Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

431쪽

haud raro oriatur ; vel & grato sito odore ad profundam & magnam inspirationem invitant, qua sit , ut maior aeris, his quidem particulis odoriferis inpraegnati, neutiquam vero a sua, quam Contraxea at, inluvie repurgati, copia hauriatur atque in pulmones adtraha

tur. Quod idem accidit & iis, qui noxam , a putridis aeri admistis vaporibus metuendam , U. C. in the tris dissectioni cadaverum destinatis , avertere cupientes , Pulveres sternutatorios in nares ducunt , sicque omnino plus aeris inquinati una cum hoc suo remedio iugerunt. Praestat his omnibus vapor aceti, vel purissimi, vel ob gratum odorem cum caryophyllorum aromaticorum, aut cinnamomi pauxillo, rosarumve aqua destillata conmisti. His enim vaporibus omnis aikalescens aeputrida aura, licitibus tam exspiratis, quam per aegrotantium sudores e corpore eliminatis referta, optime ac tutissime corrigitur. Cavendum tamen est, ne, Ut plerumque seri solet, acetum adeo incalescat, ut em-Pyreuma contrahat, quo displicere non solum, sed &haud raro nocere ejusmodi lassitus posset. Satius hincerit, acetum frigidum pavimento conclavium ins ergo- re , ut lente exhalans atmosphaericam auram corrigat, i atque simul grato suo odore aegrum reficiat. Vel & sola aqua aut Circumspersa, aut alio modo

i in tenues halitus mutata, a Eris, siccioris potissimum &l calidiori) , cui nimium phlogiston inhaerens subducit, indolem egregie emendat; eodem modo, uti videmusi in valde exaestuante coelo a pluvia decidente ablui quasi

') Videantur hic, quae jam antea in HYGIEINE, TOM. IV. p. 449. 45O. , uberius circa haec monui. De IV.

432쪽

auram , calorisque materiem ex ea praecipitari. siequi a prunis per conclavia dissipatur aeremque admodum contaminat halitus, ab aquae ebullientis vaporibus optime mlet sorberi; quemadmodum nuper a Gallis fuit

adsertum experimentisque conprobatum.

Μiram quoque possidet aqua calcis vivae vireuis tem , communem aerem emendandi , quum subtrahat ipsit fixi aeris admistam partem, & ita puriorem ejus partem extricet; de qua re tamen alia occasione plura erunt disserenda. Qui vero acido quodam vapore v. c. accensi sul- phuris halitibus conspurcatus est aEr, eum commode ab adsumta inluvie rspurgant salia alkalia. Hac de causa HALEsius suadet , in locis, hac ratione inquinatis, spiritum per linteamina sale tartari inbuta ducere, adseritque , se ipsum esse expertum, hoc modo corrigi ejusmodi aerem , & a sulphureis , acidis aquosiisque Particulis separari. Eidem & usui aptus videtur spiri- tus salis ammoti iaci , nuper nimiis a Gallis encomtis Praedicatus , & novo , inepto tamen , nomine athali suon dictus, quo refocillari, ac in vitam revocari subfocatos ab acido quodam vapore, experientia testatur. Constat praeterea, accensi pulveris pyrii vapores posse conspurcata ab aeris mephitici congesta ac stagnante copia loca ita depurare, ut absque subsocationis metu ex ingredi possimus. Possent his innumera alia addi exempla, e quibus dilucide adpareret, aerem corruptum per alius generis halitus corrigi omnino, ac salubrem reddi; nisi libelli hujus angustia juberet accedere ad ea emendandi aeris media, quae scimus novam dephlogisticati aetris copiam subgerere, quaeque adeo optima & ad scopum hulic obtinendum certissima auxilia esse videntur.

433쪽

Solet vero, quod primo loco recensendum est,

ipsa rerum natura largam nobis purissimi ae ris copiam per plantarum vegetationem subpeditare : cuilibet enim notum esse arbitror, quantopere reficiat ac recreet vita inter laete virentes plantas acta : unde dudum & ab omni aevo Possiis fuit solemne, maximam humanae felicitatis partem in vita campestri ponere. Licet autem experientia plantarum diffusas exhalationes saluberrimas omnino esse docuerit , nondum tamen satis apertum ac clarum huc usque fuit, quaenam sit hujus refectionis vera causa ac ratio. Multa quidem super hoc argumentum & ab ΗΑΙ - xvsso, & BONNEro, ut alios taceam, fuerunt disputata , nemo autem tam egregie tamque adcurate illudeXposuit, quam nuper INGENHoυSet Ius , qui certissimis ac fidissimis experimentis detexit, pIantas eodem fere modo ac animantia respirare, licet prorsus pulmonibus Caregni. Haurire eas conprobavit per solia sua ex atmosphaera eas ambiente magnam aEris communis

copiam , cuius particulas , ab elementari agre solutas int sui nutrimentum convertant, ipsum Vero aerem purum,

his adhaerentibus particulis orbatum , ipsarum nutritioni haud idoneum , per poros in aversa foliorum facie

hiantes, rursus emittant. Solummodo vero folia plan-rtarum hoc dictum negotium perficere, celebris hic na- iturae Indagator docet; quum, quos tam flores, quam fructus exhalant vapores, nocivos omnino, & anima-dium respirationi ac sanitati prorsus inimicos esse, ex suis, summa cura institutis, saepiusque repetitis, peri-iculis intellexerit. Reperit praeterea quoque, per diem tantummodo, in meridiana praecipue luce ac serena tempestate hancisieri in plantis aeris dephlogisticati secretionem & e Italationem; per noctem Vero, aut tu utabrosis locis,

434쪽

sui in nebuloso caliginosoque coelo, ipsa folia, eodem modo ac fructus & stores corruptum ac inquinatum spi-

rare aerem.

Clare igitur ex his patere eXistimo, quantopere noceat , quantumque discriminis adferre queat , Ussita- tissimus ille, praesertim delicatulis femellis , mos, quo solstit angusta saepius cubicula graveolentibus plant rum , U. C. Violarum, Polyanthi, malorum citreorum floribus ornare; qui, licet fragranti suo, ac satis grato Odore nerVos mulcere ac rescere videantur, asire ta- men inquinato, quem spirant, conclavium curam mi- rum in modum conspurcant, sanitatique vere infestam reddunt. Hinc plura prostant exempla hominum a ta- lli, variorum florum exhalationibus depravato, aere vel Prorsus subfocatorum, vel certe gravissimis malis, conis 'vulsionibus v. c., aut hephalalgiis, conreptorum

G1R1ΝΕs retuli. - Patet simul hinc , quam male sanitati suae Consulant varii homines, inprimis feminae plebejae, aut ex vulgari classe, dum arcas suas magna copia pyrorum, pomorum graveolei lium, malorum Cydoniorum, Onerant, maximum inde redundaturum bonum firmiter persuasae. Scio quidem optime, multum plerumque laborandum fore Μedico, si convincere tales vellet, quantum in theoria sua a recto aberrent tramite; dum haud raro autumant, eX malo animo , aut specie, ut ita dicam, invidiae, proponi, ut haec omnia auferant , ac inpossibile plane esse, ut mali quid ex hoc fonte nascatur. De Im

435쪽

ADPENDIT.

Poterit tamen commodo aura in aegrorum cubiculis depurari ac renovari, conlocatis in iis viridescentium arborum, tiliae, betulae &c. frondibus ; ut, qui ab iis exhalat agr dephlogisticatus novam materiem prae-

Oeat, quae solvere re sibi jungere possit inluviem istam

a respiratione ac perspiratione aegrotantium cac vaporidius tot remediorum, aliisque sordibus, aegrorum e coriore prodeuntibus) in re enatam. Erunt tamen & haec corrigendi aErem auxilia peraoctem rursus removenda ; ne, ut supra dictum est,

Iunc aerem nociVum exhalantia , noceant omnino,

Quum prodesse existimentur. Sed & ars chemica docuit cultores suos, e variis,' vel a natura productis, vel arte mutatis, corporibus magnam extricare ae ris purissimi copiam, eamque vario modo in hominum utilitatem ac commodum inpendere. Sic primum a PRIEsae LEYo fuit demonstratum, posse a variis metallorum calcibus, potissimum a mercurio ru-orO Calcinato, quem vulgo principitatum per se satis mepte dicere in ossicinis solent, separari aerem vere purum, ac elementarem; in quo diutius omnino vivere ac respirare animalia queant. Postmodum a SHEE--IO, FONTANA, aliis, minius fuit descriptus, facilis quidem, tutus tamen ac fidus, quo ex nitro per ignem fuso non solum expelli insignis copia purissimi afris , sed & in vasis coerceri, atque sic ad varios usus converti haud dissiciis negoti5 queat.

Conmotus his experientiis Cel. Ac ΗΑRD, Ut nu- Oer relatum accepimus, ingeniose satis fornaci suae in- oni curavit vas retortum loricatum, in quo fusum ab igne nitrum per rostrum, cujus apertura, seu ostium, an conclave hiat, hunc eXtricatum aerem per totam auram dissipat, atque adeo salubrem Omnivo ac vere r

acientem itidolem contiauo ipsi conciliat.

436쪽

AD PENDIT.

Jam & in Angliae nosodochiis incoeperunt Mediet, aegris, praecipue phthisiicis aut asthmaticis, ita prospi-

cere, ut semper in promtu sit ' Musmodi e nitro expulsus aer, in Iagenis adservatus, quem aegrotantes per canalem, lagenae inmissum , in pulmones adtrahere, sicque nimium in pulmonibus congestum agrem fixum commode eliminare queant. Qui quidem ita conspurcatus aget si, exspiratione facta, in vas, calcis aqua repletum, inmittitur, ita ab adhaerentibus sordibus rursus repurgatur, ut Vere purus ac dephlogisticatus novae nunc respirationi aptus fiat. In quem usum a FONTANA inventa, ab INGENΗovsgio conmemorata, machina

optime poterit adhiberi.

437쪽

Dissertationem sequentem, a Giab. in Universitate Vindobonensi ProfeY - re Melchiore STOR CR , Inlu trismi S Celeb. Domini Liberi Euaronis DE STOrCK, S. C. N. AF. Ma-je s. a Constitis aulicis, Arch atrorum Comitis, stidii medici, atque inclinetae facultatis Vindobonens Praesidis

ac Directoris perpetui Sc. So. fratre pie defuncto, pro Dissertatione inaugurali defensam hic inserui, quum & febrim hemitritaeam exactiuS pertractet, ct Celeb. DE HA EN eam saepius in Collegiis laudarit, legendam Auditoribuqcommendarit, dignissimamque in hanc rem lectu esse, de febribus tritaeophaeis agens, denuo monuerit.

tertianus ab aetatis posterioris Auctoribus semitertiana Tom. H. E e Ver-

438쪽

vertitur: dum V. V. latini eodem , quo graeci, nomi- ne rem eamdem designarunt; id quod ex antiquis Q. SERENI Versibus adparet: a Mortiferum magis est, quod graecis hemitritotum Vulgatur verbis, hoc nostra dicere lingua

Non potuere ulli Voluere parentes. Rob. KEυcΗΕRI Us in suis ad SERENUM comme ἰ-

rariis Io nomen semitertianos ut ineptum expunctum Omnino voluit.

II. AGAI HINUs, Medicus graecus, GALENO teste, vir non vulgaris, tutegrum librum de vocabuli la pissari significatione conscripsit, neque mirum; fatetur enim GALANus, quod, si velit ea, quae de hoc nomine sunt ab Empiricis prodita, quae pOStea ab AR- cui GENE &c. disceptare, tria sane volumina vix cape-i

rent. Q Verum, ut inquit PLATO, non est haben- da de nominibus cura, quibus tot , ac tantarum rerum investigatio proponitur. d) Omissis itaque, nulli usui futuris quaestiunculis τίξν λογο B: ἴ- , primo Perquiram, in quot Potissimum genera distinguatur febris, cui he. mitritaeae nomen datum fuit ab Auctoribus. III. Primum genus hemitritaeae plerisque est , s rertianae sinplicis , fors ta duplicis , Faro sint protra-

c) Comment. II. in lib. I. Hi PP. de morb. Tuic.

d) GALEN. de differ. sebr. I. a. c. o.

439쪽

trantur asseo, ut vel parum admodum, vel plane nov

Nondum plane liquet, quamnam febrium speciem HIPPoc RATES Semitertiani nomine consideraverit: GALENυs, siquis alius , idoneus ejus interpres, conlatis inter se, quae divus senex variis in locis de illa prodidit , neutiquam t ebrim paragraphi hujus ab HippocRATE hemitrisinam dictam et se contendit, subsequente inprimis textu firmus: Infestabant illos plerosque hae eincommoda, febres horrificae, continuae acutae , omnino non intermit entes: modus erat semitertianus, uno die Ievius, altero gravius invadebant: ac summatim in acutiem augebantur. a AGATH1 Nos, de quo T. Ira hemitritaeon in eo dem genere cum tertiana mani&Ste locavit, atque sola accessionis vehementia ab ea differre fatetur. b)CELsus pariter tertianam in duo genera distinguit, cujus alterum Ionge perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex octo autem & quadraginta horis fer sex & triginta per accessionem occupat: interdum etiam Vel minus, Vel plus, neque eX toto in remissione desiili fit, sed tantum levius est. Id genus plerique Medici hemitritaeon adpellant. c) Similia & alibi' habet. t ubi de curatione semitertianae agit. d) Atque hac de

causa usus fere inter Medicos obtinuit, ut hoc sebrium: genus hemitritiaeae CELs I uomine tractetur. IV. Alterum genus fit, dum quotidiana con-uiaua cum intermittente tertiana conplicatur. Ee a GALE- ab Hipp. l. I. de morb. Vulg. 2 a.

440쪽

AD PENDI C.

GALENUS Paragraphi superioris febres sollicite se.

parandas , atque τριταιοφίεις tertianarias esse nuncupanis das voluit, nulli alteri febrium conplicatarum generi hemitritones nomen concedens; ait enim: hanc ego febrim compendiosae claraeque doctrinae gratia, uno volens adpellare vocabulo, inposui ei nomen semitertianae. ca) Raro tamen admodum, his saltem in terris, ac cidit, ut distinctum quis hujus febris, S. 4. typum observet; qua quidem de re non pauci, an unquam talis in natura rerum exstiterit, dubitare fuerunt ausi. Inter alios certo Franc. PIENs b eam dari, aut pe culiarem febrium speciem constituere nega- vit; neque id temere forsan ab illo prolatum existimabitur, dum antiquis jam temporibus usque eo invaluit haec suspicio, ut eidem removendae quotidianam ex- perientiam testem obposuerit GALEN Us: quod enim talis febris, qualem dixi, accidat, neque hic vel te-

stimonium HiPPOCRAT 1s, neque alteriuS Cujusquam oratio requiritur ; quum quotidie nos ipsam Videamus,

potissimum Romae ; sicut enim in aliis locis alia, sic in illa civitate hoc mali genus abundat. Videtur tamen ex Textu 3. colligi posse, II1PPOCRATE , simile' quoque febrim hoc' nomine intellexisse; at vero quam parum referat in hoc curiosius inquirere, paucis denuo GALENUS habet: - quod si aliam quamdam febrim ab HIPPOCRATE femitertianam Vocatam esse putas, falli me in vocabulo ratus , rem ipsam addiscas. c v. Tertium denique hemitritaeae febris genus abesse dicitur, quum febri acuis continuos tertiana jungitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION