Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

311쪽

sese ostendunt nobis sensus, nihil aeternum, nihil necessarium; oportet ergo ut has veritates in vita alia quadam ex idearum contemplatione didicerimus, de quibus in hac vita recordemur; habemus ergo in his aliquam praeteritae vitae recordationem .

Habent haec veri similitudinem quamdam ; sed Christiani qui platonicam philosisphiam in multis complectulitur, ab eadem in hoc abhorrent, ac docent animam in cuiusque hominis formatione a Deo creari, neque prius fuisse , quam corpori admisceretur. Nihil est autem non Christianis credendum, qui omnia auctoritate Dei probant. De Intellectu. DUas maxime potentias habet anima , intelligendi , & volendi. Illa intellectus dicitur, haec voluntas. Agam primum de Intellectu. Res, quatenus intelligendae tantum sunt, dicuntur verae, dicitur ergo intellectus in vero versari, & definitur a multis potentia in verum tendens. Est autem mirabilis intelligendi vis, nam ct praesentia complectitur, & futura, & piaeterita, neque existentia solum , sed etiam possibilia, & relationes

rerum, & nexus varios, .& quod mirere, horum omnium notiones conservat, in quo inest admiranda vis memoriae.

Intelligit autem multa animos, quae sub sem, Tom. III. Ο o sum

312쪽

a o DE HOMINE

sum non cadunt; quod obtusiores Physici negant ;sed falluntur , idque sic probo . Intelligit animus ut alia mittam permulta naturas abstractas , v I ut essentiam hominis, & alias; sed hae sub sensum non cadunt; ergo intelligit animus etiam ea , quae sub sensum non cadunt. Dices: Essentia hominis cadit sub sensum in is individuis singulis, ergo essentiam hominis concipiens id concipio, quod cadit sub sensum . Respondeo : Dist. antecedens. E sientia hominis abstracta, nego. Contracta per individuationem

concedo .

Dices: essentias abstractas concipiens nihilo plus concipio, quam si contractas conciperem , ergo id semper concipio , quod cadit sub sensum . Respondeo: nego antecedens, nam essentias abstractas concipimus aeternas, necessarias, immutabiles, quae attributa in contractis non concipimus;& omnino sentit quisque se aliud concipere , cum essentiam abstractam concipit, aliud , cum contractam a

Dices: Numquam eoncipio essentiam hominis, quin mihi proponam certum , & determinatum hominem , sed hic cadit sub sensum, ergo &c. Respondeo dist. maiorem : & hic certus & determinatus homo est illa essentia, quam tunc con cipio. nego. & est aliud, quod praeter illam essentiam universalem mihi obversatur, concedo. Nam fateor ego quidem, facile mentem labi ad indivi

313쪽

TRACTATIO BRET a r

dua , nec ab his satis cavere , etiamsi universales naturas consectetur ; sed dico, eam universales naturas utique intueri , ac licet individua quaedam, molo haec , modo illa , obversentur , eas tamen ab his probe distinguere . Idque vel indocti in aliquibus iaciunt; ingeniosi in pluribus. Quis enim interrogatus de essentia hominis non respondeat, necessariam eam esse, & sempiternam . Quod numquam responderet, si de individuo tantum cogitaret, aut illam eum individuo quopiam confunderet.

Quod si qui nolint concedere de essentiis universalibus; illos premere possumus de ira, de amore , de dolore , de gaudio, de cogitatione , de tempore ipso , & spatio, quae sane concipimus; neque

tamen sensuum obiecta sunt: nam neque colorem habent , neque sonum , neque odorem, neque ullam

ex illis qualitatibus, quibus res sub sensum cadunt. Est autem in intellectu sita omnis ratio, cuius naturam penitus discent, qui logicae diligenter ope. ram dabunt, nam tota illa 'scientia intellactus naturam , & vim explicat,

De Voluntate.

REs, quatenus expetibiles tantum sunt, dicuntur

bonae. Voluntas ergo , quae in volendis expetendi Gque rebus exercetur, dicitur versari in hono, ac definitur a multis potentia in bonum tendens.

314쪽

Igitur unaquaeque res & intellectus , & voluntatis obiectum est; est enim unaquaeque vera, quatenus intelligi potest , & unaquaeque bona, quatenus potest expeῖi. Bonitas ipsa v. g. , obieeli, est potentiae utriusqtre ; ut intelligitur , intellectus; ut ex

petitur , voluntatis . - .

Quaedam expetuntur propter aliud, uti pecuniae quae expetuntur propter commoditates, quas afferunt. Ut autem sit aliquis expetendi finis, necesse est quaedam esse , quae expetantur propter se, cuius generis est scientia , quam expeteremus, etiamsi nihil liud ex ea perciperemus. Appetitionem autem animi, seu voluntatem duae

potissimum causae creant, ratio, & instinctus quidam . Ratio, cum aliqv d appetimus, quia ratione ducti dignum id esse tognoscimus, ut appetatur; hic. que appetitus rationalis dicitur , quem qui sequntur, probi , & honesti appellantur. Instinctus appired , cum rem propositam hatim appetimus ex inclinatio-no quadam animi, antequam ratio ostenderit eam es se appetendam; ut qui ex adspectu inimici statim uutionem appetit. Qui instinctum sequntur , plerumque id appetunt, quod non est dignum , ut appetatur . Instinctus hi sunt multi, & multis modis divisduntur. Hinc ira, odium , amor, aliaeque perturbationes, quae maximε excitari in anima creduntur ex

corporis conjunctione, & sensibus, de quibus instadicemus.

Appetitus, quem ratio excitat, dicitur appetitus

315쪽

rationalis, & ipse simul. & ratio dicitur pars ani- mae superiori Appetitus , quem excitat instinctus, aliquis i dicitur appetitus irrationalis, & ipse ,&instinctus, seniusve ille, a quo excitatur, dicitur pars

animae inserior . . . .

Existimant Epicurei , nulla re alia allici posse

animum , atque excitari, nisi voluptate , ideoque propter hanc unam expeti omnia . Quod difficile probare possunt Nam quamvis voluptas alliciat animum, & per se expetatur, cur alia esse non possunt, quae ipsum alliciant dignitate sua P Ac si acimus ratione ductus cognoscat aliquid dignum per se esse, ut expetatur; cur haec cognitio non satis iit ad voluntatem excitandam Quam si sensus excitat ad voluptatem aliquam sibi expetendam , cur ratio excitare non possit ad expetendam salutem Patriae t Fesane quis putet Regulum voluptatem quamdam sibi. quaesivisse, cum fidei conservandae causa ad certissimam crudelissimamque mortem proficisceretur Dices . Qui honesta , & laudabilia sequntur, v Iuptatem in hoc ipso inveniunt , ergo voluptatem sequntur. Respondeo dist nguendo antecedens , & haec voluptas est finis, quem quaerunt, nego. Et haec Volu- ἰptas praeclaris aictionibus coniung tur sponte sua , e- itiam si non quaeratur; concedo . Fateor igitur in honeste tactis, voluptatem semper esse aliquam ; si d nego eum , qui amicis bene faciat, & pro patria mortem appetat , id facere voluptatis suae causa; nam possunt

316쪽

amicorum bona, & salus patriae cara nobis esse ipsa per se. Dices. Tamen non potest voluntas in honestum ferri, nisi voluptate feratur aliqua. ; neque Regulus

tantos cruciatus fidei conservandae causa toleravis.set, nisi in hac conservanda voluptatem invenisset aliquam . Ergo voluntas numquam non sequitur voluptatem .

Respondeo dist. antecedens, nisi voluptate sein 'ratur , idest nisi feratur eum voluptate; Concedo, nisi feratur propter voluptatem; nego. Nam quidquid velit animus, sentit utique voluptatem quamdam in volendo ; sed haec voluptas non est id, in quod femtur, neque quod vult, & omnino non est semper obiectum voluntatis. Nee Regulum credo in tantis cruciatibus tolerandis voluisse voluptatem gustare aliquam , sed fidem conservare. Praevalebat enim apud illum rei dignitas voluptati; quam voluptatem non tantam percipere ex illa morte potuit, ut si voluptatem sequi omnino voluisset, non ei commodius fuisset domi manere apud suos. Teneamus ergo, duo per se expeti, voluptatem honestatemque; ut illam expetamus, sensus quidam facit; ut hanc, ratio. Et quoniam saepe accidit, ut sequi alteram non possis, quin discedas ab altera, illud firme tenendum est , honestatem esse semper voluptati anteponendam. Quod contra qui faciunt, peccant. Sed de hoc infra. Quamquam quaestio est longe maxima de hominis

317쪽

TRACTATIO BRE V. 293nis libertate, sine qua peccatum nullum esse potest. Est autem libertas potentia, quae in voluntate inest, ad opposita ; sive ad contradictoria: velle, & non Velle, quae libertas contradimonis dicitur; sive ad contraria , velle hoc , & velle illud, quae libertas dicitur contrarietatis. Dicitur etiam libertas a coactione , & libertas a necessitate ; illa est, qua quis est liber ab omni vi externa, quae ipsum cogat; haec vero qua quis est liber ab omni interna necessitate, quae ipsum invi- trahat. Quam necessitatem inducebant, qui sato fieri omnia volebant. Hos supra repudiavimus. Quod si qui potest velle , aut non velle, estque ad utrumque plane indifferens, in neutram partem pendens; huius libertas dicitur libertas indifferentiae,

quam vix umquam reperias ; nam vix umquam ac

cidit, ut proposita re quapiam nulla inclinationia pertentetur animus, antequam velit, aut nolit. Dissicile est autem ostendere, libertatem nullam esse homini, ac cum rem velit, non potuisse illam non velle; quae libertas si tollatur, nemo parricida, . nemo proditor in culpa erit, & frustra recte saeta laudabuntur. Dices: Si in manu hominis est, ut velit, aut non velit, erit actus volendi omnino ab homine , non autem a Deo. Ergo aliquid erit; non a Deo, quod est absurdum . Respondeo . Nego antecedens. Nam erit actus volendi ab homine & a Deo. Idque valet in

318쪽

in esse 'ibut aliis omnibus, quos causae secundae sa-ciunt, sed non idcirco eosdem non facit quoquo Deus; qui & effectus facit, & eausas iacit, & faeientes facit

Dices: Si adium volendi in homine saeit Deus, homo non est liber; atqui est liber, ut vos vultis, ergo &c. Respondeo distinguendo maiorem . si actum iaciens Deus tollat potentiam ad oppositum , concedo : si potentiam ad oppositum non tollat , nego. igitur faciunt & homo, & Deus, sed ita ambo se gerunt, ut ponentes allium , potentiam ad oppositum non laedant, neque tollant ἱ hane enim actus ipse per se non tollit. Cum autem actum eumdem faciunt & Deus de homo, clara est in primis quaestio, uter horum sit primus . volunt quidam Deum paratissimum esse ad actum quemlibet, ideoque concursum praestare plane indifferentem, quique determinetur a voluntate hominis, qui homo simul ut se determinat, & vult rDeus' praesto est concursu suo , actum volendi & ipse facieqs. Hunc Dei concursum simultaneum vocant 3 -& in actu volendi quasi primum locum dant homini. Alii contra primum locum Deo tribuunt, V lunt quippe, Deum non concursu quodam indifferemti ad actum concurrere , sed actum ipsum praedete minare, quae praedeterminatio physica dicitur. Contendunt itaque, Deum non expectare actum hominis

319쪽

nis , sed hunc ponere , sic quidem , ut potentiam ad oppositum non laedat; in quo agit homo; nam Deisus hoc ipso actum facit, quia hominem agentem facit. Nobis in hae brevitate satis erit quaestionem indicasse. Dices: Si Deus concurrit ad actum quemlibet, utrovis modo concurrat, concurrit ad actum peccati. Hoc est absurdum. Ergo &c. Respondeo. Concedo maiorem p distinguo minorem; sed ante scire oportet, aliud esse materiale, aliud formale peccati. Materiale consistit in illo motu physico animi, & corporis, quem iacit, qui peccat; quo in motu nihil mali est. Formale consistiein privatione illius consormitatis. quam actus habere deberet cum sempiterna , & immutabili honestate. Quidquid mali est in peccato, in hac privatione est. Nunc venio ad distinctionem minoris . Si Deus concurrat ad materiale tantum peccati ab

surdum id erit, nego: si concurrat etiam ad formavile, concedo. Non enim absurdum est , Deum eoniae urrere ad id , quod est bonum , quamvis absurdumst, concurrere ad id, quod est malum. Efficit ergo Deus concursu, vel praedeterminatiorine sua peccati actum, uti essicit res alias omnes, in

quibus quidquid habent persecti, ipse efficit, impersectiones non efficit; impersectiones enim sunt carirentiae , & privationes , quas creatura trahit ab eo nihilo, unde educitur. Similiter in actu peccati

quidquid boni est , Deus efficit, malitiam non es.ficit, sed etiam de his satis. Tom. III. P p

320쪽

DE HOMINE 298

De Corpore .

Humani eorporis formam paucissimis adumbrabo,

ut loca ostendam , in quibus quaestiones praecipuae solent fieri. Anatomicorum , Medicorumque est, &has ipsas, & alias multo plures diligenter copioseque tractare . Corpus humanum componitur artubus, & trun- eo . Artus alii sunt superiores , alii inferiores. Superiores sunt brachia , & manus; in seriores coxae, crura, & pedes. In his minus laborant Anatomici. Truncus dividitur in tres ventres, quorum supremus dicitur caput, medius thorax, infimus abdomen . Universum Corpus involvunt integumenta qua tuor, uae communia dicuntur, quorum extimum est cuticula, quae tenuissima pellicula est , corpus quasi velans. Cuticulae succedit cutis, e qua surgunt nemvosi apices, qui papillae dicuntur. Interius habet cutis innumerabiles, & perexiguas glandulas, que mi- Iiares dicuntur: per has excernitur sudor, qui per

Poros cutis extra corpus manat.

Infra cutem pinguedo est, unctuosa materia, atque oleo sa, membranaceis sacculis contenta . Haec quamvis pro integumento communi habeatur, tamen

in partibus quibusdam deest, uti in fronte, & labiis. Pinguedini subest membrana carnosa, quae & ner-veis fibris, & carneis constat. Hoc ultimum int

SEARCH

MENU NAVIGATION