장음표시 사용
91쪽
potu spadanarum liberari a suore uterino, & retinere deinceps sanguinem intra vasa restituique sanitati. Effectus adeo contrarii ab eodem remedio habere quid paradoxi Eruditis videbantur. Verum est eorum simplex admodum intellectus, si consideremus, in prioribus, menses nullos habuntibus, causam fuisse vel imopiam boni sanguinis, vel vasa obstructa: Vasa autem obstructa vel humoribus glutinosis crassis, Vel nimia vasorum obstructione per stenochoriam, aut thlipsin. In aliis, quibus fluor utorinus nimius, vel vasa laxiora
sun , Vel humores nimis tenues; Vel etiam cum bonis vasis uterinis, bonoque sanguine, suor uterinus nascitur , si per aliorum viscerum obstructiones sanguis inpediatur per eadem fluere: unde sanguini hinc nata resistentia cogit illum per uterum, ut viam naturaliter aper- tam , nunc Copiosius transire. Quaecunque nunc harum diversarum causarum obtineat, aquae spadanae videntur in diversas illas vim suam exserere posse. In aquis his est mirum illud restaurans martiale, verum Cardiacum debiliuin a causa nonplethorica: est in aquis his inconprehensibili modo solutum aikali, solutum & acidum: utrumque enim principium tale ars inde deduxit. Diluere ergo ratione aquae potest, adtenuare ratione salium, Conpingere adtenuatos humores in debitam crassitiem ratione Martis, sed &eamdem ob causam, quia adtenuat crassa, obstructa resolvit: quia vero restaurans illud martiale se interponit inter Ia Xas elementorum cohaesiones, reddit laxas fibras robustioreS, agitat easdem suo stimulo salino, ut in contenta liquida vim suam exserant eademque Propellant. Unde tam varia obpositaque eadem illa aqua producere apta nata est. Obest quandoque vel penuria boni humoris, vel vasorum debita rigiditas, quae si augeatur, F 4 mo γ
92쪽
morbos faciet: lac cum spadanis junctum utrique huic indicationi satisfacit. Quum Vero & aquae pyrmontanae, & alii multi fontes medicati, in plurimis cum spadanis conveniant, poterit Medicus ea , quae de his dicta sunt, illis adpli
Imitari naturam saepe conati sunt Medici pulcro successu, quando fontes medicatos adire aegri non POD sunt; vel aquas illas ex fonte in omnem terrarum Plagam adlatas bibere recus3nt. Ferri crudi, minime mutati , limaturam dant, solam , vel cortici pertiviano junctam, cum copioso lactis potu: unde tunc saepe desperati fere morbi curantur. Prodiit Ρarisiis anno 1738. Tractatus de podagra aliisque chronicis morbis radicitus curandis, Auctore Petro DLssAULae, burdigalensi Professore 1, in quo multa nimis universaliter depraedicata ; sed tamen exempla curarum mirificarum, quae Marte, cortice peruviano &lacte factae sunt, & quarum plures in mea praXi imitatus obstupui, in eodem opere continentur. Qui hunc librum legit, licet, ut dixi, multa nimis universaliter adserta, multaque, bene gesta, male explicata sint; tamen, qui legit illum cum prudentia, sui eum temporis lectioni inpensit haud poenitebit Qui ultra de variis aquis medicatis, tam martialibus, quam salinis, legere amat, adeat Hops Μ ANNI in hanc materiem lucubrationes; uti & , praeter plures alios Cl. Zuc RE ni historiam aquarum mineralium. )Hucusque de potu aquarum illarum ; sed Textus dicit & fotu. Si aquae calidae inponantur vasa rigidiora , certe el nollescunt. Crura nostra, in aqua calida aliquantisper posita , turgent interpossitu aquae ; turgent etiam, quia laxatis vasis major in illis retinetur copia cruoris. Hinc ad vasa rigida balnea aquae calidae, toti
93쪽
ti corpori adhibita, infiniti usus. Sed bono liquido
debent inpleta corpora esse , vel saltem inpleri debent, quia alioqui oriuntur debilitates, immo, quod saepe contingit animi deliquia.
Ratio est, quod in toto corpore in tali balneo venae maxime dilatantur & sic retinetur copia ingens sanguinis Venost, quo tardius ad cor redeat; unde tandem defectus sanguinis venosi ad cor, ad cerebrum & cere- bellum. Remedium primum est, ut dixi, corpora replere eodem tempore bono & cito parabili nutrimento; tum secundo frictiones lenes subinde in balneo facere, ut si gnatio sanguinis parumper Promoveatur. 'Si pars corporis una tantum sit, V. g. pes, manus , brachium , quae nimia rigiditate fibrarum aresceret,
potest pars illa in calida aqua tantum poni; vel aqua calida, laborios a renovatione, potest mappis laneis par- ti adsiduo circumponi; & hoc proprie est , quod AU-cTOR de fotu velit; quia tamen mox & de balneo agit, conjunxi fmul & fotum & balneum.
Laudat & Aucio R ν aporem calidae aquae, sive simplicis, sive medicatae. Vapor certe aquae calidae est emollientissimus, videmusque vel durissima coria, dum tali vapori exponuntur , instar muci contabescere. Hinc balnea crurum prosunt mirifice in utero frictiori, quia Vὀpores aquae ex semicupio sub vestimentis ad uterum adscendunt. Habentur apud Aquisgranenses vaporum balnea. Iterum huc refero Embrochas, de quibus actum ad II 64. calore moderato, id est, calore naturali, vel artifciali, aeris. In AETIOLOGIA, de Vario aeris Calor' agentes, Vidimus, alire calido moderato hoc fieri, &demonstrari per aestatem. Si aestas sit bona , non nimis
durans, Vestes in hyeme & vere ad corpus aptae, jam
94쪽
nimis nobis arctae fiunt, corpore a calore in omni dimensione laXato. Coria hyeme dura jam sunt paullo molliora, ac reperimus nosmet ipsos minus agiles, munus fortes, magis laxos. Si idem aer fiat humidus, laxamur adhuc magis & perspiratio inpeditur, ut fibrae corporis ad peripheriam retineantur, & eo magis fibrae ea humidi copia laxa fant. Hinc oriuntur denique stagnationes, putredines a stagnatione, febresque maxime putridae.
Moderatus igitur calor Iaxat rigida vasa, & hinc prodest pro aliquo tempore in rigiditate nimia. Frictione sicca, i et humida , calida; hic nunc de felictione disserendi aptus locus. Dignus est Textus
quidam HIPPOCRATIs, qui huc referatur , ex libro de cina Medici, Torii. I. apud FOES. 746.: . Frictio vim habet solvendi, adstringendi, carnem augendi, minuendi, &quid sibi H1PPoc RAΤEs velit, moX explicat: - dura frictio vim habet adstringendi; mollis frictio vim habet solvendi: multa frictio vim habet minuendi; modiocris frictio vim habet inplendi.
Videbitis ad calcem hujus Textus notam Fo Es II, qui hic laudat & GALEN1 text. l. 2. de sanitate tuet da e Verum, potius esset legondus totus hic liber G Α- LENI, a caP. I--8. ubi multa bona de frictiolis G Α-LEN Us habet, maxime dum invehitur in THEONEM alexandrinum, Gymnastam, qui, ut & AscLEPIADEs,
honorem hujus doctrinae sibi adscribebat, quum constaret, HIPPOCRATEM, loco citato, totum frictionis mysterium patefecisse. Videamus vim TeYtus hippocratici: Mae, η Tae, passim significat ligo, vincto, vincutim con ring οὐ sed CHARTE Rius reddite ad ringo, & sic videtur verus
No t. c. intellectus. Gradus in ea varios agnovit &
95쪽
distinxit II1ppocn Aiss & dedit his paucis verbis
Omnes omnino regulas fricandi, quibus VV. celebres fuere: prout enim indicatio erat, frictiones aut siccas , aut humidas, aut cum aqua frigida Calidave, aut cumoleosis faciebant: aut brevem, aut continUam; aut mollem , aut fortem; aut manu molli, aut callosa; aut linteis laneisve mappis. Inter liquore S erant: aqua, oleum,
vinum , spiritus, balsama penetrantia &c. ; prout ferebat indicatio. Sic videmur intelligere, quomodo una frictio varia, eaque obposita, emcere videatur. 1 Frictio vim habet solvendi obstructum, si mollis est: hic praecise casus noster. Mollis frictio movendo molliter hinc inde obstructum locum, conprimit vas in materiem, hanc dividit, uno in loco manere non sinit, propellit ex uno loco in alium & Ie- ni hac agitatione excitat vim solidi in liquidum. 2 - Frictio habet vim adstringendi, roborandi ct laxa pendula quasi vinculo ligandi , si ita sat, ut
omne humidum glutinosum inter fibras earumque elementa nimis interpositum, prorsum inde expellatur, eX- trudatur ', ut, expulsis iis, tum omnia elementa fibrae, tum omnes fibrae, olim separatae, arcte ad se invicem accedant, si elaterem nondum amiserunt. Habeo tune ex laxitate rigiditatem.
3 9 - Multa frictio habet vim minuendi;
certe Vasa minuuntur insigniter : cxemplum sumimus eKhomine toto; vix nisi vasa & humores est in prima infantia, sed ita, ut humores vasa extendant in omnelndimensionem, usque ad persectam aetatis : tune est persectum aequilibrium solida inter fluidaque. Dum nune actiones vitae continuant semper, adtritusque actio
ac reactio partium perennis si, est frictio perpetua hu-imida inter solidaque. Effectus hujus frictionis na
96쪽
turalis est, Ut multa vasa pereant, ut majora vasa ex pereuntibus minoribus obrigescant. Hinc multa frictio, inquit HIPPOCRATEs, inminuit vasa; immo inminuit CorpUS totum, quum corpus senile jam sit omni dimensione minus; brevius enim & angustius sit. Immo frictio muIta in corpore sano reddit partes rigidas & callosas, ut patet in opificum pedibus & in plantis pedum votisque manuum multorum hominum. Ergo frictio multa minuit ibi vasa; minuit totam partem, prae duritie se contrahentem, nisi posthac callus
4 Alediocris frictio vim habet inplendi
hoc patet in macie non desperanda; panniculus adipo-sus conpressus, contractus in iis jacet hominibus, ut oleum sanguinis nequeat in illis secerni, si Caeterum adesset. Frictio mutat hanc Conpressionem, Varieque omnes has conplanatas cellulas movet, oscula vasorum in has cellulas patentia & Conpressa mutantur, aperiuntur, & sensim oleum sanguinis in illas cellulas denuo secernitur, maxime si bona nutrimenta interea corpus re Pleant. - Haec moderata frictio facit. Frictiones in genere quoque id habent, ut promoveant liquidorum motus per Vasa, & augeant circu- Iationem. Hinc nunquam faciendae fortes , ubi vis humorum auctior nocere posset : unde in acutis morbis minus instituendae. Differunt rationa materiae. Vidimus jam antea, quod, quum aqua calida primo laxaverit omnia solida , ita, ut venae jam sanguine turgeant; frictio facta in aqua illum sanguinem promoveat & augeat circulationem per expedita vasa.
Vrictiones clim aqua frigida, quae jam stequens est Angloriarii methodus, promovet humores per vasa, interea dum aquae frigus vasa laxa constringit, & humores
97쪽
condensat. ' Damnosa ergo, ubi vasa nimis jam stricta sunt, & spissi humores. ' Legendus hic Tractatus, anno elapso hic editus , CI. FERRO ; balneorum frigidorum pulcras
vires & uberrime, & convincenti inprimis ratione demonstrans.)Frictiones cum rebus aromaticis siccis, ut masty-ehe, o libano, sarcocolla, baccis juniperi, myrrha, styrace, Iabdano, benZoe, rad. iridis florentinae &c. faciunt 1 omne id. quod faciunt frictiones siccae; a) vi frictionis tenuit limae particulae adplicantur & promoventur per vasa bibula, ut stimulo suo possint concreta movere, & fibras incitare ad motum. Hae conveniunt, ubi laxa ct inortia solida, tardique ac lenti humores. Frictiones humidae oleosae conveniunt, si rigiditas vasorian retineat humores, ne satis circulare possint. Oleosa, aromatibus misia , possunt Iaxare frictione solida, & concreta fluida illo stimulo dividere. Quae HIPPOCRATEs tam clare enuntiaverat, quae GALENUs, VI . plurimi, tanto studio docuerant, laudaverant, ea galeni ea Schola demum oblivioni fere tradidit, ita, ut altum de his obtineret silentium, totaque cura internis potius remediis , aut externis balneis, at minime frictionibus ') perageretur. Posterioribus temporibus hippocraticum studium denuo frictiones, ut Praecipuam curandi medelam, considerare jussit.
' θ Hinc ea sola fuit equis reservata felicitas, ut frictio eos sanos conservaverit; in Seipsis Galenici, deindeque novi chemicorum systematum Conditores , neglexerunt: facientes hoc modo idem, quod Atheniensibus exprobrabat Soc RATEs, quod
98쪽
Sed, ut vidistis, omnia optima possunt noxia reddi, modo indicatio non bene capta sit. Regulae antea datae ad quamcunque indicationem adplicatae, demum frictionis usum & justum reddent, & maxime utilem. ab Idem fit materiem inpassam una cum a Gis Ob-pletis fovendo , molliendo, agitando, coercendo, ut emollitio , putrefacilio, subpuratio totius loci adbefcti resolutio , in pus suidum contingat. Est quidem solutionis
genus, quo topicum illud malum aufertur, verum non tentandum, quamdiu aliae viae supersunt: praestat enim 1emper, vasa servare integra integramque partem. Verum, si id nulla queat ratione fieri, praestat destructione vasorum malum vincere, quam scirrhosa S concretiones demum habere Id maxime adparet futurum, silve-
media conpactum solventia non juvent, & tamen omnimodo Artifex solvere tentet. Si obstructio sit nimis in-Pacta , quam ut resolventibus & frictione resolvi queat, Med cus pergendo in his tenuissima inde removet, adcumulat crassiora; unde scirrhus. Videmus hoc toties in incipiente indurationaglandularum , mammae , inguinis, parotidis. Dum da morbis Puerperarum seorsim edendis) egi, demonstravi toties, ex nimio resolutionis studio scirrhos nasci. Unde, si remedia solventia non satis valida in glandularum morbis, mox de subpuratione cogitandum. Sunt loca minus obnoxia scirrhis & situ suo maxime adspectabilia, in quibus vitanda subpuratio, inquantum fieri potest, propter cicatricem. Hinc, si ingena instaminatio, vel obstructio magna, caVendum Omni ope, ne subpuratione facta foeda cicatriX per om
majorem curam gererent equorum, quam sui suorumque liberorum. De H..
99쪽
nem vitam hominem deturpet. Si vero inpossibile sit, praecavere, OmniS Cura adhibeatur, ut adliciatur ad genae partem internam materies, ut ibi exiens nullam faciei turpitudinem conciliet. Si igitur subpuratio promovenda sit, ad hunc scopum hic ex MATERIA MEDICA habetis catalogum magnum.1 ) Adsunt, quae obstipant poros omnes, ut tota vis vitae in obstructam partem determinata eanidem solvat, destruat: ita sunt omnes farinosae oleos aeque partes, dum inmotae perpetuoque parti adplicatae manent. 2 b Adsunt stimulantia , quia saepe vis naturae in eam debilior agit, quam ut destruat illam: stimulantia igitur superaddita, & Vasa bibula subeuntia, irritant vitales actiones in obstructam partem, ut cito destruatur, & cum liquido suo in pultem Vertatur. Evenit aliquando, ut , quod sic subpurandum exspectaveramus, ejusmodi remediis resolvatur; uti vidimus in mamma mulieris , in collegio matutino casuali. Mulier haec circa 22. Martii mensis peperit. Infans quarta die convulsus mortuus fuit. lochiis per quatuor septimanas modice fluentibus. Pro more feminarum adplicata sunt utrique mammae emplastra mox a morte infantis, ut retropelleretur lac. Sinistrae mam-l mae inde contigit, quod Optabatur, dextrae Vero parsi inferior vehementer doluit. Adplicato emplastro alio, mammae discus totus induruit , rubuit, & doloresi excitavit. Hinc, ne scirrhus inde nasceretur, sed po- tius subpuratio, postquam malum fere Per mensem . duraverat , nulla illi resolventia praescripsi, sed dei coctum ex herbis emollientibus, & cataplasma ex aven. decori. lib. iv. , fol. malv. parietar. ana.
100쪽
Μedio Μajo, quum subpuratio non promoveretur, & durities tamen augeSceret, gum. ammon. cataplasmati fuit addita, ut vim vitae in obstructionem eXcitaremus: quod , quum minus ferre videbatur , inpositum est iterum cataplasma emolliens, obstipans , additis adhuc olei lini Iiv. Attamen, dum hoc cataplasma per aliquot dies adplicabat, tumor visus est emollescere, inminui, ac demum post usum ejusdem cataplasmatis per 7-8 septimanas produ-
Animadvertendum est, quod semper huc usquaaliquid serosi ex papilla exstillaverit; quod caeterum inter bona signa scirrhi non habetur. Videmus hoc exemplo , sub remediorum subpurantium usu , ingentem atque ultra mensem durantem, spatio aliorum binorum mensium plane resolutum tu morem esse. Quae ratio hujus 8 Obstructio haec magis nata fuit ex strictura vasorum, quam ex densitate liquidi. Hinc malactica, emollientia inposita solve runt constrictionem vasorum : humores transierunt per
vasa , olim stricta, jam laxata, sicque omnis disparuit tumor: & si subponamus, humores in strictis vasis etiam quiete iuspissari, sal polychrestum cum melle decoctis emollientibus junctum, potuit hanc inspissationem solvere; cataplasmatum aqueae parte8 potuere vasis bibulis absorberi , & diluere concretiones hu
Hinc convincimur; quod si talis dispositio ad
solutionem Concreti adsit, methodus subpurationem promovens non inpediat hanc resolutionem, quodque propterea in glandulosarum partium, solventibus non obaudientium , concretionibus, cito ad maturata &subpurata transivisse, noceat nunquam.