vos satanas propter incontinentiam vestram. uoc autem dico secundum indulgetitiam, non secundum imperium. Dico autem, non nuptis et . viduis ; bonum est illis , si sic permaneant , si eut et ego. Quodsi non se continent , nubant. Μelius est enim nubere, quam uri. Hanc doctrinam Praeociviis babuit S. Thomas in L dist. 26. q. 2. a. u. et S. Sic enim a tet is Matrimonium institutum suit :n Oi-ν, sicium naturae in statu innocentiae ; deinde illi in , statu naturae corruptae additum 1uit , ut osset inra remedium ; et landem in lege nova a Christo iu- ,- stitutum suit 'in Sacrante m. , , De Pravo animis

26쪽

Ius naturae sociale. 22aontruentium matrimonium , memorabile extat exemPlum Iob. V I. a. M. x . ubi angelus tia inquit ; Qui , , con ugium ita Suscipiunt , ut Deum a se et a sua , , Imente excludaut , et Suae libidini ita vacent , sicut , , equus et mulus , quibus hon est intellectus ; ha- , but potestatem daemonium suPer eos. ,, De mutuo conjugum solatio , stibsidioque vid. Gen. II. 7. Tob. VII. S. s. Pro . XVIII.22. et XXXI. I . seq. Eccli. . 21. XXVI. i. a. a. i6. seq. XXARI. 26. 27,

CLXXVI.

Necessitas matrimonii pro conservando humano genere uniVersos afficit, non

singulos ; est enim id praeceptum affirmativum , quod non corporis duntaxat, sed etiam animi vires persectionesque , dein facultates pro educanda sobole poscit, itemque aliis finibus praestantioribus a naatura propositis, et humano generi aeque, imo magis utilibus suppleri potest a multis , quin in tanto libidinum aestu, quo uritur pars maxima, solitudinis periculum sit, aut timeri debeat, ne deficiat humanum genus. αν Objectant illud Gen. I. a. crescite remule lieamini ; atque ita objectant, quasi nul- , Ium aliud nossent Dei mandatum; certe quidem perinde, ac si penitus ignorarent divini magistri consilia de iis , qui castraverunt se ipsos Propter regnum Dei iὶ , aut quae in laudem

virginitatis a doctore Gentivis promulgata sunt. aὶ Verba quidem geneseos non mandatum , sed benedictionis donum exprimunt. Nam quinto creationis die etiam de piscibus et avibna . a . Praata sunt l. aut certe quidem , si illis

27쪽

Liber ra.

tum temporibus vim praecepti habuere, id exspirasSe censendum est , satis jam impleta conditionis : multiplicamini , et replete terram.

bὶ Addunt: neminem se debere communIon'ri subtrahere , quod in eo est, ut deficiens identidem mortalium genus reparetur e quasi ab omnibus etiam agriculturae et officiis danda sit opera , nec diversi hominibus fines, diversaque media, queis alter alteri prodesset , a natura propositi sint ; uti in exercitu contingit i non enim omnes gladiis decertant ; alii certantibus amperant , alii signa deserunt, alii castra custodiunt. inquit Paulus, et experientia manifesta ostendit, proprium donum habet ex Deo et alius quidem sic, alitis vero sic, 3 Conservationi humani generis , uti per alternatam quodammodo masculi et Reminae procreationem , sic per diversitatem indolis , ingenii, , facultatum, aliorumque adjunctorum consuluit providentia summi Dei. i Mata. XIX. II ca I. cor. VII.

g. CLXXIV.

Matrimonium an natura sua indissolubile mi, non levis est disputatio; de qua. εic Videtur Pronunciandum :

M In statu adventitio religionis fit discri

men inter matrimonium legitimum, quod Se- eundum 1eges naturaIes, ac forte civiles con

trahitur ab iis, qui sacramento fidei seu bapti

28쪽

Jus naturas sociale. asmo carente inter ratum, quod nuncupatur in l

ter fideles, id est, bapti Eatos, antequam Per

actum ad generationem . prolis habilem consummetur : denique inter hoc ipsum consummatum . Legitimum etiam consummatum casu quodam

Solvi posse, constat jure divino positis 1 ;

similiter et ratum. u Consummatum inter fi- deIes nulla humana potestate , nulla conjugium Voluntate , derelictione , perfidia etc. SolVi posse secundum jus divinum , pariter eNPloratum

o Jus istuc divinum , quo universum ob stringitur hominum genus et etsi positivum dicatur , Perquam conforme esse naturae matrimorinii , ejusque fini ,. itidem perspicuum est. Liquet enim , id ordinatum esse non modo adsignendam, sed etiam alendam atque educandam prolem ; id obtineri non potest per tem-Porariam corporum et animorum conjunctionem, sed poscit longiorem durationem societatis conjugalis ex obligatione naturali continuandae, ne res tanti momenti arbitrio et mutabilitati voluntatis humanae relinquatur. Dein cum ista societas accendente praesertim educationis longo et anticipiti labore maximis molestiis ac taediis subje-i cta sit, cito Ianguesceret mutuus amor, pacis et concordiae Studium , atque educationis solertia , nisi sandem Solietatem fore perpetuam nossent conjuges. Etsi aliae societates , quae arbitrariae atque ab hominibns adinventae sunt, mutuo sociorum consensu dissolvi queant ; at coniungit societas ab ipsa natura est instituta, quae non hominum voluntate, sed naturali pariter causa ceu per mortem unius conjugis dissolvi debet, quemadmodum nec relatio ac neXus inter paren'

tes ac liberos nilo istorum consensu dissolvi

29쪽

α. Iiber M.

potest. Si vinculum matrimoni solvi hominum Voluntate potest, nihil a vaga libidine differet matrimonium ; quod enim semel licuit , iterum licebit, ac etiam Iubebit , cum ipso tempore

amor tepeScat, n6Varumque nuptiarum cupiditas succedat. Siquo casu singulari ipsis conjungibus , aut etiam publicae rei commoda a incideret solutio , ant potius solubilitas vinculi coniungatis , id cogitari necesse est, non qui lextra ordinem aut desperatis rebus prodesse potest , sed quod communi rerum hominumque conditioni ac statui consentaneum est , a natura Praescribi, ordinarique. Hae rationes , quantaecunque sint , quae certe Ieves minime sunt, pluribus verbis explicari ac defendi non debent, cum in praesenti statu omnem dissolutionem matrimonii inter conjunges fideles consummatii prohibeat divinum jus , cui subtrahere se nemo hominum poteSt. 1 c. quanto. 7. de diνortiis. I. Cor. VII, t5.

2ὶ Concit. Trid. Sess. 24. can. 6. de ejusdem matrimonii rati dissolutione per Ponlisiciam dispensatio-Dem constans Plorium saeculorum Praxis abunde le- statur ; eum jus divinum prohibens dissolutionem aperte respiciat matrimonium consummatum. D Jam. Non ,, Sunt duo , Sed una caro. Qnod ergo Deus coniunxit , homo non separet. Matth. XIX. 6. S' Conc. Trid. loc. cit. can. 5. et T. Did. Gur uedi q. 5. de matrim. a. 2. Contra Lann um . qui V- ferere ausus est canonem 7. Cit. Non doctrinam speCtaetro , sed disciplinam Conferatur Pallaseicin. Hist. Conc. Trid. l. II. c. Cn.27. seq. adde I.COr.VII. O.et 27.

f. CLXXV.

Ad naturam societatis conjugalis Pem vestigandam atque explicandam pertinet

30쪽

Jus naturae sociale. us

quaestio, aequalis ea societas, an inaequalis sit 8 ita, ut spectato naturali jure marito imperium quoddam competat iri

Uxorem et de qua re sic videtur sta- tuendum: a Pactum , quo coniugium initur , utrinque est onerosnm , et transIativum juris in cor pias ad actus generationi aptos. Mulier sui cor- Poris Patestatem non habet, sed vir , similiteniautem et vir sui comoris potastatem non habet , sed mulier. I Uxori vir debitum reddat , similiter autem et uxor viro. a Hactenus igitur jura et obligationes utrinque aequales

sunt.

B In societate inaequali dyarchia , sive imperium duorum repugnat, et in societate duo-Tum aequali negotia per suffragia definiri non Possunt , quando igitur communia negotia di-πigenda , gravissimaque officia, cen in educations Iiberorum explenda sunt, necessarium est, ut uni competat imperium , vel certe praeroga tiva determinandi media , ac vias , ad regendam familiam necessarias. e Inde facile patet, id imperium vel hane Praerogativam eSse penes virum , utpote vi naturae timiorem , prudentiorem , et cui plus oneris in alenda familia ab ipsa natura censetur impositum. cvut mulieris vir 3 ; non enim inrein muliere est , sed mulier ex viro. Etenim non est creatus iar Propter mulierem , sed mulier Propter aetrum. . Quae quidem ratio ex creatione hominis ejusque fine petita certe natura-

iis , non soliu positivi juris propria est. 5

SEARCH

MENU NAVIGATION