Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

341쪽

De Conjunctione Animae rationalis eum Corpore.

I Ationalis anima, quae intelligit, & Vult, Coniniungitur corpori, quatenus ex certis animae affectionibus affectiones certae oriuntur in corpore, & vicissim ex certis affectionibus corporis affectiones certae oriuntur in anima . In quo consistat coniunctio haec , magna est quaestio inter Philosophos . Plerique volunt, animam & corpus naturali quodam instinctu se mutuo complecti, ita ut animavere agat in corpus, & corpus in animam , quamvis quid id actionis sit, & quo modo exerceatur, explicare se non posse fatentur. Horum expeditissima sententia est, meoque iudicio maxime probabilis. Alii ingenio indulgentes putant animam nihil agere in corpus, itemque corpus nihil agere in animam ; sed Deum interponunt , qui cum cer

tas affectiones in corpore esse videt, ex ea Occasione certas affectiones procreat in anima , & vicissim . Atque horum opinione anima est causa occasionalis affectionum corporis , & corpus est' causa occasionalis affectionum animae; nam neque anima quidquam euicit in corpore, neque corpus In anima, sed occasionem tantum Deo praebet, ut omnia haec eis ciat. Hanc sententiam in primis tenuit doctissimus Mallebranchius. Alii vero Deum interponunt alio modo. Putant Digiti so by Corale

342쪽

3ro DE HOMINE

tant Deum , non ex singulis corporis affectionibus occasionem sumere , ut singulas affectiones in anima procreet, neque vicissim ; sed iam ab initio condidisse corpus & animam eo artificio , ut quamvis neque anima in corpus ageret , neque corpus in animam , sed utrumque naturae suae cblequens suas separatim actiones exerceret, tamen sibi semper mutuo responderent, quemadmodum horologia duo sibi mutuo respondent, & horarum signa ecdem semperdant tempore, quam Vis alterum ab altero non pendeat. Hunc rerum oro inem , quo actiones sibi mutuo respondent, quamvis a se mutuo non pendeant, harmoniam praestabilitam vocant, quam primus invenit Leibnitius.

Haec Philosophi Tummi ingeniose dicunt, sed

magnum opus aggrediantur , si probare velint non posse animam in corpus agere, nec corpuS in animam, quemadmodum aliae res in natura agunt in alias. De Sensibus.

SEnsus est pereeptio animae ex affectione aliqua

corporis. Non omnibus autem animae perceptionibus omnes corporis partes serviunt, sed aliae aliis . Partes vero singulae dicuntur organa illorum sensuum , sive illarum perceptionum, quibus serviunt. Visus est perceptio colorum, cuius organum est oculus; anima enim colores percipit ex certa oculorum'

343쪽

Iorum affectione. Auditus est perceptio sonorum, cuius organum est auris. Olfactus est perceptio odorum , cuius organum est nasus; Gustatus est perceptio saporum, cujus organum lingua est; tactus est perceptio mollitudinis, & duritiei aliarumque qualitatum, cuius organum censetur esse cutis. Hae qualitates per sensus perceptae animam admonent de corporibus, quae extra sunt. Quia vero horum sensuum Organa in externa corporis parte patent, idcirco hi sensus externi dicuntur.

Sunt autem & sensus interni, qui re ipsa nihil

sunt aliud, nisi facultates, quas anima exercet circa res perceptas p quia tamen eas exercet ex affectionibus quibusdam eorporis , idcirco dicuntur senissus, & sua habent organa in corpore; & quia haec

organa intra corpus ipsum sunt quibusdam in cerebro e Te creduntur idcirco hi sensus dicuntur in. terni . Di melle est internos sensus omnes numerare, uti & singulorum organa cognoscere. Tres praecipue proponi solent. Sensus communis, quo anima sentit non solum , sed etiam confert ea, quae separatim per externos sensus percipit. Phantasia , sive imaginatio , qua anima a rebus per sensus externos

perceptis idola quaedam sibi fingit. Memoria, qua

anima de rebus perceptis recordatur. Has facultates exercet utique anima ex affectionibus corporis vel potius cerebri. Incidunt enim

morbi , qui cum cerebrum laedant, has facultates Tom. III. S s tur-

344쪽

turbant ; oportet et go harum facultatum esse organa in cerebi O. De Sensuum externorum sensoriis . I Ercyptionem animae non totum organum aeque

facit , sed sunt in organos partes quaedam , quae alias commovent, & hae alias, donec ad eam perveniatur, qua commota percipiat statim anima ac sentiat. Haec pars ultima sensorium dicitur. Est autem in sensibus quibusdam quaestio non levis , quae pars pro sensorio sit habenda. Exordiamur a visu . Cum visus organum sit oculus, putant alii sensorium visus esse coroidem, alii retinam. Nam cum

radii lucis, qui visionem excitant, per pupillam iningressi humorem crystallinum traiecerint , uniuntur tandem in fundo oculi, sive in retina , sive in co-1oide & imaginem obiecti, a quo prodeunt, depingunt. Creditur autem visio pendere ab hac ima. gine. Hanc ob rem multi putant, sensorium in eo. roide statuendum esse potius, quam in retina ; nam eum cor is sit opaca , ideoque radios inflectat, videtur aptior esse ad obiecti imaginem exprimendam,

quam retina, quae pellucida est, ct radios ultra sinit progredi. Neque hi tamen satis firma nituntur ratione . Nam primum visionem non imago ipsa facit, sed impulsus, quo radii fibra nerveas excitant sive reiatinae 3

345쪽

tinae , sive coro idis, quamvis impellentes s bras imaginem quamdam per accidens depingant . Deinde , licet coro is sit non diaphana, retina pellucida, tamen radii uniri aeque in retina pol sunt, ut in coro id e ,& retinae fibras aeque ut coro idis excitare. Nihil est ergo, cur sensorium in coro id e magis quam in retina constituatur .

. Huc adde, quod radii pro vario colore , quem exhibent , in variis uniuntur distantiis , alii longius

ab humore crystallino , alii propius. Non ergo uniuntur omnes in superficie coro id is , sed multi uniuntur etiam in retina . Quare si visus sensorium ibi ponimus , ubi uniuntur radii, non est sensorium a retina excludendum . Cum auditus organum sit auris , credunt multi, sensorium esse membranam nerveam , quae intimam

auris cavitatem investit, ac praesertim Eonas sono ras . Nam commotiones aeris , in quibus soni consistunt, per meatum auditorium Iapsae , in cavitatem tympani ingrediuntur , seseque per aerem tympano contentum propagant ; ac cum ad ultimam cavitaritem auris pervenerint, Zonarum fibras Impellunt,& sonorum perceptiones excitant. Olfactus organum est nasus; vix autem dubitatur , quin sensorium sit membrana pituitaria , ad quam perveniunt particulae a corporibus odoris emis. . sae , in quibus particulis odores consistunt. Gustatus organum est lingua. Sensorium sunt

papillae quaedam nerveae in lingua assurgentes, quas S s a pel-

346쪽

DE HOMINE

pellunt, & commovent ciborum particulae , dum versantur Ore, & cum saliva permiscentur. Tadius organum est cutis totum corpus investiens. Itaque hic sensus latissime patet. Sensorium autem tactus sunt papillae nerveae ex ipsa cute assum gentes. Qtiare ubi papillae hae confertiores sunt, uti

in extremis digitis, ibi quoque vividior est tactus. Au Sensatio fiat in parte. FX his, quae diximus , satis constat sensorium cuisiusque sensus in nervea quadam substantia consistere, ideoque , cum nervi omnes in cerebro terminentur, viam esse quamdam , sive communicationem inter sensorium quodlibet, & cerebrum. Idque minime mirum esse debet; nam cum senissus interni certissimam connexionem habeant cum externis, illi autem in cerebro sint, sane convenit viam quamdam esse ab externis sensibus usque ad cerebrum .

Multi hanc communicationem explicare cum Veis lint, docent, animales spiritus , qui nervum replent, si pulsu quopiam vel lucis, vel soni , vel alterius euiusvis qualitatis in sensorio excitentur & eommoveantur, commotionem suam per nervum usque ad cerebrum propagare , ibique perceptionem animae quamdam excitare. Atque horum sententia, nulla

umquam in sensorio perceptio fit, quin alia similis in cerebro fiat. Alii

347쪽

TRACTATIO BRE V. 32s

Alii progressi longius sibi persuadent perceptionem seu sensationem omnem in cerebro tantum fieri, quod scilicet anima non statim sentiat, aut perincipiat cum sensorium pellitur , sed solum cum sensorii commotio per nervos ad cerebrum pervenit. Quos si audimus, dicendum erit animam non in parte id est in organo sentire , sed in cerebro ; V. g. non in oculo , sed in cerebro videre obiecta.

Idque dissicile explicatu est , praesertim in visione, quae semper accomodatur ad eas dispositiones , quae in oculo sunt ; esse in nervo Optico, aut in cerebro non possunt. Mitto, obice a magnitudinis,& figurae variae videri pro varietate magnitudinis &figurae, quam habent illorum imagines in fundo oculi depictae. Illud utique certum est , nos videre unumquodque obiecti punctum in illa directione, quam habet radius lucis ab eo punicto pro veniens, dum

retinam pellit; itaque ab his directionibus bene ordinatis pendet visionis persectio ; si illae turbentur,

turbatur quoque visio. Oportet autem has dirci' ones omnes turbari, simul ac motus in retina excitariti per nervum opticum ad cerebrum usque per multos , angustissimosque flexus propagantur . Videtur ergo visio commodissime fieri in oculo, neque fortasse commotio cerebri visionem ullam in anima ex citaret , nisi eamdem prius oculus excitasset,

Dices ; si ligato aut secto nervo interrumpatur via, quae a sensorio ad cerebrum ducit, sensatio cessat; ergo videtur ea fieri in cerebro tantum . Res

348쪽

Respondeo, requiri in sensorio dispositionem quamdam , ut sensatio in ipso fiat; hanc dispositionem , scino , aut ligato nervo , sortasse tolli. Sensorium fortasse non est satis recte dispositum , nisi succo quopiam irrigetur, qui a cerebro per nervos ad ipsum fertur ; quare ligato nervo , aut secto, celsat sensatio in parte, non quod in Parte non fiat, sed quia celsat in parte dispositio illa, sine qua fieri sensatio non potest . Dices : interdum sensatio est , etiamsi absit sensorium v. g. si cui pes amputetur, sentit aliquamdiu dolorem in eo pede, quem non habet; oportet ergo sensationem hanc non in pede fieri, sed in ce

rebro .

Respondeo , non negari, sensationem , quam Vis in parte fiat, fieri etiam in cerebro. Et sane ebrii,& certis morbis affecti , multa vident, quae tamen praesentia Oculis non sunt, eaque vident propter vehementissimas cerebri commotiones . Fit ergo sensatio in cerebro, quamvis fortasse fiat etiam in parte .

Dices: si sensatio in parte fit, quid necesse est,

eam fieri in cerebro Respondeo. Sensationes, quae singulae in singulis

organis fiunt, debere omnes , in unum colligi , ut sensus alii, nempe interni, exerceantur, qui quoniam in cerebro exercentur, conveniens est, sensati nes omnes ad cerobrum ferri.

349쪽

De Motibus Ooluntariis . O Stendunt sensus, eorpus agere in animam ἰ osten dunt vicissim motus voluntarii animam agere in Cor-Pus. Sunt enim in corpore partes quaedam, uti brachia, crura, quae pro animae voluntate moventur. Quoniam vero dubium non est , quin hae partes ex musculorum contractione moveantur, oportet ani mam vel agere immediate in musculos, ipsos contrahendo p vel agere in aliquid aliud , quod ipsum

postea musculos contrahat.

Multi hoc tantum opus sic explicant. Volunt animam impellere animales spiritus, qui sunt in cerebro , eosque per nervorum cana Ies urgere usque ad eos musculos, qui ad partem illam pertinent, quam anima moveri vult. Hi musculi spirituum incursu turgescentes contrahuntur , & partem movent. Iuxta hanc opinionem anima non agit immediate, nisi in spiritus animales , qui in cerebro ver tantur , nam motus alii omnes spiritibus ipsis con- ficiuntur. Quod si velis sensationes etiam omnes in cerebro tantum fieri , ideoque nullam aliam corporis partem immediate agere in animam , nisi cerein brum ; iam erit causa aliqua , cur dicatur, animam, non toti corpori, sed cerebro tantum unitam es .

Idque in primis Cartesius docuit, qui rationalem animam in cerebro, vel potius in certa cerebri parte Iocavit. Quod

350쪽

Quod si sensationes fieri in organis existimemus , dicendum erit animam non cerebro solum unitam esse, sed organis quoque, vel certe sensoriis ;eoque latius patebit praesentia animae , si eam velimus musculis quoque immediate uniri , ut eos contrahat.

Sed utcumque res habet, quoniam unaquaeque pars corporis extensa est , & partibus aliis constat, cuicumque parti uniatur anima , oportet eam uniri rei extensae, & partes habenti. Est autem certissimum totam animam, & toti huic rei, & singulis huius rei partibus unitam esse; non enim potest dispem tiri anima , & partim uniri uni, partim alteri rei. Hinc illud invaluit: animam esse non minus totam in toto , quam totam in parte qualibet . Dicitur enim esse in ea re , cui unitur. De Virtute .

Coniunctione animae , & eorporis fit homo, cuius

actiones multae cum sint liberae , & ab eius voluntate pendeant, nihil magis interest cognoscere , quam -- quo modo dirigendae hae fini. In his enim dirigendis laus omnis est. Caetera, quae a voluntate hominis non pendent, non hominem commendant, sed causas alias. Humanarum ergo actionum regula a principiis honestatis ducitur. Sunt principia honestatis actiones

SEARCH

MENU NAVIGATION