장음표시 사용
141쪽
num , tenue, colon & caecum deservi, fortasse & per alvum. In leuco phlegmatiis , & anasarcis, & tympanite nil cruentum per album excet nitur : sed spatium abdominis aqua impletur. Hoc itaque absurdum con tingeret , quod nimirum in hydropicis cruentae essent dejectiones. Sed dicet quispiam : An ignoravit Galenus hydropem contingere & ab inflammatione a scirrho liepatis λ Si ignoraret, suntlmae inscitiae arguen dus foret. Quid ergo sibi vult hoc loco, dum contendit docere per refrigerationem hepatis , & intemperies humidas, aut siccas , aut frigidas Itydri pem generari Z Revera non ignoravit a scirrho , & obstructione hepatis nasci hydropem , alioqui contra eum ageremus ipsiusmet verbis tamquam obsignatis tabellis. Sed qua de causa & consilio id dicatur, brevi aperiendum. Ueterum de hydrope ea duple X fuit opinio. suinto ilicorum assect. quidam putaverunt hydropem genetrari quum obstruetio , aut inflammatio ,
aut tumor est in hep te praeter naturam , & horum ratione praeterfluit tenuis & aquosus humor in abdominis spatium , remanet, haeretque. mediis viis sanguis. Altera opinio fuit eorum qui a solo scirrho , tumoreque hepatis hydropem fieri putarurit: in quorum albo fuit Erasistratus, ut ubdere est lib. a. de natur. facultatibus. Qui priorem sententiam sequebam
tur , non ejusdem plane opinionis meo judicio ) fuerunt, cujus fuit &Erasistratus ; nec enim a solo tuinore & scirrho hydropem oriri voluerunt, aut saltem Galenus non id in iis reprehendit: sea aliqua ex parte admittit eorum opinionem, alia eX parte non admittit. Negat enim illam fieri transcolationem aquoste substantiae , remanente sanguine crassiore , quod duplex absurdum sequeretur : prius quidem , quod ille sanguis remanens suppressus morbum aliquem a pleni tudine essiceret: posterius , quod cruemias in hydropicis dejectiones apparere esset necessum. At neutrum in ariis operibus . apparet. ψ Quod autem illi non crederent a solo scirrho nas ci hydropem , ut Erasistratus , ex eo credibile , verisimileque fit quod melius cum iis indito agat quam cum Erasistrato. Nam hunc inscium , ignarum , imprudentemque Vocat: illos autem eXcipit, & eorum sententiam conciliare, ac sublevare nititur : nisi quod sub finem demonstrare volu rit a refrigeratione hepatis potius quam a scirrho aut tuitiore nasci hydro- pem. . At debuit potius in eo laborare , an ille generationis modus hydropis , quem veteres fingebant in inflammatione, obstruinione, scirrhove hepatis i esset verisimilis , non autem in 'eo, ut probaret non probabile esse a tumore hepatis eum nasci: adducto tamaquam: objectioms loco , & m
Hierum profluvio suppressis, de haemorrhoidibus suppressis, quum utrui
que salt) hydropem afferat, non praesumto conceptoque tumore ullo in hepatis parenchymate. Sed meo judicio Voluit una eademque opera illo- rum veterum fundamentum, positum in opinione quae ab Erasistrato su - Nerat, evertere ; nimirum de tumore hepatis , qui aut praecipua causa, aut
sola ut Erasistrato visum est hydropis crederetur. Hujusce rei conjecturam facit in quod scriptum est apud Galenum cap. I. lib. 6. de locis in sedi. ubi ex professo eorum explodit refellitque opinionem , qui crederenta solo tumore lienis hydropem fieri, non attracto hepate: item dc id e
142쪽
rum solo hepatis Vitio, citra lienem. . Utrumque falsum est, ait ; nam &vitio utriusque visceris icterus sit: & non solo vitio tumoreque lienis hydrops. : Quod . ut apertim Ostendat , eXemplum eorum affert qui acuto morbo laborant, qui Ut teXplerent sitim magnam egelidae Copiam hauserunt; In hydropici evadunt nullo. in liene vitio' concepto. Ses per modum . o emonis resp det pro ilIis veteribus , quorum majorem partem Erasistrati opinio : buerat. Ea autem erat ejuscemodi : Nulla pars asticitur dicebat Erasistratus nisi vel . tumor aliquis , vel ulcus in ea con sistat: sic nullum i abi intemperie morbum nasci putabat. At debuit G Ienus in aliena senteno redarguenda non ita esse industrius. Si quid durius , aut indoctius ab .; Erasistrato dictum sit, conari debuit sillud polire, inustrare , & .rpye coh*rentem sententiam adaptare. Αt mirum in modum convellerite labe actand ue opinionis Erasiliateae desiderio detinebatur Galenus. . . Nam si turseter lapsus est Erasistratus , statuens nullam partem
citra ut UlcUS', Ut tumorem laborare , reprehendatur & Hippocrates , qui omnem morbum, ulcus cotistituat: quam tamen a Veritate alienam sententiam temperavit Gadenus lib. de inaequali intemperis. quidem
a multis veteribus di a int, in quibus magis ividenduin . quid sentiant, quam quid dicant: quod maxime apud Hippocratem observasi debet. Et
cur non isodem jure Cum Erasi arato agetur i
Itaque Galenus putat se abunde evertere dogma Erasistrati adscribentis omnem hydropem a tinniste Se scirxho hepatis causam, principium-qpe ducere. Quod ut faciat, proponit suppressis haemorrhoides , proponit profluvium muliebre. Haemorrhoides inquit suppressis hydropem
inducunt nullo praeeunte in hepate tumore: erronea itaque est Erasistrati opinio, eYistimantis sine scirrho hepatis hydmpi locum non posse. At Galenus sua ipsius 1ententia se convincit nam 1nterpretans aphorismum II. M. 6., Aphori . dum reddit rationem cur suppressio haemorrhoidωn prius Buere consuetarum metum hydropis afferat, juΣta Hippocratem , scribit, sanguinem haemor idalem refluere , de hepati duritiem inducere, multi tudineque calorem partis obruere, hinc hydrops. Ergo non est, o G lene , cur Occurras de . haemorrhoidibUS Utpote hydropem asteretitibus , . quum ipse scribas ideo' sUppressam haemorrhoidam metum hydropis asser
lorem. obruat. Non sibi constat Galerius : nisi dicamus utrumque contingere posse , suppressionem haeimorrhoidωn sine tumore visceris hydropem evocare, & e dem suppressionem fumolem prius inducere, & aitumore hydropero. : Paullo obscurior videri: postsi ea periodus , qua seribit, ut evertat eorum sententiam qui tenuem humorem aqueum praeterlabi substantia hepa tis assererent ad generandum hydropem, restitante in ipsius visceris angustiis cralsiure sanguine ; scribit , inquam, consequi necessario ut dejectib-nes cruentae sint: Nihil autem cruentum ulla in specie hydropis inquit c., servatum est a n obit Ion est labbiami quin si illo' modo 'steret L L drops , aliquid cruentum secederet: sed Videndum an non in speciebus hy--
143쪽
dropis aliquid secedat cruentum ; sive hoc modo, sive alio generetur hy drops , hoc enim observatione dignum exsistit. s Hydrops maximam partem conjunctam habet hepatis imbecillitatem:
haec non modo in αιματοποικτικη p conssistit, sed de in attractione, &retentione attracti alimenti. Nequit enim fieri ut diu temperies jecinoris labefactetur, quin actiones laedantur : quamquam contingit ut una actio laedi possit, illaesa integraque altera. Itaque quum constet ob refrigerationem & imbecillitatem hepatis excerni eXcrementa liquida, hepatica, &illius ossicinae characterem aliquem prae se serentia, non dubium esse potest quin excerni non possint cruenta loturae carnium simillima r proptereaque illud Galeni decreIum experientia . confirmatum minus constans est, quo scribit nihil cruentum excerni solere in hydropicis affectibus. Quinetiam si cruentae urinae virtute naturae aut symptomatice potius in hydropicis evcernantur , ut experientia Lepe docet; cur non. & dejectiones tales apparebunt nequeunte hepate ob imbecillitatem , aut tumorem aliquem probe haematosi incumbere λ Duo ista diligenter inquiri debuerunt, nempe an a solo scirrho nascatur1 ydrops posterius, an nihil cruentum hydropici excernant. Nam magni
interest an a tumore, an ab inilammatione, an a scirrho; item an tantum ratione lienis, ut quidam volebant, an tantum a vitio hepatis, quum V riet curatio pro ratione horum omnium. Item an nihil cruentum exce
natur, an contra, ne dysenteriae falsa persuasione & opinione seducti , aliud remedium pro alio supponamus. Sed horum diligentius examen in aliud tempus rejicietur.
I. De aqua inter cute hoc notaFi potes. Videmus hydropicis quibusdam alvum fuere, aliis adprictam admotam. Utrumque malum : ct pessimum , si alvus quum libera sit , abdomen non detumescat: quod in servo quodam οὐ servavimus. Illud autem quod diximus malum esse scribat Hippocrares in Coacis : Quibus hypochondria elevantur alvo supplessa, malum, maxime in morbis tabidis, & quibus alvi humectantur, supple) malum est,
dum videlicet alvo fluente tumor remanet. a. Cap. T. lib. s. de locis assect. conceptis verbis explicat Galenus. At inter cetera , annotat. suarum 'partium' vitio a tantur partes gibbar hepatis ad DBopis generationem : suarum partium vitio famae ad eamdem genrirassionem. Hippocrates lib. de morbis primo, hypofarcidion ut O tabem iis
ter morbos necessario interimentes numeras.
3. suia enim hepar es continuum , s fit in ammatio in Da , aut gibba,
non disines e ct exacte cognoscitur ob camnium hepatis continuationem. q. Argumentum hoc ves dum. Et miror cur Rrnelius disputaris de ARDre dicat necessario rupturam fieri aliquam vasorum. O propterea, aut supra,
144쪽
αιι lacta excemi sanguinem. suod falsima, ct Galeno repugna L Et Ferra lias ita in errorem Maisi rati incideret, Di millam pauriem latefactami crediadit, nis aut a tumore, aut at ulcere : quasi ipsa intemperies frigida causa non s. in libere dicam quod seni iam de iis quae hoc loco continemur, o in nul
Ia hydropis sprete aut dejeEtiones, amet vomitisses cruentae apparegni, plod cuit Galeno, ita di quere oportet: Si plo Modo voluerunt veteres, hydro' fieret percolato sanguine, est remamente crassa sanguinis petrae in mediis viis, oporteret cruentum Thici aut per os, aut per alvum , immo initio etiam. hoc non fit. JEt ita debet intelligi hcas Galeri: Non quin in hydropicis δε-jectiones cruentia, aut vomitiones a parere pollini, duabus de causis no, progressu temporis ad cito in summaem imbecillitatem hepate , unde hepaticaesiam dejectiones, non ratione tran*mti tenuioris seri ad generaticinem hyd 'pis, ct refluentis sanguioris ab I aete ad os aut suam. Altero modo per ru'ιionem avit exesionem, a rit si aquis acribus fere purulentis , aut ab uisis medicamentorum acrium quae usurpari solent in hydropicis. Quod nos obse vavimus M Rengto de Sequeville hydropico, cui Ur vomitiones dejectiones
cruenta contigerunt. Si autem hydrops fieret eo modo quo voluerunt vete-τes, quod Grimus exagitat, de sentia fere es et hydropis ut sanguis excern retur. At potes hoc accidens isti esse, sed non pathognomonicum. Vide quid de Ascite sentiat Fernelius, quum explicat quinam Ascitae sint obnoxii.
Pro muliere gravida , quae peperit , ct convulpiones passa es.
Nobilis mulier numquam dolores partus experta , quum legitimum pariendi tempus jam elapsum foret, decimique mensis. pars prima adventaret, gravissime laborat : exactis horis duodecim partus sese offert. At quia primus erat propter dolorum insolentiam, & ossium pubis angu-
m, mirum in modum diveXatur. Interim dum enititur, aut tranti m sursum humore affatim, aut latitante eodem in cerebro , sed magno impetu diffuso , incipit toto corpore concuti ac convelli: idem patitur ac si morbo caduco laboraret: facies tota in molem intumescit, horrendaque visu sese ostendunt symptomata. Via sex hominum nisus impediunt quominuS concuteretur ac convelleretur. a Repetit ante partum, praesertim dum foetus media via sinus pudoris haereret, subsisseretque , epilepticus paroxysmus quinquies, aut series : edito partu bis aut ter cum gravissimo mortis metu. Dum res ita urgerent, cogitareturque potius de sepulcro quam de lavacro; dubitabans Medici num juVandus esset partus, an potius convulsioni occurrendum. Item , an occa1ione partUS conVulsiones prehenderent, an vero ejusmodi dispositio prius in cerebro deses latitaret, quae occasione minima sese prodidit. AC mors imminebat proxima nisi com
vulsiones illae substitissent. Meo quidem judicio , si illa convulsioni obno- Ballonii Oper. Tom. II. S xia
145쪽
Gia foret, 3 non tantopere periclitabatur, quam si numquam aliquid taleeYperta fuisset. Etenim qui epilepsa corripi solent, licet Lepius eodem
in paroXysmo convellantur, non propterea tamen decedunt: at illud observatum siepe , eos saepe fato fungi, qui aut propter ingentem plethoram convelluntur, aut a maligno explicato, suscitatoque tetro humore qui deses restagnansque imo praecordiorum delitescebat: & qui morbis ejusmodi corripi solent, exigua admodum occasione tentantur, immo solo fori secus vapore feriente. At qui nil dum tale senserunt, non ita facile pa-roxysmo prehenduntur; vehementem enim causam esse oportet, quae inse-lens hoc symptoma afferre possit: nec enim facile cerebrum numquam epilepsa tentatum eam labem contrahit. Eadem itaque opera & partus juvabatur, de convulsioni epilepticae manus porrigebatur, ne illius vi ci-
Causis hae tamquam procatarcticae facere poterant ad inducendum lio rendum symptoma numquam antea visum: plethora corporis summa, Musus vini hippocratici tempore graviditatis' suppressio alvi quinque aut sex dierum ante partum: enixus quoque ipse, qui etiam in habilissimis mulieribus selet semper aliquid terrificum inducere : accedit quod numquam peperisset. Subjecto acriusculia enemate ex hiera substiterunt convulsiones ,εe ab eo tempore nil sensit ejusmodi. Larga admodum copia sanguinis fluXit per sinum pudoris : quod suadet facile non tam occasione dispositionis & impressionis cuiusdam quam copia materiae, orgasmo , raptu , &nisa maximo inter pariendum hoc contigisse. θ Itaque quum Medici animadverterent evacuato humore repressum esse symptoma, immo suppres sum omnino, ducti sententia Galeni lib. de locis affectis, quum quid excernitur in morbis, & ab eYcretione morbi cessant, credibile illud causam fuisse morbi, cogitinerunt de purgatione. Itaque tale medicamentum
Expres*onem B. θε. rhei electi infigi in decocto passularum rebi- χιε, seminum frigidorum majorum , endmiae, scariolae, in qua dissolae dru
rosarum pallidarum, uno. j: diaphoeniconis scr. λ: fiat potus. Quidam putabant utendum valde calefacientibus, etiam inter purgam dum : cujusmodi sent ea quae vulgo epilepticis praescribuntur : alii conticyrefrigerantibus ad domandum, sedandumque ferociam humoris: & post rius hoc consilium melius. Nam quoties paroxysmi epileptici aut simile, morbi occurrunt, non statim ad vulgaria remedia veniendum , ac si unius 'morbi in specie eaedem cauta essent specie : sed cipe novum captandum consilium. Alii Medici hoc poculum praescripserant. R.. Radicis dictamni, aristolochiae, ara , unc. si: bistortae, B. iij: seminis pleoniae, B. θ: radicis paeoniae, B. Πj: forum cardui, pug. j: conservae anthos et salviae, ana, dr. j: rasurae eboris , cornu cervi, ana , sor. 6: fat decoctis ad lib. g: in colatura dissolae theriaces optimae A. θ: rasurae unicornis , ser. j: Drupi de Moechade , uno. D: sat potus pro. duabus do ibus aromatietatis cis
Postridie partus 'propinatum medicamentum, dejecti ones multae e priamum etasiones quaedam. Vocat autem Dominus Magnus effusiones ex semientia
146쪽
tentia Hippocratis quum eXeernuntur talia qualia excernere solent vaccae :item & uliginosae fuerunt dejectiones. Quieverunt omnia r non propte ea tamen jusserunt Medici secure dormire; nam ita res agitata est : morbus hic tametsi suppressus videatur , non propterea de eo securos nos esse oportet, tum ratione partis obsessae , amictaeque prioribus paroxysmis :tum ratione morbi ipsius. Pars cerebrum est: si ad illum morbum asse actum proclive dispositumque fuit: major relapsus metus , esse debet, minima enim lochiorum suppressione , aut reliqua materia prioris parogysmi facile morbus recurret. Si non erat dispositum , melius quidem agitur, sed securitas tamen magna esse non debet: nam morbus is ut de eo tamquam de posteriore divisionis nostrae membro dicatur relapsus fere paribceps est. Et duabus de causis facile recurret. Prior est: In prima lunae quadratura prehendit paro sinus , lunaris morbus est , ergo tutos nos esse non oportet, nisi secunda quadratura relapsa fuerit, donec luna sit in ejusmodi enim quadraturis mutationes , inclinationesque fiunt : Sic omnia tuta timere oportet. Accedit altera causa. Quarto die lac ad mammas rapitur, fertur , & attrahitur: ratione duplicis motus, ει quia calidum est , & supprimetur in hac muliere utpote non lactanti, metus est ne fumi summittantur qui paroxysmum revehant. In confesta enim est quod scriptum ab Hippocrate , a sanguine in mammis collecto furorem contingere , praesertim quum sanguis ille in lac non vertitur, aut propter abundantiam nimiam , aut propter servorem; quod diligenter amnotandum est. Si furor itaque eam ob causam imminet, cur non & co vulsiones, & aliquid simile contingere poterit, eo praesertim tempore quo lac ad mammas deferetur Ratio haec urget admodum. Itaque providendum ut alvus libera semper sit, raptus sanguinis ad
mammas cohibeatur , malignae qualitati consulatur, vitentur omnia fumida, graveolentia & suaveolentia, ne caput impleant, feriantque : videmdumque ut purgationes a partu citentur semper. Atque in eam rem comparata haec sunt. R.. Radicis rubia tinctorum, asparagi, framinis, solapathi, ana, unc. g: angelicae man. j: passularum mundatarum , unc. 5: forum comm. pug. j: sem
nis paeoniae , dri 6 bugi si, borraginis , omnium capillorum , ana , mg. j: fas deos fio ad lib. j: in colatura dissolve Drupi capillorum veneris , unc. iij: fiant
iij doses aromatizatae pauco cinnamomo. Item Consiemae anthos , uno. β: confervae rosarum , A. id: seminis p
niae , A. jg: fiat optata cum brupo conservasionis citrii: additus est scr. β:
pulveris scobis unicornis Item Rasurae eboris , margaritarum electa um , ana, scr. j: rasurae uni cornis , scri Fu pulveris electuarii trissantalon Θ diam gariti, ana , 5.j: cum saccharo dissoluto in aqua angelicae aut decoctione 60dem fiant tabellae. Item V. Aquarum sillatitiarum angelicae ct morsus, aut decoctionis aQ licae lib. si: aromastetaetur pauco cinnamomo ad usum ex cochlea LS a Interea et Semiplessa.
147쪽
laterea fotu aquae tepi procurarum est ut citarentur lochia. Omnia odorsta vitata sunt. Puellis recens natis mel deglutiendum aut lambendum porrigitur optimo usu. , Ut proVocetur alvus , dc vitentur tormina. Item ad vitandam convulsionem cui obnoxii sunt, cum pulte miscetur corallium pulvis, margaritarum. Purgationes a partu cumulate & ut defuit, mierunt: magna copia toto illo tempore sanguinis exiliit. Interjectis diebus injecti clysteres. TDmen ne quid alienum contingat, deinceps de purgatione cogitatum. Ac dubitatum an lavacro utendum. sit , ut a partu nostrates mulieres solent.
Repurgata est rheo & catholicone: quamquam suspectum sit catholicon quod in suspicione Epilepsiae de cassia dc. catholicon suspeetiim sit, ut doctissime a Rondeletio & Hollerio annotatum : idque annot tum philo aut communi quadam prudentia cui experientia suffragatur. Et ut quum e lecto surrexerit, repurgetur adhuc , visum est e re sere si apoetema per
decem dies utendum praescriberetur.
Radicis iculi , petroselini, asparagi , cichorii , acetosae Diana, uno. j: Quiιlae compavae , H. ij melisse, o nium capillorum, ana , man. j: M olbi, horraginis L Orrhietoe, passularum , ana,. man, t ceterare , scolopen ii , ana , pug. j: seminis paeoniae Ict radicis. ejusdem, ana, A. jg: seminis seseleos, H. j: forum , pug agri almae , . man. sat decoctio ad lib. js in colaturadit 'De , t rupi capillorum. veneris, unc. iva cis amomi, dr.es: fat. apodem
Quod attines ad usum balnei, ne quid forte contingat praeter θ opinionem , praeiertim si muliercularum balneum usurpetur eg isce vini albi aut rubri , ea alumine , & similibus , visum est interdici debere usu ejusmodis balneorum: nisi forte balneo dulais aquae recreari velit; & pro omni detersorio fiat puls m amygdalis contusis & hordeo contuso , qua corpus heviter. fricesur: ita enim detergebitur corpus , & nihil incommodi a seretur. Nam quum balneorum usu caput vaporibus impleatur& gravi ter in iis usurpandis peccetur , si quid peccatur; facillime autem omnium
hic peccatur contentos, nos, esse oportet simplici frictione : in quibus auestem. par xysmes epileptici Inetus est , in iis cautos esse oportet in balneorum usu. Quo l. enim VetereS Uilepticos & melancholicos . ad lavacra miserint, id factitatum esse asserimus, quum corpus, aut caput intemperio aliqua calida siccaque assedium. est , quum in partibus omnibus squalior. blicenim dubium esse non potest quin balneis locus sit ad correctionem calidae siccaeque intemperiei, quae multorum , magnorumque .malorum, in tor
T. Quod a translatione potius An, declarat ejus accidentis represso ac cessastio quum primum a cis descendit. a, Non es dubium quin mulieres affectionibus capitis magis snt obnoxiae Plim
148쪽
quum multis de caussis , tum propter capillorum exactam nimium diligentiam S sudium ir quod annotat Caelius Aureliant f in Chronicis., Nam qui a dispositione cerebri e leptici sunt , concidum, missim
occaso ne s prehenduntur, O relevaritur : sed quum quis numquam aliquid tale su sinuit, manuam oportet ade e causam quae hoc D tonna a fregi: nam vel es summa plenituri. , vel summa corruptela , ut contingit is eo qui primo He phremeticus contigit, ct tertio interiit a mali no, ut Galenus doctis eterpretatur. Itaque quum quis epile a prehendi solitus es, metus morte periclitatur , sed aut mimquam, aut aegerrime eo morbo Mungitur. Si numplam expersus est, periclitatur morte ob doAres aserrimos, O virium casum: ct quia pars princeps occupatur. Si: semel hoc susineast, non ita facile relabitur. uias autem periculum aliquando creet, quum non contigit , videtur Celsus
indicasse lib. 3. cap. 23. Interdum aut) quum hic morbus recens est ides numquam adorsus hominem consumit. Hippocrares lib. 2. Prorrheticiniusserentias mannata morbi sacri proponit, ut in iis , νά- in illis periculosior , solatuque Assicilior ex Nat : ac inter cetera ait solatu di cillimum mortunas.
crum qui a puero ad virilem aetatem pervenerit: quod absurdum vidietur. Nam aphoris. q;. lib. 2. mutatione aetatis pueros adorta Epite a curatur, O mut tione Sisendi rauionis; praesertim quum puellis menses erumpunt, ct maribus quum veneterem agnoscunt, ut Celses ait cap. 23. lib. 3. at hoc accidit quam attingunt virilem aetatem. Ergo fibi disimilis viritur Hippocrates. In illotica utitur verbo σαυανδ ιιθμαν Hippocrates , quod non significati ad virilem aetatem persenire tunc enim , si umquam alias , solvitur morbus . sed vocat ris kρὰν HBσειε συνανδρωθχναι, quasi dic; convirescere, id es aes oborari, rmari cum aetate virili. Alias haec falsa sunt. q. suo excreto, si s dolor mitur, hoc doloris causam censeri par es N lenus cap. 2. lib. I. loc. asseel. ramo hoc potes esse fallax. Saepe eniim in to minitas obster educit recremenίum ; quum ta en hoc doloris causa continens non sit: nam posea educitur doloris causa s. Notandum quoque hoc loco unum es , tempore graviditatis , ct tem pore partus , ct pos partum m ista multis mulieribus insentia contingere pos sunt. Nam audivimus multas mulieres e septicas conci e dum gravidae essent, quae liberatae fetu nil umquam tala sensessent; Me id sat ob suppressos
menses , sive ob cosse tam multorum pravorum' humorum illuviem , με de re pMte horrendum hoo DNtoma limehit. suema odum quoque aliis in mulieribus contingit ut quum utero gestant, immunes sint a saevis doloribus , quos prius , dum utero non gererem, ferebant . Ita enim novimus mulierem h micrania conflictari solitaun gravissime dum utero Mnon gerit: quum primum utero concepit, nil tale sentiebat: quod mirum es. Et id rumus Hippocrates . Epidemior. observavit de muliere cui caput circumdolebat , nec allevab tur ni se quum uterum gereret. De illis mulieribus epilepticis tempore gravidia
149쪽
Ad foetorem diris ct anhelitus.
MUlier annos nata quinquagiis levi de causa in morbum incidit: ab
eo relevari recrearique viκ potuit. Inaequaliter corpus assiciebatur, modo calidiusculum , modo temperatum : noctu, ac praesertim vesperi s bris recurrebat: eo tamen ventum est, ut contabescere videretur. Sed
paullo plenius res tractanda, & a capite arcessenda, ut id quod instituti
est nostri clarius elucescat. Illa fere a primis unguibus , teneraque aetatula foedo tetroque anhelitu laboraverat , ut vix quisquam in os loqui auderet foetore oris territus. Et quum illi incumberet , propter eum quem in republica locum tenebat , cum primariis hominibus consuescere , eum tantae molestiae saepe pertaesum est. Nil non in eam rem excogitavit adscito illustrium Medicorum concilio , praescriptis eo variis formulis quae in parato forent ad fallendas , leniendasque eas molestias. Quidam eam usu carnium omnino interdixerunt, alii aliud consuluere , quorum quum lubenter consiliis paruisset , nihil praeter fucatam oris tantum suaveolentiam retulit, quum frustra in oris gratia concilianda fuisset elaboratum. Nos ab eo foetore contumaci auspicari voluimus, quod quae causa eum primis annis foverat, ac aluerat, ea non minore stiberalitate sui eYtrema seneinute copiam fecit: immo morbum aut morbos potius foecunda sobole parturiit, quibus in depellendis multum operae insumtum est: sed haec omnia frustra. Itaque quum levi quodam morbo tentata esset , emcacibusque remediis contra pugnatum esset, nihil- dum sensit solatii: immo aegrescere medendo videbatur. Recruduit ille vetus oris foetor, palatum , gingivae , faucesque ipsae limoso coenosoque humore tamquam uligine quadam erant oblitae: & quum is humor aut mucor potius teter detersus esisset, citius dicto alius adexat qui detersas illas partes retineret, ac occuparet. Urinae velut purulentae profluebant: ex intervallis ardor urinae eam egercebat. Febris aderat e genere hecticarum putrium: inappetentia magna : virium amissio , moX earumdem recuperatio : marcor totius corporis:
squallidus habitus. Edendo nihilum proficiebat, tametsi euchymis uteretur. Dubitatum est de sede hujus mali, de affectibus, aut implicitis, aut disjunctis : de marcoris tanti causa, de remediis: & quis tandem foret
eventus illius morbi ita occulti ac inveterascentis. Morbus omnis quum actionem primo ac per se laedat, tolli, exscindique debet: numquam tolletur nisi causa continens, quae eum fovet, adimatur. Nec tantum in causa continente adimenda occupatos nos esse oportet, quod haec morbum proxime foveat, sed per analysin quamdam continuatione quadam ad alias causas sensim progrediundum , quae morbum primum fovere dicantur.
Tametsi enim & causa morbi continens sublata, affectus ipse sublatus primam
150쪽
primam Μedico laudem tribuant, & nil postea repullulet, non propterea
aliarum praecedentium causarum , tamquam continentis cauta parentum, investigatio negligenda. Quoties enim longior quaedam continuatio seriesque causarum exsistit, ut alia ex alia nasci & exsistere videatur, &omnes inter se aptae conneXaeque videbuntur , tamquam conspirantes incauta continentis affectusque ab ea nascentis generationem , tamquam in Commune quoddam opus , suo quaeque ordine eXcutienda ac demenda ,
ab ea curationis exordium duci debet , quae ortu prima, sed inventione postrema videatur. Nam in curatione , ratione, & ordine suscepta ita captari debet consilium , ut saepe id negligatur quod postremo loco duxeramus faciundum : alioqui frustra in tollenda continente causa laborabitur, quum ea nimium occulta, contum que sit, & quum a primis aliis causis pendeat, harum demolitio illius eversioni anteponenda est. Ita conjed tura artificiosa, quam Galenus vocat, assequi opo tet , primum mali fontem , & in eum digitum immittere. Quod ut exemplo pateat, esto aliquis , cui aestuans sit ventriculus , & praeterea acribus, piperatisque , & semiputribus caseis tape utatur; unde putrium biliosorumque humorum colluvies: ab ea obstruet1o , ab obstructione putredo , a putredine quoque febres. Sit ita sane , usu medicamentorum putredinem emendes, obstructionem liberes, an propterea febris illius scaturiginem , primumque principium tolles λ Itaque ad ventriculi intemperiem corrigemdam erit veniundum, immo pravum illud alimentum causae ternae eat nus rationem habens erit adimendum , frustra alioqui de tollenda febre sudabitur. In hac nostra muliere affectus qui occurrunt3 sunt summus oris foetor, sebris hectica putris , renum abscessus quidam , totiuS quoque corporis praeter rationem consumtio. Hic analytica methodo utendum ad sedium affectarum notitiam. Hae autem dignoscuntur aut signis syllogisticis , aut . p
thognomonicis, aut consequentibus, aut eXcretis. EXCreta autem vel pastium ipsarum partes sunt quae ab iis desecantur, ut pulmonis frusta ; vel quae in ipsis continentur ; nonnumquam aliquid quod morbosam di os tionem sequitur, vel selam , vel semper, vel ut plurimum. Ac in assi
ctorum locorum investigatione tria maYime sitnt advertenda, & tamquam canones proponendi ob oculos , quos semper intueamur : Locus, ct causa. Accidentia. Quae tria quum animo comprehensa erunt legitimo ordine ad assectarum sedium cognitionem deveniemus. Ac locus ita sese nobis insinuat. Si assectio esset in cerebro exempli gratia) vel per consensum fieret, vel per Protopathian. Si per consensum, fugacia euent symptomata; si per pr
topathian , vel intemperie laboraret , vel solutione continui , & sic taliae ruat talia occurrerent. Idem de hepate senilandum, & suis se signis ossem taret morbus, tum sedem , tum affectionis 4deam indicantibus. Affectus de causa ita veniunt a nobis excutienda Si inflammatio esset, quae sesct osserrent ejus essent generis; inflammationis enim consequentia haec sunt:
si scirinus foret, talia sequerentur; si inflammatus esset pulmo , ejusmodi essent symptomata & signa, quibus notitiam ipsam consequeremur. AD
