Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

vel ex aqua calcis vivae cum salis ammoniaci lixivio adhiberi possunt. Similibus remediis diligenter adplicatis bonam saepius stagnantium dissipationem factam expertus fui: quamdiu Vero cicutae usus a Magnis. &leber. Archiati O D. STOR CK meo inductus fuit noso-comio , soleo fomentis herbae hujus adplicatis discussio nem tentare, & saepius optimo cum effectu tumores utcunque magnos diligenti fomenti hujus usu dissipavi. Interim quoque internis remediis dissipationem ompiconamine adjuvare conducit; quem in finem purgantia hydragoga, sudorifera, diuretica, atque ea, quae pro

causarum aliorumque circumstantiarum ratione indicantur, adprime conUeniunt. Methodo hac non tantum gu-nu hydropes , sed etiam aliorum articulorum feliciter dissipavi. Puellae, adhuc in nos Ocomio degentis, tumor hydropicus articulum pedis occupans , etsi cum horrendis doloribus, motusque inpedimento magnaque fluctuatio stipatus fuerit, tamen fomentis & balneis cicutae tana bono cum successu dissipatus fuit, ut vix ullo amplius dolore praesente nunc deambulare valeat; id solum de malo superest, quod ligamenta sub motu articuli quemdam strepitum edant, acsi ossa sicca ad se mutuo adlis derent; uti adhuc nuper, dum Inl. L. B. VAN SWIETEN inter caeteros no&comit aegros etiam hanc visitaret puellam, manifeste percipi poterat. Si igitur artiriculorum hydrops recenS, nec adeo magnum referens tumorem, aptis discuti remediis queat, haud necesse erit, curam hocce in stadio perscissione ligamentaris capsulaetentare ; quae pluS noxae , ac utilitatis adferre potest. Nerito enim hic pertusione ligamentorum non satis eXtensorum ea metuuntur symptomata, quae diL PRA-ses in Comm. ad 165. a punctura tendinosarum partium sequi posse docet. Laesae enim partes tendinosae,

ejusmo si membranae, inaequaliter ci trahuntur ; undu

132쪽

sacillinas in loco perforato in fiammatio oriri potest,

cito per omnem Viciniam proserpens; quae diras subpurationes , aliasque degenerationeS producat.

ΙΙ. Si autem tumor magnus jam adsiit, distensioque ligamenti magna, discussio vix amplius speranda est. Copia major liquoris contenti, Iaxitas & atonia

vasorum absorbentium, eam tunC vix concedunt; neve

inani nos spe laetantes, procrastinando operationem malum periculosius, vel penitus insanabile, reddamus, oportet ad tumoris aperturam tempore congruo d venire, quae hoc in casu sine ullo perficitur periculo; relaxatis enim tendinosis partibus Vix ea inaequalis distractio contingere'solet, quae iis non subficienter distensis in priori casu metuebatur; sicuti in Paracontest abdominis obtuso satis instrumento multae aponevroticae partes absque ullo perforantur pericu-Jo ; quod certe non leve foret, si partes perforandae non essent adeo extensae. Solebam alias lanceola tumorem pertundere, VUlnusque linteo carpto apertum servare, aptis injectionibus depurare, ac fomentis supra memoratis locum fovere: atque methodo hujusmodi aliquoties integram obtinui curam , saepius vero infaustum inde eventum experiri debui; sequebantur enim quandoque febres, inflammationes subpurationes. putredines, caries, aliave pessima symptomata, ut ex sequentibus patebit exemplis. ocabar quondam

ab aliquo civitatis Chirurgo ad aegrum, qui , eX disparente bubone Uenereo, tumorem ad genu hydro- Picum suscepit: aperuimus tumorem, tiarundis apertum

servavimus, ac quotidie bis injectiones fecimus, sed

infausto cum successsu ; exasperabatur enim quotidie malum, supervenit inflammatio. Totum crus ac femur

occupans; inde subpuratio pessima &c. caries, demum mors. - Brevi post ab eodem Chirurgo ad alium

133쪽

alium hominem robustum vocabar, qui ex rheumatiS-mo hydropem articuli contraxerat utroque in latere sat alte adscendentem. Quum prioris aegri inmrtunata symptomata non methodo medendi, sed cach extae corporis ac tui venereae adscriberemus, eidem insistebamus medelae; sed aeque tristi, in homine Caeteroquin fano,

eUentu : eadem nempe accedebant symptomata a C pariter periit. Similes casus funestos 2 mihi, & aliis, accidisse memini. Hinc sinistro aperturae successu territus, de aperturae hisce in tumoribus facienda dubiam semper seci prognosin; sed meliora, casu quodam inexspectato, edoctus, minus timere coeperam : casus hi Cerat. Pertudi, consueto more, tumorem articuli hydropicum; linteis carptis adplicatis apertum servare vulnus intendebam sed, praeter meam voluntatem, linteum Carptum non ipsum capsularis ligamenti vulnus penetrabat: renovans adparatum vulnus Capsulae inflictum, praeter exspectationem meam, clausum deprehendi; concretas

ligamenti partes vi quadam separare timui; hinc reliqui

clausaS, solumque fomentum de cicuta adplicuit sed enipulcerrima, & vix non citior sanatio sequebatur, quin ullum symptoma malum curam retardaret. Dum proxima vice idem mihi obcurreret tumor, studio vulnus ligamento inllictum sibi permisi , nec ullo corpore inmissum apertum servavi & aeque felicem expertus sum eventum qui, quotiescunque simill procedebam methodo, idem plerumque correspondebat; nec unquam amplius illa symptomata Vidi, quae, antiqua procedens methodo, toties experiri debui. Didici ergo , turundarum, aliorumVe corporum , Vulnus apertum servantium usus aediligentes nimis injectiones symptomatu in illorum terribilium causas fuisse. Igitur nunc, sit hydropici articulorum tumores mihi aperiendi obcurrant, ita procedo : locum eligo magis Tonti V. I ele-

134쪽

elevatum, quem pertundo, & qUum fere semper tumor major supra patellam utroque, Vel alterutro , in latere adpareat, praestat, si possibile, in latere externo aperturam facere inter tendinem, qui sit per musculum rectum femoris anteriorem, VaStum in - & externum , cruraeum seu femoralem, & inter tendinem bicipitis, qui in fibulam inseritur: fit autem ope lanceolae apertura parva Iongitudinalis, qua facta pes ita ponendus' & parumper agitandus, ut omnis humoremuere possit ; postea vulneris labia digitis parumper uniuntur, emplastrum tenax superinponitur, ac fomentum desuper ex iis, quae supra laudata fuerunt; demum fasciis parum adstrictioribus locus firmatur. Si forte paucus humor, nec situ, nec pedis agitatione educendus, fuisset relictus, eum facile fomentis cicutae discuti posse probabile est; inveni enim levem tumorem ab operationc persistentem fomentis cicutae penitus disparuisse. Interim si nova aqua certas ob causas plus adcumularetur, quae fomentis discuti minime posset, operatio de novo repetenda foret; quae tamen nunquam mihi necessaria fuit. III. Cura hactenus a me descripta de eo tumore intelligenda est, cujus contentus liquor nondum magnam passus est degenerationem, neque notabilem ligamentis coercentibus, nec ossibus, aliisque partibus cavo contentis destructionem induxit; malo enim jam adeo provecto vix ulla cura superest ; si quid tamen adhuc tentandum foret, id ex cognita degeneratae materiae indole determinari deberet. f. 9. Quod tumorum ad articulos hydropicorum pertusones tam funestum saepe habeant eventum, si vulnera facta turiandis aliisve corporibus intrusis aperta servare conemur, aut injectiones stequentiores faciamus

135쪽

S II 84. INDIC. IN MORB. CORRI C. FLUID. I 3Iveritas haec ulteriori digna examine esse videtur, quae aliis tumoribus aperiendis forte haud inepte adplicari poterit.

I. quidem posset dici, dira haec symptomata,

inflamminationes quippe, subpurationes &c. dicta ex methodo provenire, quoniam turiandis, syringis &c. saepius adplicatis partium tendinosarum vellicatiosequentior contingeret , concretio discissarum partium inpediretur , quum interim ligamenta educto humore minus extensa, robur pristinum resusciperent; unde aeque in partibus dis scissis inaequalis fibrarum tensio ac diffractio contingere posset, ac in ligamentis non adeo extensis, accidere solet; inaequalis autem distractio ejusmodi facile febrim, inflammationem excitat,

a qua reliqua malorum caterva pendet. Haec forte una ratio

est infausti eventus, methodum dictam saepe excipientis. Sed iH. & probabilior, in accessu aeris mihi quaerenda

videtur; priusquam vero noXas aeris ab ea methodo, qua tu rundae, Crebraeque injectiones in curandis articulorum hydropibus adhibentur , timendas recenseam , licebit Pauca in genere circa accessum aeris ad vulnera in operationibus chirurgicis facta praemittere. Aeris ad vulnera accessum quidam Chirurgorum ubique timent, pessiimas corruptiones ei ceu causae adscribentes; quidam vero nullibi timent, exemplis exanimalium vulneribus petitis, quae omni patent aeri ;quid circa hac ex praXi didicerim , enarrabo.

1 Ubi omnis aditus ad vulnera aeri praecluditur , tunc eum nihil omnino nocere posse, eXtra contrOVersiam est. Praecluditur autem accessus I) si par-Va adeo fiat apertura , quam exstillans liquor sola contractilitate laterum, vel pondere incumbentium partium, vel sola gravitate propria ad aperturam tendente , noctI et ad-

136쪽

adjutus pressione manibus Chirurgi, aliave vi interna facta perfecte replet. a J Si labia vulnoris ob sua naelasticitatem ac densitatem humore emisso, mox viam aeri accessuro intercipiunt; quod contingere solet malit me tunc , si vulnus juxta decursum rectum fibrarum factuin fuerit ; si instrumento magis acuto , quam triquetro ; si cannula nulla adhibita, nec vulneri turundis intrusis foramen magis patens , rotundumque conciliatum fuerit. et Ubi aeri accesssus ad vulnera quidem non denegatur, nec tamen is ibidem stagnare permittitur, tunc quoque ViX nocet, uti quotidiana loquitur experientia; inpeditur vero stagnatio prirno : si latera & parietes vulneris liquido emisso ita conprimi, sibique adplicari possunt, ut omne deleatur cavum; attamen hoc in saccatis

pr*cipue tumoribus dissiculter contingere solet; saepe him situs non est talis, ut conprimi penitus possit, aut si etiam iste talis foret, conpressio faccidis adhuc parietibus , ut contingat, necessie est ; unde facillime plicae ac rugae formantur, inter quas aetr relictus calore rarefactus , suas inducit noX3S. Secundo, melius itaque in Vulnere praeprimis saecati tumoris stagnatio aliris inpeditur, si ea fat apertura , ut omne cavum linteis carptis alioVe corpore aboleri

possit. Habui abscelsus, quos vulnere spithamam &ultra longo aperui; ita, ut in deligationibus non possibile fuerit, quin aer maxima adlueret Copia , & nec minimum putredinis signum aliudve symptoma malum

inde natum observaUi.

Tertio. ubi aer per aliquod tempus in loco vulneris stagnare permittitur, tunc solummodo noxius esse solet, tristissimaque causare symptomata; hujusmodi aer agere videtur, ut is, quem Pathologi non renovatum dicunt, ac tanquam venenatum declarant: hic-

137쪽

3 II 84. IN RORE. coRRIG. FLUID. 133 te agr febres, inflammationes, subpurationes, caries, gangraenas, phthises, Conliquativas evacuationes &Q. ac mortem ipsam saepe producit. Est tamen disserentia inter ipsa vulnera, tum ratione loci, tum subjecti, tum genii tumoris, tum aliarum circumstantiarum; sic dantur tumoreS , in quorum apertura aeris

accessus rarius nocet, etsi stagnatio inpediri penitus nequeat: alii sunt, ubi plerumque & fere semper nocet , in tumoribus Cysticis apertis, aer stagnans, si prohiberi nequeat, ut plurimum summe noxius deprehenditur. His rite perpensis abunde patebit, cur noxsus saepe in aperiendo articulorum hydrope sit tiarundarum ac injectionum irequentiortlin usus : conlapsus labiorum vulneris sic inpeditur , Vulnus magis patens ro tundumque essicitur, ut sub deligationibus ac injectionibus vix agri aditus denegari possit; neque conprensione aliave methodo ingressus in cavum articuli aeriterum expelli omnis potes , quin portio relicta stagnando corrumpatur , dictaque emciat symptomata. Idem metuendum foret, si latior fieret apertiara, quam exstillans liquor persecte adinplere, sicque aerem minus arcere posset: interim , ut supra monui, non adfirmo, methodum hanc tu rundis ac injectionibus semper funesta inducere symptomata; sed saepius haec inde sequi contendo, alia vero methodo descripta ea ViX unquam contingere, nam ea omnis aeriaditus ad cavum articuli intercluditur; tempore enim stillicidii aquarum adr per parvam aperturam intrare nequit, & quando fluxus jam ad finem vergere videtur , labia conprimuntur, quae cito concrescentia suti in paracentesi abdominis quoque contingere solet) aerem eXCludere pergunt. Praeterea pertusionis modus, membranae durae elasticaeque indoles ad debitam se cito

138쪽

retrahens parvitatem, clausuram ac adunationem vulneris in ligamento capsulari facti multum adjuvat. Methodus haec aperiendi tumores , videlicet parva facta apertura lentum liquoris effvxum conciliare, turUndis aliisve corporibus inmissis vulnus nec ampliare, nec hians servare, a diligentioribus ab initio injectionibus abstinere ; haec, inquam , methoduS quantam utilitatem in aliis quoque tumoribus cysticis habeat, ut ostendam, quorumdam tumorum Cymeorum exempla, ceu corollaria , adducere mihi liceat.

COROLLARIUM I.

mdatides sunt tumores peculiaris certo genii, ac indolis; earum mira magnitudo & excreScentia ; earum, etsi optime curatarum, facilis regeneratio, & plures aliae proprietates dissicilius explicandae, eas ab omni alio tu-Worum genere distinguunt. Id tamen prae caeteris in iis admirandum est, quod apertura hydatidum adeo dubii saepe eventus esse soleat, ut ea ex ratione Chirumgorum etiam peritissimi quidam nullas amplius aperire audeant: infaustos aperturae hydatidum eventus aeri ad vulnus hydatidum accedenti ibique stagnanti, maxime adscribendos esse credo. Multas aperui hydatides sinistro cum successu, ubi ad inpediendum aeris accessum ejusque in cavo stagnationem , non subsicientem intendi operam ; plures pertudi hydatides

Cum bono eventu , ubi ad positam prius normam in curando hydrope articulorum praescriptam op rationem institui. Soleo igitur in majoribus hydatidibus aperiendis ita procedere: angusto foramine ope lanceo-Jae hydatidicum pertundo tumorem ac liquorem sensimae sensim exstillare permitto, nulla adhibita vi ac pres-isione externa, sed quantum Vis parietum contractilis

ipsius

139쪽

ipsius sacci, vel incumbentium partium pondus eX primere valent: stillicidium hoc pro magnitudine tumoris ad aliquot concedo dies, spleniis laxis vulneri adpositis, locoque molliter tecto , donec videam cavum ad notabilem contractum fuisse angustiam ; quo facto, si locus permittat, latiorem facio aperturam, cavumque, si possbile est, linteis carptis , apto madidis decocto, Omne expleo, adque ad destructionem duco. Vel, & quidem requentius, soleo parumper tantum plus vulnus dilatare, ut injectiones facere queam , quas alias semper lenibus, ab initio corrosivis ac detergentibus feci, ultimo ve-TO, quem pertractandum habui, casu injectiones solo decocto cicutae institui, aeque felici ubique cum successu Methodo hac id habeo utilitatis , ut aeri nullus ad cavum pateat aditus, nisi circa finem, sacco ad notabilem angustiam redacto, ubi minus stagnare, aut noce-rφ potest, aut facilius corrigi; deinde, mothodo hac latera sacci sensim se contrahere possunt, faciliusque post-niodum sine recidiva, aliisque malis symptomatibus metuendis, destrui. Ubi locus parvitasque tumoris perini teret, ut mox latiori plaga vulnus fiat, non opus est Parva apertura; verum plerumque hydati dici tumores aperiendi obourrunt notabilis jam iriagnitudinis, quo Iatior ab initio apertura locum vix habere potest. Dices, saltem tunc, ubi major hydatis latiori vulnere aperta

fuit, corruptiones ab aere metuendae aptis coerceri

injectionibus poterunt i Respondeo, id quidem aliquando bono cum successu tentari; sed docuit praxis, saepibsime optimas injectiones nullatenus subiecisse, quin funesti stima sequerentur symptomata. Methodum vero descriptam, parvis aperturis tractandi hydatides, tutiorem ubique invenire licuit.

140쪽

PATHOLOGIA,

COROLLARIUM II.

drops Docatus hujusmodi quoque tumor est, in quo aperturae ob aeris accessionem stagnationemque vix inpediendam saepius nocuisse, immo lethales fuisse, visae sunt. Licet enim mors ad operationem subsequuta non ipsi operationi, sed alteri aliunde petitae causae quandoque adscribatur; operatio tamen passim prima

mortis causa dicenda est , ac saepe aliae corruptiones viscerum pro causa mortis adstructae potius effectus operationis sinistro cum eventu factae declarandae sunt. His ita se habentibus melius saepe foret, tumorem ejusmodi potius relinquere intactum, eo quod observationes doceant, homines tumoribus hisce per ΙO. 2O., immo, Ut in Parisa. AA. Chirurg. refertur, per ψO. annos & ultra vitam protraxisse. Si tamen operatio instituenda foret, an non haec tutius quoque ea, ac modo de hydatidibus dictum fuit, institueretur methodo ; tunc saltem , quando saccatus tumor extra abdominis cavum inter integumenta & peritonaeum haeret y parva nempe facienda foret .pertura emittendoque liquori lentus conciliandus foret exitus, quin vis externa cavum quasi emulgens accedat, qua facilis. aeri per cannulam circa finem fluxus ad saccum datur aditus; saccus interim methodo hac sensim se contrahere posset, ac cavum suum inminuere; quo facto per dilatatum parumper vulnus debitae injectiones fieri possent, cavumque sanari. Obpo-ilest in ascitidis para centcsi vix quoque inpediri posse,

quin aer cannulam intret, ibique stagnet: nec tamen ab ala, tidis paracentosi Chirurgos abhorrere t Respondeo, Verum quidem est, attamen jam supra monui, accessionem ac stagnationem aeris pius nocere in tumoribus saccatis,

ita, ut etiam inter hos ipsos adhuc quaedam sit disserentia; sunt enim saccati tum n es, qui plus, sunt qui

SEARCH

MENU NAVIGATION