Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

hus obferi a sui . ' ) Rationem, cur ad genu frequentissimus sit , longius indagare nolo. Forte ossa valde lata, ligamentum Capsulare hic maximum, minusque resistens, distensionis ad genu facilioris caulam praebent Τ forsitan etiam aliis in articulis simile malum saepius obcurrit, sed minus ibidem cognoscitur, aut non nisi serius, ubi vitia, quorum origo hydro pi minimes adscribitur, jam sunt producta. S. 3. Hydropicus ad articulum tumor, si Ianceola cavum ipsum penetrante pertundatur, stillat liquorem, nunc limpidum, nunc flavum, viscidum, leni calore inspissandum; modo ichorosum, viri descentem &c. Variat ergo materies , uti in aliis hydropis speciebus variare solet; immo sicuti materies in alio hydrope ita degenerare potest, ut morbum PrO- ducat hydropi minime similem , ita quoque Cum materie hydropis ad articulos, & sorte citius ac alibi, contingere solet, haec in spissata, vel acris reddita, aliena ab hydrope symptomata saepe producit; quae serius Vocatum, aut mali signa ignorantem, Chirurgum facile decipere possunt. 4. Cognita tumoris sede ac humoris, eo contenti, indole, in ejus causas inquirendum est, quae duas in classes dividi possunt; quarum prima id omne conprehendit, quod liquorem haversianum in cavo articuli adcumulare valet. Altera vero classis eas continet causas, quae liquorem quemcunque praeternaturalem ad cavum articuli deponendo tumorem hydropicum effciunt.

122쪽

Adcumulatur liquor haversianus, ' is copia. majori secernatur, quam quae resorberi possit; vel a) si

debita secretus copia minus, vel plane non, resorbe tur. Augetur secretio liquoris, causis secretionis auctis; sive hoc ex adfluentium humorum indole, siUe ex Viribus eos propellentibus, sive ex organo ipso, aliave ex causa pendeat. Sicuti enim una alterave adsignatarum causarum data, secretio liquoris gastrici, sali-Vae, muci &c. augetur, ita & secretio hujus linimenti, ab iisdem generalibus pendens secretionis causis. In inb. Tom. 4. Cel. S1Μsos tumorem ad genu recenset, qui hydrops videtur fuisse: cujus causa fuit corpus durum, osseum, cartilagine incrustatum, mobile, cavo inclusum, sua iditatione perpetua secreti liquoris copiam augens. In Aictis. Paris. Anns 1728. Cec ΜALOEet similis hydropis causam inmobilitati cruris ex acuta febri natae adscribit. A peculiari sanguinis dispositione augeri secretionem Iiquoris haversiaui posse, putat Cel. PErret in TrasLde morb. C. Tom. I. Nihilominus resorptio secreti liquoris minor, aut plane nulla, frequentior hydropis ad articulos causa est: s enim a quacumque causa deficiat, νel minuatur reserptio tiquidi hic essus Pergunt interim causae secernentes iliud effudere , adcumulabitur illud,s, capsulam distendet , ac debilitabit. bΜinuitur vero, aut plane inpeditur, absorptio , Causa haerente in vasis, vel liquore ipso: in vasis quidem, si Mempe ea, quae inbibere liquorem deberent , nimis laxa sint, paralytica, Callosa, aut obstructa: quae vitia

a multis aliis causis remotioribus , tum in - tum externis, pendere possunt. Humor absorbendus ad

123쪽

cusari potest, si is viscidior, ac magis iners sit, adeoque pro resorptione ineptior. Redditur autem hic viscidior I ex secretione ipsa 1, 2 ex miscella minus proportionata 3 mora atque stagnatione ;4J & frequenter, a causarum eum adtenuantium ac abissorptionem promoventium, languore, Vel desectu ; qua Ies causae juxta Inl. ΡR As ID. I. c. sunt calor & adtritus onsum ad se mutuo. Atque haec probabilius est ratio hydro Pis genu in exemplo CI. ΜALLO ET, nisi inmobilitas cruris ut jam O. SIM SON I. c. suspicatur) effectus potius, quam causa hydropis habenda veniat. Altera

causarum Classis, quae quadam metastasi articulorum ea. va noxio replent humore, ViX non priori frequentior

obcurrit; quos saltem ego hydropes genu pertractaneos habui, eorum plurimi ab alio morbo originem duxerunt. Hujusmodi morbi sunt: variolae , morbilli,

scorbutus, lues Venerea, rhachitis, rheumatica, vel arthritica diathesis. In hominibus, ubi praeter memoratos morbos nullum in corpore vitium adcusari poterat, O tibi nulla alia causa ex- aut interna innotescebat, mor-hum hunc frequenter observavi. Bubonibus venereis, aut sponte retrocedentibus, aut retropulsis arte, metastasis ad genu facta, hydropem ibi producens mihi ob-

currebat; frequentius adhuc in rheumaticis arthriticisve amitigata , Vel cessante prioris doloris saeviti genu tali hydropIco tumore adfligi videre licuit: pessime nec minus raro rhachiticos simili ad elos tumore deprehen di, in quibus horrenda symptomata semper erant metuenda. clarisi. Sressos in Aol. Ulub. l. c. refert hydropem genu a febri puerperarum relictum fuisse. Sunt tempora , quae in producendo hoc tumore qualis ecundiora sunt: in febri illa rheumatica & arthritica, quam Magnis Archiater D. STOnc K, Ann. med. u.

cescripsit, irequentes erant tumores articulorum, iluo

124쪽

rum plures erant hydropes. In ultima epidemia, quae A. 3757. 58 α 59. regnabat, & etiam ea finita, plures observabantur hoc hydrope adfecti. Num ne vero id epidemiae ipsi, num numero aegrorum tunc in no- socomio meo decumbentium, num neglectui morborum a pauperibus extra nosocomia facto, adscribendum veniat, frequentes adeo tunc fuisse hydropes ; non decido. Solent aliae hydropis topici species quamdam, ut ita dicam , inter se alere adfinitatem', qua Una migrat in alteram, Vel quarum una existente facile quoque producatur altera; uti in hydrope thoracis, abdominis, scroti &c. Videre est: verum miratus sum semper, me id nunquam circa hydropem articulorum observasse e plures in memorata epidemia dabantur hydropici, v. g. a scilici, plures etiam ea cessante observabantur, neque tamen unquam ullum horum vidi genu aliusve articuli hydrope correptum fuisse ; etsi aliis decumbentes morbis frequenter eo Corriperentur. Pluribus caussis tum primae, tum secundae classis concurrentibus, aliove Vitio topico articulum prius infestante , facilius tumorem hydropicum produci posse, non est ut moneam.

5. Hydrops genu ab initio hisce se prodit symptomatibus rI) Dolor percipitur ad motum, qui primo levior,

sensim vero increscit ad magnam saevitiem. et) Tumor adparet cuti plerumque concolor, mollis , totum articulum distendens , patellam quasi coronans , eamque parum protrudens, qui tumor pressioni ita cedit, ut ca continuata femoris condyli tactu percipi possint.

3 Interim crescens magnitudine tumor, non Smplius adeo aequabiliter patellam ambit, sed magis inaei qua-

125쪽

qualis redditur, & vel inseriorem patellae partem, vel, quod frequentius obserVavi, superiorem occupat atque lateralem in eXternamve; ita ut in medio , ubi tendo situs est, fere nullus adpareat tumor, ad latus vero alterutrum, Vel utrumque, maXimUS. 4) Magnitudo tumoris saepe incredibilis est, ut duos tresve pollices transversos supra patellam adscendat; adeo relaxari ligamentum capsulare potest liAdscensus iste tam altus multos decipit, qui vel ideo hydropem articuli minime suspicantur, quoniam tantam relaXationem ac distensionem ligamenti capsularis in post bilem credunt; verum apertura tumoris eos Convincet de ue ritate adserti; hac enim facta ipsum articuli cavum patebit. 5 Tumor hic, etiamsi Iigamento capsulari coe r- Ceatur , plerumque tamen manifestam fluctuationem edit, quae saepe tanta est, ut & supra & infra patellam communicet. Ad hanc percipiendam digiti aliquot unius manus tumori inponendi sunt, ut digitis alterius manus in obposito latere tumor pulsari leviter possit. Sic manifesta percipietur fluctuatio; nisi ligamentum, rigidius factum, eam parumper obscuriorem reddat. Oportet . autem adtendere , ne incautus, inperitusve solam elevationem majorem ligamentorum a materie obsidente rigescentium , pro vera fluctuatione agnoscat; qualeS Casus fallaces aliquoties habui: porro adtendendum est, ne motum obscuriorem percipiens fungum credat. 6 Ηumor apertura facta emuens, est is ipse, quem S. 3. descripsi, pro ratione tumoris magis vel minus copiosuS. Studio monui, haec signa recenti hydropi propria solummodo esse; etenim neglectum si fuerit malum, aut sinistre pertractatum, id adeo a Vera hydropis natura degenerabit, ut vix ullam cum ea analogiam retineat;

126쪽

I 22

I enim, malum si negligatur, humor stagnans copia increScens nimia, veram luxationem saltem in uno articulo facilius quam in altero) producet, quae difficillime curanda ab Auctoribus plerumque declara

tur.

ab Si ob singularem articuli fabricam vicinarumque partium constitutionem, aliamve ob causam luxatio non eveniat, liquor stagnans mora , calore, propriave indole, quamdam acrimoniam contrahere potest, quae erosiones, inflammationes , subpurationes, putredines producet, aut politissimas ossitim superficies, cartilagines & ligamenta articulum coercentia erodet atque Co rumpet, aut absorptione liquidarum partium facta, febres totum depascentes Corpus accendet.

3 J Tenuissima parte ante corruptionem difffata, residuum spissescet, ac anchylosin, aut alium tumorem, generabit, & hoc eo facilius , 'uia articuli motus jam inpeditus, vel abolitus, qui alias liquorem adtenuare solet, spissitudinis adjuvat genesin. 4 Indoles propria adlati humoris noxii Corruptionem ac degenerationem eo magis promovebit, quo pronior in eam ostr sic in variolosis, rhachiticis , aut cachecticis pessima sat cito mala, nempe febres, putre dines , caries, spinae ventosae &C. Contingere solent. 5) Hydrops non cognitus incongruis si tractetur remediis, eo citius alienam induet formam, qud haec sint potentiora & quo diutius eorum protrahatur usus. Quid vero operatio sinistro instituta circa hosce tumores nocere valeat, hoc inferius, dum de Cura agam, recensebo. Subsiciat, unicum adduxisse casum, quo patebit, quae mala ex habito ad aliquot menses mali neglectu' nasci possint. Femina, quam ante quinquennium in fractura cir a medictatem femoris facta curavi , ante duos annos eonsilii causa ad me venit cum tu

127쪽

more ad genu, quem, eX signis supra descriptis , hydropem articuli judicavi. Malum quia tunc recens erat, motusque articuli, etsi parum dissicilior, superesset ,

suasi, ut, quia femina egena erat, meum intraret nos o- conatum meaeque curae sese submitteret. Femina disserens consilium nonnisi ab aliquot mensibus elapsis nom-comium petiit, cum genu valde magno, motuque omni

sublato, atque signis hydropis genu absentibus. Rem ex neglectu perditam videns, nihil tentavi brevique femina moriebatur. Aperto genu inveni steatomatosam, spississimam materiem, cavitatis locum replentem atque

foetidissima carie os femoris ac tibiae penitus destructum; atque ita malum facili ab initio sanabile opera , solo neglectu inmedicabile, immo & lethale, redditur. 6. Descripsi quidem si . praeced. signa hydropi

Propria, ut tamen is eo securius ab analogo distinguatur tumore; juvabit, plures tumorum species, hydropiutcunque adfines, percurrere, earumque discrepantiam ad lignare.

I. quidem hydrops genu cum articulorum fun-LO , ad genu pariter valde frequenti, saepe confunditur et ipse Cel. ΗΕ1 signus, tum in sua Chirurgia, tum in Desertatione de morbis genu, Collectionis ab I ALLE-no factae Tom. IV. inserta, hydropem genu ad fungum referre videtur. Fringi denominationem Chirurgi aliquando latius sumunt, & sub eo multas tumoris Cystici species, nempe meliceridem, atheroma , eatoma, ad articulos , maxime genu, sitOS, conprehel 1-dunt. Magis proprie fungus est tumor quiscunque, absque omni ferme calore ac dolore pallens, prementibus digitis mollitiem fungi vegetabilis exhibens, ad membrorum articulos, praecipue genu, situ ; ortus a contusis, aut destructis, vasculis, vel cum humorum

128쪽

effusione, vel sine ea: videlicet humoribus, in vasculis Pressione, aliave ex causa, debilitatis, stagnantibus &excrescentiam fungosam emcientibus. Aliquando ossicula , lapilli, aliaque heterogenea corpora, in fungis latitare deprehenduntur. Diversae igitur dantur fungorum species , quas non nisi inperitus suae artis, iisdem ubique remediis pertractare praesumet. Differt autem fungus a genu hydrope I ratione sedis; fungus enim communiter extra articulum haeret ac Cum cute mobilis est; hydrops vero in ipso cavo a ticuli sedem habet. 2 Ratione causi ; fungorum enim frequentissima est vis externa a Contusione, adlisione, diuturniori genuflexione, aut aliundo facta ; hydrops vero passim internam agnoscit causam. 3) Ratione om-Promatum; quia in fungo non est tumor adeo manifeste fluctuans, patellam protrudens, ac coronans, aut inaequaliter tendine divisus, communicans inter patellae partem superiorem, ac inferiorem, neque motum articuli adeo laedens. Praeterea ad adtactum alia percipitur resistentia in fungo, alia in hydrope; neque ossa ipsa prementibus digitis in fungo adsto distincte percipiuntur. 4

Ratione diuturnitatis ac periculi; fungus enim diu absque graviori symptomate subsequente toleratur; neglectus autem hydrops dirissima & saepe lethalia causat symptomata. 5) Ratione cureae; quia ea, quae passim a pluribus Auctoribus in fungo laudantur, v. g. adstringentia, caustica &c. saepissime in hydrope nocent.

Hisce langum ab hydropo subficienter distingui posse Cre

II. Solet hydrarthros facito confundi cum sedemate ad articulos nato, a quo ut exactius distinguatur , ipse Cel. PETIT jam monuit. Differt autem pariter Τ) ratione sedis , oedema enim hujusmodi cellulas ac vesiculas pinguedinis occupat, cutemque ad articulum

129쪽

S. II 84. INDI c. IN NORB. CORRIG. FLUID. 125

inflat, non autem cavum articuli obssidet. Ratione om-ptomatum ; in Oe demate neC fgura tumoris priori s phodelcripta adest, nec fluctuatio tam manifesta percipitur, nec pressione continuata articuli ossa a se recedentiatam distincte deteguntur. 3) Ratioue causae, periculum, cura Vbriant.

III. Analogia non levis est inter hydropem articuli, ac tumorem suburatorium ad articulos factum , quae incautum facile decipere potest: neque minus infrequens est, ex inflammatione ad genu nata fieri subpurationem , atque pus in cavum articuli effundi. Porro pus aliunde natum ad genu metastatice deponi potest. Immo ex degenerante articuli hydrope tumor purulentus nasci potest; sive hoc sponte fiat, ut tamen rarius contigisse memini; sive, uti frequentius fieri solet, sinistra operatio, aut vulneris facti mala pertractatio , abscessum generet. Causae interim & signa instaminationis antegressae, symptomata subpurationem concomitantia, veram abscessus diagnosin dabunt: quae

ligna & symptomata in genuino hydrope ut plurimum abesse solent. IV. Unicus adhuc casus superest , ubi diagnosis hydropici tumoris dubia manere potest; videlicet, si ligamenta ab obsidente materia turgentia & ad pulsationem eleVata, Contentam materiam praesentem fingerent.

Verum & figura tumoris superius descripta & fluctuatio in hydrope percipienda, deficient; ut sic facile de hydro- ,

pis absentia concludatur.

7. Hydrops articulorum recens, cognitUs, ap-t; sque tractatus remediis, saepe non multum habet periculi, facileque curatur; neglectus vero, maleve pertractatus, si non lethalis, saltem inmedicabilis redditur..

130쪽

dissicillimae est curationis; erosiones, corruptiones ab acri facto liquore causatae citissime proserpunt ac medicamenta quaecunque respuunt; inflammationes, sub purationes , putredines a sinistra mali cura factae, horrenda saepe producunt symptomata, vix ullis sistenda remediis. Praeterea causae hydropis prognosin aliquando sejorem reddunt; quippe, si venerea, scorbutica, Vel variolosa labes sere ad cavum articuli figit, brevi temporis spatio funestissima oriri symptomata debent: materiae enim ad corruptionem pronior indoles in loco delicatis adeo partibus conflato non diu haerebit, quin knestam ludat tragoediam. Rhachitis, ubi mali origosuit, pessimam semper prognostin exhibet; caries, spina ventosa, ulcera pessima, tunc facillime ac citissime generantur. E contrario minor degenerationis periculique metus oritur, ubi a leviori solummodo errore ita sex rebus non naturalibus conmisso hydrops suam traxit originem; nisi superveniens cache stica diathesis bonitatem prognoseos inminuat. 8. Cura hydropis ad articulos pro diversitatu status ac gradus parumper diversa est. I. Si morbus

recens, atque tumor non Ualde magnus fuerit, resolutio ac discullio stagnantium aquarum tentanda est. Ad quem scopum obtinendum ea adprime conveniunt, quae DL L. B. VAN S IETEN in comitu ad S. 566. laudat; nempe in incipiente malo ad mentem HIPPOCRA.etis frigidae aquae adfusio, quae in Umb. L c. simili in casu bono cum successu legitur adhibita ; morbo Parumper provecto, ad mentem dili L ilictiones saepe repetitae, motus adfectu articuli, fomenta penetrabilissima ex Uino , sale, aceto , urina , additis scordio , ruta &c.

proderunt; in adhuc dissicilioribus embroche ex aquis mineralibus calidis, vel ex fomentis modo laudatis, Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION