Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

311쪽

hat: & plures alios se novisse dicit, qui tempore variolarum epidemicarum inpune se contagio exposuerunt; sequente vero alia epidemica constitutionc variolosa infecti fuerunt. CL HUXHAM ait c : - Quid, quod quidam, ut eorum contagio adiicerentur, aegrotantium hypocalista, sedulo, sed frustra, visitavere; - astonimvero quidam istorum hominum nonnullis mensibus, aut annis post variolis fuerunt adfecti. Interim fateor , non in omni subjecto, in quo insitione facta nulla eruptio sequuta est, prognosin defuturis, aut non futuris , variolis adeo dubiam esse. Dummodo febris dicta variolosa adfuerit, tuto inoculatum a periculo adhuc futurarum Variolarum absolvere poΩsumus, quod experimenta ab Lil. L. B. DE Sro Rc Rinstituta abunde demonstrant, qui ait, se tribus vicibus

repetiisse inoculationem in aliquibus horum, qui copio-U a fas ') Oper. phys. med Tom. II. p. 124. Saepissime ego ipse ab incunabilis ad decimum

quintum circiter aetatis annum expositus eram Periculo variolarum naturalium; plures per hun ce temporis decursum reguarunt epidemiae variola- ruin, plus minusve funestae r nullatenus tamen iis

omnibus fui adfectus. Dum demum st idio Philosophiae in publicis collegiis operam dabam, correptus variolis copiolis limis, sed bonae notae, fui; penes me sedente juvene, morbo hoc, quod ipse tum temporis adhuc ignorabat, insecto, Inoculatoris , ut ita dicam, vices atmosphaera corporis sui agente. Pessimae aeque ac optimae variolae, queas hactenus expositus eram , aut quas tractavi, nullam exin vim in me exseria ore. De WAssERB.

312쪽

sas, in aliquibus, qui paucas habuere variolas , & in aliquibus, qui non nisi febri variolosa laboravore sed'

has operationes effectu caruisse : insuper hos conversa- tos fuisse cum iis, quibus variolae naturales copiosissi- mae erant; immo cum his in eodem lecto decubuisse eo tempore , quo eXsiccabantur pustulae, maXimeque foetebant: sed haec omnia inutilia fuisse; hos enim sanos & sine minima adparentia hujus morbi perstitisse. Experientiae contradicit id, quod Inoculatorum aliqui adserunt; febrim nempe subpuratoriam in instis nunquam adesse. Sed lubenter cum CI. GυYΟΤfateor, hanc rarius adesse, & longe mitiorem esse, ut G. Tisso ae ') testatur. Nec mirum, quod inoculationem praeparatio praecesserit in plurimis. Ultimum demum, in quantum scio, inoculationis emolumentum esst evitatio sequelarum malarum, morbo varioloso superato non raro adparentium, ut sunt: ulcera pessimi moris, inmobilitates articulorum, tabes, phthisis, maculae aut cicatrices corneae transparentis oculi plenaria destructio, sistulae &c. Ast etiam haec mala post variolas insititias observata fuere, etsi rarius ; & bona medella administrata etiam in naturalibus. ut plurimum, evitari Possunt.

313쪽

Incommoda ab insitione forte oriunda.

Ne de partium studio suspectum me reddam, incommoda, quae ex inoculatione forte sequi possunt, recensere juverit. Priori jam capite mentionem feci, quod ex tali inoculandi methodo, qua plura infliguntur vulnuscula, saepius aliquod incommodum nascatur. Est scilicet illud, quod haec vulnera abeant in ulcera dissicillimam

non raro sanationem admittentia. Ergo haec saltem imsitionis methodus habet, quo detrimentum adserre potest. Verum haec methodus nunc eviluit. Quod nocendi suspicionem nobis movet est & id, quod forte una cum veneno varioloso etiam alius morbus , aut contagiosus, aut haereditarius , inseri posset. Experientia enim, auctoritate maximorum in arte medica virorum fulta, constat, praeter variolas plures adhuc alios .dari morbos contagiosos; & praeterea Verosmillimum est, haereditarios morbos in sanguino latere, Ed, quod omnes humores secreti cx eo secernantur;

hinc & semen, per quod morbos hujus generis a Patre in filium transplantari , negari haud posse existimo. modum enim alium, quo id fieri posset, non perspicio, ideoque probabilitas sat magna adest, per insitiomem hujusmodi morbos in alios transferri; nam ct pus Nariolosum quidquam de contagiosa materie , aut de seminio morbi haereditarii continere poterit , quum &koe eX sanguine paretur. Immo non solum Iusus ingemit mihi persuadent, ut hujus opinionis sim, sed etiam xperientia cl. GυYoi ) dicentis: - On notis avait

314쪽

., dis, que par des exp6riences Dites en Anileterreia on avait observ6, que la mallere de petite v oleia pri se d'un Rjet, qui avait quelqu'autre maladie, ne δε communi quait que Ia p6tite verole a celui, a quiri on Pinsgrait; mais j'ai une experience si deci sive dii A contraire, que je suis convaincu, que Ie choix de A Ja mallere purulente est tres - important, & que j'ai- resoIu d'etre fori scrupuleux sur cet article. Verum neque hoc incommodum est tale, ut evitari nequeat; pus nimirum ex tali subjecto desumendo, quod neque morbo laborat contagioso, neque ex familia , malo haereditari5 adfecta, originem ducit. Etiamst illud, quod ex CI. GυYOT adduxi, me non fatis comvincat , an timor , ne una cum Variolis etiam alius morbus communicetur , non sit vanus ; quum nullam observationem adjungat, quae adsertum suum confirmaret: talis tamen cautella non inepta erit, ut opinor, cujus omissio facile famae nostrae detrimentum adferro

posset, si casu talis insito nasceretur morbus, quo ille laboravit, cujus pus ad insitionem adhibitum fuit. Est & id incommodum, quod ab inoculatione nascitur , quod ab inoculatis etiam alii instei possent,

quorum sanitas non ita constituta est, ut ferendis variolis pares sint, quod cap. III. ex analogia, quam variolae naturales cum artefactis habent , demonstrare conatus sum. & hoc capite exempl5 a Cl. Guvoae 6,

servat6 satis me confirmare posse existimo, qui testa- contagium in infantibus, quorum mater inO- culata fuit , & ad quam infantes sub stadio exsiccationis admilli fuere, post aliquot dies variolas produxis

315쪽

so. Ast haec nos ab inoculatione instituenda absterrere non dobent: nam huic malo adhuc obviam ire possumus, si insitio fiat in loco solitario , ipsis variolantibus etiam superato morbo, iisque, q ii hujusmodi aegris adsistunt, per aliquod tempus Commercium cum reliquis interdicatur ; aut 1altem ultimis cum aliis conversari non liceat, quin prius vestimenta deposuerint, quibus induti erant, dum variolantium curam gesserunt; s linteamina a talibus laventur, qui variolas jam passi sunt; si denique vestimenta aeri libero eXponantur, quibus Variolantes tempore morbi usi sunt. Hucusque enim ab aere libero aliquem insectum fuisse non legitur.

) Circa contagium variolosum inseruis a juvat hoc

loco observationem sequentem, non adeo adhuc- dum cognitam. - Femina pictaviensis, variolis

nunquam adsecta, nisi fors in ipiis adhuc utero materno iis laborasset) ; tertia demum vice gravi da , durante epidemia Variolosa, enixa est infantem variolis obsitum. Ubera illi ipsa praebuit,

quin exin fuisset infecta, etsi quidem id plurimum metueret. Refertur observatio haec in Ga- salutatre, 178O. Mo. 3O. novum denuo subpeditans argumentum, tum in utero materno

variolis laborare posse. Quae hic contagii ratio 3 An per corpus matris, recipiendo miasmati prorsum ineptum, hoc inmutatum in ipsum usque pusionis, ad contagium apti, transgressum fuit corpus Τ Quid ad hoc illi, qui variolas non nisi a fomite, nonnisi a Viru , externe corpus ingressio, non in eo hurnorum discrasia quadam enato), undecunque demum petito, produci sustinent 3 Dem.

316쪽

Quaestio adhuc moveri posset, & a pluribus jam

mota est: an non ex insitions frustra instituta ob pus, quod in humorum circulum duci posset, nil mali ori tur. Ut quid hic certi determinari possit, ad experientiam provocare non incongruum erit. Haec autem, quid mali inde natum fuisse, hucusque saltem nOS non docet: exempla enim, quae id docerent, nulla adsunt; quae, si adessent , inoculationis insensissimi hostes divulgare non tam diu haesitassent.

CAPUT V.

S quando, praeparatio necessaria it '

Methodus illa, qua corpus humanum ita disponitur, ut Variolas facile ferat, P inparatio nominari so- Ict Hanc ante insitionem faciendam necessariam esse, omnium consensu quidem confirmatum est; an autem in quolibet subjecto illa fieri debeat, an non & sint, quibus praeparatio nocere posset, dissentiunt plurimi. Capite u dictum fuit, morbos dari, qui Variolis accedentibus eXasperantur; dari & contra , qui per se-brim inde excitatam fanantur. Haec si considerem , quid sentiendum mihi si, dubitare haud possum. Scilicet deduco inde , praepar tionem in prioris speciei morbis absolute necessariam esse; ast in morbis secundae speciei illam absolute non requiri. Ideo tamen nulli suaderem , ut sine fuco praeparationis praemissis talem, qui hujusmodi morbo, va- riolis sanando, laborat, inserat. Nam artis inperiti. aut hostes inoculationis, omnem culpam Inoculatori in- Putarent, si aeger talis insitionc facta ex morbo forte epigenomeno graviter decumberet, aut omnino morere

tur.

317쪽

Ii, qui perfectissima Duuntur sanitate, nunquam praeparandi erunt cui ego Censeo); non solum quia praeparatione non indigent, sed etiam, quia facili negotio inde damni quid inferri inoculandis posset. Talem enim valetudinem , ex subposito, quod sit perfectissima, in melius mutare inpossibile es, & in pejus mutare non conducit, quum , quo persectior est sanitas , ed faci- Iius , caeteris paribus, vincatur morbus. Hinc anonymus Auctor anglicus monet: - ivivb ettesessior

es , quod sub titulo sanitatis optimae neutiquam ple- thoram intelligam, quam si non inter morbos, saltem inter causas morborum praedisponenteS recenseo. Forte objicient aliqui, si liceat praeparare aegros, qui non indigeront praeparatione, etiam sanus praeparari posset, ne fama nostra periclitetur; quum id jam in usu sit. His responderi potest, magnam inter priorem ct hunc casum esse differentiam. Sanis enim praeparatio fit cum periculo , ne variolae, ob mutata non mutanda , dissiculter superentur; aegri autem , in quibus insitio sine praeparatione seri posset, ob id, quod prius morbuS, quo vexabantur, sanatus fuerit in quo omnis praeparatio consistere debet) non dissicilius ex variolis

318쪽

CAPUT VI.

De methodis aeparandi

Medici amoricani ') inoculandis Μercurium dulcem cum stibio diaphoretico, pulverem Cornachinum, aut sulphur auratum antimonii; ol. Drys DALE ''' )Chelarum cancrorum calomelani ana gr. iij, tartari eme- tici 1 6 gr.; cl. RosΕN νon Ros ENfaeni N pi- Iulas ex gr. xij calomelani, gr. viij camphorae, gr. xij extracti aloes, & gr. xvi gummi gua yaci consectas; alii corticem; alii haec, aut horum similia, per ali- quot ante insitionem septimanas, propinabant. Quum, quid de his praeparandi modis censendum sit, decidere me utpote Tironem ) non deceat, alio- rum opiniones adferam. Auctor supra citatus di

Idem de aliis remediis in praeparatione usitatis, quae ex classe anthelminticorum sunt, sentiri posse, non dubito. . De iis, quae sunt ex classe purgantium, idem Auctor

319쪽

ait: - Quum Omnia Praeparata mercurialia, sanguinem dis luendo, eumdem magis ad putredinem disponant, non inmerito suspecta habentur. CL Hυxu ΑΜ '' de mercurialibus adfirmat, quosdam sane malos effectus in subsequentibus variolis ab usu eorum obvenisse, speciatim petechias, haemorrhagias, & profusas diarhaeas. Idem cortice dicit: - Temere ageret, qui corticem, & roborantia cardiaca cuidam fibris fortibus & rigidis ac sanguine densiori, viscido praedito, ut prophylacticum , aut proeparans dare velit. Qualis ergo praeparandi methodus conveniet g praemittamus adhuc aliqua ex Cl. HuκΗΑM, & reco demur prius aliquorum, quae cap. In dissertationis meae praemisi, & dein proponamus methodum praeparandi, qualem censemus optimam. CL HυxΗΑΜ ) ait: - Procul dubio variolarum species saepius a nimia sanguinis copia, humoribus aer, bus , aut magno inpurae materiae pondere in primis viis haerente oritur, & haud raro ut primum contagium fuit susceptum in diaeta , corporis motu, CaeteriSque cono mittuntur errores, qui saepius in siae effectiam edunt mortiferum. - - - Ab his illi, quibus variolae sunt inoculatae praecaveri debent. Ego in Dissert. cap. I adserui, reconvalescentes ob vires vitae debiles hunc morbum dissiculter ferre ; variolas morbo febrili, aut talis Comp. Med. prael. fascic. I. p. 83. Oper. Phys. med. T. II. P. I 26. ibidem.

320쪽

1i, qui a febri exasperatur, junctas persaepe male cedere. His praemissis concludo, plethoricis V. f. ad- , ministrandam esse; humores acres juxta variam acrimoniae speciem variis corrigendos remediis; primas vias amateria inpura liberandas esse; vel sursum, vel deor- susn evacuando, prouti materia vel sursum vel deorsum turget; diaetam constitutioni aegroti adcommodari debe- re ; talem scilicet instituendam esse, quae non sit ni- mis lauta, ne inde saburra oriatur, aut, si bene dige- rat, plethora; nec nimis stricta, ne aeger ante morbum

adserta HIPPOCRATis, qui monet ) - Conjectari au- tem Op Ortet, an aeger cum victu subficiat perdurare, donec morbus conssistat, & numquid ille prius deficiat, nee possit Cum victu perdurare, vel morbus intedeficiat atque hebescat. ' - Condonandum autem aliquid tempori, & regioni, & aetati, & consuetudini. Vires vitae debiles cardiacis prius erigendae sunt. Μorbi febriles, aut qui his exasperantur , prius fanandi sunt, methodo, quae cuique convenit. Quas sit, quum sint tot, quot morbi. hinc infinitae sint drecensere vellem, dissertationis limites transgredi de

berem.

Si neque tales inoculare nobis animus sit, quorum morbi febri ab inoculatione excitata curarentur, quid nobis cum his faciendum sit, ex dictis aliunde patet CA

SEARCH

MENU NAVIGATION