Antonii de Haen, quondam S.C.R. apostal. majestati a consiliis et archiatri ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

411쪽

Calx viva cum subiicienti quantitate mellis redacta in sormam cataplasmatis, in dolore fixo rheumatico, nullis remediis. cedente, ad miraculum fere curavit dolorem ; dum adposita ad Iocuna dolentem omnem materiem acrem ad cutem Collegerit. 33b Ad V Esic ATORIA ; quae pro majori aut minori cantharidum pondere addito, plus aut minus operantur fere ignis instar Si cataplasmati δε' o. 2. ab Aucaeo Raa descripto drachma 1, 1- pulveris Cantharidum adjungatur, eo est majoris effectus in retrogressa podagra. Datur in Textu varia acrium proportio, prout animus est, varie stimulandi : oportet acria illa semper oste inviscata corpori pingui, tenaci, mucilaginoso, ut adplicata loco exacte agere possint & calore ejus in actum ducantUr. Haec in parte viva agunt, in mortua nihil. Ex perimenta , uti iam alias dixeram , Galli Academici coeperunt in cadaveribus, ct invenerunt agere nihil , nisi continuo calida cataplasmata adponerentur desuper; tunc enim longis postea horis nonnihil egisse cantharides, deprehensum est. 4J Ad Caus Tic UM POTENTIALB', quod quidem ipse ignis Mementaris non sit, sed instar ignis tamen agat. Haec adponuntur timidis hominibus , qui in abscessu aperiundo nolunt ferro tangi; ferro momento Citius dolore liberi fuissent ; jam caustici potentialis rudem actionem debent sustinere per multas horas , quandoque dies. Praetor ea , quae dicta in Textu , butyrum 3ntimonii, ruptorium Commune, aliaque Chemica praeparata habentur. In loco gangraenoso butyro antimonii, penicillo excepto , pingunt locum sanum in ambitu , ut progressus mali ibi sistatur: mortuum sic a vivo, urendo quasi, separatur.

412쪽

ignito; jam olim Vobis laudavi cap. 12. lib. 3 PRO APERIALPIN1 de Medicina AE: ptiorum: methodus & modus urendi tabula ibidem exprimuntur : intermiscui plura ex his, dum egi do scarificatione. Apud KAEΜPFERUM m Itinere Iaponensi tabula integra sistuntur omnes partes corporis varios ad morbOS Moxd inurendae. Curationes inauditae & inimitabiles ferro candenti fiunt. Videte apud RuYscΗ1UM O . anat. chiruta. M. 43. fungum & cariem palati scalpello & cauteriis feliciter exstirpatum e M. 76. linguam cancrosam scalpello & cauterio exstirpatam. Cancrosam in medio Jinguetura vidi praesens cauterio exstirpatam ; verum in corpore atrabiliari recruduit malum. Vidi praesens haemor- hoides vitam Cum sanguine fere profundentes, pugni magnitudine extra anum semper haerentes & scirrhodis, ferro ignito integre curatas : nam , ut jam ante ex Aph. 8 6. HIPPOCRATIs monui ,, quae medicamenta non sanant, ferrum sanat; quae ferrum non sanat, ignis sanat, quae ignis non sanat, ea insanabilia existimare oportet. Apud Hi P Poc RATEΜ pari passu haec eunt, ferrum &rgnis ; debent secari, aut uri: nisi usseris , vel secaveris. Usus est saeps igno & ferro indiscriminatim :

CURA PALLIATIVA.

S. I 244. Ultimum , quod siti proponebat Therapentice, erat symptomatum mitigatione; sva iu

413쪽

f. 1244. CURA PALLIATIVA.

morbis indurabilibus & lethalibus , quando tolerabilius

natum homini conciliabat; sive in morbis curabilibus, 1i adessent symptomata, quae nimis ferocia essent, qtiam ut sibi dimitterentur. Symplomata talia nocent morbo curabili, ita ut turbent in coctione & excretione naturam , hincque morbum , per se curabilem, reddunt aut in curabilem, aut diuturniorem , aut pro curatione integra mutatum in alium morbum. In morbis incurabilibus dantur symptomata, quae morbum reddunt pejorem, quaeque Vitam adbreviant. Hinc ubique datur ratio mitigandi. Est tamen aliquid, in quo Medici saeps deficiunt: vel enim ignorant, quae ratione mitigent symptomata, vel prae inclementia negligunt. Surdos ad miserorum clamores passim invenietis multos, vel indignabundos, & objurganteS. Mitigando symptomata semper etiam aliquid de morbo tollitur. Sit dolor pleuriticus, colicus, intolerandus. Medicus cataplasmate, enemate, potu Oleoso, mucilaginoso, opto, dolorem mitigat; verum hoc ipso pleuritidem, colicam, minuit: si enim ad haec dolor πο- deratior r ddatur, vasa emollita per emollientia faciliorem transitum dabunt obstruenti liquido. g. 1245. omnia ori tomata fanans sinui, fo-ietum fere morbum fanat. Morbus cnim quasi variorum symptomatum est adgregatum quid. Si morbus habeat decem symptomata egoque unum tollo, decima parte morbus est minor ; si q0inque, mediam partem abstuli. In angina kynanche adest febris acuta, putrida, respirandi difficultas , & quamvis cestophagus non sit instammatus , tamen deglutitio est inpedita, quia in ultima actione deglutitionis caput asperae arteriae sursum Contra

radicem linguae ferri debet: adest simul dolor magnus

414쪽

i4 Io& respiratio inpedita. Quicunque nunc internis externisque remediis febrim minuit , minuit adpulsum sanguinis ad locum inflammatum. Ergo minuit aliquid de dolore, de anxietate respirationis, de difficultate de

glutitionis , qui per adplicata eXterna , maxime per Cucurbitulas siccas, materiem revellit a capite a Sperae ar-

teriae , & derivat ad colli & juguli exteriora, mitigat

symptomata omnia , mitigat ipsum morbum , quandoque integre tollit; ut praesens vidi in juvene, qui ex tali angina Orthopnoeicus fere animam atabat: jubebam illico Chirurgum vocari & adplicare eum jubebam octo vel decem cucuphas can non hic pro cucuphis ponere volebat Η ΑΗΝ1υς cucurbitulas in cirgultu colli i& juguli: intra semihoram redivivus loquebatur, deglu-

In angina subpiiratoria quondam mihi os erat tam firmiter clausum, ut per quatuor dies nonnisi per diffractorum dentium aperturam tenuis jusculi quid sorbil- lare potuerim, idque in loco degens, ubi nullus Μcdicus aderat. Dum in hoc misero statu periculum cernerent Magistri mei, miserunt ad Μedicum quadriliori 6 inde distantem : mox ille cochlea inter series dentium intrusa per vim mihi os aperuit & inter aperiendum abscessus ruptus est exivitque ore inmani S COPia Puris, iam foetentis. Voluit bonus ille vir symptomatibus clausi oris, adeoque debilitati inde natae , subcurrere & ore aperto videre, quid sibi circa fauces agendum esset,

ct una hac opera totum mihi morbum abstulit. ) . S. I 246. In angina subfocat' fero mihi O nam juvenis erambis ter in anno anginis obnoxius J empirico COtὶ silio adponitur cataplasma ex sinapi comestibili,

415쪽

1247. Sitis habet causas varias, lingulatim hic

expendendas. Sit totum CorPUS internum externumque aridum, ob desectum humorum, obstris ionem ultimorum osculorum , exsiccationem ; tunc aquossis, farinaceis,piti ossis, sapOnaceiS, forma nUtrimenti, potus, medicata enii , enematis , balnei, latus, haec sitis emendatur. Latius haec sunt explicata cap. DE INDICATIO-

γE CORRIGENTE FLUIDA.

1 48. Si non sit universalis talis siccitas, verum a determinatione materiae phlogisticae in acutis, aut mucosae phlegmaticae in chronicis, versus guttur, singuam , buccas , labia & gingivas ; tunc similia ore continuo adhibita , gargari sata , deglutita , in ore continuo detenta, extrinsecus adposita, sitim levant.

S. 1249. Si a salibus quibuscunque acrioribus sitis fiat, aquosa , acida ε nitrosa , eo, quo dictum est, modo omnem absolvunt paginam. Si a muriaticis, copia aquae rem totam expedit. Iz5O sapone nigro lotricum D sermento panis acido ana Palles aequales. Illico symptomata mitigabantur &intra diem morbus ablatus totus. Si inde etiam cutis inflammetur, dixit Hi Proc RATEs, bonum esse in angina, si erysipelas foras fiat; quia e loco periculoso in i minime periculosum materies adlicitur. De H

416쪽

1q5o. Siti vero orta a materie sive inflamma. torie, sive mucose, spissa, aqua, aquosa saponacea, suo cuique generi adcommoda, conveniunt; ut in Iaudato cap. de INDICA Τ. CORRIG. FLUIDA dictum. Quicunque ad telate consideraverit aegros nostros

in noso Omio, animadvertere potuit symptoma sitis durabile in illis non fuisse: etenim, a quo momento ad nos adducerentur, illico summa cura adhibita fuit, ut potus aquosi, farinosi, melliti, Copia tanta exhiberetur, quam ebibi posset: unde 2. 3. mensuras, id est 8. IO. 12. libras, hujus potus intra nycthemeri spatium abliguriverunt.

I 25Ι. Dolor , ut 6mploma , sedatur'I iterum idem, quod ad sitim ra) denuo idem, quod in siti: 3) iterum per eadem ; oleum Iini epotum hiemira se citr4J neque hic differentia ; generalibus, vel specificis, obpositis et 5 per eadem , ut & per evacuationes & optata r6) si resolutio non sperarida , subpurationem

Promovendo r7 obtundendo Do. haec sunt anodyna sino opto sere ;quibus liquor anodynus Hospes AN Ni jungi poterit. f. 1252. Symploma praecipuum in morbis vigili s) & ideo bene expendendum; quia primo

neglectum morbos indies reddet prioris: uti enim toties visum, somnus in morbis est ille magnus virium restaurator, dolorum pacator: hinc somnus erat bonus, ut causa, & ut signum; ut causa, quia omnia pacabat S reficiebat; ut signum, quia notabat, non adesse aerimoniam magnam, aliasve causas irritantes, quM alioqui cerebrum turbent.

417쪽

S. 125 I. - 56. CURA PALLIATIVA. 4I3 Sed & 29 vigiliae maturam considerationem merentur, quod Medici etiam methodici vigilias nimias in morbis passim optatis sedare ad nitantur; quo saepe funestius nihil. Maniacis , Phreniticis nunquam sonario sopitis, optata exhibita eosdem passim in majores furores praecipitant, causam figendo: hinc S. 1253. Si I) a siccitate, Si a) ab acrimonia , Si 3) a validiori motu humorum, oriantur vigiliae ; erunt haec emendanda, uti mox dictum in siti

nimia.

Si ab acri quocunque; denuo medella, ut in stidictum.1255. Repercutientibus simul ad superiora adplicatis: vix possum Vobis id explicare, cur lenia

repercutientia plus hic, quam emollientia, praestent; subsicit, praetice id observatum esse. - Aceta haec

Omnia bona: in nosocomio vim augemus eortitu si mimus Placentam rosaceam a destillatione residuam, eamque, aceto madentem, saepius inroratam, Capiti nudo circumponimus. - .Olea narcotica hic in

Textu sequentia rarius adhibentur obi dubium effectum; nisi, ubi nil praeterea juvaret. S. 7256. Opiatis internis - spirituum: ut in hystericis & hypochondriacis sine materie; immodi cum materis; si nulla signa adsint materiae hypochondriacae motae, signaque adsint motorum spirituum ex animi passionibus. Si vigiliae oriantur nimiae ex profundioribus meditationibus , studiisque protractis, Opium nocet: demulcentia remedia, aquosa, leniter

418쪽

nutrientia, spiritus restaurantia, elic cla se tertia cardiacorum , & revulsilo acrium a cerebro per valida

epis passica & pediluvia.

Praeter decoctorum emulsionumque copiosam exhibitionem , multum quoque hunc in scopum facere vidi aegrorum erectum situm frequentiorem in lecto, aut sedili: saepius postea levis blandusque sollinus obrepit. S. 12S8. Excretiones nimios Vidimus antea, quomodo nimii. sudores , nimii Vomitus, nimia

alvus, aut Urina, conpescantur.

Phthisici semper volunt purgari & accelerant mortem derivatione humorum versus alvum facta rhinc monendi sunt, ne id ultra tentent. Sed breviante mortem sputa cessant & alvo dimu unt: vix hic quid possumus: tamen opii grana 2. 3. , drachmatherebinth. , vitellus ovi & unc. H. lactis, simul mista tepide ano injecta, & quando alvus intra sex horas copiosa redit repetita , Ie Uant utcunque. 1259. Haemorrhagiae magnae raro ex Vena Extarna fiunt: videte, ubi magna apertura Venae Chirurgus eduxit densam columnam sanguinis ; solvit Iigaturam, & saepe sanguis fluere cessat; saltem, levi inposita ligatura, Cessat. Hinc dico, magnae haemorrhagiae raro eX Uenis externis sunt, nisi varices adsint; venas tamen jugulares inde excipias. In varicibus autem venae a longa die diametro auctae duriores redditae, vulnere facto emittunt fere sanguinem omnem; quia pressus sanguis ex arteria hic semper viam apertam invenit. In Vulneratis autem venis non varicosis vulnus illico quasi coit; aut saltem conpressis supra cuti & panniculo adiposo, facile clauditur.

419쪽

f. I 23 9. CURA PALLIATIVA.

Arteria Vero vulnerata, a vi cordis a tergo directe urgentis manet semper aperta, quamdiu columna sanguinis eam tenet apertam. Hinc ad animi deliquium emuit & nonnunquam ita, ut arteria ViX

ultra possit columnam sanguinis conprehei dere; unde circulatio plane cessat. Sedatur haemorrhagia ligatura: dum enim .venae ligantur versus inguina & axillas, minus sanguinis

potest ad cor venire; hinc ninus veniet ex Corde sinistro ad arterias ad elitre a Pergentes. . Ligatura si supra vulnus, Ut ligatura venae Vulneratae fit infra. Ex notitia anatomica noscendus est truncus

major arteriarum, ut ibidem possit ligatura idonea serit loco cognito inponitur conprimens aliquod corpus & ligatura desuper. Sedatur haemorrhagia conpre spis, ut soror Principis Arausiaci vitam fratri servavit premendo Jugularem. Olim Marravi Vobis, quomodo industria Medici amici mei

homo a morte servatus fuerit. Ceciderat caemcntarius

ea tecto & si acto brachio simul arteria brachialis

laesa erat. Natabat homo mox in sanguine suo. Forte fortuna Medictis pertransiens, nihilque ad manus nabens, εχ uit de manu sua chirothecam, quam apte Ionvolvit, tum subligaculum a suo crure auferens, hirothecam bene convolutam ligat ad internam humeri Partem, ubi truncus arteriae est, Unde pro tempore

stebatur haemiorrhagia, donec Chirurgi adessent, qui

instrumentum tornatile tourniquet adponerent. Dum sic truncus arteriae interceptus est , poterit tentari, an ipsit Vulneri adplicata charta masticata stravim super stratum posita, ita ut stratum primum sit mi- imum, stratum secundum majus , tertium majus secun-5 &o. , tumque bona ligatura saepius circumducta hartaceus ille conus inversus adfrimatur arteriae. Ar- tb

420쪽

tifices excogitavere bonas machinas essicientes, ut ligatura bene premat in arteriam, vicinos Iocos non nimium premat. Conbuisione vasis; si non nimis magni; dum enim crispantur omnia solida; obturaculo sunt factae escharae. Palliativa cura est , nam eschara decidente renascitur haemorrhagia: sed, dum eschara adest& sistit pro tempore nuXum, poterunt alia auxilia ashiberi.

Inspissatione suidi; per spiritum therebinthinae,

aikohol vini calefactum t, unde coagulato cruore throm-bus innascitur; quem Vidimus hic olim in cadavero in unum corpus coivisse cum arteria, ita ut crassus saccus. formatus esset. Verum saepe thronibi exsiliunt vi ut suberes ex clausa lagena , in qua, fermentans iliquor est , & reduplicat haemorrhagia. Interim, dum thronibu S adest, possunt alia auxilia adhiberit juVat & vitriolum hungaricum vulneri inpositum. Lyco Perdon, crepitus lupi, mirus ille fungus, lamellatim adhibitus, absorbendo, & forsitan alia vi tute, magnas stitisse haemorrhagias deprehensus est. FINIS Proclectionum pathologicarum.

SEARCH

MENU NAVIGATION