Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

qui ait ') : ,, Si reeter libero se exponat agri corporisque

motum exerceat moderatum , multo melius transspirabit, quam in lecto. Asir secum abripit omnia, quae natura exhalationibus ejicit. Patiens qualibet respiratione inspirat aErem frigidiusculum , purum, qui symptomata morbi mitigat, & numerum variolarum inminuit. Si autem aeger in cubiculo bene clauso degat , & stragulis egregie obrutus sit, sudando vires suas perdit; aEr insectus calorem & anxietates creat; acrimonia Variolosa,aErem inficiens, qualibet respiratione in pulmones iterum suscepta, & per cutis poros resorpta in humorum circulum reducitur; natura, tanta copia acrimoniae obruta, denique subcumbit, & mors inde sequitur ;aut, si adhuc vires naturae subsiciant ad effugiendam mortem , alia sequuntur mala, per totum vitae decursum vix amplius sananda. Notandum adhuc, In l. L. B de Sion cκ ideo non velle, ut omnibus aeris injuriis ses exponant aegri;

Finito morbo purgans antiphlogisticum, ad elimi nandas morbi reliquias, propinandum erit. Haec de cura subficero arbitror : animus enim mihi solum exat, scribere de variolis inoculatis; quae raro periculosae sunt.

332쪽

HISTORIA

INOCULATIONIS UARIOLARUM

mensie Majo 178O. Vindobonae insitutae.

er multos jam annos inoculatio variolarum in Arce Caec reg. Hei reuasy , singulis vix non annis insituebatur: quo vero & Tirones praxeos medicae, di Medici extranei methodum medendi practicam hic Ioci frequentaturi, inoculationem ipsam, eiusque totum d cursum obtervare pollent, curante Luci de STORCT , hoc primum anno tota inoculationis res translata fuit in donnim sic dictam Struditho e regione nolocomit his Punici, in quo collegia quoque habentur medico- pra-ctaca , sitam ; ubi & inposterum quovis anno peragetur. Recepti sunt inoculandi infantes tredecim pulcri sanique, inter Quos ta at iuvonis erat septemdecim

annos natus. Vigesima tertia I sit in domu inocuIationis sim uJ omnes convenerunt, atque, Ut in Utuam interea tela poris contraherent familiaritatem, abs omni medicamento praeparatorio ad vigesimam quintam sibi soli relinquebantur; noc in diaeta mutatum quid. Inoculatio ipsa vigesima demum quinta dicti mensis circa quartam pomeridia Nam, quin indicatum antea quid foret inoculandis, instituta; curam rei totius gerente Cel. STOLL , d. C. R. A. M. Conjiliarii, atque Praxeος medicae in Giνer state νindobenenis Profusore, a Cl. RECH BARGER , S. C. R. A. M. Personae Chiru -

όs , ac inoculatore Primaris , sequeati ratione.

333쪽

Inmisit Cl. Rescii BER GER in brachio superiori cuspidem lanceolae, pure recenti varioloso antea infectam, oblique inter epidermidem & cutim, ad unam, aut

unam cum dimidia, usque lineam ; vertit tum lanceolam, ea ratione, ut acies una epiderm idem, alteraresspiceret cutim: sub hac inversione sublata epidermisa cuti , atque pus variolosum intervallum sic productum illico subiit. Vertit jam lanceolam in latus alterum, atque, inposito epiderinidi digito indice, denuo Oxtraxit , quin vel minimum prodiisset sanguinis.

Peracta operatione illico ducebantur infantes omnes in hortum adsiliunt. ad concentum musicum: qua mutatione animi eorum adeo exhilarati, ut, quae cum illis sus epta fuerant, mox denuo obliviscerentur.

Prima post insitionem die bene valebant inoculati; nox tranquillo peracta. Mane exhibitum, Ceu remedium eccoproticum, sic dictum hydromel infantum, Pro ratione aetatis diversae diversa dolii. Hora decima singulis diebus locus inoculationis in utroque brachio a Cel. Pros. Saeoti, & O. ΗΕcΗ-BERGER, adtente examinatus, atque Medicis praxia frequentantibus monstratus. Prima & secunda nil mutatum exhibuit. A prima inoculationis die versus sinemusque haec inoculatorum diaeta. Mane, hora septima , pro jentaculo quotidiano infusum theae lacteum , Cum pauco panis albir ductitum Omnes infantes in hortum, ubi per diversiimodos

lusus ac musicam ut recrearentur, omni opera cura'

tum r manere in hoc loco, inprimis ordiente jam febrivariolosa, debebant usque ad decimam circiter vespertinam: hora undecima antemeridiana dati fructus cocti hor. rael: ad prandium cibi ex subtilioribus carnibus, bubu- Ia prorsuin negata, ad quartam usque ab insitione diem:

tum nil amplius carnium , sed maximam partem cibi la-

334쪽

diei, aut e fructibus coctis, ac oleribus. Coena, usque ad quartam diem, prandio vix non similis: pro

potu aqua communis.

28. Μ i, ab insitione 3. , locum insitionis inplerisque pustula exigua , magnitudine caput a cicutae parvum aequans, in quibusdam elata, in aliis tactu solum detegenda obsidebat; locus ipse totus sat inflammatus, subdurUS.

ρ9. Maji, ab insitione 4.), locus insitionis maris inflammatus ac elatus. Per totam diem morabantur omnes in horto i, Caetera alacres , bene valentes.

3O. Μ i , ab insitione 5. , sero in omnibus

vulnusculum tegebat utrumque variola bonae indolis, elata , magis denuo inflammata ; in medio subalbida, excepto Hasch a, in quo inflammatio vulnusculi in utroque brachio jamjam evanescere. Bene Omnes Ualentes , praeter Dilling S ron , quae mane aliquoties mucum virentem , tenacem, biliosum evomuit, ae kephal leiam, obpressionem circa regionem ventriculi, a delassationem questa est: lingua sordida; pulsus nonnihil celerior; aestus aliquanto major. 31. Μaji, ab insitione 6.), utrumque vulnusculum obsidebat variola sat tumida, margine pulcro rubro cincta ; tenui , subaquoso pure turgens. Vegeti omnes, Variis lusibus, ac musica tempus in horto ad noctem usque fallentes. 1. Iunii, ab inoculatione inoculati de prostratione virium conqueri: pomeridiano tempore in nonnullis jam exordia febris eruptionis: pustula insitionis in margine magis inflammata, elatior, copiosiori pure diluto repleta. Curatum . hinc fuit, ut, quamdiu foret possibile, in aere Iibero Iussibus ac musica recrearentur; ad decimam usque vespertinam in horto morari debe, bant. s. Iu-

335쪽

amboque Auerhamer noctem inquiete valde transegem runt; febris valida; reliqui, praeter debilitatem corporis maximam , Mullum incommodum querebantur. Circa vulnusculum in plerisque Variolae plures exiguae in utroque brachio pullulantes; variola mater vix non in omnibus probe tumens, pure spissiori repleta, ambitulatissimo instaminato cincta. A meridie circa horam tertiam tragoediae initium t infantes, hactenus adeo alacres ac vegeti simul & semel prostrati; febris etenim variolosa, in omnibus fero sat valida versus secundam ingruebat. Virium sumnia prostratio, ut plerique vix incedere , aut pedibus inniti possent; somnolentia continua ; rubor faciei totiusque corporis intensius; sitis non sedanda; calor magnus, praeternaturalis; kephalalgia obtusior; obpressio circa oesophagum cardialgia); in nonnullis leviora tormina ; lingua subalbida , oris foetor peculiaris, acescens; pulsus sat celer, in plerisque plenus; tum & maxima inpatientia, symptot nata

erant febrim stipantia, aegrosque adeo adficientia. Musicae diversissimorumque Iustium ope, ut infantes, summe debiles ac somnolenti plurimum, in aere libero retinerentur, adhibita maxima cura. Post decimam demum Vespertinam ut hortum desererent , concessum. Aer Iezens, aqua pura frigida, aut dilutior potus limoniatus, remedia constituebant, queis symptomatibus nunc descriptis omnibus ponebantur obices, ct quorum etiam ope egregie aegri levabantur.3. Junii, ab insitione 9.), nox inquiete plurimum denuo transacta : febris violenta ex aequo, uti per diem fuerat; somnus paucissimus; agitatio corporis continua ; in quibusdam leves convulsiones, in aliis artuum tremor : plerisque facies ruberrima , pulsus celer, plenus, sitis, hephalalgia non remittens, obtusa : hinc

inde .

336쪽

33a PATHOLOGIA. iinde in facie quorumdam ac extremitatibus variolae enas. centes. Fenestrae aC januae per totam noctem in cubiculis apertae; aegris Ieviuscula nonnisi tegumenta. A tertia tamen ad sextam usque plerosque tranquillus tenuit somnus. Mane febris cum symptomatibus remissior rrubor, aestus, sitis, levior; ast virium major multo prostratio. Ρlures jam prodierunt pustulae. Hora sexta matutina in hortum deducti aegri, ubi eadem , uti ha- sterna die, in usum vocata auxilia, ut morbus illis redderetur toleratu facilior.

4. Iunii, ab insitione IO. , plerisque nox tranquillior; febris sat moderata, nullo peculiari sympto-mato stipata: He eld nonnisi hac nocte versus duodecimam convulsionibus correptus epilepticis. Exemtus illico lecto, in aere portatus libero: Conviossiones post dimidiam horam prorsum minuebantur: febris illi Per noctem fuerat valida, somnus raris limus. Circa horam septimam ducti omnes in hortum, moreque recreati solito. Marginem latissimum inflammatum insitionis in plerisque multae pustulae exiguae, sat jam elevatae, albidae, tegebant; variola mater tumidissima, pure spisso repleta. 5. Iunii, ab insitione ΙΙ.), vix non omnibus nox valde inquieta febris lenisTima; prostratio virium multo levior; aegri sat alacres per totam diem in hor to optime degebant. Variola mater in utroque brachio quorumdam

puro spisso turgidissima, in aliis jam nonnihil conlapsa:

rubor etiam marginum maximam partem jam inminutus.

6. Junii, ab infitione 1 g.), omnibus fere nox minime tranquilla; febris valde exigua; variolae faciei

sat elatae, albentes Inflammatio latior marginis insitionis in pleri.que prorsum fere evanuit: Variola imater multo magis conlapsa. Dies in horto transacta. 7.

337쪽

7. Iunii, ab insitione 13.) , nox quieta; Pus-

tulae faciei corporisque reliqui bene tumentes , mar- gine rubro inflammato cinctae, optime subpurantes , uti& margini vulnusculi insitionis innatae Variolae pure Iaudabili intumescentes. Variola mater in ambobus brachiis magis denuo conlapsa. Per totam'. diem inoculati morabantur in aere libero.

8. Iunii, ab insitione 14.) , somnus omnibus

placidus hac nocte fuerat; optima pustularum subpuratio; locus institionis in ambitu vix amplius inflamma- tus : in variola matre nullum fere, spissumque Valde, PUs. 9. Iunii, ab insitione IS.), tranquilla nox; pustulae in plurimis pulcerrime adhucdum subpurantes; in quibusdam hinc inde siccescentes. Inflammatio cir- ca locum insitionis vix consspiciunda: pustula mater ex integro fere sicca. φ1O. Junii, ab insitione 16. , siccescere pustui Iae ; uterque insitioius locus ex integro siccus; inocu lati belle valentes.

praeter integram pustularum exsiccationem nil memoratu digni. 13. Junii, ab insitione 19.) , magna copia decidentes exsiccatae PuStulae.14. Junii, ab insitione eo. , ex integro separatae pustulae. Ad purgandum corpus exhibitum denuo hydromel infantum. as. Junii, ab insitione 21.), Optime omnes vadebant.

24. Junii , ab insitione 3 o. , donab institionis

338쪽

Alenchus Inoculatorum. Cui olina Libera Baro ab Enrenberg, 7. annos

nata.

Bar bara Libera Baro ab Emtenberg, 4. annos

nata.

nata.

nata.

Franciscus HasChina, I p. annos natus. Carolina Libera Baro ab EnreMerg, septem annos nata, elapsa hyeme morbillos passa; bis tum sectione venae opuS erat; caeterum ante & post hunc morbum sana Vixit; habitus corporis nonnihil plethorici ; capilli dilute fusci, cutis asperior: decima octava & decima nona Maji , suadente Medico domestico, Purgans sumsit. 25. M i ad vesperam Variolae insitae. I , 2 , & 3. die post insitionem ex integro bene valuit; in locis insitionis plane nil mutatum. 4. Vulnusculum obsidebatur brachii dextri variola minima, caput eXiguae aciculae aequante; vulnusculum ipsum inflammatum , nonnihil elatum ; in brachio sinistro vix instammatum quid, aut Prominens.

. . In

339쪽

5. In utroque loco insitionis cernebatur variola ,eχigua quidem, nonnihil tamen magis, ac heri fuerat, inflammata & prominens. Vesperam verius febris levis ; caetera nil aegra querebatur incommodi noctu sudor magnus, iomnus valde inquietus. 6. Valetudo denuo bona; locus insitionis uterque inflammatus magis, & prominulus. 7. Pustula mater utraque magis inflammata, elata, pure tenui albenti jam farcta : pruritus utriusque e versus tertiam pomeridianam febris variolbsa; summa debilitas , kephalaea; sitis continua; pulsus sat Celer, calor magnus; facies cum toto corpore ruberrima; maxima inpatientia , somnolentia continua.

8. Nox inquietissima; febris per noctem intensior , quam per diem fuerat. LeveS nonnunquam convulsiones, artuumque tremores. Kephalalgia , calor , sitis, rubor in Aximus praeternaturalis cum respiratione

subinde inregulari, aliquantum dissicili, & pulsu pleno,

Celeri, per totam perseverabant noctem. Diem Versus febris cum suis symptomatibus nonnihil remissior; aegra per trihorium tranquille dormiebat. Ρustula mater dextribrachii inflammata magis, elatior; in sinistro brachio noctu scalpendo destructa; nihilo cius mane alia recens , bene formata, in medio jam albida, priorem occupabat locum. Per diem valebat aegra multo meliuS: Odor, variolis peculiaris, fortis, ex ore

prodibat: per totam diem in aero degebat libero. Vesperam Versus febris major, Lephalaea, lassitudo, Iubor , calor, sitis, multum aucta ; odor variolosus ex ore manisestissimus; pustulae plures exiguae in facie ac reliquo Corpore prodienteS. 9. Per totam iniectem frigebat aegra ; somnus nul-Jus; inquietudo: febris maxima, pulsuS celerrimus, Plenus; leviores praeterea Per intervalla convulsiones

340쪽

artuumque tremores ; respiratio dissicilior, nonnunquam inaequalis; Versus diei exortum mnanus denuo aliquot

horarum tranquillus.

Mane febrig hujusque symptomata multo leviora;

virium prostratio minor; aegra alacrior. Conspiciundae optime pustulae exiguae per faciem, reliquumque Corpus. Variolae ambae matres probe elatae, pure tenui albo turgidae , margine Iato, instammato, cinctae, Squo nascebantur pustulae multae exiguae, jam nonnihil albicantes. Vesperi febris denuo sat valida. IO. Nox multo tranquillior; febris moderata calor, rubor faciei totiusque corporis inminuti; respiratio liberrima; somnus etiam per aliquot horas tranquillus. In utroque loco insitionis pustula mater pure turgens; margo hujus latior, magis inflammatus, pustulis plurimis, exiguis, albis obsitus. Febris per diem moderatissima; rubor, calor, sitis, & kephalalgia fere evanuerunt: odor ex ore variolosus adhuc fortis admodum; Iassitudo vix non ablata: in toto Corpore, inprimis in facie, variolae Paucae nonnisi conspiciundae. Noctu aegra denuo longe inquietior ; somnus paucissimus; febris tamen lenis; rubor faciei & calor major; respiratio nonnunquam dissicilis. II. Febris moderatissima; variolae iaciei & corporis reliqui parum prominentes ac iustammatae. PuStu-Iae matres Conlabi; margo vix inflammatus; pustulae autem parvae, huic innatae, multum prominentes, belle

subpurantes.

Ist. Nox valde inquieta; durante somno aegra

continuo loquebatur

Μane obtusus capitis dolor sitis; vomituritio; prostratio virium major; adpetitus deletus. - Lingua

SEARCH

MENU NAVIGATION