장음표시 사용
321쪽
De eligendo pure varioloso, b ejus adserva
tioΠC. Pus variolosum, sit ex Variolis benignis, vel malignis , tantum ratione subjecti, cui adplicatur, benignas , vel malignas, producere Variolas, cap. III. abunde, ut opinor, demonstratum fuit. Hinc nil a pure ex variolante , qui malignis decubuit, desumto timendum foret; sed , ne peregrini in arte nos de negligentia culpare possint, si hac materia excitatae variolae realignae ferent, quod, etsi raro' contingat, Contingere tamen posse , nemo negare audebit) tutius seinper agemus, si ad insitionem utamur pure, quod ex pustulis benignarum accepimus.
An adhibeatur ad operationem materia variolosa ex naturalibus, an ex insititiis, nihil refert: eXperientia enim docuit, eumdem prorsus effectum exinde Obtigisse. Sic CL D1Μs DALA adserit, se usum D isse pure utriusque speciei, quin unquam minimum invenerit discrimen; sit ratione hujus', quod una species prae alia certius aut citius insciat; sit ratione progresse ius, aut eventus. Inl. L. V. de SioRcκ di
322쪽
Ast, quum ut supra monui, pus eX variolis benignis eligere praestet, pustulas maturas esse adhibendas censeo. Nam a priori determinari nequit, an certissime morbus instans benignus futurus sit. His supersedere me posse , meque satis de electione puris an institutionem adhibendi dixisse arbitror. Jam aliquid adhuc de conservatione materiae Contagione dicamus : magnζm enim inde oritur emolumentum ; quum, si materia Variolosa inlibata per tempus servari possit, etiam tali anni tempore, quod
Veritatem adserti confirmare videntur variolae, productae per atmosphaeram solam hominis, nulla febri variolosa, nulla adhuedum umbra ullius adsectionis praeternaturalis, laborautis. De
323쪽
favet variolis, ast quo fatali fato variolas naturales invenire non est, inoculare in talibus morbum queamus, quorum sanitas ita consti tuta est, ut huic morbo serendo apta sit; quae alio tamen tempore, quo vario ae sunt epidemicae, laesa esse potest; & operoso praeterea labori, variolantes ad pus obtinendum quaerendi, hoc modo parcere queamus. Pus ex pustulis bene maturis expressum in lage-nula vitrea bene clausa per aliquot dies ad usum ad- se vari potest. Ad diuturniorem conservationem crusta variolosa, sicca, Conteratur, & in pulverem redigatur subtilissimum ;indatur dein lagentilae, vel scatulas, quae bene clausae serventur. Talis pulvis diu capax persistit, ad excitandum contagium.
De inoculatione ipsa sermonem facturus, prius rarias inoculandi methodos , singularumque incommoda narrabo; ut, quae sit exinde optima, majori cum Iertitudine decernere possim. Insitio igitur fieri potest IJ imitando naturam; id est, admittendo inoculandos ad variolantes; quoit, ut contagium ope respirationis in pulmones, alivae prius intricatum, ope deglutitionis in primas ias, & forte ope vasorum absorbentium in mediaten circulum humorum deducatur. Quum nondum certo constet, cui cap. II. ad-otatulla fuit an non a majori copia puris variolosi
324쪽
adplicati copiosiores nascantur variolae, ' an non etiam UiScera, quibuS hoc miasnia adplicatur, his adficiantur, indeque periculosior evadat morbus; haec methodus, utpote de felici insitionis eventu nos dubios reddens, non erit eligenda. 2b Abrasu epiderinide manui crustam ν ariolosam adfricando. 3b Locum ope vescantis epidermide orbatum inspergendo puruere pustularum exsiccatarum. Ast hae methodi non sunt in usum trahendae; praeter id enim , quod dolorem satis magnum excitent, ulcera inde oriuntur nimis magna. )Infigendo unum, aut plura νulnera ad adparentiam sanguinis usique , quibus intromittitur puluis mox dictus, aut fila pustulis intincta. Verum , neque haec methodus mihi adridet obtriplex, quod gignit, incommodum. Scilicet dolor
sat magnus inde sit; Vulnera non raro in ulcera mutantur , dissiculter consolidanda; sanguisque ex vulnere stillans facile eluit pus variolo sum.
Venam tundendo eadem lanceola, qua νariolanti tufa es; aut lati, cujus apex pustulam νariolo-
iam prius perforaνit. Sed, quum non omnes venaesectione indigeant; nec , 'in priori Casu , certi esse possimus, an lanceolae quid de contagio adhaereat, raro, aut nunquam, PO terit haec methodus, inserendi variolas, adhiberi. 6 ) Pustulas exsiccaras ligatur 4 alicui parti cu-eticulae adplicando. Haec methodus, ut mihi videtur,
frequenter effectu caret; crusta enim variolosa, quum hac
325쪽
ΙNocULATIO. . 3ῖI hac methodo humoribus nostris non adluantur, vix quid de contagio ad absorbendum praebent. 9 Naribus i ariolofam crustam , una cum granomo scha, intrudendo , more o et iam. Periculosa vero censetur haec methodus, morbi transferendi, ob
cerebri viciniam, quod inde facile laedi potest, ut O. de ΜΕ et A suspicatur; & id jure ut opinor
quum nervi qlfactorii, origini suae adeo vicini, inmedia-tea adiiciantur. An ideo moschum addunt Sinensies g8 Methodo hodie maxime ustata ς quae sequenti modo fite lanceola perforatur Pu Stula recens , Uariolosa ; qua, si bene pure tincta est, incidimus transversiim epidermidem in regione brachii superiore , ubi musculus delloides situs est ad unam , vel unam ct dimidiam lineam; hoc facto lanceolae reargine elevamus epidermidem, ut sic spatio hanc inter , & cutim relicto , pus se insinuaret queat, parumque irritamus cutim , ut irritationis ope majori facto humorum ad Vulnusculum adfluxu pus se cum his magis misceat, sicque facilius resorbeatur. Lanceolam denique laminae suae inpositatu digito prius vulneri adplicato retrahimus. Aut, si
Etsi facile admiserim, methodum hanc inoculationis non esse optimam, aut exquisitissimam, monendum tamen est, experimentis constitisse, non solum crustaS variolosas, sed & linteola,
pure Variolarum antea inpraegnata, tum exsiccata. epide idi adplicata, produxisse variosas;
etsi in neutro casu humores inoculandorum ad luerent inposita. De W.
326쪽
occasio nobis desit, pus variolosum recens adhibendi, epidermide in loco mox determinato ad duas vel tres lineas dissecta unum vulnusculi labium ab altero separamus, pulverem ex pustulis exsiccatis paratum, ubi dehiscit vulnusculum, adplicamus, ac Parumper hanc plagam hoc pulvere fricamus. Facta hac ni etho. do insitione, minime doligatione vulneris opUS est, est enim vulnus merae epidermidis. Methodi vero prius recensitae fere omnes vulnera exigunt majora, quae ob dolorem ab adfrictu emplastris defendenda sunt, ne inflammatio oriunda fiat nimia, aut pus miasmate varioloso inpraegnatum per sanguinem ex vulnere si il-
Iautem eluatur. Ultimo numero recensita methodus in inoculatione verna hujus anni IZ8O. , quae publice in col- legio practico vindobonensi sub auspiciis & directione 'Celeb. in aeternum mihi venerandi, P q. STOLI. ab experto Chirurgo REc ΗΒΕRGER instituta est, opti- mo cum successu adplicabatur, ') 2 omnium maXi- me adridet. Vix enim inde dolor sentitur; quod in infantibus irritabilioribus non est tam parvi mo-
menti: nulla inde ulcera oriuntur; securi sumus , ne . irrita fiat operatio, quum sanguis ex vulnere nullus essiuat, qui & pus ad insitionem adhibitum se-Cum abripere posset. Nec inpedimur locum, in quo operatio instituta fuit, perlustrare, quum deligatione, hac methodo facta inoculatione, cui mox diximus opus non sit; quod in progressu morbi magnam nobis
Historiam exactam Inoculationis hujus, quam ex 2 omo primo operis periodici Cl. MOHREN'HErΜ , Π'tenerri che Eeytrage rc. traduxi, Di se sertationi huic subjuncam. De IV.
327쪽
Iucem adferre poterit, testante CL Di Μs DALE ') ,
Variolarum inoculatarum decuritis.
Prima olet Iecunia post insitionem celebratam die neque in vulnere, quod viX amplius adparet, neque alibi uspiam , quidquam observatur. Tertia plerumque in peripheria vulneris facti maculam rubro - flavam ope microscopii videre est. Quarta vel quinta ab inoculatione die, digito vulneri adplicato parva aliqua durities sentitur: aeger percipit pruritum circa vulnus, quod instaminari incipit. 5exia inflammatio augetur, magisque extenditur. Dolor sub axilla tensivus quod symptoma quandoque jam quarta post hanc operationem die adparet d& inmobilitas brachii ob auctum dolorem per motum X et ino-
328쪽
inoculatos cruciant, atque gruidulae stibaxillares & inguinales intumescunt. His saepe accedunt capitis j dolores, membrorum dedolatio, pulsus febrilis &c. quandoque septima demum die haec symptomata cernere
Septima & stequentius octava, modo recensita & alia adhuc adparent symptomata, quae eruptionem in variolis naturalibus praecedere solent; ut sunt: ' dolores vagi capitis, dorsi, lumborumque, quos horripilationes, & calor volatilis comitantur. Hoc tempore insuper plerumque aegri conqueruntur de sapore ioris depravato, adpetitu prostrato , nausea; aut Omnino vomunt; praecipue ii, quibus inoculatio febat, quin prius primae viae inpurae purgatae fuerint. Halitus odorem spirat singularem, facilius ex praxi addiscendum, quam describendum. Vertigo, ophthalmia & anxietates accedunt: immo quandoque leve delirium, Ievioresque motus convulsivi observandi sunt. Febris fit vehementior, cui calor, sitis, somnusque inquietus , junguntur. Inflammatio plagae vulneratae validior est, & detegi possunt circa marginem vulneris quam
plurimae. parvae, confluentes pustulae, quae Ciam progressu morbi increscunt. Si autem Peripheria non multum inflammetur, labia vulneris non eleventur, nec prurituS in Vulnere, nec tensivus axillarum dolor
sentiatur, signum est, aut nullas subsequuturas ei se variolas, aut futuras mali moris esse. Nona die symptomata persistunt eadem, & plus minusve vehementia sunt. Si sexta die febris primo adparuit, hac die jam erumpere incipiunt variolae. Decima plerumque eruptio fit, cum remissione symptomatum, & febris imminutione; quae quandoque penitus remittit. Pustulae in parte lucisa maturantur.
329쪽
In Lelma insiti vix amplius aegrotant; inflammatio vulneris remittit; pulsus ad naturalem accedit, nisi eruptio adhuc continuet. Duodecima & decima tertia pustulae elevantur &in subpurationem transeunt. 'Decima quarta Variolae ad maturationem dcductae sunt; nec febris, in variolis naturalibus subpuratoria dicta, nisi valde copiosae adsint variolae, adparere solet. Adpetitus redit, & vires aeger sensim recuperat. Variolae, in peripheria vulneris sitae, exsiccantur. Decima Iexta, decima septima , decimo octavd , .ct reliquae variolae exsiccantur, & decidunt. Notandum adhuc id, quod cl. GUYoae refert, quod nempe post eruptionem, & durante morbo quandoque haemorrhagia narium contingat, quae aegro non solum non funesta est, sed potius salutaris , quum nimiam vasorum durae matris & cerebri inpletionem, in variolis adeo timendam, BVertat. En brevem totius morbi historiam; quam ex Tractatu InL L. E. de SrORcK me pro maxima Parte ex
De cura variolarum institia i Quum nullum primis post insitionem diebus sym
ptoma adpareat, quod nos doceret, inoculatum aegrotare , nullam medicinam faciendam esse eXistimo. Bona
) Mem. de l' Acad. R. de Chir. Tom. VI pag. 299.
330쪽
enim per aliquod tempus prius subministrata diret: saburra nulla aderit, quae purgans, Vel emeticum, expeterete nec ex subposito, quod pleihora , aut morbus quis cunque, per praemissam praeparationem fuerit sublatus, venae sectione , aut alio remedio , opus erit. His etiam diebus diaeta eadem , nisi parum strictior, ac ea, qua sub praeparatione usi sunt inoculati, continuari poterit.
Quamprimum autem consueta Variolarum erupturarum signa adparent, diaeta sit magnitudini morbi adcommodata r sed etiam tunc aetati, climati, temperamemto, ac consuetudini quid condonandum erit. Symplomatibus, si non urgeant, nullo prospiciem dum remedio e si autem urgeant, eadem medendi methodus ad illa tollenda adhibenda erit, ac in variolis naturalibus. Sic alvus constipata enemate, coctis fructibus horraeis, vel etiam sale medio, movenda; VO-mitus nimius aromaticis, aut leniter optatis sedandus; haemorrhagia narium nimia venaesectione, aut stypticis sedanda erit , & sic porro. Vires vitae, si prosternerentur, excitandae sunt: hoc autem raro contingit, si illa, quae Cop. VI. dicta sunt, bene observentur. Si nimiae essent, pro diverso excessus gradu diversis remediis, e. g. clysmate, pediluviis, diluentibus, emulsionibus nitrosis, aut venae sectione &c. inminuendae. Variolas, nimia copia praesentes , lanceola, aut forfice, aperire convenit. Sic enim minor Copia puris variolosi resorbebitur quod febrim multum mitiga. bit nec pus stagnando acre redditum, erodendo foedas
illas cicatrices, puellis adeo abominatas, gignit. Omnium autem optima, sub toto morbi decursu, remedia sunt adr liber, & motus corporis moderatus
quibus si utamur, raro quidquam adparet, quod aliud remedium expeteret, testante Inl. L. B. de STO RcK