장음표시 사용
141쪽
II 84. INDI c. IN MORB. coRRIG. FLUID, I 37n inus periculi ab aere tali contrahunt; in non saccatis vero tumoribus aerem minus nocere, experientia
docet, etsi ratio danda haud subficiat.
pyema ex pleuritide natum huc quoque recenseri mereth r, etiam hoc sine magna apertura, sine injectionibus, integre curari posse, sequens docuit casus. Pictor quidam ante 44 annos me ad puerum suum, Io tun C annorum, vocavit, ex neglecta pleuritide decembentem. Vidi mox prima visitatione em- pye a hic adesse adeo grave, ut puer Vix non inde subfocaretur; parvam feci aperturam, &'pus tanta vi prodibat; ut obpositum feriret murum, copiam sensim eduxi fere incredibilem: praeter enim id puris, quod vasis excipi non poterat, tres circiter mensuras
collegi, & per aliquot adhuc dies linteamina adposita di lectus pure madebant: inpeditus negotiis, alium tunc Vocavi Chirurgum, qui puerum singulis diebus
inviseret deligaretque, ac ei injectiones faceret. Chirur, gus hic quidem accessit, sed de sanatione forte desperans, nullas fecit injectiones, sed solummodo emplastrum novum vulneri adposuit, atque praeter omnem exspectationem Puer a tam gravi empyemate sine ullis inject ionibus factis convaluit, eumque non ita pridem adhuc fanum vidi. Sequitur hoc ex casu, injeci iones ad curandum empyema non esse absolute necessarias; curantur quidem etiam empyemata injectionibus diligenter adhibitis, & forte certis in casibus hae necessariae sunt: attamen metus est, ne hoc modo ae r furtim se in cavum ducere queat, ibique stagnando rarefactus e corruptus nocere, praecipue si parum latior facta
142쪽
fuerit apertura; nam sic una vice plus emuit puris , ut cavum remaneat a pulmonibus debilibus, diaphragmateque laxato non tam cito delendum; in quo cavo stagnare aer potest, vel si nullus intraVerit aer , exhalans liquor a debili vi bibulorum vasoruin quandoque mucosa membrana obductorum absorberi nequit, qui collectus hydropem thoracis. quem etiam in latere sano ex operatione simili natum observavi, essicit; aut saltem majori copia puris una vice per latius vulnus educta, sanguis in pulmones minus resistentes majori vi inruens anxietates, tusses, obstructiones, perbpneumoniam , phthises , rupturas subitas vasorum quasi labefactatorum mortemque citam causare potest. Esesectus similes ab operatione contingentes , passim quidem aliis tribuuntur causis, sed forte ipsa operatio cum latiori vulnere ac ' injectionibus diligentioribus instituta , saepe unica effectuum pessimorum causa est. Haec si possibilia sunt, ac timeri possunt; an non tutior esset methodus eadem, quae in hydatidibus &in hydrope saccato laudata fuit g nempe parva apertura facta, puri lentissimum conciliare emuxum &quum maxima puris copia exstillasse creditur, latiori vulnere tunc primo facto injectionibus depurare locum ;Ientissimo enim hoc puris fluxu pulmo ac diaphragma
spatium nanciscuntur, ut sensim se restituant, caVumque a pauca puris exstillantis copia relictum semper mox repleant; est enim Emuentis puris copiae restitutio pulmonis ac diaphragmatis aequalis: praeterea methodo ejusmodi omnis omnino accestas aeris inpeditur Per parvum vulnus stillante pure semper repletum, si demum circa finem fluxus dilatetur Vulnus, ac iniectiones fiant, etiamsi tunc aer intraret, minus oberit; quoniam pulmonum ac diaphragmatis vires jam
143쪽
adeo auctae sunt, ut Vel eXpellatur, vel minus noceat. Inruens in pulmones sanguis mesthodo hac quoque minus nocere potest, eo quod roboratus pro ratione puris pulmo Violentiae huic sensim, ac lentinsimo auctae gradu subsicienter resistere valet. Ob- pones I ): metus est , ne parva illa apertura citius,
ac deberet fieri, se Claudat , exemplo ab ipsa ope ratione hydropis ad articulos deducto. Respondeo, diaphragma & pulmones sensim se restituentes perennem puri emtaxum causant, unde vulnus apertum
continuo servatur; aliud est in vulnere ligamenti capsularis , ubi omnis mox emuit humor , nec causa adest, foraminis clausuram inpediens. obpones et) rPer parvam hanc aperturam tenuiorem solummodo emuere posse puris portionem, crassiori relicto. Respondeo, si hoc etiam contingeret, crassiori parti circa finem fluxus per dilatatum magis vulnus dabitur
exitus, nec hoc tunc temporis, quo remanet, Corrumpi, aut degenerare potuit, quum accessus aeris,
qui corruptionis praecipua est causa, fuerit omnino prohibitus.
Simile priori exemplum habetur, quando vomica, eX pleuritide nata, inter pleuram & Costas haeret, libero thoracis cavo; hujusmodi obvenire vomicas ipse dic L. B. VAN Sw1 ET EN ad 895. refert. Ego tales in praxi observavi, semel costis jam erosis alias illis inlaesis: sic etiam recordor, me duos secuisse ex pleuriti de mortuos, ubi pus Continebatur sacco existente inter pleuram crassissimam & costas, mem brana quasi mucosa obductas. Etiam hoc in cam
144쪽
aperturae majores quandoque nocere possunt, potissimum ob aeris introitum, qui nec conpressione, nec cavi inpletione penitus auferri potest; unde febris, inflammatio, subpuratio citissime in putredinem vergens, demum plura alia symptomata lethalia sequuntur.
A priorum casuum curandorum methodo exceptionem patitur cura abscessuum majorum ad exteriores corporis partes Contingentium , quibuscum jam neglectis materiaque contenta jam putrida reddita , pauperes ad noso conata deportantur. Abscessus hi aperiendi sunt; nam si hoc non fiat, materies contenta, acrior semper reddita absorptaque, febres putridas excitat
certamque mortem causat. Verum, quomodo aperiendi sunt 3 an parva apertura, uti in thorace, vel abdomine , etiam hic locum habet y minime, vel plane nunquam, parva apertura hic proderit; hac enim secta nec viscera, nec aliae habentur causae, cavum successive delentes; deinde per exesam ac destructam cellulosam cava sinusque jam multiplices sunt formati, ut unica apertura non subsiciat. Ergo hicce casus est, ubi latior apertura neGese saria videtur sed qualis 3 an longitudinalis, an transversalis facienda est Τ neque sola longitudinalis , neque transversalis sola, si cavum magnum est, subsiciet: nam subponitur, cellulosam, sub cute locatam. exesam destructamque varios formas. sinus & cava magna; si igitur sola v. g. longitudinalis fiat apertura , cutis non ita concidet, ut subjacentes partes
Omnes tegat: remanebunt cava a cute extensa, non
subsicienter deleta , in quibus cavis a Ur qui hic li
145쪽
berum habet aditum) stagnabit ac corrumpetur, sumnaeque nocebit. Verum quidem est, . quod decoctis ex herbis amaris, cortice peruViano &C., Parati S, injectiones optimae parari possint, putredini maxime relistentes; Maesertim si hisce decoctis acida mineralia, ut spiritus salis, admisceantur: nihilominus tamen optimae hae injectiones hoc in casu non subficient; rard enim injectio ubique & ad quoscunque sines absconditissimos pervenire valet; potius eo tempore, quo injectiones fiunt, aer ad ea intrat cava, ad quae forte alias non intrasset, ibi stagnat, ac putrescit. Igitur in hujusmodi abscessibus nec parva apertura, nec latior longitudinalis sola, aut sola transversalis proderit, sed longitudinalis & transversalis simul. sive cruciata; ita enim cutis concidit, cava delet &se ad partes musculosas adplicat. Methodo hac plures curavi abscessus , quos alii aperire renuerunt. DiceS, apertura hac cruciata magnitudini abscessus proportionata saepe vulnus in cute debere fieri amplissimum , dissiculter postea consolidandum. Respondeo, si natura ad hujus an pli vulneris consolidationem non subsiceret, ars habet remedia adeo emeaeia, quae hoc vulnuS, utut amplum, cicatrice saepe optime claudunt: emcacissimum hoc in casu inveni fungum agaricum:
in cujus vero adplicatione cautelae nonnullae necessariae adnotandae sunt. Si fungus hic mox ab initiolatae Vulneris plagae inponatur, locus una Vice nimis cito exsiccaretur, materies est uenda retineretur, tumor nasceretur , aliaVe pessima symptomata evenirent: cau-: te igitur hic procedendum, ac fungus ab initio tan- tum marginibus vulneris adplicandus est & sensim cen- tro vulneris adproximandus; qua cautela observata
amplissima vulnera cicatrice haud sperata, & quidem
146쪽
JHydrops seret, aut pedum, adplicatis, ob gan
graenae metum, fomentis, saepe curatus fuit; remanente caeteroquin illo hydrope, qui reliquum obsidebat Corpus: potest igitur ope caloris partibus hydropicis conciliari stagnantium aquarum absorptio, & dissipatio fieri. An non similis effectus a fomentis aromaticis adplicatis in hydrope pectoris, pericardit, asci' itide , aliisve hydropis speciebus, partem corporiS Occu- Pantibus , exspectari potest y
Femina ob dolorem vehementem ad scapuIam &humerum dextrum per septimanas aliquot exacerbantem , iterato Venaesectionem petiit, quam denegabat Medicus; urgente tamen femina concessit. Secabatur vena in brachio lateris sani; . sed, brevi post v. s. orta est anxietas, respiratio dissicilis, ardor ad praecordia : hisce semper increscentibus accedebat difficultas deglutiendi, sensim ita aucta, ut per quin que dies ante prortem nihil potuerit deglutire. Sectione cadaveris facta pericardium pure ichoroso adeo inpletum ac distensum reperiebatur, Ut fere totum pectonis Cavum occuparet; neque ulla alia causa deglutitionis laesa deprehendi' poterat. Tam inopinatus eventus ali-
147쪽
aliquando venae sectionem, in rheumaticis institutam, excipere potest l
Fistula ani absque operatione curari potest, utiaequens me docuit casus. Femina, 6O circiter anno, Tum, ante 8 menses ad nosocomium delata fuit, diarrhaea laborans, a qua debitis remediis sanabatur: sed fassa est, se jam a duobus annis habere ad intestinum rectum ulcus ab haemorrhoidibus natum; eam visitatis inveni fistulam fere altitudinem spithaniae referentem, ad os sacrum terminatam: quum nimis alta esset fistula, atque cariem in osse sacro jam natam suspicarer, operationem facere nolui; igitur eam tan-- tum palliative tractare constitui: hinc injeci . bis de die decoctum cicutae & praeter meam exspectationem intra 6. septimanas silvia videbatur curata. Curae inexspectatae non penitus sidi, quia nullam ex liationem , quam ob cariem suspicatam exspectaVeram, observavi: interim disparuit omne dubium, dum ante duos menses, eadem femina, alio levi correpta mor- ho, iterum ad nos oconatum deportaretur: studio enim, examinans sistulae locum, eam integre ac radicitus cui ratam deprehendi.
Naevi materni aliquando possunt exstirpari abs-i que ullo inde sequente graviori malo, & quin re- crescant. Plures ipse exstirpavi & nunquam mihi
148쪽
Sic Id ante sex annos puellae unius anni nχ- ni ad radicem nasi totum inter supercilia spatiunt occupantem exstirpavi , & hodiedum , naeVo carens. sana vivit. 2 Ante tres annos puellae, pariter Unius anni, naevum sat magnum in fronto situm delevi. 3J Sorori prioris , sex menses natae, ante annum delevi naevum, non quidem adeo magnum, sed notabiliter crescentem, in dextra bucca situm. 4b Iuvenculae viginti annorum, ante tres annos meo in nos ocomio degenti , naevum valde elevatum,
pilis longis obsitum, magnitudinis 1 h pollicis tranS- versi ad maxillae inferioris angulum situm, pro Parte excidi, pro Parte corrosivis feliciter destruxi. 5 Pessimi moris naevum anno elapso in puella sex mensium curavi. Naevus hic palpebram inferiorem totam Occupabat, dein per genas sat profunde
descendebat, eratque valde elevatus. Vicinia oculi, magnitudo naeVi, me ab operatione deterruerunt: sed parentes quotidie urgentes, omnem infaustam prognosin factam respuentes, me tandem NOUerunt, ut eum Pariter pro parte exscinderem, pro parte corrosivis
expungerem; quod feliciter perfeci, quin hactenus recreverit. 'γ
In frontis medio hominis quadraginta circiter
annos nati naevum, medium circiter cruciferum magnitudine aequantem , elevatum, lapide insernali , in acido nitri soluto, prudenter adplicato, curavi, ut ab eo tempore non amplius recreverit. De WAssERBERG.
149쪽
Ex his credo, me posse Concludere, naevos maternos esse Curabiles. Interim non nego , pessima
quandoque symptomata, immo lethalia , ex ejusmodi cura sequi posse: sic adhucdUm in meo vosocomio degit homo, viginti circiter annorum, Cui nae Uum, magnitudinem pisi reserentem , quidam Chirurgus exstirpare ausus suit, sed adeo infausto cum successu , ut nunc cancro pellilaeo totum dextrum faciei latus sit descedatum. Solent saepe tristia ejusmodi exεmpla contingere, ubi Chirurgi, Chemiae inperiti, ali alinis utuntur corrosivis aut, si etiam acida corrosiva adhil eant, ea non debita methodo adplicant. Sive enim profundius, ae licet, urant; sive nimis timidi sint, naevum non subficienter adtingentes, eumque solummodo irritantes, utrobique cancros, aliasve destructiones producere possunt; praesertim in tenellis corporibus, ubi corro-siva fortius agere solent. Melius ergo soret, ab om-Mi exstirpationis conamine abstinere illum , qui non
subfcientem in adhibendis corrosivis de teritatem &s lectuva possidet.
IIumeri luxati repositio saepe dissicilis est, nisitat debita cum encheiresi : nam, vel Ι) est ejusmodi iuXatio, quae absque machinae cujusdam usu perfici potest; tune ii, qui sequuntur Hes1sTER 1 methodum, chirurg. P. I. L. III. cap. 7. descriptum , & ejus Auram ier' risim Tob. X., pro prototypo habent, facile errare, Iom. V. K POD
150쪽
possunt. Si enim v. g. Iuxatus foret humerus deorsum, tunc non firmata subscienter scapula facito humeri caput sursum & antrorsum movetur, multoque prior Producitur luxatio. Ne igitur haec fiat, necesse est, ut inprimis a forti homine a latere sano stante scapula decussatis manibus bene firmetur, & deprimatur , deinde ut is , qui reponit caput, semper postrorsum mOVeat. ab Ubi machinis uti nece ue est, inter tot artificiose exquisitas selectus quidam faciendus est; non enim ideo machina optima, quia artificiosissima, Vel conpositissima. Ambe HIPPocu AT 1s antiquissima & simplicissima, saepe optima est; non tamen in omni luxatione , uti
cuilibet patet, adhiberi potest. 2 Iachina Cel. PETIT, artificiosissima, & a multis laudatissima, mihi plus
nocere ac prodesse videtur e nam per eam χ-Jam extensio ac simul contra extensio in duobus ost, bus articulandis seri intenditur, & tamen , re adcurate perpensa , extensio, ac contraextensio per hane machinam in eodem contingit osse, adeoque una destruit alteram, ac inutili labore musculi tenduntur. R
tinaculum ad firmandam scapulam destinatum, adplica tur musculis delloidi, pectorali imajori, ac latissimo eorsi, qui tamen musculi in ipsum os humeri, quod extendi debet, inseruntur . adeoque in eodem osse humeri sit ex - & contraextensio per machinam PETITI. Ego in reponendis humeri luxationibus dissicilioribus , vel inveteratis, soleo uti polyspasto ad extensionem faciendam ; quod valde remotum esse debet, ut brachium facile hinc inde moveri possit. Pro Contra extensiione vero facienda adhibeo Iorum, quod circa pectus adplicatur, cui adhaerent duae habenae adscendentes, & supra scapulam & claviculam se decussantes, postea descendentes primo loro iterum adnectuntur. Per