Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

rum numero Iugeat, ut ex calculo ab Inc L. B. VANSw1EΤEN, Viennae facto patet, quo quinquagesi-rnum quemque ad summUm mori decernitur ; certum tamen est, sat multoS hoc malo trucidari, quod nul

lus, nisi praejudicio captus, in dubium vocabit, qui

variolas naturales omnis aetatis & temperamenti homines , aegros aeque, ac sanos , adficere posse, & frequenter adficere, Considerat.

Horum consideratione duisti, & de bono reipublicae solliciti Medici de remedio, quo major Variolantium numerus conservari posset, cogitabant. Diversis igitur experimentis cum Mercurio dulci, cinnabari, Calliphora, moscho, aqua picis , largissimis venaesectionibus , & aliis adhuc remediis feliciter institutis , sed non penitus ex voto cedentibus , tentarunt tandem inoculationem temerario ut videretur ausu,

si hanc non jam diu λ Graecis, Turcis, Europaeis, Afris, Sinis) aliisque barbaris nationibus egregio cum successu institui scivissent. Sed, ut in omnibus quid humani est, sic & in

hac re erat. Brevi enim insitione etiam ab incautioribus Inoculatoribus facta neque hoc remedii genus, quod omnium optimum promisit eventum , ab Omni infamia inmune persistebat. Hinc insurrexere quidam Medicorum , neces plurium inoculatorum videntes , qui axioma medicum, quasvis res nonnaturales bono usu bonas, ast malo malas seri, non satis perpendentes, utilitatem institionis dubiam esse credebant, aut omnino atro depinXere calamo. InsurreXere Theologorum aliqui , Μedicorum

ratiociniis seducti, qui inoculationem legibus naturae

302쪽

ο98 PATHOLOGIA. divinisque Inlicitam esse vulgo, novis inventis aliunde

facile in senso, persuadere nitebant Ur. Unde bella oriebantur litteraria, ad scientiarum incrementum optima ; si non frequenter pugnaretur ar- is, quae viros doctos non decent, nec indocti, ut videantur doeti, se his litibus inmiscere amarent quod etiam in hoc bello contigisse dolendum est. Non enim Omnes ad Veritatem eruendam pugnabant, sed ut gloriam, qdam propria doctrina adsequi non audebant, viris de re medica optime meritis acri & mordaci sty-J5 eripiant. Ex utraque parte acriter dimicabatur Aliqui insitionis defensores calculis , tunc temporis, quo inoculationis negotium, ut a paucis tanta pruden tia , Ita nec tanta ac hodie fortuna tractatum fuit, Certo non exactis, sophismatibus, fictionibus, variisque Contra antiinoculatores injuriis, insitionis gloriam reparare tentabant : quod, ne sedium fuisset, quilibet aequus rerum aestimator, ad ipsam inoculationis famam, exoptabit. His non convicti, sed jure merito obsensipiati inpeulatores & horum aliqui debitos transgressere

limites ac sophismata sophis in tibus , fictiones fietiunibus , injurias injuriis repellebant.

Tandem Principes omnia, quae ad felicitatem &Conservationem subditorum quid Conserre videntur, aVida adripientes manu , viros & doctrina claros, ct veritatis amore notos, ad litem, quae circa inoculationis se- Curitatem oriebatur , decernendam experimenta instituere jusserant : quo denique factum est, ut hodia fer me nullus Medicorum de utilitate insitionis dubitet. Utinam nec populus, clamoribus nimis anxiorum in contrariam abropius sententiam , de hac veritate dubitaret l

303쪽

CAPUT II.

De certis inoctilationis commodis.

Ne autem me gratis quidquam adsumsisse videar, utque ea , quae circa inoculationem ipsam instituendam cieturus sum, clariora evadant ; non incongruum fore duxi, si hoc & sequentibus duobus capitibus variola IUm tam naturalium, quam insitarum commoda & in- Commoda a Viris non solum expertis, sed etiam ab omni partium studio alienis observata recensere, ac ex Planare satagam. Observatione SYDEN Η ΑΜ 1 ) & aliorum constat, Variolas eo tempore, quo epidemia, inprimis febris biliosa, aut putrida regnat, facile malignas reduedi , eo quod ab epidemia fere semper quid participentdUplicatusque morbus caeteris paribus certo minus periculo careat. Si igitur ad insitionem tale eligamus tem-Pus , quod nulla epidemia infame est, omnium maximum Variolarum naturalium incommodum evitabimus. In Populosioribus quidem urbibus raro tempus ab omni epidemia liberum exstat, ob aeris forte puri desectum et sed aliunde non suaderem, in civitatibus inoculationem inllituere, quum ob commercium hominum in his vix non inevitabile & aliorum infantes, commodo a m QPOStea recensendo dostituti adfici possent: Celeberrimus Enim Ros EN VON Ros Eris ΤΕIN ') ait: se tit

304쪽

initiithren P ct pluribus exemplis adserti hujus veritatem satis ut mihi videtur ) demonstrat. Neque negari potest, variolas per insitionem natas contagium spargere posse, aut miasmate contagioso gaudere : In enim L. B. VAN Sw1Ε ΤΗΝ ') pus variolarum insititiarum alteri homini adplicatum produxisse variolas, & sic in nonum usque derivatum fuisse, eodem cum successu, adserit. Unde contagium per inoculationem

non minui, sed aeque actuosum manere, Concludit. Variolae naturales aegros, valetudinarios , recon-Valescentes, quorum vires, a praegresso morbo deperditae, nondum reparatae sunt , gravidas , puerperas, uno verbo , subjecta quaecumque sine discrimine in .stant. Non autem quasvis aegritudines, Variolis Conjunctas, periculo carere evictum est, ad morbum perferendum vires vitales inlibatas omnium primo requiri; gravidis, puerperis &c. Variolas plerumqtie male cedere. Hinc magni etiam erit momenti, si hic morbus homines in tali statu adoriatur , quo ab his, & pluribus aliis adhuc malis nil ipsis timonium est ; quod emolumentum inoculatio nobis optime praesitabit. Nam hujus ope ab arbitrio nostro dependet, Variolas excitare tali tempore, quo inoculandus ab his incommodis inmunis inVenitur. Ast non credendum, quosvis morbos, Variolis conjunctos, perniciosos esse ; imino EXstant exempla morborum inoculatione curatorum. Minime ergo superfluum erit, si circa haec paullo plura dicam. Variolae tam naturales, quam insititiae ex clas emorborum febrilium sunt : omnis igitur morbus, qui inter

305쪽

INOcULATIO. SO Iinter febriles recensetur, aut qui a febri accedente exasperatur, fugiendus erit, ne ignem igni addamus, aut incidamus in scyllam, dum volumus evitare charybdin. Hinc haemoptoe, diarrhaea, dySenteria, Vermes & innumeri alii morbi, quos theoria medica benes inbutus facile determinare poterit, Inoeulatoribus erunt evitandi.

Verum, non solum morbi, sed & tales hominum status, quibus febris superveniens perniciosa fieri posset,

ut graviditaS, puerperium, pubertas instans , instantia conamina Catamentorum , dentitio nondum absoluta &c. cum insitione, sine summa necessitate quam existere posse, vix mihi imaginari possum nunquam jungendi erunt. Morbo autem tali adfectis, qui febri excitata curantur, ut sunt: glutinosum spontaneum , fibrarum laxitas , rachitis &c. insitionem facere non solum tutum existimo, sed etiam salutare; quum in tali subjecto variolae sine discrimine superentur, alio tempore forte periculosiores, ct morbus praesens simul ope febris, per

insitionem excitatae, auferri posset. An in tuosis aeque tutum erit, insitionem instituere, certo adserere non audeo; etsi certum sit - luem veneream febri sanata excitari, & fausto insuper eventu in oculationem aliquoties in venereis institutam fuisse observatum fuerit. Ego saltem hucusque sanarem prius luem, antequam inoculationem susciperem : tutior enim , ut opinor haec via erit & ideo in nostris ad minimum regionibus eligenda, ubi, quum insitio nondum divulgata sit, facile mors unius, aut aliquorum incolas ita terrere posset, ut vix ullus se amplius huic operationi ia- posterum subducere auderet. Quare autem quid timerem in Iue venerea adfe-

, ctis ab insitione est id, quod in venereis Persaepe in

306쪽

ΡATHOLOGIA.

flammationes pessimi moris esse sol eant; ad quarti m Sasseiuvariolas si non cum alia febris specie conplicatae sint pertinere nullus dubito.

Commoda instionis incerta, aut minoris momenti. Hucusque commoda recensui, quorum adcurata observatio maximae est utilitatis. Nunc partim talia recensebo, quorum utilitas non tanti est momenti; quae tamen observare si possibiIe est multum proderit quum, quo CautioreS erimus, eo minus fama inoculationis periclitabitur; partim talia , de quorum utilitate hodie dubitatUr. Omni quidem anni tempore, dummodo non grassetur morbuS epidemicus, variolae insititiae observabantur bonae; securitatis tamen gratia melius fore censeo, si ad insitionem tale eligatur anni tempus, quod, vicissitudinibus aeris, frigore aut Calore nimio nocere posse, ne minimam nobis suspicionem movet. Hinc ultimum Veris tempus, quod omnium constantissimum ut plurimum est, nec calore, nec frigore nimio aegris detrimentum adferre solet, ad insitionem commodissimum erit. Aestas enim ob calorem nimium, a quo aegros defendere vix non inpossibile est , ad febrem biliosam, putridamque disponit. Autumnus & primum veris tempus vicissitudinibus adtris obnoxii sunt, & saepe morbi epi-demici, quos tamen vitare quilibet Inoculator cupit, his temporibus existunt. Ηyeme optimo variolarum remedio, scilicet aeris renovatione, vix non abstinereaoa sti sumus, quum ob frigus, in nostrjs regionibus

307쪽

& srma sanitate gaudentibus vix ferendum, variolantes

in cubiculis degere Cogantur, quorum aerem lustrare non ubique facile erit. Alterum inoculationis commodum est, quod inoculatio in tali aetate feri possit, in qua inoculandi variolas facillime ferunt. Etsi experientia nos doceat, inoculationem in hominibus cujuscumque aetatis fausto cum eventu institutam fuisse, & ipsa ratio id nobis promittat; quum, si pommodo aetatis uti non liceat, saltem commoda priori capite recensilia , quae tanti sunt momenti, ut ab iis salus variolantium ferme solum dependeat , observari possint; data tamen occasione neque hoc commodum negligi posse existimo. Quo plura enim stant pro salute signa, eo securiores erimus de felici

morbi exitu . Ideo a quarto ad decimum tertium aetatis annum optimum insitionis tempus esse arbitror. Nam tenera nimis aetas dentitioni, diarrhaeae, convulsionibus & aliis adhuc malis subjecta est, quae in hujus conditionis aegris magni sunt momenti & tam dissiculter

sanatu, ut inter tres vix duo infantes quartum aetatis annum adtingant. Praeterea febrim tempore eruptionis praesentem convulsiones comitantur, quae, etsi plerumque variolas benignas, testante SYDEN Η ΑΜ Ο &aliis portendant, quandoque tamen lethales fuisse, negari nequit. Sed ponamus etiam, eruptionem sine periculo cedere, hoc tamen semper incommodum aderit, quod, si forte febris vehementior sit, aut alius morbus variolarum tempore accedat, aegri nullo modo pe sua-i deri possint ad remedia necessaria adsumenda, quod fre- quens ut credo 9 necis in variolis naturalibus causai est. Interim & tenerrimos felicissime inoculatos vidi

308쪽

inus. Tempore pubertatis variis aegritudinibus pueri, puellaeque non raro veXantur. Aetas virilis ob robur vasorum & ob sanguinis hac aetatae abundantis plasticitatem nimiam inflammatorios morbos caeteris paribus dissi- Culter fert. Senectus denique , aut ob vires vitae deficientes, ad morbum tamen superandum summe necessarias, aut ob solidorum rigiditatem vix corrigendam, hujus generis morbis haud sine discrimine adficitur. Quod tam copia puris variolo sit adplicandi, quam Iocus, cui hoc venenum adplicari debeat, ab Inoculatoribus determinari possit, non dubito; sed dubito , an inde aliquod emolumentum sperare liceat. Minime enim hucusque evictum est, an a majori copia puris susceptivariolae nascantur copiosioreS; an fauces , oesaphagus, ventriculus, aspera arteria, pulmoneS &c. his obsid antur. BOERHAAVE ) quidem, & IAL VAN S 1 ETENplures adhuc Auctores recenset, has partes Variolis ob sideri adserunt: sed non minoris auctoritatis viri, ut HALLE RUs &alii id negant, merasque harum partium Plagas gangraenosas a prioris sententiae fautoribus pro variolis habitas fuisse autumant. Si inoculatio tali modo fiat, ut plura instigantur vulnuscula, copiam pustularum a partibus nobilioribus ad minus nobiles derivari Inoculatorum aliqui adserunt.

Sed, quum id c si tantae sit ut litatis in & in variolis

naturalibus decumbentibus fieri pol sit, idcirco variolae insititiae nullam prae naturalibus praerogativam habent. Haec methodus praeterea non sine dolore adhiberi potest; persaepe incommodum , de quo capite sequenti

309쪽

acthirus stana, inde nascitur, & revulsio obtineri potest methodo tali, quae & nullum dolorem excitat, & incommodum ne minimum parit. Quapropter hoc inocu-Jationis commodum pro nullo habendum esse, immo Potius incommodum csse, persuasus sum. Inoculatorum aliqui suspicantur , variolas insitas benignas reddi posse, si pus ad operationem eligatur ex subjecto, quod variolis laboravit admodum benignis. Facile illorum sententiae accederem, si non eXperientia, optima in plurimis artis nostrae magistra, nos docere videretur, contagium Variolarum semper idem esse, &tantum ratione subjecti, & accidentium, morbum benignum , vel malignum , fieri. Egregius HUxΗΑΜ ) ait unum idemque contagium in una eademque domu, familia, aut pago, saepius valde differentes variolarum producit species; aliae erunt valde benignae, aliae valde

malignae & periculosae &c. - Ita, ut omnis in eo conveniat demonstratio, constitutionem singulorum aegrotorum multum mutare subsequentem morbum. - Atque

hoc in omni seri solet casu; sic enim consueta quaedam scabies in alio subpurat, & pertinax emcit ulcus, in alio ingens dilacerans vulnus vix ulla, Vel nulla cum dissicultate sanatur &c. & Lati L. B. VAN SWIETEN pluribus exemplis ac eXperimentis eamdem senitentiam confirmat.

. Si inoculatio ad conservationem pulchritudinis,l quae formoso sexui adeo cordi esse solet, quid confert. i est id unicum, quod, ob rationes supra adlatas, in

inoculatis variolae raro constuentes, aut malignae esset soleant.

310쪽

Neque talem nunquam amplius Variolas naturalegadquisiturum esse, qui sine effectu inoculabatur cui Inoculatorum aliqui credunt extra omnem dubii aleam esse opinor. Quum enim observationes ab ipsis insitionis fautoribus editae sint, quae nos docent, aliquOS, variolis insititiis superatis, iterum naturalibus vexatos fuisse, & praeterea celeb. de ΗAAN 'θ exempla adserat, quibus Cinpartiali testante Liri. L. B. VAN Sw1E- ω pN sides denegari non potest, quae Veras Variolas post insitionem rediisse demonstrant; neque adeo securi erunt ii ab omni contagii periculo, quibus, iu-sitione facta, nullae Variolae oriebantur. Fors aliqui objicient: id ipsum , quod inoculationis finis obtineri nequiverit, nos docere, subjecta talia non esse ad hunc morbum disposita; hine causam excitantem sit dein artificialis, vel naturalis) in talibus nunquam efficacem fore. Hanc esse hujus phaenomeni sequellam, mihi per- Radore non possum. Hoc solum Credo inde sequi, quod similis homo eo tempore, quo inoculatio tentabaritur, non fuerit dispositus minime autem, quod in tali dispositio alio tempore adesse non possit. Si liceat a variolis naturalibus ad insititias concludere ut nullus dubitob hocce adsertum exemplis facile confr-

se novisse virginem, quae cum fratribus & sororibus, dum variolis laborabant, continuo conversabatur & per totum vitae decursum contagio se eXponebat, sexagesimoque aetatis anno superato denique variolis decumbebat e ') Rat. med. T. IX. p. 26 I. seq. '' Comment. T. V. p. 1q8.

SEARCH

MENU NAVIGATION