Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

S. I 216. PURGANTIA.

1216. Si litur potu olei; actiones purgantium quandoque funestae sunt, I) ex Vitio latente in corpore , ex idiosyncrassia , ex vitio Pharmacopoei famuli, justum pondus supergressi, ita , ut vel pruden isssiimus Medicus opus habeat, vim ejus infringere, sistere. 2)Inperiti Medici, aut circumforanei, habent duas, tres formulas purgantium, quibus unice utuntur in quavis aegritudine: immo vix praxin aliam n6runt, nisi vo . mendo , purgando , sudores ciendo unde in quovis morbi genere, & in quovis morbi stadio, utuntur purgante : putant se Medicos esse, dum remedia valide moventia & expellentia nomine noverint. Sed apte ad rem ΗΕυRN1us in notis ad laudatum jam saepe

fragmentum HIPPoc RATIs de purgantibus. - Nam &Vina non data apto tempore nocent. Pharmaca dicebat HEROPHYLus , nihil sunt, & pharmaca manus Dei sunt: ut nimirum in usum flectuntur dextro, vel sinistre. Plurimi hodie falluntur, existimantes , in remediis ipsis sanitatem habitare : verum pharmaca sunt medicae artis instrumenta. At instrumenta nullius artificis opus per se absolvunt, nisi docte in usum flectantur. Nec enim, si mihi adfabre facta instrumenta Pictorum dentur, Pictor ero. Videte etiam terribiles historias hujus inprudentiae apud PETRUM FORESTUM,

Quacunque igitur de causa sive Per inprudentia am , sive per inscitiam , sive per idiosyncrassiam, id es-fectum fuerit, ut corpus nimia catharsit in periculo sit, oportet, quemque Medicum mox parata habere , qui-.bus motum nimium consopiat, instrumenta. Fit autem hoc I 'tu olei, oleo sis blandis; ut hisce inviscatus purgantis stimulus cesset irritare intestina et provocare undique humores.

282쪽

ab Acidis ς inepta PAR Ac Etsi & HELMONTII praeparatio scammonet id docet. Voluere vim scammonet cicurare et igitur cum pomo cydonii in furno excoxere. Acidum austerum cydonii, Junctum scammoneo titulo

diagrydii, facit, ut si jam eo velimus purgare, dupladosii indigeamus Si igitur a scammoneo, gialappa, elaterio, gutta gamba, gummi guttae) nimia hyperca-thariis fiat, illico spirit. sulphur. per campan. ad gUtt.

XXX. x L. L. in larga aquae copia sedamen adfert. Acetum iptum adripimus illico, ne tempus praetereat exspectando. 3) Ad tringentibus ς ut bistorta , simaruba, alumen rupeum , tormentilla, agrimonia, Cori. granatorum , Cori. tamarisci, Cort., fol. qUercus, CorteX peruvianus &c.; fomenta ex similibus cum vino adstringente parata, toti ventri circumponenda.

4) Opiciis; secure vim nimiam sistentibus , di sensilitatem pro tempore adimentibus, nervis: gr. iij , in

larga mistura aquae menthae dentur per epicrassin, donee malum conticescat, in usum etiam vocanda enemata Opiata. - Ρer multos annos viri litteratissimi, sed hypochondriaci , Curam habui; cui ira, quae ipsit frequens , OX alvum aquosam , limpidissimam, copiosam faceret; ut in aliis sit limpida, aquosa urina. Decies conticuit

alvus dato eneniato ex Jvj lactis & gr. iij opii. Si non juvent talia, addimus enemati huic therebinthinae V, cum vitello uilius ovi subactam. Hac methodo etiam diarrhaeam colliquantem phthisicorum saepe per aIiquot

dies conpescimUs.

5) Spirituoses; hypercatharsis non raro a resinosis non bene solutis, & ad intestina fixe inhaerentibus. Spiritus corpori ingesti, satis meraci, ut spiritus vini, frumenti , juniperi &c. solvunt illam resinam & sic sedaiat hypercatharsin. Addi tum simul potest unum alterumve

283쪽

granUm opii, ut, praeter virtutem hane spiritu osorum, resinas intestinorum parietibus adhaerescentes solventem, simul& obtineatur scopus alter, illico No. 4. exposituS. 6) Rei ubione in alias partes quas cutique ς Vete irum methodo, cucurbitas adplj cando ad loca epigastrica ; vel excitato Vomitu: verum priora dicta videntur tutiora, promptiora. S. I 217. Fit by evacuatio alius modus aptissimus pd exonerandam alvum, quo remedia adplicantur per anum ad locum ipsum adfectum, si hoc fieri queat. Incertum tamen, quouSque perveniant. Ipse in me expertus fui in morbo, quo jacenti mihi in dextrum latus enemata ex sinistro latere per regionem mediam epi- gastrii supra umbilicum ad latus deXtrum transirent;

verum saepe eousque non perveniunt

ab si colon flatibus nimis distentum ab si in flexu recti cum colo in sin stro latere sub

liene, si nimius conlapsus, vel conpressio tenuium intestinorum, materie alimentosa , aut aere nimis inple

torum e

3b si in colo ster ra multa insint ro) si inflammatio in colo adsit, illud coarctans: 5J si colon in hernia sit interceptum.

Caeterum enemata, sive intrent usque ad diverticulum caeci , aut valvulam bauhinianatii, sive non eous

') Ait HrPPocnΑΥΕs, ω Ph. 6 - 15. - Diar rhaea detento sponte superveniens Vomitus diarrhaeam solvit.i h. 4 - 83. - Mictio noctum Hlta contingens, parcam dejectioncm significat. Si ieitur natura eo vergat, ducenda; potest quoque sine naturae ductu rediari. De M

284쪽

que, possunt habere egregium usum, ut ex sequentibns patebit.

Indicantur ergo

1 o loco adfecto; si anxistates, dolores sunt in

intestinis : ergo in omni morbo inflammatorio intestino rum, in colica clausa, immo etiam in scirrhis intestinorum , quae intercipiunt alvum, enemate autem molli inmisso transitum excrementis concedunt; vel intestinum dilatando, si scirrhus in colo, rectove sit vel fotu suo intestina tenuia laxando, ampliando. Iri haemorrhoidibus chronicis, nimis tumentibus aditumqne faecibus praecludentibus, emolliendo, intestinum amplificando , viam parant: in conpres is intestinis I graviditate, a mole aquarum in abdomine effusarum, viam aperiunt ampliando & leni stimulo conprossa intestina in motum peristallicum agitando. IJ A materie educenda; dura, conpacta, unde vincit illa vim fibrarum intestinalium : vel, etsi dura illa non sit, tamen vis fibrarum debilior sit ad propellendum e unde indicatur in crisi tali 3) a viribus adtritis agri; ita , , ut necessario Purgante indigeret , verum actionem serre nequiret.

Alvus tamen, quum necessario sit exoneranda, ene,

male sollicitetur; Vel ejus temperie indicatur, quum nunquam insanitate purgans ferre potuit sine animi deliquio, & ta men nunc in discrimen incurreret, si alvum non depo

neret.

4b A Jiccitate, calore , motu nimio humorum in acutis ς sane hic est eorum egregius usus. Enemata adplicata sine stimulo, a vasis lacteis & venis mesente κricis inbibuntur, ut quandoque nil eorum alvo exeat. Igitur enemata aquosa dum inbibuntur, sanguinem

285쪽

S. 1217. PURGANTIA. 28 Inlata aquost, mista cum nitro , cum sapis horraeorum, adsumta a Iacteis &C. Calorem mitigant. Enemata refrigerantia & emollientia adsumta intra sanguinem mitis gant acre, quod in humoribus motum nimium excitat& refrigerium largiuntur a nimio adtritu. Juvat quod consilio HIPPOcRATIs agere queamus enemate quantum velimus in acutis. A concilianda rea uisone, lenimine requisito

in fbris is humoribus acribus ς lenimen moX eXposui rsed revulsio nunc exponenda. Enemate primo acriori expulsa faece jam sunt omnia intestinorum vasa minus pressa, suntque minus pressa omnia vasa viscerum abdominalium , hepatis, omenti, diaphragmatis , lienis, pancreatis, peritonaei, renum, vesicae, uteri: ergo plurima vasa aortae descendentis , nunc minus pressa, plus admittunt sanguinis ; ergo revulsio fit a capite. di jam post faecum excretionem enem ta emollientia injiciantur, hisce vasa illa libera intestinorum adhuc magis emolliuntur, laxantur; ita, ut systema mesenteri' cum jam longe plus accipiat, quam antea, fiatque a superioribus eo major revulsio. In phrenitide, angina inflammatoria , inflammatione superiorum thoracis, haec egregia sunt. Addenda hic, quae in Textu non lant, nempe 6J A nutritione; exempla visa anginae inflammatoriae , ubi intra septem dies vix guttula intra corpus ore intraret; ubi clysmata ex lacte, ex jure carnium, cum succo citri, injecta pauca Copia, quinque sex uni clarum , omni trihorio vel quadri horio renovata , vitami hominis interea sustinuerunt. In scirrhis faucium, aut

ieesophagi his fuit vita aliquantisper protracta. 7 J Ab inpegibilitate medicamenta per os ingerendi ς morosis infantibus intermittente in febri cortice . indigentibus, nec sumere volentibus, corticem coetum

286쪽

triplici dosi ingerimus ope enematum. Tuta saepe &celeris curatio est. Eluuntur primum intestina a sae- Cibus bene, idque quotidie, aut alterna die: tumenemata parva injiciantur, tam saepe, ut triplo doctis major sit ea, qua infans ille per os indigeret.

9. 1218. Cjsmata itaque varia sunt; nempe ut indicatio jubet: ex fumo tabaci certissima res. Suadeo, ut secundum exemplar, quod vidistis in nomcomio,' expressa etiam formula in Aduersariis Cel. GAUBII) curetis omnes talia instrumenta fieri,

ut in hernis, ileis, semper parati sitis. Atque hinc subpuitoria moventia , simulantia,

acria , intelliguntur c. ς haec ano inmissa, dum liquefiunt, excitant stimulum ad finem recti, quo saepe vis peristallica determinatur deorsum, validissimo tenesmo ad anum, qua determinatione etiam faeces eo versus ducantur. Μinus juvant, quam enemata tamen usui veniunt saepe in infantibus morosis, quibus enemata adplicare, aut purgantia dare inpossibi-Ie. Juvant etiam in debilibus, quibus purgantia clare& enemata injicere vix ausi sumus, quia vix mouanimo linquuntur; ut in quibusdam sit. Juvant in hominibus, qui his solebant olim sibi siccam alvum,

aut inertem provocare. Veteribus magis in usu fuere, quam nobis, quibus enematis adplicatio frequentior. f. 12 I9. Si est ad magnum stimulum excitandum, vel ad fluorem haemorrhoidum excitandum , aloe cum melle coquatur in spissam massam. Si est ad alvi eductionem in infante, ex melle cocto, ex sacchari frustulo, ex sebo candelae, ex Caule petroselini, oleo intincto , ex semine Carvi saccharo obducto. Si est pro homine adsueto subpositoriis, ro

287쪽

gandus est, quo subpositoriorum genere consueverat bene deponere 7 In rebus pertinacibus, quando nulla arte alvus 'potest promoveri, etiam hoc auxilium adhibemus, ut omnia auXilia simul adplicentur; nescientes, qua vi quandoque natura cooperatura sit.

DIU RETICA.

I 22O. I vacuatio per vias urina' indicatur I9 a signis coctionis. Licet natura necdum determinet futurum, quo pellat materiem, locum ; tamen emollientibus mellitis , nitrosis , acidis saponaceiS, ut Omnia corporis loca, ita & vias urinae expeditas conamur reddere. In nostra methodo dandi quotidie 2. 3. mensuras aquae hordei Cum melle, vix indigemus hiqaliquo praecepto, quia ea methodo Uiae omnes pa

a 9 A fluxu critico materiin morbosin per renes; quo in casu mox dicta subficiunt, nisi natura langueat; si langueat, tunc subpetiae illi serendae, ut mox videbimus. A materie peccante salina; quum per vias urinae soleant abire salinae aquae , si eo determinen

288쪽

tur , qutimque per vias urinae soleat se natura expedire ab omni acriori sanguinis; convenit in nimia sa' lina muriatica, aut ammoniaca, acrimonia , Vias has

fluxit iberas) reddere; uti postea, qua id fiat

methodo, dicetur. Saponacea : si salia atque olea abundent in sanguine; aut, si quis salitia atque oleo a diaeta multum abusus fuerit; maxime, si allia lina diathesis adsit, Cum

multa pinguedine fusa , ut in pinguibus hominibus

saepe fit, dum acuto morbo, aut etiam debilitante

multum tertiana, quartana, aliove chronico morbo, Iaborant.

Terre lini subtili ; ut, quibus urina saepe scatet

tenuissima farina, quando per aliquod tempus quie verit. Praestat his expeditas semper tenere Urinae vias, ne quando terrestris subtilis materies illa in sanguine manens melancholicam temperiem producat, in qua terrestre abundat ; vel , ns stagnans ad renes, aut vessicam, in calculos, aut tophos abeat. Scorbiatica , sive aikalescente putrida per acida saponacea t, acida per aquas set teranas, spadanas, &c. muriatica per aquosa. 4 9 A loco assestor si renes obstruantur sine inflammatione , indicantur deobstruentia, diuretic1: si inflammati sint, aquosa, saponacea, sola conVeniunt, cumlatu perpetuo per enemata, & externa cataplasmata balneaque; sed a sortioribus abstinendum. In calcu- Io renum passim a diureticis abstinendum ; quia ignoramus , magnus, an parvus, sit calculus; qui, si pel-Jeretur in angustias ureteris, posset majora mala &mortem, creare. Hinc Μedici nunquam in renum calculo audent diuretica praescribere. 5 A constitutione epidenrica , uti HIPPoc RATEstalem observavit, in qua multi sola Uria a judicabantur ἔ

289쪽

S. I 22 I. DIυRETIc A. 285tur; urina crassa , alba, multa. Naturae tunc subcurrendum ed , quo mox dicetur, modo. 6 A temperie regri , auscultante huic ea acuationi , aut adsueta: libero copiosoque urinae fluori aeger in sanitate semper fuit adsuetus: jam aliquo incommodo laborans , parum urinae emittit. Diuretica , & cum temperie, & cum natu ra mali, Convenientia tunc indicantur: metu, ne sorte hinc praesens malum, aut natum, aut latum sit; ea spe, fore, ut restituta diuresi, aut praesens malum cesset, aut

mitescat.

f. 122Ι. Vetatur a contrariis , Ergo, si neque signa adsint eo etionis, nec conamen naturae, Ut Per renes critice materiem evacuet; nec materies ullo

modo in corpore acris sit; neque ulla adfectio renum adsuerit, neque aut talis constitutio epidemica, aut consuetudo aegri; si demum calculus adsit, diu- retica non sunt exhibenda : si inprimis corpus sit bene sanum, cur velimus augcre unam excretionem prae alia Τ Aucta illa forte minuetur , vel cessabit, alia; unde incommodum nasci poterit aliquod. Ridiculi sunt homines, qui vina ideo adprobant, quod multum urinae inde dimittant, reprobantes illa, quae non auctiorem solita efficiunt diu resint deberent adprobare ea, quibus in usum vocatis fana natura manet, uti in sanitate semper solet esse. - 2Eque

peccant illi qui, sani existentes, diuresin ament productam a vinis, quam illi, qui ab alimentis semper laxam petunt alvum, vel profusiores sudores dum interim bona alvo, ct sine sudore, rite semper valerent. S. 122 2,

290쪽

S. I 222. Excitatur usu aquae copiosae , νer aquosorum. Aqua simplex, infusa theata, decoctum cosseae &c. si copiose potentur , nec corpus Calore, motuve , ad diaphoresin , aut sudorem, disponatur, copiosissimam , tenuem , pallidam, urinam fundunt uti ex caprie de URINA patuit.

2) Salibus aikaliuis fixis, νolatilibus ς simplicibus vel conpoistis. Aqua selterana cujus analysin genuinam chemicam alio loco dabod habet sal aikalinum fixum

in se: sal volat. oleos. SYLUII Cum multa aqua.

3) Salibus jixis , neutris, conpossitis: sal marinum cum pauco succo citri & aqua multa , drachma una salis ammoniaci cum unc. duodecim aquae; tartarus tartarisatus cum multa aqua. Obtracodermatis solutis cum acido, in corpore nOStrs, Mel extra illud: ex acido, ostracodermatis, vel lapidibus Cancrorum , miSto , tertium corpus nascitur, quod posesidet aliquid proficuum in quibusdam, intertriginis speciebus & scabiei, tum & vim diureticam. Solvantur,

sive potius saturentur , acido extra corpus humanUm, si in hoc acidum non adsit: dum vero copiosum in corpore haeret acidum , dentur modo illa absorbentia; quibus tunc & acidum abundans in corpore aufertur, &diuresis promOUetur. Igitur vetatur tale diureticum in acutis crudis, quia natura iisdem cogitur, crudam materiem movere,& ad vias urinarias deponere. Est tamen mos stequentissimus, absorbentia dandi cum admistis Vidis. S. I 223. Diuretica juvantur νacuo stomacho et quia tunc via expeditior ad intestina, iude in sangui

SEARCH

MENU NAVIGATION