Horatiana prosopographeia [microform]

발행: 1846년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시학

201쪽

Non, quia Μaecenas, Lydorrum quidquid Etruscos Incoluit finis, nemo generosior est te; Nee quod avus tibi maternus fuit atque Paternus, Olim qui magnis Iegionibus imperitarent cet.

originem eius cum paternam, tum quoque X Olenni ritu Etruscorum maternam praedicans, quin Vel

regium genus ei adscribit Libr. I. Carm. 1. V. 1.:

Maecenas, atavis edite regibus, cet.

uti quoque Libr. III. Carm. 29. . .:

Tyrrhena regum Progenies, cet.

quod idem quoque Propertius ' o Martialis se tri

buerunt. Ad Lydos autem Tuscorum originem refert Horatius, perpetuo sere Veterum errore , quem tandem sustulit magnus ille vir tolaodus uellem in libro suo de Etruscorum origine et cultu. Maiores Maecenatis quinam fuerint prorsus ignora- ramus. Stemma eius, sed ustra Moibomius ' Pseudo-Catonis Originibus et ex Cruqui annotatione ad Libr. I. Carm. 1 v. 1 composuit. Neque enim Cilnius, nee Maecenas, quos Silius Italicus in Carmino do Bollo imico induxit, erae personae Sunt. Etruscorum legiones Livius quoque habet Libr. . . . et . m. o. ueller, die Etrusher, T. I. p. 403. Libr. III. Eleg. 7. V. I, Libr. XII. Epig. . . . Strabo Libr. V. p. 219. Velleius Libr. . . . Plinius Nat. Hist. Libr. III. . . Secl. 8. o. Valerius ax Libri II. . . n. 4. Tacitus Annal. Libr. IV. c. M. Plutarchus Quaest. Rom. M. Fuse contra disputat Dionysius Halim Antiq. Rom. Libr. I. e. 27. in . I. H. Meibomius, aecenas, L. B. 1653. P. 0 sqq. Libr. ΙΙ. v. s. Libr. X. V. 40.

375 habendae aerodit C. Maecenas apud Ciceronem in Oratione pro Cluenti c. 56. Maecenas, scriba Sertorii in Dagmento ex Libr. III. Historiarum Sallustii . Nomon Cilnii et Maecenatis requens est in Onumentis Etruriae, coniuncta ero nusquam reperiuntur, quare mellerus coniecit, nostrum Maecenatem primum utrumque habuisse, alterum a patre, alterum amatre receptum Cilnios Arretio oriundos cum ex Livio ' constat, tum ex epistola Augusti ad Maecenatem, a Macrobio servata , in qua eum Arretinum vocat num eius natalem ignoramus, dies nobis

notus est Iduum Aprilis ex Horatii loco Libr. IV.Carm. 11. V. 14 sqq. ubi ad Phyllidem:

Idus tibi sunt agendae, Qui dies mensem Veneris marinae Findit Aprilem. Iure sollemnis mihi, sanctiorque Pene natali proprio quod ex hac Luce Maecenas meus adfluentis Ordinat annos.

Prima Maecenatis Caesari Octaviano praestitae perae apud Horatium fit mentio in arratione itineris Brundisini a. 717. ad Antonium suscepti, de quo ero supra ad Cocceium Nervam fuse iam egimus . Altera est, cum Maecenas profectionem pararet ad bellum Actiacum Epod. I. V. 1 sqq. ubi ita Horatius:

Servius ad Aeneid. Libr. Ι. v. 698. Nonius de var Sign. Verb. v. Dominus. L. I. p. 404. 415. et 16. Libr. . . . et 5. Satura. Libr. II. in . Pag. 327 sqq,

202쪽

Ibis Liburnis inter alta navium, Amice, Propugnacula, Paratus omne Caesari periculum Subire, aecenas, tuo.

Liburnas Caesaris, triremes sere, rostratas, ita dictas propter celeritatem, qua Liburnicorum piratarum na-Vigia aequabant , recto opponit Horatius turritis illis M. Antonii navibus, quae castellorum potius quam navigiorum speciem referebant . Sitne autem revera profectus ad Actium Maecenas necne, magna inter

viros doctos dissensio est. Qui prosectum putant, nituntur loco Horatii allato, Propertio et Albinovano. Ex Horatio autem nil nisi profectionis consilium, non ipsa profectio apparet. Ex Propertii loco Libr. II. El. 1. V 25 sqq. quem integrum subiungam:

Bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu Caesare sub magno cura secunda lares. Nam quoties Mutinam, civilia busta, Philippos, Aut canerem Siculae classica bella fugae: Eversosve socos antiquae gentis Etruscae Aut Ptolemaeeae litora capto Phari, Aut canere inciperem et Nilum, cum tractus in urbem Septem captivis debilis ibat aquis: Et regum auratis circumdata colla catenis Actiaque in sacra currere rostra via: Te mea Musa illis semper contexeret armis Et sumta et posita pace fidele caput,

ex illo, uti egregie demonstrat Frandsenius , non

Cl. eerthampius pro vulgato Caraaris. Appianus es Rebus Illyr. c. 3 et 16. Eutropius Libr. II. c. 13., Virgilius Aeneid. Libr. VIII. v. 691 sq. Florus Libr. IV. c. II. 5. Suetonius in Vita Augusti c. 7. Di Cassius Libr. L. α 8., 23. et 29. meenas Leber , P. 25 sqq.

nisi operam, illorum bellorum temporibus, Maecenate Caesari Octaviano praestitam, recte colligimus, quam Vero in rebus quoque civilibus praestare potuit Maecenas. Ex Albinovano denique disertum quidem asserunt testimonium Eleg in obitum Maecenatis,

Quum freta Niliacae texerunt lata earinae Fortis eras circum sortis et ante ducem.

unde colligunt, illum non modo esse prosectum, Sed magnam quoque eius operam in pugna Actiaca fuisse;

sed de Albinovano Ovidii aequali , iam dudum

constat, perperam illi cum hanc Elegiam, tum alteram de Maecenato moribundo , tributas fuisse, id quod primum a Ios Scaliger est factum, verum longe recentioris poetae esse laetum, quare parum auxilii inde quoque sibi petere possunt. Sed obstat historicorum

silentium, locus aciti' ubi Agrippae, Augusti in

bello socio, Maecenas opponitur Romae pluribus laboribus iactatus, obstat denique, quod aecenas illo tempor urbi totique Italiae praefectus non ita diu Roma abesse poterat, quare Statuendum esse videtur non adfuisse Maecenatem in pugna ad Actium. Si adfiiit omnino, tunc potius inter eos amicos Caesaris reserendus est, de quibus Di s παντας του ἐταί-

Ovidius ex Ponto Libr. IV. Epist. 10. s. Epist. 16. . . Leguntur apud Burmannum Anthol. Poet. Libr. I. e. I9. et 120. Vol. I. p. 251 et 282. Wernsdorfium Poet. Lat. in Vol. III. p. 155 et 177. Mnal Libr. XIV. α 53. Vclleius Libr. II. c. 88. Taeitus Annal. Libr. I. c. l. Dio Cassius Libr. XLIX. c. 16. Libr. I. c. 3.

Libr. L. c. I.

203쪽

τες, τοι τε ναυμαχουσι τα δέοντα παραινέσωτι, καιεαυτέ προσῆκοντα διαγγέλλωτι, ii quae Doet Matthesii est coniectura , quam inter belli duces. tu est, mox domum rediit, ubi statim post pugnam Acti cam Lepidi coniurationem repressit' quin propter Horatii quoque Epodon IX. V. 1. Sqq.:

Quando o repostum Caecubum ad sestas dapes, Vietore laetus Caesare. eum sub alta sic Iovi gratum domo, Beate Maecenas bibamlomnino statuendo es e ridetur, aut non profectum esse Maecenatem aut ante pugnam revertisse. Est

enim longe verisimilius, Carmen allatum ab oratio Maecenati praesenti recitatum, cum primus nuntius de victoria Actiaca Romam Venisset, quam absenti missum fuisse. Sequitur mentio urbis praesecturae, quam Interpretes agnoscunt in Libri III. Carm. 8 et 29. In illo s. 17. Sqq.:

Mitto civilis super Urbe curas. Oeeidit ae Cotisonis agmen: Medus infestus sibi luctuosis Dissidet armis:

Servit Hispanae vetus hostis orae Cantaber, sera domitus catenae Iam Scythae laxo meditantur Rrcu Cedere campis.

In Symbolis literariis. V. p. I. Velleius Libr. II. e. 88. Appianus de Bello Civili Libr. IV. 50. s. Livius Epit Libr. XXXIII. Suetonius in Vita Augusti 19. Seneca de Brevit. Vitae e. 5. . de Clementia abr. I. s. Dio Cassius Libr. XIV. e. 15. 224. n. 2. is supra P. 24. n. 4.

Neglegens, ne qua populus laboret, Parce privatus nimium cavere: Dona praesentis cape laetus horae, et Linque Severa,

urbis cura utiquo ab Horatio significatur, quamvis vox privatua minus apta Videtur personae urbi praesecti, quare D. Helasius cillam cum popuIus iungebat, piniam privatus pro οἱ πολλοι, dictum SSe encenS, Benueius cum Verbo cavere, quasi Maecenatem hoc moneret Horatius, ne de privatis suis rebus nimium provideret. In altero Carmine Libri eiusdem 29. v. 25. Sqq.

Tu civitatem quis deceat status Curas, et Urbi sollicitus times, Quid Seres et regnata Cyro Bactra parent, Tanaisque discors,

otiamsi do urbis praefectura iam Scholiastae cogitaverunt, equidem nonnisi significationem video curae, quam Maecenas, utpote Caesaris amicus, semper in animo habere debuit rerum publicarum, muneris ero singularis descriptionem non esse puto. Urbi autem totique Italiae Maecenatem praesectum fuisse legimus, non ea potestate, qua Augustus, ipso Maecenate auctore, praefectos instituit, qui servitia continerent, civiumque audaciam reprimerent , diversos ab anti

quis illis sub regibus et liberae reipublieae temporibus' sed ita ut absentis Augusti partibus in senatu,

Animadvers. p. m. Suetonius in Vita c. 37. Tacitus Annal. Libr. II. c. l. Diu Cassius Libr. LII. e. I. . Tacitus . .

204쪽

- 380 in foro et apud milites fungeretur . Hoc munere functus est Maecenas a. 718. iterumque belli Actiaci temporibus . . Agrippa ei est adiunctus , qui quoque anno 33. cum Augustus in Orientem esset prosecturuS, eandem potestatem accepit . Urbis autem praefectus, proprie ita dictus, primus sub Augusto fuit Messalla Corvinus, cui successit Statilius Taurus . Maecenatis Vero tertium eodem munere fungentis nulla prorsus fit mentio apud historicos. Fit in unico loco, quem supra vidimus, Libr. III. Carm. 8. quod quum nonnisi ad anno 29. referri potest, uti Doct. Fran-kius probavit' aut negligentiae Dio ceterique sunt accusandi, aut nova inde suspicione premitur Carmen Cl. eorthampio Horatio abiudicatum. Acceperat Maecenas in praefectura ad signandum edicta, quae nomine Caesaris Octaviani editurus erat, signum sphingis, quum hic inter annulos matris duo eiusmodi prorsus similia inter se invenisset y. Erat

hoc signum, quod suis tabellis imprimi flagitabat ille, in Libr. Π Sat. 6. a. 723. conscripta' s. 38.:

Inprimat his cura Maecenas signa tabellis.

Nihil praeterea ex publica Maecenatis vita Horatius

Velleius Libr. II. e. 88. Seneca Epist. XIV. m. Tacitus I. I., Appianus de Bello Civili Libr. IV. c. 50. Libr. V. c. m. Appiatius et Dio Cassius Il. II.

Dio Cassius Libr. I. e. 3. Id. Libr. LIV. c. Perperam Vanderburgius, Maecenatem eo anno urbi praesectum suisse putat. Tacitus I. I. Vid supra m 224. q. Plinius Xat mist Libr. XXXVII. c. 1. Secl. 4. Suetoniu in Vita Augusti c. 50. Di Cassius Libr. I. c. 3. Vid supra p. 124. . . et P. 30 3. . .

. 381 prodidit Nisi certe cum Torrentio censeas , simile illud reipublicae cum navi, quod legimus apud Dio

nem ' in oratione, qua Maecenas Caesari suadet, ut imperium retineat, nisi expressim illud esse putes ab Horatio in Libr. I. Carm. 14.:

Navis, reserunt in mare te novi Fluctust

quum longe verisimilius est, illam orationem ab ipso

Dione, quae illorum temporum erat consuetudo, prorsus de suo esse confietam.

Restat tamen, ut mentionem faciam periculi cuiusdam, quod aliquando obiit Maecenas, eodem tempore cum Horatius arboris casu pene esset oppreSSuS, unde hic probabiliter infert, suam cum Maecenatis prorsus consentires horam genitalem, Libr. n. Garm. 17. V. 22. Sqq.:

Te Iovis impio

Tutela Saturno resulgens Eripuit, volnerisque Fati Tardavit alas, eum populus frequens Laetum theatris ter crepuit onum: Me truncus illapsus erebro Sustulerat, nisi Faunus ictum Dextra levasset, Mercurialium

Custos virorum.

Quid tandem Maecenati acciderit, disertius non significavit. Alii cogitarunt de casu in theatro, eiusmodi, exempli gratia, quo aliquando Augustus in eo laxatis sellae compagibus, supinus recidit' alii do morbo

Uid supra P. 287. Libr. LII. c. Is Suetonius in Vita Augusti . 27. Suetonius in Vita c. 43.

205쪽

- 382 gravi, ecquo recreatus Maecenas cum iterum in the trum venisset, plausu a populo, no Suam erga eum benevolentiam ex more significaret, exceptus fuit. Arboris suae casum narrat quoque Horatius Libr. II. Carm. 13. exsecrans illum, inquit Vs. 10. Sqq.:

agro qui statuit meo Te triste Iignum, te caducum In domini caput inmerentis.

Meminit olusdom rei Libr. III. Carm. 8. quod annum post casum illum conscripsit, quum epulas Votivas

propter salutem servatam celebraturus erat Maecenato ita alloquitur S. 1. Sqq.:

Martiis caelebs quid agam Calendis, Quid velint flores et acerra turis Plena, miraris, positusque carbo in Cespite ViVo, Docte sermones utriusque linguae. Voveram dulcis epulas, et album Libero caprum, prope funeratus Arboris ictu. Hi dies, anno redeunte, festus Corticem adstrictum pice dimovebit Amphorae fumum bibere institutae Consule Tullo.

Dicere autem infinitum est, quantopere Interpretes

laboraverint in assignando hisco tribus Carminibus

Cicero pro Sestio . 58. Phil. I. e. 15. ad Atticum Libr. Epist. I9., Libr. II. Epis I9., Libr. IV. Epist. 5. ad Quintum fratrem Libr. III. Epist. I. Virgilius Georg. Libr. II. V. 508 sqq., Suetonius in Vita Augusti α 56. Plutarchus in Vita Sertorii . .,

in Vita Ciceronis e. 13. Cf. Bentleius ad hune Versum.

383 anno natali, donec tandem aliquando Doct. Frankius duo priora a. 728. postremum a. 729. ut assignarentur, Vicit , os ea est collocandum Libri . Carm. 20. in quo Maecenatem Horatius invitat, ut socum vile Sabinum: modicis cantharis, bibere Velit, inopia vini melioris notae, S. s. qq.:

Caecubum, et prelo domitam Caleno

Tu bibes uvam mea nec Falemae Temperant vites, neque Formiani Pocula colles.

ut autem Sabinum suum commendet, addit, conditum

illud a se fuisse, quo die Maecenas plausu in theatro exceptus fuerat. Accidit sane Maecenatis infortunio, quod Horatius, quo die illum ad coenam rogaret, non nisi Sabinum haberet, qui alias no Caecubi, nec Horni vini egebat ' Sed innumoras diminutates carmina allata Interpretibus creaverimi. l. Perelampius duo postrema prorsus abiecit, e primo versus septendecim posteriores adeoque locum, quem supra attulimus, a VS. 22. ad Vs. 30. Xturbavit.

Indolem Maecenatis, si ex imo Horatio diiudicamus, nihil eo sanctius, nihil innocentius moribus fuit. Nec longo dissentiunt ceteri scriptores , modo Senecam eXcipias, qui, quum nec Maecenatis elegantiam

Fast. orat p. 157 sqq. et p. 184. Cf. tamen Lachmannus ibid. p. 239. id supra p. 24 sq. Insignis error est illenburgeri, qui putet, vinum hoc crevisse in Sabinis Horatii, quae vero nullum vinum serebant, id Libr. I. Epist. 14. v. 22. q. Libr. III. Carm. 28. v. 3. Libr. I. Epist. 5. v. 4. q. et Stra bone Libr. V. p. 234. Velleius Libr. II. c. 88. Tacitus Annal. Libr. XIV. e. 3. Dio Cassius Libr. V. c. 7. s. quoque supra P. 373. n. 3. 4. et .

206쪽

- 384 vita consequi nec ingenium capere posset, ubique inscriptis, data opera, nomen Maecenatianum contumeliose est insectatus . Inter recentiores, olim Meibomius ' in libro singulari, ridiculum prorsus in modum, omnes animi ingeniique dotes uni Maecenati adscripsit eumque omnium Virtutum exemplar perseetissimum proposuit; post, Wielandus, Frandsenius, Woborus ' fuse doctequo de indole Maecenatis egerunt, nimiamque eius admirationem, suo quisque modo, temperare inque Verum iustumque modum redigere sunt conati. Sunt autem duo testimonia deque fide, deque humanitate Maecenatis quae memoriam eius quam integerrimam praestare debent alteriam amicitia cum Horatio, quae talis fuit, ut nisi in viros Sanctissimos cadere non possit, alterumquod Caesari Augusto, etiamsi crudelissime ab eo laesus, adulterio cum Terentia sua coniuge, admisso , fidem tamen integram ad vitae finem usque servavit. Iam mansuetudinis clarissimum profecto indicium fuit, cum Caesari Octaviano, in tribunali sedenti pluresque capitis damnaturo, tabellam in gremium coniecit hisco Verbis inscriptum: Surge tandem carnifex is Vel hac tamen laude illum, sed frustra, privare improbus

Seneca conatus est .

Literarum studiis quantopere saverit Maecenas, tes

Vid supra P. 374. n. s. Jahrb. d. Philol. u. Pae 9. IX. Suppl. d. I. Hest S. 274. Dio Cassius Libr. LIV. e. 19. Libr. V. e. 7. Id. Libr. V. c. 7.

tes, iam apud antiquos, eum inter eius aequales, tum inter posteros habemus . His quoquo laudibus 4elandus obtrectavit, qui vero iamdudum a assovio aliisque confutatus est. Ipse quoque Maecenas cum prosa, tum ligata oratione multa, sed parum proS- per SucceSSu composuit. Hac una in ro audiendus Seneca , quum Maecenatem perstringit, qui Caesarem quoque Augustum Quintilianum ocum cientes habet. Neque enim discrepant ab eorum iudicio pauca illa fragmenta, quae supersunt e Maecenatis scriptis . Admono oum Horatius, uti caesaris Augusti res gestas soluta oratione describat, Libr. ΙΙ.

tuque pedestribus Dices historiis proelia Caesaris, . Maecenas, melius, ductaque per vias Regum colla minacium.

Eiusmodi Maecenatis opus respicere videtur linius Nat. Hist Libr. m. c. 45. Sect 46. ii Augusti)Philippensi proelio morbus, fuga et triduo in palude aegroti et, ut fatentur Agrippo et Maecenas, aqua subter cutem fusa turgidi latebra. v Nihil vero cotiligi potest ex Servii testimoni ad Georg. Libr. II.

V. 41. si Moecena8, conδta Moecenatem fuisse litterarum

Vid supra p. 373. n. 4 et 5. Iuvenalis Sat. ΙΙ. v. 4. Epist. XIX. 8. CXIV. 4 sqq. Suetonius in Vita c. s. Instit orat Libr. X. o. 28. Cf. Auctor Dial de orat. c. 26. Ea collegerunt eibomius L . p. 143 sqq. Frandsenius . . p. 56 sqq. A. io in Maecenatianis Gottingae, I 824. quem librum non vidi.

207쪽

- 386 peritum et plura eo omisse armina. Nam etiam su-gus si Caesaris gesta deforipia quod testatur Horoetius,ee , v quod ex ipso Horatio petitum esse manifestum St.

Habuit vero sua quoque Vitia Maecenas. Constat, quam delicatus luxuriosusque fuerit, non ex Senecae

modo, sed Vellei quoque, linii ' Dionisque

testimoniis. Potest tamen ex parte debilis valetudo eius excusationem afferre , tum quod, ut Velleius ait, ubi res exigeret, Xsomnis Sane, prOViden Seiensque agendi erat. Aedificatorem fuisse dicas ex oratii loco, ubi ad eum Damasippus, Libr. II. Sat. 3. V. 307. Sqq.:

Accipe primum Aedificas hoc est, longos imitaris, ab imo Ad summum totus moduli bipedalis:

An quodcumque facit aecenas, te quoque Verum est, Tantum dissimilem, et tant certare minorem'

Constat sane, domum eius, turrim Maecenatianam vulgo dictam, magnificentissimam fuisse . Significat eam Horatius pod. IX. V. 1. Sqq.:

Quando o repostum Caecubum ad sestas dapes Victore laetus Caesare, Tecum sub alta si Iovi gratum domo, Beate Maecenas, bibam 3 Libr. II e. 8. Nat. Hist. Iabr. VIII. c. 43. Secti M. Libr. V. C. 7. Plinius Nat. ist. Libr. VII. c. I. Sect 52. s. Seneca de Provid. e. 3. 4. Suetonius in Vita Augusti . 72. Seneca Epist. XIV. M. f. Suetonius in Vita Neronis . M., Orosius Libr. VII. c. 7.

eripe te morae: Νe semper udum Tibur et Aefulae Declive contempleris arvum, et Telegoni iuga parricidae. Fastidiosam desere copiam, et Μοlem propinquam nubibus arduis: Omitto mirari beatae Fumum et opes strepitumque Romae.

Sunt ibur et Tusculum in conspectu Romae, teste Strabone' sed tamen cum Capmartini s. . pro: Ne legendum esse censeo: Ut semper udum et Non in villam suam, prope Tibur sitam, Maecenatem invitaturus erat Horatius, ne adspiceret ibur semper udum, sed in pro fumo urbis, Tibur, Aefulam, non longe a Tibure remotam' et Tusculum ibi contemplaretur. Quamvis aliter ipso Capmartinius suum ut interpretatus est, quasi Horatius Maecenati suaderet, uti seu Τibur, seu Aegulam, seu Tusculum, urbs relicta, se conferret. Iuxta domum erant horti, de quibus Horatius Libri I. Sat. 8. V. 14 Sqq.:

Nune licet Exquitis habitare salubribus, atque Aggere in aprico spatiari qua modo tristes Albis insormem spectabant ossibus agrum, Libr. V. p. 238. Cum Praeneste. Casmarii de Chaupy, geouverte deria mirari de Campagned'mrace, T. II p. 227. Tatius in Prol. suae Horatii Edit. p. XXIX. eandem coniecturam Nic. ardingio tribuit. De situ Aefulae vid. Walehenaerius, Histoire 'Horace, T. II. p. 88 sq.

208쪽

quo nune n horti Meeoenalis. ii Fit saepius eorum apud Veteres mentio .

Cultus quantopere studiosus fuerit Maecenas' innuit Horatius Libr. I. Epist. 1. V. 4. Sqq.:

Si curatus inaequali tonsore capillos Occurro rides si sorte subucula pexae Trita subest tunicae, vel si toga dissidet inpar; Rides.

Quin librum de cultu suo composuit, ex quo Seneca nobis quaedam fragmenta SerVaVit. Est autem hic opportunissimus locus, quo aggrediar quaestionem toties agitatam, num Maecenatem sub nomine Malchini perstrinxerit Horatius, quam quum neseicherius quidem, qui hoc statuebat, docta copiosaque disputatione , ita tractavit ut omnibus

Satisfecerit, ego, ευξαμενος τι πο ἐρέω, hodie Π1 cuique paucis me persuasurum esse Spero, Maecenatem

non latere sub illa Malchini persona. Nota Malchinum Horatius Libr. I. Sat. 2. V. 25. Sq.:

Malchinus tunicis demissis ambulat est qui Inguen ad obscoenum subductis usque facetus.

In hoc, qui tunicam supra genua Subdinerat, quod erat centurionum sunt qui Agrippam agnoscant,

Propertius Libr. v. l. . . . Suetonius in Vita Neronis e M. Tacitus Annal. Libr. XV. c. 39. CL Martialis Libr. X. p. 73. Iuvenalis Sat. XII. V. 38 sq. Epist. XIV. Q. Poet. Lat. Rel. P. 430 sqq. Noe advigio, id eius opuscula Acad. p. 63 sqq. quae Frand senium aluisse miror, nec umptio, in Vita oratu, praemissa Heindorni Satir Horat. Edit. quam curavit Wuestemannus, P. 32. Quintilianus Instit. Orat Libr. XI. c. 3. 138.

- 389 prorsus sine causa , in altero, qui submiserat inta, quod mulierum erat ' Maecenatem designari Vetus opinio fuit. Ita Scholiastae, Acron Punicis demissis, ut ibi honeεtus videatur, comporuit autem nomen

quasi α μαλθακος althinus. Meeoenatem tangit, varia eosum enim uit, delieatior et solutus, i, Porphyrion: ii Sub Masthini nomine quidam Mecoenatem uspicantur signiscare, ab re tamen nrit Μαλθακος enim uasi μάλακος dieitur, i, richol ruq.: u Malthini nomine quidam Maecenatem signiscare Ficantur, a re autem ipsa fotum est nomen μαλθακος et μαλακος idem est quod mollis et delieatus.ii Μαλθακος apud poeta pro καλακος dici verissimum est' inde vero non Malchinus, uti est apud Scholiastas, sed Masthaeus formaturus fuerat Horatius, quod, cum non cadat in Versum, prorSus recipi non potest. Constat quoque, molles a delicatos solitos fuisse ambulare tunicis solutis, ad pedes usque demissis, idque Maecenati obiecit Seneca Epist. CXIV. 6. D in hoc esse qui solutis tunicis in urbe semper incesserit inam etiam quum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur:)nexcusavit idem vero Auctor Elegiae in obitum Maoconatis V 21. Sqq.:

Quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum, Diluitur nimia simplicitate tua. Si illi vixere, quibus sui aurea Virgo, Quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit. Invide, quid tandem tunicae nocuere solutae Aut tibi ventosi quid nocuere sinus r miror, V. l. advigium hanc sententiam tribuo Acroni l. I. p. 70. Quintilianus . . Homerus Iliad. Libr. XI. v. 588.

209쪽

Sed non ita solus aecenas demissa tunica ambulabat, ut ab ea statim agnoscendus esset orati lectoribus. Addit Acron, aecenatem tunicam demisisse, ut varices tegeret, id quod omnino Verum esse potest,

quandoquidem tale quid de Cicerone, sed salso, relatum fuisse legimus a Plinio Secundo, in loco Quintiliani Instit orat Libr. XI. c. 3. 143. KΤοgam veteres ad calce usque demittebant, ut Graeci pallium. - Quo magis miror Plinii Secundi , docti

hominis, persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem Velandarum Varicum gratia tradit. nAd nomen mi ni quod attinet, si ita legendum cum Scholiastis, est Vocabulum derivatum a Mattha, quo nomine Veteres Latini molles et esseminatos designabant, teste Noni Mali hJas veteres molles appellare Voluerunt a Graeco, quasi μαλΘακους Lucii Libr. XXVII. Insanum vocat quem mali h ama seminum dici videt. v Est autem proprie malitia, pix cum cera mixta . Sed recte entleius tuetur plurimorum codicum lectionem Malehinum, derivatum a Maleho, ut a Paullo, Tu in , a Balbo, Balbinus, a RNO RUinus et ita alia. Malci a Graeeo μαλακος,

Plinii Iocus egebatur fortasse in libro eo quo alter Plinius Iabr. III. Epist. 5. . Studiosi tres , - quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. De re es Dio Cassius Libr. XLVI. . ., Macrobius Saturn Libr. ΙΙ. . . De Proprietate Sermonis in Oee. Galenus in Exeg. vocum Hippocr. T. II p. 96. Edit Charterii, Pollux nomast. Libr. VIII. c. 16. Hesychius in voce, Paulus Dia-eonus apud Festum Libr. XI. in voce, Suidas in voce. Quo modo fiat, docent Plinius at Hist Libr. XXXVI. e. 25. Sect 58., L e. 24. Sect./58. et Libr. ΙL . 04. Seet. 108 et Palladius de Re Rustica

Libr. I. c. l.

- 391 mkhi et Malehionis nomina in inscriptionibus legum tur , unde porro Trimalchionem suum finxit Petronius . legitur quoque in codicibus, sed mendoSe, Malehimus o Melehinus In uno Torrentius reperit Maltinum, idemquo nomen protulit ex loco Iustini Libr. XXXVm. . . et . ubi Masthinum legerat Moibomius Iam dudum vero est, quod ibi pro Massini f. Mawhini, substitutum est M. Aquilii nomen,

legati illius, a Mithridato occisi' Seu igitur Matthi

num, seu Malchinum legamus, nomen aut ex Uaria, sive ex uoaxoe, ab Horatio fietum eique impositum, quem notare Volebat, aut verum eiusdem nomen fuisse

potest, etiamsi idem nusquam alibi reperiatur Hoc enim commune habet Malchini, cum Rufilli, cum Fufidii, cum Cupiennii nominibus L quae tamen ab

Horatio conficta esSe, nemo umquam opinatu St.

Quare aliis argumentis diudicandum erit, utrum aecenatem, an alium, ignotum hominem petierit Horatius. Annotat Acron ad Libr. I. Sat. 2. V. 4. 'S-- per nomana inceris pro certis. - dulci dominae

Musa Lieiniae, Libr. II. Carm. 12. V. 13. pro Te

rentiae. Matthinus tunicis demissis ambulat, prouecoenas. - Eodem numero Ullabarum commutationem no num Dei .i, Verum est, ita saepius poeta commutasse nomina eorum, quos aut notare aut celebrare

Grutorus p. CCCXVILI., XCIILI., DCXXVII 13., DLXXVIII 2. Satirico e Gl. i. irchne das . . . Satiren, P. 23 sq. L. I. p. 123. Cicero pro Lege Manilia . . Livius Epit Libr. XXVII. et LXXVIII. Velleius Libr. II. e. 18. Appianus de Bello ithridatico

210쪽

sub proprio eorum nomine non auderent, ne eos eundem modo numerum syllabarum in eiusmodi commutatione servasse, Sed eandem quoque syllabarum

quantitatem. aestatur id Apuleius in pologia :

u Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit et Ticidam similiter, quod, qua Metelia erat, Perillam scripserit et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hos iam dissimulet et Tibullum, quia ei sit lania in animo, Delia in Versu. Eademque ratione, testibus Scholiastis, Gratidiam, subia nidiae nomine, perstrinxit Horatius. Ita Albius Tibullus sub Lygdam nomine latuit, quod tamen I. H. Ossius

Verum nomen Sse censebat eius poetae, qui scripsit Librum III. Elegiarum, quae Tibullo tribuuntur Persius quoque, Secundum Veterum eius Vitae auctorem , in Sat. I. V. 121. pro is Auriculas asini Nerore habet, ii posuerat: Auriculas asini Mida rex habet, ii quod, ne Nero in se dictum Sse agnOSeeret, post mortem poetae ab Annaeo Cornuto mutatum fuit, ut hodie legimus, in Auriculas asini quis non habet. , Servatur idem in paronomasiae exemplis, apud

Ciceronem' ubi Fulvium Nobiliorem, diptum fuisse legimus Mobiliorem apud Suetonium , qui Tiberium Claudium Neronem, vocatum fuisse testatur Biberium Caldium Meronem apud Quintilianum , qui Tullium

T. II. p. m. q. d. Bosschae. s. Ovidius Trist. Libr. II. v. 33 sqq. In O. Iahnii ditione p. 238. Cf. C. F. Hermanni Leci Pers. Disp. II. . 0. De Oratore Libr. II. e. m. In Vita Tiberii c. 2. I iistit. Orat Libr. VI. . . , d.

eiaculum mutata tradit. Hoc agnoscunt, hoc tenent omnes Interpretes , seu Verum Malchini nomen, Seu fictum esse contendant. Hoc aequo eicherius' qui sibi pervicisse Videbatur, ut ad nomen Maecenatis fictum haberetur, aeque Madvigius , qui Verum nomen Romanum SSe censebat.

Iam satis mirari nequeo, tot tantosque Viros, per tam longum temporis spatium, non vidisse, id ipsum, quo diiudicatur, utrum nomen quoddam pro altero Sit substitutum necne, similem nempe syllabarum numerum et quantitatem, id ex parte deesse in Maeeenatis et Malehini nominibus Maecenas enim testibus Varrono ' o Plinio' derivatum a nomine locs, qui Vero hodie ignoratur, uti cetera quoque eiusmodi Arpin , Antias, Aquinas, Larinas, longam syllabam ultimam habet, et ita quoque ab Horatio, vel in primo omnium Versu adhibetur, Malchinus contra duas longas habet cum una brevi. Quod quum breviter significasse sat

est, Verbum non amplius addam.

Prima syllaba in Acisculus producitur a Prudentio Peristepha- non IV. V. 19.: Corduba Acisclum dabit et Zoellum. Rectius autem a Forcellino corripitur, qui eisculum deducit ab Ascia, quod ab αξινη. Huius prima corripitur, quoniam ab γω, ἄξω derivatur, quod et reo significat, unde Meuris. Vid. Scheidius ad Lennepti tymologicon. Dubitat Teussolium ea de re, in Neve Jahrb. fur Philol. . Pae g. VI. Suppl. d. p. 364. Poet. Lat. Rel. l. l. de Vario et Cassio p. 235. L. I. P. 67. De Lingua Latina Libr. VII. p. 15. d. ip. Nat. Hist Libr. XIV. c. s. ecl. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION