장음표시 사용
401쪽
genus nerνosum concutiunt, ferum evacuant, nimios
repletioni exitum dant; etiam haec Chemici in scholasga lenicas relegarunt, & ex bona Medicina proscripsere, eluti inutiles cloacas, quia natura subsicientes cloacas naturales fecisset. SΕΥΑc Euru sit acu cum multiplicato admodum sto transacta per cutim, inter digitos primum duplicatam ct conpressam. Filum illud multiplex manet in vulnere, ut irritatio sat continua, ct exstillet semper inde aliquis humor. FONTI cuius sit, dum incisae cuti inponitur globulus, sed maxime pisum, quod quotidie inbibit lympham, & turgescens dilatat vulnus. Emplastro supcrposito & fascia circumdata manet pisum in foramine suo tranquillum. Duo haec ponuntur in locis, quae maXime ob. portuna videntur ad malum debellanduta. Iniquos ad-
- ' Monendi sunt Chirurgi, vel homines ipsi, qui fonticulum habent, ut quotidie contrario modo deligent; hodie a dextris, cras a sinistris; alias locum mutat incredibiliter. De u
402쪽
modum multi hodiedum Medici se gerunt in sotadea
ac sonticulos & rident haec. Rideremus cum illis, nisi egregii inde nati effectus nos cogerent, aliter concludere. RUYscΗIus Obserνat. anat. M. 4O., sequentem casum refert. - Filia cujusdam mercatoris anaste- laedamensis , octodecim annos nata , temperamenti
sanguinei, diu laboraverat capitis dolore adsiduo &intolerabili. Varia a Magis O PETRO, ADRIANT filio, ad arcendum malum adhibita sunt remedia r ut sunt purgantia, Rephalica, alterantia, venaesectiones, tam in pede, quam in aliis partibus, vesicatoria, sternutatoria, Cucurbitulae &c. Tandem quoque propositam admisit crucialem incisionem in breginate, quam notabilis sequebatur haemorrhagia, sine ulla tamen euphoria. Consultationes diversas instituimus cum celeberrimo Practico Matth. SLΑDo. Tandem nullis remediis proficientibus, animus nobis erat, Cranium
terebra perforare. Antequam vero haec extrema institueretur operatio, setaceum in nucha proposui: cui remedio dicti viri celeberrimi calculum adposuerunt. Remedio hoc celebrato, statim evanuεre dolores , &, quod notatu dignum est, post aliquod tempus aegra, hujus remedii pertaesa, extraxit fetaceum. Quo facto illico recruduit malum, ita ut coacta fuerit, ad novi setacei usum confugere e quo instituto
extemplo rursus cessarunt dolores aegram vexantes:
tum igitur prudentior facta gestavit hoc setaceum renovatum, donec sua sponte natura illud expelleret Quid fit 8 Tertia vice istaceo abdicato recidivam patiebatur , & coacti denuo ean idem encheiresin iterari jussimus; qua sic repetita, iterum liberata fuit ab hoc malo, & posthac pancreatice Vivere coepit, quemadmodum in hunc usque diem incolumis degit. U
403쪽
Nobilis vir in Belgio ob convulsiones externarum internarumque partium ex dorso & lumbis oriundas
Omnem artis opem frustra expertus, tandem in re
desperata, cL ALBrso suadente, fistulam unam in dorso, alteram in lumbis, ponendam curat, fuit deinceps liber ab omni malo. Curas inpossibiles vidi his remediis seri : in asilimatibus ad omnia rebellibus, in lippitudinibus annosis, in rheumatismis inveteratissimis. Fateor Vobis, in desperatis rebus me ad haec auxilia saepe recurrisse,& saepius bonos, quam nullos, inde tulisse effectus. Selacea in inveteratis hephalaeis & ophthalmiis ponuntur in nucha. Fonticuli ponuntur in brachio inter delloidem & bicipitem; in crure inter sartorii tendinem & gastro emios; ut eo plus lymphae motu
horum musculorum derivetur versus aperturam. Lapsu
temporis pisum inaequaliter ligatura pressum ad latera, vel sursum deorsumve viam aliam adfectat per panniculum adiposum ; unde adtendendum, ut ligatura fiat perpendiculariter & aequaliter premens in pisum. Ultimis temporibus meae praxeos in Belgio duos notabiles casus vidi. Feminam sexagenariam, delicatis.
simam in genere nerVoso a multiS retro annis insana bilis rheumatismus adfecerat, qui jam per 2. 3. annos vel kcphalaeam faceret intolerabilem , vel dysenterias non levantes. Cum omnibus his malis adversus temperamentum hystericum Continuo agendum erat.
Quum omnia artis auXilia ante me, & per me, essent adhibita citra effectum fonticulum in interno femore ponendum Curavi. Est mulier haec adeo mutara , ut nemo citra admirationem videre possit, remediis ullis ultra non indigenS.
Jurisconsultus nunc dum haec scriberentur foro septuagenarius , homo tercentarum librarum, a decem
404쪽
il OO PATHOLOGIA. - 'retro annis ulceribus kakoEticis & magnis & multis in crure laboravit; contra Cuae omne genus remediorum internorum ac externorum a peritis Medicis ci Chirurgis ante me . & dein per me, fuere adhibita, sed rebus semper in pe jus ruentibus. In summa rerum desperatione proposui sonticulum sub genu in crure interno. Ex eo tempore brevi sanantur omnia ulcera,& crus jam a triennio persecte sanum est, & Iuris- consultus ipse sanissimus. Octennio ad minimum HΑΕNsus observationi huic subjunxit postea mortuus est. Res admiratione' digna l exstillat guttatim lym- Pha pauca, ichorosa saepe, per parvum foramen, & sa-
nescunt ulcera tria, quatuor, maXima, totum crus Perambulantia, & depascentia. Quis haec a priori expli- cet 8 tamenisic est. Μachina naturae in multis nobis Paradoxa. Tamen ipse ille jurisconsultus bis, terfuit in summo vitae discrimine, dum ulcera sicceScebant, iante inpositum fonticulum. Homines in praxi novi plures, qui, ulcera antiqua gerentes, sani degunt: dum Vel sponte, vel arte, 'Clauduntur, aegrotant, moriuntur. Hinc Duos P. ALPINUS de Med. metiod. I. II. c. 5. varios lethaleS tales Casus enarrans suadet, ut mox cauterio talia ulcera sanata re OVentur.
Ex prioribus exemplis in ulceribus antiquis si non amplius Viderentur aperta manere Velle, Vel si subito clauderentur, possct tentari, an in parte eadem fonticulus positus non interciperet cursum materiae , ita ut membra inpune sana manere possent. ΡRos PER ALPINUS de Medic. Int. l. 3. c. 12. A Dominichs a REGE Medicus christianus in AEgypto ) quadraginta annorum Cayri multis annis ab asthmate dissicillimo vexatus, a nullo ex innumeris
405쪽
S. 1239-4O. SE TACEA & FONTIcULI. Iris ab ipso expertis auxiliis iuvatus, demutti ad pectoris ustionem, AEgyptiorium more praestandam, ad ultimam salutis spem , quasit totus consumtus ac fere tabidus , sibi pectus triplici inustione inusserit , ulceraque diu aperta servavit: quo auxilio sanatus est. Plura exempla, idem demonstrantia, habentur apud
HILDANUM , 4. No. 74. 75., ct Plura simul collecta No. 86. S. 12 O. Unde O liquet, ubi O quando m.
dicentur ; ut jam fuse explicui.
S. 124 I. I timulantia, dolarem, calorem, rubedinem , creanetia medicamenta, Oo. Sequuntur remedia haud absimilia plane a praecedentibus , quia quoque in levamen morbi partes nonnullas reddimus aegras, vel Uulneratas. Habentur hac in classe plura gradu tantum disserentia , ita tamen, ut a Primo ad ultimum, Calorem, ruborem motum , stimulum in determinato loco excitent , & a se invicem modo disserant secundum majus& minus, ut in scholis loquuntur. Omnia stimulo constant : stimulus hic adplicatur
Iocis illis ad nervos , fibras, vasa. Stimuli plurimi Tom. V. C c sub -
406쪽
subtiles adplicati venis bibulis absorbenti ir, ducuntur- . que in massam sanguinis. In sanguine motum excitant inter humorum particulas, & agitantes simul vasa enficiunt quoque fluida inter solidaque majoreli, motum. Hinc in corpore repleto adplicata possunt valde
nocere, dum repleta omnia vasa, audio motu demum obstructiones & inflammationes creant. Si enim in Corpore repleto stimulus acer, variolosus , morbillosus, scarlatinus excipiatur, tunc in validas febres terminatur , aucta solidorum oscillatione in fluida, fluidorum in solida inpulsu.
Ergo evacuantia generalia semper praecedant oportet. Si adsit febris continua , putrida, ardens, phrenitis, angina &c. demenda prius est copia humorum, ut eva stratis vasis susceptus stimulus minus noceat: I)quia jam continuo diluentia & solventia in sanguinem intrant; ab quia per depleta vasa nunc tota maisa δε-
Incerti saepe eventus tamen sunt : si enim humores mucosi facile dividi queant, possunt eosdem adtenuare, movere & in fluidum vertere; ita ut illi sic inobiles redditi j a in tranquille circumeant per corpus. Hic intelligitis, quomodo possint nocere in apoplexia mucosa& quomodo prodesse. Humores instammatorie densi, si nulla arte sol Viqueant, agitante stimulo in iisdem, motuque inde aucto adiguntur in loca minime pervia , & lethales obstructiones , aut etiam subpurationes , gangraenasque
Si vero solubiles sint utcunque, stimulus susceptus intra sanguinem adtenuare eosdem potest , & reddere permeabiles. Hinc capitis, cur v. g. in pleuritide latum vesicans adplicatum lateri dolenti tu desperato fere casu,
407쪽
I. 124Ι. STIMULANT. VEsic AN T. qO3' in Ortem acceleret. Crassus nempe & indistalubilis cruor magis magisque inpingitur in obstructa loca & destruit eadem. Si vero sanguis ille potest solvi, egregie ex arteriis intercos talibus & pleurae arteriis expeditur ille& solvitur instaminatio.
Idem in phrenitide , angina, verum ut O in
omnibus morbis inflammatoriis.
Hinc non adhibentur fortissimi stimuli, ubi spes
est fore ut adtenuetur sanguis: sed tantum, ubi periculum morbi augetur ob spissum cruorem. Dicetis: poterit mortem accelerare, uti 'mox Visum. - Ita est; sed poterit etiam causam mortis au ferre , sanghi inem dividendo & solvendo. Ubi ergo morS Certa timenda, etiam anceps auxilium licebit ex-yeriri. Haec nunc de actione stimulantium intra ipsos hvm res receptorum. Verum agunt aliquid in loco ipso, cui adpl cantur.
Riborem ibidem excitant & dolorem, quia plura eorum alii corpori inviscanti inhaerentia, in lata plaga
perspirationem retinent; unde cutis emollitur quasi in balneo. Acria penetrant emollitam cutim , vasa, &nervos culaneos stimulant. Vasta tenerrima laedunt, sol- vunt, destruun , unde lympha ex his ruptis vasiis existillans colligitur eo in loco , ubi vasa olim illa haese- arant intcgra. Ita, dum fibrae vasaque tenerrima actio- Me aCrium rumpuntur, magna copia ex tot exilissimis
quidem , sed multiplicibus vasculis abruptis exstillat, elevat epiderm idem. Sed accedit hujss copiae aquosae collecta ct talita causa. In omni loco, ubi stimulus alienus adest, eo non tantum, qui ibidem praesentes sunt, humores, sed alii bene multi eκ quavis parte alia ruunt: ut toties am vidimus in oculis, naribus, ventriculo, intestinis, lingivis Ini autum &c. Haec Cca
408쪽
Haec si consideremus, stimulantia omnia eXcitant i quamdam eo Versus derivationem, ergo quamdam aliis icx locis revulsionem. Ex ininvestigabili naturae ordine contemplabamur paullo ante a tantillo sero quotidie fluente eX fetaceo, fonticulo , multos eosdemque maximos morbOS non solum levari, sed tolli integre, exiguo hoc stillicidio intercepto morbos redire eOSdem. Ergo stimulantia & vesicantia possunt hac ratione, revulsione facta, morbos ipsos minuere, auferre; perinde atitue mox ex stimulo setaceorum & fonticulorum fieri intelligebamus. Odontalgiae, ischiades egregie hinc 'saepe levantur. Vesicans post aures , vel ad Ducham, in odontalgia , in inflammatione oculi &c. , Vesicans magnum latum ad ipsam coxam dolentem, vel inferius, ubi doloris sedes, maximum saepius adfert emolumem tum , levamen. Multoties sic inveteratos ischiadicos sanavi, omni octavo die adplicando novum vesicans, ad tertiam, quartam Vicem USQUE. Hinc vesicantia & stimulantia multis in morbis prosunt, ubi I) vasa non nimis plena motum ferunt utcunque auctum; quippe saepe concreta resolvunt. 2b Motum subflaminatum , subpressum possunt feliciter augere, ut in morbis lentis, forte & in malignis. 3 Ipsius materiae morbi revulsionem facere possunt a loco morboso. Quare & nocent in pleno corpore motu nimio: tum & in humoribus nimium adtenuatis, jamque in P tredinem vergentibus: magis enim adtenuando putredinem aUgent, esticiuntque ut de corpore essiuant & homo moriatur e qua de' causa intelligitur infelix corum
effectus, dum in malignis morbis humores jam dissoluti sunt & in hydrope.
409쪽
Cucurbitae scarificatae & non scarificatae agunt more simili: scarificatae agunt ut epis pastica, & scarificationes; 1 enim derivant humores in locum ; 2 sanguinem educunt: immo eXtrahunt sanguinem in vacuum. Videte apud DBcKERυΜ in Exercitationibus practicis miras curas inflammationis dirissimae oculorum cum deperdito visu, in coxario dolore i nveteratissimo, adplicatis cucurbitis ad tempora, COXam &C. Cucurbitae non scarificatae agunt ut vesicantia, sed fortius & rapidius: usus in Medicina ingens in fixis doloribus, in angina inflammatoria. Cucurbitae , scarificationes, inussiones, partem habent actionis vesicantium, partem non habent: non enim agunt humores movendo in loco, vasa destrue do, nervos stimulando, & ex aliis corporis locis humores eo reVocando. Hinc hoc respectu minus nocent adplicata in nimia humorum dis lutione, aut inspissatione; sed minus quoque prosunt in casta humo, rum resolubilium, in motu subpresso, in mucosit te eorum subigenda r unde demum Textus
6 3242 Unde infinita foepe , eaque exoptatissma ,efecta pro sani ; quorum etiam cognita necessitate indicantur ; quemadmodum nunc explicui. f. I 2 3. Revocari νulgo hic flent in doctrina medica Io ad DROPAces ς adplicata haec I) rube- faciunt locum, sanguinem hic retinendo in vasis, retenta ad dropaces perspiratione emollitis r 2 quia multis in locis tenaciter adhaerent corpori; si tune vi avellitur emplastrum hoc, Cutis trahitur valide, vasaque omnia ipsaque epidermis hinc inde solvitur: 3y quia
adfluxus magnus humorum huc adlicitur ratione stimuli. Quare, si neque avulsa epidermis est, pars tumet.
410쪽
Muliercularum , Barbitonsorum , Agyrtarialia mos est, promittere, ut integre curent a chores &.favos i fantum, sine repercussione introrsum Versus. Ex pice, resina &C. dropacem parant & capiti toti per aliquot dies adplicatum hoc relinquunt: tum totum vi avelJunt,& saepe crines ipsos fere totos cum radicibus. Si stillicidium humorum adfluentium unguentis suis tunc non repellerent, subin curarent integre; verum pice, plumbo , aliisVe retropellunt materiem & vel majora interna mala excitant, vel bonitate naturae a Chores redeunt. 2 SINAPis Mos lenes, PHAENIGMos ditios&Q.;
conveniunt in plerisque acutis morbis , in quibus animus est , stimulo in aliquo loco oxcitato ex alio loco revellere & in hunc derivare. Utrisque pedum plantis, sive pedibus totis, immo & poplitibus, quandoque integris cruribus, haec adplicantur. Si podagra ruens ad pedem venire lethalem morbum in thorace, aut abdomine minetur, crura pedesque toti involuti cataplas, male his acrioribus saturo, quandoque egregie reVO'cant ab interioribus ad pedes podagricam materiam. In variolis futuris, si bis de die pedes & crura tota in balneo ponantur, deinde toto intermedio tempore cataplasmate acriori involvantur, variolae paucae luperiora. agmine denso inferiora, obsident Sinapi, sapone lotricum & fermento panis acidi 8na ad Part. aequales Conpositum cataplasma adhibui.& mihi, & aliis, in angina synanche, & illico levanaen ingens habui , factis primo evacuationibus debitis. Pisces, v. g. haleces salitos, lien, Vel carnem ipsam vituli, apertas columbas crudas & calidas adplicare pedum plantis multis moris fuit. Nil habent pcculiare in halecibus tamen salitis ad stimulum salis πu,riatici sat acrem respiciendum utiquo simul erit) sed
dum in calido tali loco brevi putrent, stimulant, rube iaciqnt. Calet