장음표시 사용
421쪽
423쪽
Ad sectionem de HYGIRINA reserendam hancce diatriben ch in
ademia li lanis Procancellarii, at. 9 Chirurg Pros pubi. Ord. Sc. bo. D. Joh. Car. GEHLAR de variis
aerem corruptum emendandi mediis, Lips122 178 I. ad finem anni editam,
huc transferre debui, quum ante Paucos dies primum acceperim. Juum nuper, G. GEHLEA. ait, de uni agris, a
Pu Onibus hausti, ad sustentandam animantium Vitam dissererem, aeris, quem spira inus, indolem veramque naturam, RR. potissimum industria ac experientiis plenius demonstratam paullo curatius exponere adlaboravi. In quo quidem aeris scrutinio, quoniam magis ad chemicas hujus fluidi, quam ad physicas ejus qualitates esse adtendendum perspexi, si quid certi de ejus in corpus animale effectibus statuere Voluerimus; ad vim ejus, Dd a . q.3 i
424쪽
qua solvere varia corporum genera solet, qUamque adnodum magnam esse, instituta phricula probant, prae, cipue esse respiciendum monui. Fit enim hac dicta virtute solvente, ut qua suis corporum , sive Viventium, sive demortuorum , exhalationes aer esementaris purissimus avide in se rapiat; unde mistum exoritur fluidum, ubivis & quovis fere momento maxime diversum, quod auram atmosphaericam dudum jam nominarunt naturae Indagatores. Nullibi enim invenitur purus, Vere elementaris aer, qualem e multis corporibus nunc nostra
aetate expellere, colligere & ad varios usus, dephlogist-cati aeris nomine, inpendere Physici didicerunt. Neque etiam ille purissimus aer vel ad respirandum aptissimus, Vel adluens ad corpus animalium, ad sorbendam, quae per transspirationem e poris culaneis exit, materiam praeprimis idoneus videtur. Quemadmodum enim reliqua omnia chemica menstrua, si omnino pura sunt, nullisque heterogeneis particulis inquinata, nimia vi nimisque inpetuoie solvenda in iis corpora ad-erediuntur; sic idem & ab aere purissimo esset meo
Hinc merito mihi videtur MAc uir ERUs deleterium, certe noxium, effectum a tali aere suspicari. Sapienter vero provida natura contemperavit almosphaerici aEris indolem admistis variis halitibus ac vaporibus sta, ut, licet inpurior hoc modo factus videatur aEr, hominum tamen sanitati magis nunc favere & simul plantarum laetae vegetationi optime inservire queat. Quae enim puriori aeris parti adhaerent solutae particulae , Vel viventium animalium exspiratione & exhalati ne, vel a putredine resolutoruIn corporum evaporatione , vel aliis de causis enatae ac evolutae, eam solent in varias species conmutare, a recentioribus Physicis
425쪽
spirandum, nee ad conservandum animalium corpus inpendi queant, mirum tamen in modum Plantarum, quarum aptum satis nutrimentum constituunt, incremento ac vitae conducunt: id quod ab INGENHous gro multis ac certissimis argumentis & experimentis fuit satis demonstratum , quibus ostendit, puriorem aerem, seu dephlogisticatum, plantarum vegetationi admodum esse inimicum , licet animalium vitae ac sanitati maximop re faveat. Saepissime autem haec salubris adtris temperies multis de causis valde corrumpi solet, atque animantium vitae omnino nociva reddi; quum vel in respirationis
negotio nimia phlogisti copia inpraegnetur vel omnis
generis vaporibus, v. o. in populosioribus urbibus, vel in criptis subterraneis &c. adeo inquinetur, ut, quem ab ea exspectamus, solvendi effectum nullo amplius modo, saturata jam aliis molesculis, praestare possit. Sunt Vero, quae hoc dicto modo aesri atmosphaerico admistae deprehenduntur particulae , sive vero a Puriori ejus parte solutae sint, sive tantum in aura suspensae obvolitent, diversissimae naturae; quod quisque facile perspiciet, quum a diversissimis corporibus vel detritae , Vel ex eorum mistione expulsae fuerint. Quae, si aut respirando hauriuntur, vel alist via humoribus nostris inmiscentur, fieri non potest, quin animantium sanitatem mirum in modum adficiant ac destruant. Augetur haec atmosphaerae, nos Cingentis, corrupti tam per eX spirationem , quae & puris limum aerem solet in fixum conmutare, quam per transspirantes h nostro corpore Vapores Continuo, atque adeo infesta fit hominum vitae, quemadmodum multa testantur sub catorum in arctis carceribus detentorum exempla, ut summum indε sanitatis certe, nisi ipsius vitae, discrimen uriri soleat. Quae omnia abunde omnino conprobant,
426쪽
quammaxime esse a Μedico hanc variam agris mistio. nem, non solum in sanitate hominum tuenda, sed inprimis in morborum curatione, probe disquirendam, quum haud raro haec ae ris inluvies morborum seminia& causas in se contineat, vel & morborum, jam enatorum, Vim omnino augere ac intendere soleat. Neque etiam dissicile est hoc nostro aevo, salubrem aeris
indolem ad amussim cognoscere, inimo, quut & quibus partibus inquinatus sit, vere detegere, quum varia sint inventa instrumenta, quae tam physicas, quam chemicas aeris atmosphaerici qualitates facillimo negotio manifestent. Dudum jam consueverunt Physici, aeris gravitatem barometrorum , diversum calorem thermometrorum,
humiditatem hygrometrorum ope explorare. R. R. Uero his nunc addiderunt aliud ingeniose excogitatum machinamentum, eudiometrum quod dicunt, quo salubritatis, ab intima miscella adris pendentis, gradus Opti me cognoscere & indigitare valent. Neque etiam deficiunt auxiliorum varia genera, quibus commode in hominum salutem corruptum talem, sanitati infensum, aerem corrigere ac emendare possumus. Sunt autem ista ita conparata, ut apte in duas
cIasses dividi posse mihi videantur. Prima earum jam
V. V. qui aeris modo gravitatem ac elasticitatem cognoSeebant, nota, motum tantummodo stagnantis, ae inmobilis aurae praestat; altera vero ipsam atmosphaerae variam mistionem spectat, & eam ita emendare ac conmutare tentat, ut, quae ipsi insunt, nociturae partes, eas variis artificiis dissipat, aut certe nociVam earum
indolem infringat. Mechanicas, seu physicas has prio
ris generis correctiones adpellare possumus; quum, quae sunt alterius generis, chemica omnino dici mereantur. Ipsa rerum natura saepe excitato agris inpetuosiori motu Obortisque ventis, gravem ac nimis densam auram
427쪽
ram, quae, quum jam saturata ab admistis partieulis sit,
. ad respirationem vaporumque solutionem prorsus inepta .est, dispellit atque dissipat. Quae quidem naturae CO- nantina ct arte imitari incoeperunt indefessi. naturae scrutatores, & Varia ratione loca stagnante atque hinc depravato aere repleta, Ventorum artificialium ope pur- re & salubria reddere adnisi fuerunt. Igne ad aeris motum excitandum ae promovendum auramque atmosphaericam, noxiis particulis inpra gnatam, propellendam jam V. V. in morbis epide micis, praesertim ad profligandum pestis contagium, usos fulsese, testantur V. V. Μedicorum scripta: quod renovandi aerem medium & R. R. interdum adhuc in usum Vocant, quum ab igne caloreque expandi suli natura aerem ipsa experientia abunde conprobet. Exstruuntur hunc in finem camini, fornaces, furnique, quoS ane-mios adpellare solemus, quibus talis in conclavibus excitatur aeris motus continuus, ut perpetuo eXpellatur aer conspurcatus, novusque, purior, ignis locum Occupet. Sed & sponte sua, absque ignis auxilio, inruit aer in ea loca, ubi extenuatus varia ratione aer haeret potissiinum si angustior sit, quae ad haec loca ducit, apertura, huicque altera, aeque angusta, obposita fuerit. Quod praecipue fieri in metalli dinis videmus , in quibus aeris renovatio optime succedit, si ad puteum cuniculus pertingat. Si vero in profundis puteis , ad quos neque Cuniculus , neque ex altero Vicino puteo
fisa sic dicta latens duci agique potest; aut in cuniculis admodum longis aer stagnans, tam latarum, quam minerarum variis eXhalationibus valde inquinatus, adeoque gravis deprehendatur, ut dissiculter spirare fossores queant, haud raro etiam subfocent ir, eorumque candelae ac elychnia exstinguantur; tunc opuSest machinis, quas spiritales rapi yinant, Dd 4 quae
428쪽
quae tales aeris mutationes praestant, ut so res salubri aura frui, suumque laborem absque discrimina sustinere
queant. Harum machinarum ope aeris motus atque
eircuitus fit ita, ut non solum gravis ille ac respiratio, ni inimicus agr e subterraneis locis expellatur, sed cisalubrior aura ad haec loca penetret. Huic scopo inprimis apta sunt, vel sollium quaedam genera, vel pistrinae alatae flabellisque variae for. mae instructae, quae exceptum aeris fiatum in longos canales deprimunt, & sic in puteum deducunt. Docuit enim experientia, simpliciorem illam, a PLIN1o jam
Conmemoratam, methodum, qua adsiduo linteorum laetatu aeris motitatio essicitur, puteusque, ut 3junt, eVeneritatur , huic operi non semper subficere. - His igitur modis, excitato necessario aeriS motu, omnes venenati ac pestilentiales halitus, vario pro varia sua natura nomine a Μetallicolis dicti, optime dispelluntur. Eadem fere ratione & naves & carceres, amplaque nos odochiorum cubicula, in quibus vel ob nimiam hominum copiam, vel ob aeris liberioris denegatum accessum, aer inclusus maximopere depravatur, adhibitis ad hunc usum machinis, quas Ventilatores adpel Iant, commodo & saluberimo consilio repurgantur, hQ-rumque aura perpetuo renovatur.
Haec dicta igitur abris emendandi auxilia poterunt& in cujusvis, tam sani, quam aegroti, conclavi, se ma paullulum atque structura mutata, V odesse atquctinsigne tuendae, /ut restituendae, sanitatis praesidium subpeditare. Jam CEt sus aeris liberioris perflatum Commendat, eumque patentibus senestris in ea loca, in quibus con- moramur , derivare suadet. Licet enim haud pauci hunc aEris perstatum insensissimum sanitatis hostem existimeat ,. eumque cane prius ac angue fugere soleant iitλ
429쪽
AD PENDIT. 4s5 ita ut, etsi mavime aestuet coelum, fenestram aperire
nullo modo audeant, nescio tamen, an ullum renovandi aerem auxilium praestantius tutiusque possiit conmemorari. Quamquam enim facile concedo . posse hunc aeris motum quibusdam hominibus obesse , quum exhalantes cutis poros crispare suo stimulo, atque adeo coarctare queat , ut dein ob perspirationem subpressainhaereant, stagnent, & corrumpantur ea, quae per has vias e corpore eliminari & expelli debebant , acres humorum particulae, atque adeo rheumatismorum causa feri soleant; poterit tamen , mea quidem sententia, ct hic, quem metuunt, effectus facile evitari; modo curemus, ne aer exterior vel nimis inpetuose in cubiculum penetret, vel nimium incalescens, aut vere su danS, Corpus adluat. Vitandum etiam cuilibet putamuS talem aeris perflatum, qui per rimam angustam in cata eram inruit; qui solet, ut omnes n6runt, multo Vagis sensiles corporis nervos adficere ac irritare, quaim
si apertis fenestris & januis liberiori auri in habitaculum
accessus concedatur. Probe hinc esse distingvcndum Perstatum violentiorem, quem nostri dicere solent, ab isto mitiori ac blando aeris perstatui ireichenbe qui auram corruptam, aegris infestam, expellit . purioremque ac reficientem subpeditat, qui .
l. libet, vel me non monente, perspiciet. Quum tamen haec a nobis recensita aerem reno-i vandi inmutandique media vel ob aegrorum idiosyncral sam variumque corporis habitum , vel ob vitae coni fletudinem aliasque varias causas non ubivis adhiberii commode queant; ad ipsam aEris in conclavi haerentisi indolem ac naturam saepius est respiciendum & hac rite vereque cognita ad' apta corrigendi corruptam ejus mistionem auxiJia confugiendum
430쪽
Haec vero chomica inquinati aeris depuratio duplici fieri modo posse videtur. Vel edim subtrahere ac eripere aeri, quas sibi junxit, peregrinas particulas tentamus , vel ipsam purioris afris , seu dephlogisticati ,
quantitatem augere adlaboramus. Utrumque artis fere solius opus videtur, licet & natura subinde eodem modo auram corrigere soIeat. Putant plerique hanc deplavati aeris in aegrotantium cubiculis emendationem optime posse institui per suffimigiorum varia genera, quae vel accensa, Vel ardentibus prunis injecta, vel & fornaci calenti ad fricta volatiles suas aromaticas suaveolentesque partes dissipant, gratissimisque odoribus atmosphaericam auram re- Plent. Huic usui apta censent varia gummata, seu PO-tius resinas, benZolin v. c., storacem, succinum, olibanum &c. ex quibus, additis aliis thymiamatum speciebus, usitatissima odoramenta miscentur, & in varias taedarum pastillorumque formas rediguntur. Pauperibus solemne est, baccis juniperi, prunis insperss, hanc aeris correctionem vilissimo sum tu emcere. Quae tamen omnia ita sunt conparata, ut, licet olfactum fallere soleant, ViX tamen usum exoptatum praestare posse videantur. Ut enim taceam, saepissime hos odoreS , ob peculiarem nervorum indolem, quam maxime displicere pluribu8, nocere saepenumcro solent, vel ob particularum volatilium aut nimiam fragrantiam , aut evolutam per ignis vim acredinem; quemadmodum fieri quotidiana docet experientia in iis taedulis vel pastillis, quibus benZoes gummi inmistum est, ex quo' Calore ac cedente expelluntur acres , salinae indolis, flores, qui adeo plerorumque, certe phthisicorum, pulmones, prae sertim tuberculis refertos, vellicant atque stimulant, ut molestissima tussis excitetur , metusque subsocationis haud