Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

331쪽

cterem quemdam, sive anularem musculum, quo contracto vesica intercluditur, & urinam continet;

eo relaxato urina emittitur.

Atque haec videntur ad conservandum hominem esse facta. Generando autem inserviunt praecipue in viris testes, in quibus formatur semen per Penem emittendum, in mulieribus uterus, qui semen excispiat. Is fundum , & cervicem habet; cervix in v ginam desinit soras hiantem; sundus expansiones habet duas , quae a forma tubae dicuntur ; falloppianae , a Falloppio inventore. Hae tubae , cum uterus virile semen recipit, eriguntur, & extremis suis muliebria ovaria complectuntur. Constare haec creduntur ovis quamplurimis in vesiculis totidem delit

stentibus. Haec ova, si virilis seminis aura attingantu ,

saecundantur; excrestentia disrumpunt pelliculam , di per salloppianam tubam in uterum descendunt . Ibi foventur, ut homo tandem generetur, post aliquod tempus egressurus utero, & nasciturus. Sic illud mirabile, & prorsus divinum generationis opus absolvitur.' Hactenus partes singulas persecuti sumus , breuvissime, & cursim; ne anatomicorum Provinciam ingrederemur . Nunc paucula attingamus , qu/e, Roaniversum corp,s spectant.

332쪽

pro DE HOMINE

De humorum Secretione.

Ι Umores per totum Corpus occurrunt multi; quorum paucos supra memoravi . Plerique horum e sanguine excernuntur per solliculorum quorumdam membranas labente ; nam interim dum sanguis per has fertur, particulae ab eo separant nr, quae in solliculi cavum decidunt, & humorem componunt, qui post per proprium ductum alio labitur. Folliculus dicitur glandula; ductus vero, qui a glandula oritur,& per quem humor secretus excurrit, dicitur vas excretorium . Sic bilis in hepate , succi di Glventes in ventriculo, saliva in palato, & alii humores in aliis partibus secerni putantur. Cur autem particulae a sanguine secernantur, non omnes in solliculis omnibus , sed aliae in aliis , ut hic urina secernatur, illic lympha ; quaestio est implicati Iima. Sunt qui putant pororum forma id fieri; nam particulae, quae separantur a sanguine, Per membranarum poros in cavum decidunt ἰ pori autem singuli pro magnitudine, quam habent, &figura , non admittunt nisi particulas certae figurae , & certae magnitudinis; quare Cum pori alias magni tudines , aliasque figuras in aliis locis habeant, alias quoque particulas separant in locis aliis; ut humo. res secernantur alii alibi.

Sunt etiam , qui velint sanguiserorum ductuum

eas Diuitiaco by GOoste

333쪽

TRACTAETIO BRE V. 3

eas esse contorsiones, & flexus, ut labente per has sangliine, particulae separandae ad eam partem se teneant , quae folliculi cavum respicit , in quem postea per poros decidunt. Alii putant, attractione quadam id fieri; quod ipsi excretorii ductus, & glandulae vim habeant, particulas quasdam sanguinis ad se attrahendi; de quoniam aliae glandulae alias particulas attrahunt, idcirco e reduntur humores alii ab aliis glandulis se.

cerni. De Motu Partium .

UEmbiosum, & partium motus contra istione mu

sculorum plerumque fiunt. Musculi autem sunt pa tes oblongae , fibris mollibus , carneis , sed ramen validis, compositae, quae in medio musculo latius patent; in extremis quasi colligatae simul, tendines formant duriores, firmioresque. Itaque musculus in medio est mollior, & crassior, in extremis Comparictior Pars media dicitur venter musculi , & oblongari , & contrahi potest . Si ergo unum musculi extremum infixum sit in parte aliqua , alterum in parte altera, eiusque venter se contrahat, oportebit partem eam , quae mobilior est , adduci ad, alteram& moveri. Pars ea, quae infixa est in parte minus mobili , dicitur caput musculi ; quae vero infixa est in parte mobiliori , dicitur cauda . Contructionibus musculorum omnes sere humani

334쪽

3t2 DE HOMINE

corporis motus absolvuntur. Restat autem Anato. micis quaerendum, quae huius contractionis causa sit. Quoniam ergo ad musculum quemque & arteriae pertinent , & nervi, creditur per illas sanguis, per hos vero tenuissimus quidam vapor a cerebro ductus in musculum illabi , fierique ex hoc vapore , & sanguine effervescentiam quamdam in ventre musculi, qua venter ipse in latitudinem explicetur, ideoque Iongitudinis aliquid amittat. Huic explicationi observatio est accommodata; nam si religentur arteriae omnes, vel nervi, qui ad musculum aliquem spectant, cessat contractio musculi , eaque pars, ad quam musculus pertinet, motus facultatem amittit. Quo sane videtur aliquid vel a

nervis, vel ab arteriis ia musculum illabi, quo fiat

contractio. De Generatione. A. D eonformandum humanum corpus adeo multa Partium genera concurrere debent, & tam pulchre, apteque ordinari, ut quantumcumque materia in unum congregata agitetur, non videatur tamen amartificiosum opus posse uumam componi. Volunt ergo multi, humanum corpus non tune primum

componi cum in utero concipitur, sed extitisse antea in muliebri ovo eum omnibus suis partibus, etsi que ordinatis pulcherrime compositisque , quamvis, exiguistinis . A virili aura hoc quasi h - rudi

335쪽

TRACTATIO BREV

mentum excitari, de motum accipere, nutritumque in 'utero augeri , & crescere .

Verum cum hoc ipsum hominis rudimentum, quod ovo contineri dicitur, non sine summo artificio consor mari potuerit, dissicultas redit quaerentibus , quo modo ipsum exstiterit. Multi, ut hanc declinent dissicultatem , putant ova omnia , cum rumdimentis intus inclusis, iam inde ab ortu mundi fuisse a Deo condita; ut mulier prima habuerit ova, in quibus continerentur filiorum rudimenta; in his

rudimentis vero essent alia ova minora, in quibus conti nerentur rudimenta alia, & rursum in his rudimentis ova alia minora essent, & in his alia; ut his rudimentis explicatis deinceps, auctisque humanum genus conservaretur. Hanc opinionem si sequimur, dicendum erit, viventia corpora non enim haec tantum de homine , sed etiam de animalibus, & plantis omnibus tradi solent non nunc quidem generari cum concipi dicuntur, sed creata iam ab initio mundi explicari deinceps, atque augeri, donec longissimo saeculorum spatio omnia prodeant. Haec dicuntur ingeniose; sed nemo tamen probat , non posse e smplicissimo materiae concursu vi ventis corporis rudimentum paullatim componi , ut nervos, & musculos, & ossa, & membranas habemre incipiat , quas antea non habuerit. Nam quamvis dissi ei te intelligi id possit, si nihil aliud in materia praeter locales quosdam motus ponamus, ut

multi faciunt; multo id tamen facilius intelligetur, Tom. III. R r si prae.

336쪽

gr4 DE HOMINE

si praeter localem motum , attractiones quoque reis pulsionesque , & qualitates alias harum similes, &formas, & formarum eductiones materiae ipsi adiungamus , quibus erit artificiosissimi cuiusque corporis expeditior conditio . Eritque , si haec admittamus , nobilior natura, & pulchrior, quippe quae generandi vim habebit. Haec eadem consideranti illud etiam manifestum erit, non impossibile esse , ut viventia quaedam ex putredine generentur; quamvis id fieri in singulis vix

assirmaverim, praesertim cum multa animalia, &plantae creditae olim fuerint oriri ex putri, quas tamen ex ovis aut seminibus in putredine repositis prodire , observationes recentiorum manifestaverint. Qui

cum in multis compertum id habeant, volunt idem credi de omnibus. De Anima Materiasi. ΡLerique putant hominem habere omnia communia cum animalibus aliis, si rationalem animam dein mas; hinc hominem definiunt animal rationale .

Quare eum animalia caetera duas animas habere cremdantur, vegetativam , qua nutriuntur, & augentur,& sensitivam , qua sentiunt, & appetunt, idcirco

etiam in homine, praeter animam rationalem, duas hasce animas ponunt, & has materiales esse dicunt, quod inhaereant in materia , quemadmodum rotunditas 3

337쪽

ditas, aliaeque formae inhaerent in corporibus , nec sine materia esse posse ; quod idem docent de brutorum animabus.

Quod spectat ad vegetativam animam , cum haec . consistat in principiis illis, quibus fit nutritio , &haec principia sint in homine praeter animam rationalem nam rationalis certε anima neque cibos concoquit , neque chilum in sanguinem vertit, neque alia facit, quae ad nutritionem spectant idcirco poni in homine potest praeter rationalem animam ve

gelativa.

Quod vero spectat ad sensitivam animam , quae est principium sentiendi , & appetendi, videndum est, an sit haec , & quo modo in bestiis ipsis. Nams sensum proprie eum dicimus, quem experimur in nobis , & appetitionem eam , quae sit nostrae similis,& eiusdem generis, nego esse in bestiis sensum proprie , & appetitionem ς sed tantum dicuntur seniliare , & appetere improprie eo modo, quo magnes dicitur sentire & appetere ferrum; qui sensus, quaeque appetitio minime est sensuum , & appetitionum nostrarum similis. Quapropter neque cognoscere dicuntur bestiae , neque velle, nisi improprie. Dices: si bestiae neque cognoscunt proprie, ne que volunt, sunt merae machinae ; hoc est falsum. Ergo &c. Respondeo . Nego maiorem. Nam essent merae machinae, uti Cartesius voluit, si partes haberent motu tantum locali praeditas, quae omnia per

338쪽

DE HOMINE

varios pulsus facerent; nos aute non eas locali tantu motu praeditas volumus; sed etiam attractionibus , & repulitonibus , & qualitatibus aliis quam plurimis , quae variae in variis partibus agentes motus emciunt, quos in bestiis Dbservamus. Cum haec ergo principia, & qualitates, quibus animalia excitantur, constituant illorum animam sensitivam , quae sensu & appetitione impropria praedita est , idcirco concedimus esse in bestiis animam sensitivam ; & animam similem concedimus quoqueelse in homine, praeter animam rationalem . Quapropter si homini detrahatur anima rationalis, erit ille similiter, ut animalia caetera. Dices: brutorum animalium operationes similes sunt nostrarum, ergo sensum & cogitationem propriam , & appetitionem offendunt talem , qualem in nobis ipsi experimur. Respondeo. Actiones ipsas nostras distinguendas esse, nam alias essicimus, quas cognoscimus,& volumus emcere; velut cum disputamus, aut poema condimus, & hae quidem cognitionem propriam,& rationem ostendunt, eaeque s in bestiis sint, non dubitabo cognitionem his quoque veram, & propriam addere. Alias vero actiones emcimus, quas neque cognoscimus, neque volumus; velut cum cor alternis constringimus, & dilatamus, aut cum VC- lentes movere brachium, prius impellimus animales spiritus per nervos, ut musculum contrahant, quamvis neque de spiritibus, neque de musculo cogitemus; Diuitigod by Coos

339쪽

TRACTATIO ARE V. 3 et

mus; aut cum ingredientes in loca maxime illuminata , pupillam constringimus, ne nimio lumine oculus offendatur, quam constrictionem ne senti mus quidem; aut cum ferentes pondera, aut ambulantes, eas partium distensiones contractionesque, & motus facimus, qui sunt ad aequilibrium servandum necessarii. Quae nos sane facimus non per veram , &propriam cognitionem , sed per causam aliam, quae in nobis inest , a ratione , & cognitione distinctam . Quam si volumus , inclinationem , α instininum appellemus. Cum sint ergo ad iones bestiarum . his similes, quas nos non per cognitionem, voluntatemque,

sed per instinctus quosdam facimus , consequens est si argumentari quidem a s militudine volumus be stiarum actiones per instinctus quosdam & ipsas fieri , non per propriam Cognitionem.

Dices : Bestiae persaepe id agunt, quod occasio& tempus postulant; id ostendit cognitionem veram , qualis in nobis est ; ergo cognitionem veram.

habent Respondeo. Nego minorem. Nam sunt quidem cauis, quae cognitione moventur, ut tempori serviant ; sed sunt quoque aliae causae , quae serviunt tempori , nullam adhibentes cognitionem ; quod in nobis ipsi experimur , velut cum latentes pondera , opportunissimos motus corpori damus , quo illa serre quam facillime possinius, & nervos, & musculos innumerabiles eo modo dirig mus , contrahimus, relaxamus, qui est ad id tempus accomodatisiuimus. Quae

340쪽

318 DE HOMINE

Qitae tamen nulla vera , & propria cognitione saeimus. Sunt ergo causae etiam in nobis, quae quamvis cognitione non moveantur, tamen serviunt te mispori . Ut ergo nos per instinctus quosdam, servientes tempori multa facimus; cur negemus id bestias quoque facere. Quo Ioco considerandum est illos falli, qui eum videant bestiarum actiones tam pulchras, tamquo mirabiles, continuo exclamant, has fieri sine vera ratione, & qualis in nobis sit, non posse; quasi vero humana ratio faciat umquam tam pulchra. Est autem animadvertendum , ea semper in natura & melius, & pulchrius fieri, quae sine ratione fiunt, quam quae fiunt per rationem. Quod in no- his ipsi experimur; quis enim est, qui tam apte disputet, quod ratione facit, quam apte cor, aut arterias commovet, quod facit sine ratione P Idque ita esse oportet; nam quae fieri sine ratione dicuntur , per instinctus quosdam , & inclinationes, &facultates qualitatesque fiunt, quas ordinavit aeterinna ratio, & composuit; itaque ab aeterna ratione. Pendent: quae vero ratione dicuntur fieri, uti ea , quae ipsi facimus ratione ducti, imperfecta sint, oportet, quemadmodum imperfecta est creata ratio, aqua fiunt. De

SEARCH

MENU NAVIGATION