Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Ars magna sciendi, in XII libros digesta : qua nova & universali methodo per artificiosum combinationum contextum de omni re proposita plurimis & prope infinitis rationibus disputari, omniumque summaria quaedam cognitio

발행: 1669년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

A S. Augustino Provinciae Lusitaniae Theologi ,

OPERE JUDICIUM.

gnam Sciendi inscripsit, Selegi attentri Sc diligenter recognovi: nihil inveni, in quo offenderem : omnia in tanta mole operis explicata ba vis est methodi) reperi. Ιmo filum ad illum quasi Labyrinthum Artis Lullianae permeandum , Τί evadendum,

cujus dissicultates hactenus terrebant ab ingressu animos, aptissimum legendo sum expertus; Magni est ingenii partus in illa capacissima doctrinarum Athanasii merite conceptus, ac dignus, quem Magna parens AlathOrum Societas inter pulchros Se mirabiles, quos solet edere , scelus recipiat Sctueatur. Quod si cui mea huic operi commendatio usui esse potest: Ego inventionem ingeniosam, dispositionem aptam, methodum facilem, eruditionem eximiam, elocutionem propriam in eo deprehendo. Multarum Sc maximarum remm notitiam, omnium paene quae praeceptis traduntur disciplinarum cognitionem , innumera ad probandas ongularum positiones argumenta, Se idonea ad easdem illustrandas paradigmata, Sc miram in tanta varietat NCOrdiam admiror. Et ita apud me statuo; Authorem aliis, quae multa edidit in lucem, operibus ,' multum famae collegisse ; sed Sc hoc plurimum gloriae collecturum : quae in Societatem , cui tantos istos prosectus debet, parcntem haud dubie redundabit. illud confirmo, hoc opus diligenter lectum Sca Curate recognitum, cum Heterodoxis, Se qui sibi nimium scire Sc sapere videntur hominibus, multum de arrogantia detracturum; orthod is vero, qui sapientia D modestia juxta pollent, non parum emolumenti aliuturam. Hoc meum esto

de Opere judicium, qui ut minus recte judicem, liber ane leo judicare. Romae in Collegio de propaganda fide. 6. Kal . Martias Anno M D C L X Ι. F. FRANCiscos a S. Auni lino 'Vicedo Theologiae professor S Lebior Piibilatus in Coste is de propaganda de controarersiai u S in Anae Urbis Acadenta Sacrae

Historiae Lector S S. Osicii musicator.

22쪽

R. Ρ. THOMAE DE LEON,

S. Theol. in Granatensi Acad. Profetaris,

ARTE AI AGNA

IUDICIUM.

Thanasi Kircheri Soc. nostrae propter eximiam doctrinae S recdu-ditae eruditionis famam ubique Terrarum satis noti Librum de Arte Combinatoria legi, qua potui diligentia; Et seposito jure amicitiae, i qua glorior, S amota mιξ loris apud eruditos quos i e praeclara exis,matione, quoniam censi rae operis praest Lare poterant ; primo agnoPioperis instituti S Anem: es prae amentum universale S ethodum catholicam prodi i inis omnibus tradere; quod olim S nunc tentatum a multis, ab omnibuου doctis des fera-Πιm. Praedicamentum Arylotelis multis magnis ingeniis displicuit, adeo quod indignum tanto

philosopho rati fuerint. Et post D. Thomam sic cessentem passim de icto tenuia pro θ-runtur. Superinducta fuit superioribιιι seculis decantatissima Ars Li ibi barbaro aevo nata, sed bova mente concepta, idcirco mirabilisrem apud aliquos plausium nilla; apud alios vi, rabilem cum indignatione desse Iiιm, propter rudem verborum corticem, neque ubereS ex tanto conatu proventus; obtinuit tamen illim libito in non iustis Academiis: Illa ars si binde tu prima hi M Libri parte, ita a siua nos te in apertam lucem extrahitur, ut amplius refuga diei, S inimica lucis judicari non possit, nihil luculentius in hac partea quantolibet magus viro expeZfari poterat: sed quantum intersit inter lucem X tenebras ,solum dijudicare poterit, qui contulerit haec scripta Taraconensi Commentatore R mi indi, Majoricensibusque. Petrus Gregorius illis milito eruditior est , sed solum excolit priviam faciem, S conste clum dockiuae in penitiora non penetrat, is cum omnia ex Lustio habeat, ex inpidia fuit quod nec emet ipsiius meminerit, per quem profecerit. Semum noster Athanasiius Iper Com hinationem, analysim, analogiam miro auctuario locupletem S ditiorem facit methodum, Sni fallor longo intervasto supri at, qui magna in hac parte praesiti se putantur. Usi m -- iis , qui deest iu brevi, sed accurata expositione Agi sint i lune: De adillo in dissu odi esto bonis Par ni, S aliis, plane exponit vel rudibus. Idcirco librum digni MImum exissmioqui publice imprimatur ad communem utilitatem, cum altas neque bonis moribus, ueque fidei Catholicae in uro absonet. Ita judicabam. Romiae in Somo Proesorum Societatis JΕsU. Die 18. Septembris, Anno I 66 I. Tuo M s de LEON.IDEA

23쪽

ID EA

ARTIS AIA GNAE

L 3 s. I. Iiagogicus. II. Expositio Principiorum. III. Methodus Lulliana. IV. Ars Combinatoria. V. Divisio Scientiarum. PVI. Ars Analytico-synthetica. . VII. Theologia Combinata.

VIII. Metaphysicae , Physicae , Logicae, & Medicinae paradigmata

continCt.

IX. Paradigmata Ethicae & Juri rudentiae exhibet. X. Paradigmata Asceticae , Controversiarum Fidei, & Rhetoricae

monstrat.

XI. Paradigmata ex Jure Canonico, Theologia Positiva & Morali

offert. XII. Doctrinam variam, variosque modos Sc methodos ad faciliorem hujus Artis usum tradit.

PARADIGΜATA SCIENTIARUM,

Quibus Ars nostra applicatur.

1. Theolai e Schola tic. e. I. Theologiae Positi lue. 3. Theologi e Moralis. q. Theologia Apoeticae. s. Contraversamur. 6. Metaph sicae. 7. P sicae. 8. Medicime. Logicae sive Dialeblicae. Io. Puris Cisdilis. ri. Puris Canoma.

12. Politicae 13. Ethicae.1 . Mathematicae.13. etorica spe humau. selerar Quibus universae Encyclopaediar ambitus abs bivitur. O. A. M. D. G. V. Q. M.

ARTI

24쪽

Hol. I

SI VE

LIBER PRIMUSIS AGOGICUS,

rs Magna Lusana examinatur, Commissi ab

eo defectus indicantur, eritis ad agnae ructura noUa exponitur, Elementa principia declarantur, Camnes praecepta praescribuntur, Totius tandem Artis methodus ratio

ob oculos curiosi Lectoris per Varia paradigmatum decimina ponitur. PARS I.

De Artis Magnae, sive Combinatoriae,

modo, definitione, inventione, propagatione.

Rtem Magnam, sive Combinatoriam, felici Numinis ductu, auspicamur ; Ar-

tem , inquam, ar-ltium , Scientiarumlossicinam , Decun- dum mentium semi- narium, totius humanae cognitionis clavem , qua ad rerum omnium, quae subintellectus notitiam, cognitionemque, quovis modo pertinent, aditus patet ainplissimus ; unde eam non meliori, quam Artis Magnete nomine, indigitandam duximus. Artem inscribimus Combinatoriam , quia sagaci mentis scrutinio, omnia singulis, & singulis singula, apte comparat , pulchre componit, & exacte distri-ibuit , in abs diutissimum humanae mentis aedificium. Haec est Diaphanti nobilis Mathematici , qua ex paucis, iisque lumine natutae notis principiis, altissima quaevis Arithmeticae, & Geometriae si, Artis prae-cramenta aperit, tanta mentis faecunditate, ist. M. quanta nobis monumenta ejus fac, superque demonstrant. Nostra vero methodus, non facilis tantum, expedita, & obvia; sed& universalis est, quae non unius artis freta molimine superbit , sed per artificiosum Combinationum contextum, cum universa Encyclopaedia arctissimum conjugium meditari videtur, artificio prorsius admirabili, perdoctrinam scilicet ordinum, circulos que methodicos ad naturae exemplar fabricatos , quorum adminiculo non tantum inveniendae , tradendaeque Polypaediae me-

A thodus

25쪽

thodus universa comparatur, sed & artes quaelibet, sive scientiae, omnesque rerum labditissimarum rationes, a n tura sumptis lexordiis, per varios ascensus, descensusque,& circuitus animorum, tradi & investigari possint. Cujus quidem universam gloriam ab ipso vestibulo spectandam protinus e hibere operae pretium non duxi, tum qubdillius ambitum, atque late CXporrectam ditionem , nemo perlustret facile, nisi ingreLsus alti ius vel ad ipsa usque penetralia mentem direxerit suam ; tum quod ejusdem fulgor, atque infanda acieS, ita omne spem 1 tringat animi nervOS, Omnemque exuperet

dicendi facultatem , robur, & copiam, ut nullum sit adeli tacundum ingenii flumen, nulla tam studiose affectata oratio, quae verae laudis hujusnaodi, speciem vel magnitudinem, comprehendat. Unde praestat, eam non tam, longe quaesitis eucomiis, prosi vi; quam , quod in AEgyptiorum mysteriiseri solebat, solo silentio, Numinis instar venerari, contenti scilicet usus illius imagia ne rudiuscula, dum sese Silenus hic prorsus aperiat, radioque divinitatis repentino cuneta perfundat. Sed, ut ad propositum nobis institutum revertamur: scire te velim, Lector , totius hujus inventionis rationem, velut duobus Cardinibus versari, quorum primus est ipsa Combinatio principiorum inter se, quod sit per Synthesim, quam compositionem vocant, nihilque aliud est, quam complurium principiorum praedicatorumque ad unitatem reductio, vel ex unitate in multitudinem rerum, haud secus ac fontis in innumeros rivos deducti diffusio, quam analysin sive resolutionem dicimus. Alter Cardo est, Ars Analogica, qua per diversas similitudinum umbras minima in maximiS, media in infimis, supremisque, suprema in mediis, infimisque: verbo: Omnia in omnibus suo modo esse deprehendimus, ade que nihil in universa natura rerum esse, quod non omnibus, & singulis, sub certa propo tione, & analogia respondeat; eo ordine, N progressit, ut, qui eam exacte calluerit, illi in artium, & scientiarum encyclopaedia intime penetranda quoad nostras regulasi nihil denegatum esse videatur. Hisce dua- bus Combinatoriae, & Analogicae artis alis,

in altum contemplationis pelagus, longet sublimiori carpento, quam quo olim Trip-

tolemum usum ferunt, delatus, rerum sint gularum imagines, & similitudines, consensuum, dissensuumque leges longe firmissimas animadvertens, easdem simul & unitate vidi δc multitudine regi, agentium re-l rum passibiliumque Sympathia prognatas, causarum antipathia dis tui celeriter , in- teritusque vicissitudinem Operire. Particularium quoque rerum rationes, sub generalium quorundam principiorum cortice e pressas latere ι quorum cognita distinctione, particularium non latet distinctio, adeo que cujusvis artis constitutionem ex propriorum 1 communibus differentia oriri, i protinus mihi innotuit: ubi enim prius muli torum intellexi communionem , non prius desistendum esse ratus sum, quam Omnes in eo, quae speciebus clauduntur, differentia seruissem ; dissimilitudinum plurimas in muli titudinem rerum umbratiles imagin S, noni prius in aspectum, lucemque propatulam duci posse expertus sum, nisi prius cuncta,

quae cognitione quadam perfruuntur, intra uuam cognitionem , proprietatemque con-l clusa, unius generis esseritia vestiantur. Ataque haec est Ars nostra Combinatoria,quam in hoc opere Mundo pollicemur ; quae per novem Erotematicas propositiones, Octodecim principia, tum absoluta, tum respectiva, cum novem subjectis totius naturae ambitum includentibus, ea methodo componimus , disponimusque , ut inde innumerabilium totius Encyclopaediae longe lateque exporrectis terminis, veritatum irro-fragabilium notitia obtineatur. inae Omnia in sequentibus fusius patebunt. CAPUT ΙΙ.

ρυλι Ars generalis ad facile n omnium sint mini acquisti em dari posse.

Um teste Platone, V, nil dulcius sit , quam omnia scire , hominique a Natura sciendi igniculi sint insiti ; certe

frustra potentia daretur, nisi reduceretur in actum ; nisi, inquam, intellectus a potentia , usu, & consuetudine varie excultus, successu temporis non omnia sciret, id est, ad congruam rerum omnium notitiam

quantum fieri potest pertingere posset; non video, quomodb hoc humanae adversetur An detur conditioni, & quare id intellectui denegatum videatur, dummodo humanae scientiae limites non transcendamus. Quis non via det in omnibus rebus unum semper reperiri genus, in quo species omnes participant, concordantquep unde plene cognito genere , specierum notio aliquomodo latere non potest ; haud secus ac fluminum in varias rivorum propagines deductorum partitio

26쪽

ssice COMBINA

nes facile cognosci possunt , si a fonte alveum secuti, ad seetionis diverticula per

rexerimus. Quis absonum reputabit unico instrumento diversa diversarum artium opera perfici An non ex unica elemento rum natura ad innumerorum miXtorum notitiam pertingimus Quis nescit, unica Vegetativae naturae essicacia innumeras plantarum, arborumque species subsistere γ unico sensuum subsidio, innumerarum rerum cognitionem nobis paratam , unica mentis opera ad artium, inventionumque arcana sacramenta nobis aditum patere, quis ignorat ρ An non unico in supposito res Corporeas , incorporeasque in homine conspirare advertimus An non omnia, quae in naturae majestate fulgent, tantis virium, proprietatumque discriminibus dissita , mira tamen concordia nexa, unico Mundi ambitu, influxuque teneri, &sustentari con

servantur. Justitia Omnem virtutum ha moniam complectitur , felicitas omnium bonorum influxum ; Tandem in una Christi hypostasi divina, Sc humana natura Concor dant. Cum itaque communes, rerum parti-

cularium in se rationes contineant, quis dubitabit, nisi αλογος, mentem hominiS, rationis ductu ad omnium dictarum rerum scientiam sese extendere posse, tanto facilius, quanto methodus ea tradendi fuerit expeditior , & via ad progrediendum planior λUnde quicunque noverit, quomodo in uno multa , & unum in multis; negotium consectum habebit. Hanc Artem innumeri tentarunt quidem , sed paucis concessiim fuit, hanc adire Corinthum. Quidam per Dialecticae, aut Logicae veluti aptissimum sciendi instrumentum . id confici posse sperarunt. Alii per varias artium, scientiarumque Syntaxes ; nonnulli per methodicos Metaphysicaruna speculationum contextus: Non defuerunt , qui eam sub allegoricis mentis circulis ad naturae pantamorphae similitudia nem fabricatis, id peragi posse existimarunt. Et quamvis omnes hi, laude dignissimo conatu , faecundam hanc unitatis scientificae artem aggressi sint; pauci tamen ea methodo illam executi sunt, quae aut sitibundis ingeniis satisfacere possiet , aut facilitatem cum promptitudine jurusta a haberet. V rum ut haec omnia pateant, sit.

Vim istustribin, qui artem de

Τi intellectus humanus sciendi idesiderio impulsus , nullum non llapidem movet, ut ad eximiam rerum omnium notitiam pervenire brevi via possit; sic non clesiaerunt, Praeteritis sarculis, Viri doctrina, ac sapientia illustres , qui Continuo labore, & assidua memtis meditatione ad eam tandem artem pertigerunt, qua de omnibus, quantumvis dim-cillimis quaestionibus propositis, rationem darent. Atque in Academicis disceptationibus, de qua re quispiam audire vellet, ad artis a se inventae amussim se disserturos pollicerentur: quorum nonnullos ex prisca ac sui temporis schola prodiisse refert Quintilianus , quibus Cicero adnumerat Cor cem , Lysiam Siculum, Gorgiam Leontinum Socratis aemulum , Thrasymachum Chalcedonium , Prodicum Chium, Protagoram Abderiten, a quo Euathlus artem didicisse fertur, quam Hippias Ellius decem millibus denariorum vendidit. Gorgiae vero , ob insignem de omnibus dicendi fa cultatem , primam statuam ex solido auro

in templo Apollinis Delphici positam fuisse,

Valerius Maximus refert : In quonam vero Ars Gorgiana consisteret, Cicero innuit,

omnibi , di lutandi professi sunt

dum mirabilem illius artem exprimit in diu cendo, & rerum, scientiarumque copiam ei adfuisse demonstrat ; ait enim, eum paria paribus adjuncta, & similiter distincta protulisse ; Ιtemque contrariis contraria rei ta , quae sua sponte, etiamsi id non ageres, Caderent plerumque numerose primum ii 1- venisse. Verum, haec omnia, uti rem Porum oblivione sepulta sunt, ita nullam nobis ejus acquirendae , methodique constitutae memoriam reliquerunt.

Non defuerunt tamen posterioribus sataculis , Viri omni scientiarum genere conspicui, qui artem hanc summo studio excolu runt ; Quos inter primum non immerito locum obtinet Raymundus Lussus, quem alii ob excellens ingenii, quo praestitit, iumen Θεοδεδαέον, sive divinitus illuminatum Doctorem appellant. Opus is composuit stylo incompto quidem , eoque rudi, impolitoque ; sed non spernendae sitbtilitatis ;quam Arum , alii Duam artium, Ze Scientiarum; quidam Artem Magnam Lullianam; alii Artem inventivam veritatis, ab Authore indito nomine vocant, in qua nova

a se excogitata methodo, ad omnem scientiam aditum idiotis etiam, quin & aetati im-

A a puberi

27쪽

ARTIs MAGNA SCIENDI,

puberi parat ; In quem uti vastissimos ediderunt Commentarios Lupetus, Lavineta, Corn. Agrippa, Jordanus aliique, ita su-PerVacaneum esse ratus sum, illam hoc loco fusus describere, cum ejus principia in sequenti Capite ad incudem revocaturUS, quid de ea sentiendum sit , demonstraturus sita'.

Hujus methodum, pari passu secutus Pe- Gregorius trus Gregorius Tholosianus . nobilis scri- Tholosa' . Cadurcensit Academia publicus Juris Civilis Professor, opus condidit hoc ti-

Syntaxes tuto superbiens Syntaxes artis mirabilis, per artis mi- quas de omni re proposita multis & prope 4bili., infinitis rationibus disputari, aut tractari,

omniumque summaria cognitio haberi potest. Opus quidem splendidum & innumera rerum , scientiarumque varietate refertum ; sed quomodo per Lulliana principia , ad earum congestarum undique scientiarum acquisitionem, facili, brevi, expeditaque methodo perveniri possit , uti non tradidit, ita in curiosorum animis, non nisi ardentissimum tantopere depraedicatae artis desiderium, accensamque sitim reliquit. Huic Synchronus Medicinae in Acad Cornesius nata Lovaniensi Regius Professor Cornelius Gςmm- Gemma, politioris literaturae, nec non Physiologicae artis Vir Consultissimus, Artem Ars Cy- Cyclognomicam Mundo exhibuit, qua, mC-clog00' thodo a Lulliana prorsus differenti , per

Analyticae , ac Syntheticae artis prinCipia, rationem universalem de omnibus, pCr concatenatos Cyclorum intellectualium nexus, disputandi . verbo, omnium scientiarum notitiam exhibere pollicetur, eamque stylo eleganti, florido, nec non verborum, scientiarumque varietate tumido, non sine ingenii commendatione proponit : Sed uti rerum dicendarum multitudine, & copia, Lectorem tantissim non obruit ; ita luxuriantis styli petulantia abreptus, non parum facessit negotii viris etiam non ex infima ingeniorum classe , ut intentam methodum, lejusque , quae ad Consequendam scientiarum desideratam notitiam conducit, applia icationem plene intelligant. Omnium proxime ad Lullianae artis penetralia accessit Petrus Petrus Hieronymus Sancheg, in libro, quem Sanclinea. Methodum mirificam & facilem ad omnes scientias facile acquirendas, commentariisque in artem brevem apposite sane concinnatam inscripsit, quem dc nos in multis secuti sumus. lIvo Ca- Secutus est hosce Ivo Capuccinus Parisi- lPuccin. . nus, Vir non religione minus, quam doctrina omnigena celeberrimus ; qui praeterla-lpsis annis novum opus, quod Digestum Sa- lpienti, vocat, summo sane, & improbo labore conditum, duobus ingentibus tomiS, iorbi literario obtulit. Et quamvis non dis

sitear , id opus esse immensa eruditione re fertum, Omnium scientiarum complexu turgidum 1 utpote in quo tum divini verbi

praecones, tum oratoriae facultatis Candidati uberrimam, ad assumptorum argumentorum amplificationem, exornationCmque, praeparatum sibi Cornucopiae, dicam melius, Pol Fantheam novam , summa rerum Uarietate instructam, inveniant; In eo tamen

laudabili sane instituto , omnium opinionS facilior , expeditiorque methodus ad id,' quod intenditur, consequendum, desiderari videtur. Non nego eum dicto in opere universam rerum seriem ad octodecim primcipia Lulliana, partim absoluta, partim rein spectiva, reduxisse quidem ; sed, quod hucusque unice quaesitum fuit, nescio, quo fine impulsum omisisse ι dum desiderata ad scopum obtinendum applicatione neglecta, aut saltem, non nisi jejune indicata, regulisque artis non nisi extremis digitis attreet

iis, dicta octodecim principia, applicatione plus aequo dissicili, iis praesertim, quibus ad

artis genuinae consecutionem animus ardet, per brevem, expeditam, paratamque ratio nem pertingendi, in promiscuam rerum Uarietatem traduxit ; uti enim Theologica

Canonicis, Medica Physicis, Physica Mathematicis , Metaphysica Ethicis, Historicis

Politica, Sacra profanis nullo ordine commiscuit; cita rerum Chaos evitare non potuit, quo huic arti nil magis contrarium esse potest. Cum enim Artis Lullianae Scopus

sit, dato quocunque subjecto, proposita

quacunque ex artium Encyclopaedia deprompta quaestione, de illa ample , & uberatim disputare ; parti Cularia scientiarum principia , ex universalibus principiis demonstrare ; non video, quomodo hoc, nisi admodum operose, re ab homine in scientiis jam provecto, per methodum in Digesto Sapientiae descriptam , praestari possit pHoc tamen adoperis eximii commendationem addo i si quis omnia in Digesto Sapientiae confuse, & promiscue coacervata, adi particulares scientiarum Classes reduceret,l futurum , ut is tantorum locorum, aut horitatumque subsidio , tandem intentum artis scopum proxime attingeret . Unde & fateor , opus istius Dodi non exiguo emolumento ad artis perfectionem fuisse, uti pau-lb post ostendam , ubi prius meum de Arte Lulliana judicium, & quid in ea desideretur, aperuero. Successit huic ultimo loco R. P. Sebastianus I quierdo modo digni sita P. seba.

mus Hispaniae Societatis JEsu Assistens, stianiis qui ingentem tomum , quem Pharum scientiarum inscribit, Rei p. litterariae bono edidit, in quo tametsi methodo ad artium re

28쪽

se COMBINATORIAE, LIB. I.

scientiarum compendiosam acquisitionem utitur a Lulliana diversa. Opus tamen admirabile , & omni laude dignum est, vera intellectus humani idea. Verumtamen si mii per Metaphysicos & abstractos intelle elualium combinationum recessus abditas ad scientiarum conquisitionem semitas ἀκυcεςέρως indagat, ita quoque non cuivis datum est hanc adire Corinthum , nisi is insigni Metaphysicae , abstractarumque conitionum πανοπλία, instructus fuerit , ut

proinde aliquando Herculei ingenii virum extiturtim confidam, qui reclusas sub eo

latentes gagas ad usum convertat, mediocrium quoque ingeniorum capacitati ac

commodet.

sit Ars Llist ina , in quo potissimum conseisiat ; S quid ab G

literano in ea desideretur.

In suo

Consistat

Copus Artis Lullianae est , methodum docere , per quam magna a tributorum , propositionum, quaestionum, & argumentationum CO-pia , ea utentibus subministretur. Differt hDialectica, quia haec quadruplici probIgma tum genere, id est, problemate definitionis, proprii, generis, & accidentis, universum

Aristotelicae Dialecticae ambitum, magna topicorum diversitate absolvit. Differt ab Arte inveniendi, quam Aristoteles proponit, quoniam ibi Aristoteles respicit tantum ad inventionem Syllogismorum, &omnia refert ad tres locos generales ; id est, ad antecedentia, consequentia, & repugnantia , qui sunt termini, uti in Scholis loquuntur , secundae intentionis quoad depo- minationem. Sed Ars Lulliana,praeterquam quod syllogismorum inventionem doceat,

aliarum quoque Orationum, enarrationum,

accusationum , & omninci cujusvis generis

attributorum , magnam quoque locorum Copiam, & varietatem suppeditat. Differt a

Rhetorica, quia haec in tribus causarum g neribus, demonstrativo, deliberativo & judiciali versatur; haec autem Ars nulli adstricta generi, ad quodvis ens pertinet, & omnia scientiarum principia complicat.

Cum itaque jam csudum diversi non Phi losophiae tantum periti , sed & Principes

Viri, curiositate quadam perculsi, de Lulliana arte meum judicium exquisiverint, ut tam laudabili eorum Curiositati quovis modo satisfieret, Lulli de Arte Magna librum

aggressus, omnia Artis principia ad incudem revocata, singulari studio, d suinmamentis indagine discutere , nec non mea jam dudum concepta artis principia ad ea, veluti ad Lydium lapidem examinare conatus sum; Inveni tandem vera esse , quae de ea fama sparserat, ejusque assumpta principia per Combinatoriae Artis amussim,omni

bus artibus, & scientiis applicari posse , ut inde illud, quod tantopere ab omnibus quaesitum fuit, tandem cum insigni literatoruml emolumento emergat. Multa tamen in ea detecta sunt, quae, nisi emendata, exactiorii methodo tradantur, vix ulli ustii esse possint. Quorum primum est, stylus barbarie plenus, re vix ullius latinitatis vestigia obti- nens, una summae Obscuritati junctus, quael vel prima fronte obvium ab ejus lectionet Artistam deterrere posset. Alterum est, quod

omnia, ad novem primos Alphabeti characteres, veluti ad rerum assiumptarum signa quaedam revocat, excepta prima litera A, quae nota est Dei Opt. Max. reliquae ordiune literae, primo singulis novem attributis absolutis, deinde rotidem respectivis applicentur. His iisdem, deinde novem quaestionum faciendarum circumstantias , atque rursus iisdem prima novem Naturae totius subjecta attribuit. Ita ut literae B. primo, quaestioni, utrum ; Secundb, Bonitatis essentialis principio ; Tertio, subjecto, qui

Deus est; Quarto, Principio relativo diste-l rentiae cum omnibus iis praedicat1s, quael tum ad bonitatem, differentiamque, tum ad subjecti assumpti rationem quomodolibeti reduci possunt, respondeant; Quintci, Vimi tutibus ; Sexto, Vitiis oppositis a quae quiu dem ratio tot disticultatibus implexa, toti tricis involuta est, ut divinam memoriam. imaginationemque, ad singula eorum, quae ad unamquampiam literam pertinent, probe memoranda, habere necesse sit: Atque

adeli experientia propria didicerim fieri

non posse, ut quispiam cum tot reflexionibus mentis, cum tanta praedicatorum, subjectorumque farragine, de qualibet re eXacte disceptandi promptitudinem acquirat, nisi aliis subsidiis sit instructus; cum plerumque mens in mediorum ad aliquid demonstrandum assiimptione haereat, in electione eorundem cespitet , dubitet, vacillet, &quomodo aut quibus rationibus propositae quaestioni occurrendum sit, Artista dete minare nesciat, quae quidem latim majori dissicultate implicantur, quanto in Theo

29쪽

inrepertiorque ; adeoque ἀδυναὶον sit , ut quispiam in ulla facultate quicquam laude dignum praestet, nisi prius scientiam, de

qua tractat , eximie calleat , Dialecticae quoque institutionem non ignoret. Quomodo enim cujuspiam disciplinae ignarus, solo hoc exiguo principiorum apparatu appropriata , aptaque ad id, quod in ea scientia demonstrandum proponitur, media proprio , uti dici solet, marte invenire queat, non capio. Verum ut propositum Artis Lullianae institutum propius intueamur,paucis totalis rei finem ob oculos pono Curiosi LectoriS.

Expositio brevis Principiorum Artis

Lullianae.

T Lectori disserentia inter Artem,

qua nos in scientiarum Combinata doctrina utimur, & Artem, quam Lullus tradit , t luculentius patefiat; hic primo loco totius Lulliana: Artis seriem , & elementa, una cum regulis expo nenda duxi ; iis enim in apertum deductis, Lectorem vera esle, quae dixi, comperturum , nihil dubito. Commentatores supra- Citati, ceu simiae, veri imitatores Lulli, ut Artem supra omnes coelos extollerent, multa ad Artis dignitatem, & excellentiam contestandam, confinxisse potius, quam revera eam ita se habere, tradidisse videntur; forte Alchymistas, & Astrologos in hoc siectati , quorum illi, qui ad sui nunquam visi lapidis depraedicandam excellentiam, hi ad Astrologiae divinarum, humanarumque rerum, ut riunt, dominatricis, ineffabiles vim tutum influxus simplicioris ingenii hominibus persuadendos, quid non excogitant pquos casus non mentiuntur Ita prorsus Lullistae , miros, & prorsus paradoxos de hac Arte casus referunt, de quibus tamen ingens est apud Historicos, etsi illi adeo memorandae Artis, inventum Mundo demonstratum, non nescire debebant , silentium ι Siquidem impuberes hac arte fretos, omnium scientiam consecutos, de qualibet re proposita scite, & eleganter disseruisse, nec non in Viros doctissimos evasisse, dice

re non Verecundantur. Impuberes ego in

telligo pueros, qui duodecim aut quatuor

decim annorum aetatem non excedunt,

quos constat abstractioris intellectus operationibus quae hujus Artis consultum decent ὶ esse ineptissimos, nec judicio ad metaphysicos conceptus, similiaque subtilioris materiae argumenta pertractanda, sufficienti pollere; nisi forsan dicant, picarum, pstatacorumque more, sine judicio omnia eisu tiisse potius, quam Cum vera ratione disseruisse, quod facile ipsis concessero; Nam si ego, qui Arti Lullianae ex professo studui.

omnia artis arcana modumque in ea procedendi exacte pervidi, in praxim tamen eam redigendi ingentes dissicultates , non Obstante quod literarum studiis rite pertractandis a teneris unguiculis assuetus, non exiguum absit verbis jactantia) scientiarum apparatum Deo dante adeptus sim; nihilo minus in Artis Lullicae applicatione ubique adhuc locorum, non tam, quid dicere , δίsentire ; qu1m quomodo mentiS meae comceptus per dictae artis applicationem, in medium proferre debeam , nescius , ubique perplexum me inveniam : Quid de pueris nullo adhuc rerum usu, & exercitatione instructis sentiendum sit, Lectori judicio pol

lenti aestimandum relinquo. Post impuberis aetatis pueros referunt Petrum Daguinum Mediatum, & Jacobum Januarium, Viros Agrippa teste, tota Italia celeberrimOS, quorum prior cum 37 aetatis anno vix prima hausisset literarum elementa , sex duntaxat mensibus huic artificio inacumbens , omnibus doctissimis Viris mira.culo est habitus; Alter autem, cum septem peregisset lustra a literis penitus alienus, tantvin hac arte profecit, ut nulli doctorum hominum sit postponendus. Mirum est, hOminem nec rei Grammaticae quidem, multo minus Dialecticae, Physicae, Metaphysicae, Mathematicae,Theologiae peritum omnium harum scientiarum perfect ionem ad mir cula usque, hujus artis ope, non nisi paucorum mensium spatio consecutum fuisse. Credat id, qui volet, qui novit, quanto labor

30쪽

bore nobis, vel unius scientiae totius vitaes pacto comparatae, perfecta possessio con-1het, is mera haec commenta & assanias, nisi forsan infusam hic scientiam innuant. de qua nihil nobis constat, reperiet. Addunt hisce eximios fuisse eadem hac arte fretos, Ferdinandum Cordubam, Iacobum Stapulensem, Carolum Bovillum,

Petrum, &Jacobum cognomine Canterios, Germanos Frisbnes, cum unica sorore pueros decennes, in omni genere disciplinae disserentes; de quibus uti nihil nobis constat, nec ulla qdidem Artis Lulliae in libris Petri Stapulerans , aut Caroli Bovilli de

istiusmodi methodo Scintilla elucet, ita meritti ea sit peritis indicatis commentis adnu-naeranda sunt. Non nescio. fuisse Petrum Stapulensem, Bovillum, similesque Viros omnigena eruditione conspicuos quidem, sed antequam ad artis hujus arcana admi

terentur , qua tamen plurimum adjuti fetiacius uberiusque deinde philosophati sunt. Novi quoque , posse puerum paucorum dierum spacio ex assumptae artis principiis

ita institui, ut de proposito sibi themate, nonnihil respondeat, sed ut de dissicillimis quaestionibus, tum Theologicis, tum Philosophicis , Mathematicisque ad Rhombum

respondeat, dissicultate1que ex tenebris in lucem per continuatam Syllogismorum consecutionem sine haesitantia, eruat : hic Rhodus, hic saltus. Verum haec omnia ita se habere, uti dixi, ex artis recondita comstitutione, quam jam ordimur, sal, superque patebit.

itaque Ars Lulliana duplex, Theorica piek. & Practica. IIIa Alphabetum, sive prima

Theotica Artis elementa Considerat; threci ad praxinec Practi- reducit , multiplici regularum traditione, per intellectorum jam elementorum theo-

Alphabe- riam. Alphabetum est plurium & diverso- hami u, artis terminorum, in unum col artis. lectio, cujus quaelibet litera, varia sub di versis uno sito nomine repraesentatis significata habet, & continet in se literas novem

significantes, videlicet BCDEFGHI K. quarum significata stant in multiplici diste

rentia ; Nam quaedam sunt principia absoluta, uti Bonitas, Magnitudo , Duratio, Potentia, Cognitio, Voluntas, Virtus, Veritas, Gloria. Alia sunt relativa ; ut Disserentia,

Concordantia , Contrarietas, Principium, Medium, Finis,Majoritas, AEqualitas, Minoritas ; Quae omnia sunt principia primativa, eb quod unumquodque in se ipso id est,

quod supremum in suo genere, imb princi- Principia. pium omnium aliorum entium sub tali esse consideratum. Sunt etiam fateor, vera &realia & necessaria, quia de quolibet ente vere , realiter , & necessarid praedicantur,

id est, per se sunt talia , absque ulla interveniente intellectus operatione, ipsisque positis , quidquid ponitur est, ipsisque remotis

removentur omnia. Sunt generalissima, &transcendentalia , quia versantur circa Omnia, & in ipsis omne id, quod est, comprehenditur. Absoluta ita dicuntur, quia nullum respectum dicunt ; Bonitas enim est tantum bonitas &C. Respectiva verb, pluralitatem , & multitudinem arguunt ; ex qua mutua exurgit ad ea, quae disserunt, re

latio.

Sunt etiam in hac arte significata, quae Qxamlio- quaestiones dicuntur seu regulae , suntque

circumstantiae quaedam rerum examinand

rum, clusinbdi sunt, Utrum, Quid, Qxia- re, Quomodb, Ex quo, Quantum, Quale, 'Ubi, Quando, Cum quo ; quibus intelle-

stus , ad apte, & debito modo responde dum dirigitur. In Arte pariter novem considerantur subjecta

subjecta attributionis , Ald quae cuncta in

latitudine entium occurrentia reduci p's. sunt; uti sint, Deus, Angelus, Coelum, Ho- lG, Imaginativa, Sensitiva, Vegetativa, Elementativa , Instrumentativa ; Nullum

enim in natura rerum ens est , quod non ad unum horum revocari possit. Sunt & alia significata in hac arte, Virtua significa tes, uti Justitia, Prudentia, Fortitudo,Tem- tum&vi perantia, Fides, Spes, Charidas, Patien-tior m. tia, Pietas, Cum totidem peccatis, seu VLtiis , ut sunt Avaritia, Gula, Luxuria, Superbia , Acedia , Invidia , Ira , Mendacium , Inconstantia. De his omnibus agitur in Arte explicite, ubi & de eorum Oppositis agitur. Cum teste Philosopho, Oppositorum eadem sit ratio , & disciplina Implicite vero, de iis quae quovis modo ad ea reduci possunt. Alphabetum verti supra expositum, & ordine & modo, qui sequitur,

subjungitur. I AB

SEARCH

MENU NAVIGATION