Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

Elenelius Capitum.

52쪽

SUBSTANTI E ENERGETICE:

sivedi DE v I TA N A T u R isi, &c. CAP. I. De Subflantia in genere.

aquam scopus noster non est de Substantia cre-: ata ejusque speciebus ae partibus ex professo tractare , cum tamen tres primae Facultates, de quibus hic acturus sum, ad Substantiam in genere spectent, cumque alias vix satis perspicuh & distincte de illis loqui liceat, visium est paucula de Substantia in genere prae, mittere, adeoque istas Facultates 1 sua prima origine deducere, atque unli ostendere qua ratione ad ea genera & species

quae ih rerum natura passim occurrunt contrahuntur.

a. Substantia in genere vox ambigua est, & ipso limine quaerit distinctionem. Missi autem ei acceptione qua prodivitiis aut pro praecipua cujusvis rei parte sumitur,dupliciter in idetaphysica accipitur, transcendentaliter, & praedicamentaliter. Si transcendentaliter,est genus analogum: sin praedicamentaliter, est genus univocum. Illa hanc includit ut suam primam speciem analogatam : haec in sua latitudine non includit illam nec de omnibus ejus speciebus dicitur. Illa abstrahit a substantia completa & incompleta analogice, & rationem utrisqsse communem denotat: haec quoque abstrahita completa & incompleta, sed univoch, & est supremum genus in praedicamento Substantiae. Communis ratio substantiae transcendentalis vix possitive explicari potest,i sedi negative haud dissiculter. Secundum Suarium ex Aristotele sic exponi-

B tur. Scopus Auctoris.

Dis inguratur Substantia in . transcem dentalem,

ire praediis

53쪽

Substantia

De Susantia in gerere. Cap. I.

tur, Disip. 33. Sect. 2.n'. I. Commune est omni substantia in subjecto non esse. Quae verba sic intelligenda sunt ; Ese in sub-j tib est esse in substantia completa, hoc est, complete quoadessentiam constituta. Accidentia enim neque constituunt substantiam in genere,neque in specie,neque ad operationes essentiales determinant. Quare Accidens,ut genus transcendentale,

non minlis negative distinguitur 1 substantia transcendente qu m haec ab illo. Interim non existimandum est substantiam transcendentem tantum disserre ab accidente per negationem, sed per fundamentum ejusdem. Etenim negatio inhaerentiae accidentalis est negatio perfectiva, & eatenus vim affirma utionis habet. Quod vero sit negatio perfectiva patet, quia talis inhaerentia imperfectionis & ignobilitatis est. In haerentia autem naturae in supposito multo nobilior & perfectior est. Hinc enim unum per se resultat, quanquam ex partibus ex natura rei saltem distinctis constet. g. Contra hanc distinctionem Substantiae objici potest, non opus esse duo genera substantiarum fingamus: Substantia enim praedicamentalis videtur recte dividi posse in completam & incompletam. Haec enim non est divisio generis analogi in analogata, sed subjecti in partes. Nam subsistentia &natura sunt partes ex quibus substantiae completae componuntur. Resp. partes hasce a Metaphysicis substantiales nominari,& certissimum est non esse mera accidentia. Quocirca latior substantiae acceptio datur, qu m est ea quae constituit genus in praedicamento Substantiae: nimirum oportet sit tale genus quod omnia rudimenta substantialia in sua latitudine complectatur, & de iis omnibus praedicetur. Verum Substantia quae est genus praedicamenti neque praedicatur de subsistentia, neque de forma substantiali, nempe materiali. Non de subsistentia, quia haec minus continet quam substantia. Non enim continet energeticam naturam substantialem. Similiter non de forma materiali, quia haec non includit radica-lam subsistentiam. Si ergo subsistentia Ac forma materialis cognominandae sint substantiales, necesse est latitatem acceptionem vocis substantiae inveniamus,sub qua ista rudimenta substantiae comprehendantur. Recte quidem advertit Suarius, Disip. 33. L I. n'. et . Compositonem ex genere O disserenita non requirere anaIogam divissionem substantia, quia tantam rati-

54쪽

Cap. I. De Subiantia in geum. st

one disserunt. verum n'. et s. concedit partes quae plhs qu mratione differunt posse requirere genus analogum. Sed primo excipit, si partes sint integrantes: quibus addo, si sint

elementales, aut quoquo modo naturam subsistentem propriam habeant , ut Materia & Anima rationalis, Quae, quia subsistunt, sub praedicamento Substantiae cadunt, nec earum gratia opus est ad substantiam transcendentalem confugiamus. Quare non tantum substantia transcendentalis, sed Mpraedicamentalis, dividi debet in completam, & incompletam. Sed species quae sub incompleta transcendentali continentur plurimum discrepant ab iis sub praedicamentali. Illis enim tantum convenit, quod non insunt in subjecto essentialiter prius constituto, quemadmodum accidentia, his vero, quod tam naturam quam subsistentiam fundamentalem conjunctas,quanquam incomplete,participant. Hujusmodi ergo partes dicuntur stubstantiae completae respectu incompletarum transcendentium , sed incompletae sunt in praedicamento,

quod alii perseetione infra substantiam in genere ad quam

ordinantur careant. Substantiae hoc modo incompletae sunt materia, anima rationalis in corpore, elementa in misto, partes integrantes in toto. Hae enim componuntur quoquo modo incomplete ex subsistentia & natura substantiali, quae partes transcendentales sunt : Non tamen sunt completae, ut

species in praedicamento Substantiae, sed tantum reductive. anquam igitur Substantia praedicamentalis in genere sit

completa respectu compositionis ex subsistentia & natura potest tamen abstrahere a completa & incompleta, quatenus sub se continet substantias alio respectu partiales. . Quanquam clariss. Suarius squem prae aliis mihi ducem Suariam in rebus metaphysicis elegi, sed non juralis in serba magistrio ess*QM'nulli bi de substantia transcendentali tractat , eam tamen nonnunquam agnoscere videtur. Disip. 3 . s. s. n'. 33. Si, inquit, interrogetur de subsistentia, an fit substantia tiel accidens, dicemus eam esse substantiam quas transcendenter sumptam. Porro alio loco, etsi non expresse nominet substantiam transcenden, tem, ex ejus tamen verbis manifesth inferatur. Obsertiandum, inquit, est, quo scut humanitas non est hbmo, ita neque diei po

is subantia eo mada qua sub tantia est gehus generali imum. Sic enim sumitur in vi evnereti, O praui uisat rem subventem sat

55쪽

De Substantia in genere. Cap. I.

levitaeonfusi ct incommoli ' ideo ma potest de natura absit tracte eoncepta praedicari: tamen substantia praui Abiditur in eo letam ct incompletam Iaiilis sumitur. Concedit hic latiorem significationem substantiae quam qua constituit genus generalissimum in suo praedicamento. Quare secundum eum recte dividitur substantia in praedicamentalem, & transcendentalem. Si enim detur acceptio substantiae latior genere generalissimo in praedicamento, necesse est sit transcendentalis. Eo ipso vero quod ista latior acceptio transcendit generalissimum genus in praedicamento substantiae, sequitur esse genus analogicum, quod stubstantia ipsa sit supremum genus univocum. Quapropter cum substantia recth dividatur in genus praedicamenti & ejus rudimenta ex natura rei distincta, patet esse genus analogum. Nam rudimenta substantiae non eodem plan modo substantiae sunt quo est id quod ex iis componitur. Constat itaque substantiam analogice de substantia composita ec rudimentis ejusdem praedicari. Quando igitur forma materialis vocatur substantia, non intelligitur de ea in stri stiore sensu, sed in latiore , quo nimirum substantia dicitur quicquid non est accidens. Shbstantia S. Hoc ergo sensu dividitur substantia in rudimenta subiransient stantialia, dc substantiam completam ex iis conflatam. Haec dentu prima species analogata est, & supremum genus in praedicamento substantiae constituit: illa nempe rudimenta alteram speciem conficiunt,& tria sunt,subsistentia fundamentalis, natura energetica,& subsistentia additionalis. Subsistentia fundamentalis & natura energetica sunt substantiae principia quasi essentialia;subsistentia additionalis est modus substantialis eam essentiam complens. Illae, in rebus incorruptibilibus,sunt tan-ttim inadaequati conceptus, & non realiter inter se differunt, sed tantum ratione cum fundamento in re , verum in rebus mutabilibus realiter distinguuntur, ut forma materialis & materia : Haec, saltem distinctione media, si non reali, ab illis discriminatur. Sed de utrisque infra plenius agendum : interimque aliquid de aliis substantisiet compositionibus, quae minus reales sunt, advertendum. Uufebm. 6. Substantia creata in genere variis compositionibus me. Fuisnes. taphysicis obnoxia est. Primo enim, quatenus est ens finitum, componitur eκ entitate positiva & negatione limitante silve

56쪽

Cap. I. De Sub ianua in genere.

sive privativa. Secundo,substantia quatenus est species entis primaria componitur eX genere & differentia. Ex genere

nempe analogo, Lente, & differentia, ad primam speciem

analogatam eam contrahente. Tertio, componitur ex in-

adaequatis conceptibus generalissimis, ortis ex comparatione rei secundum nostrum concipiendi modum ad similitudinem aut dissimilitudinem cum aliis , nimirum hoc modo componitur ex potentia & a Stu. Haec compositio adeo generalis est, ut nihil creatum excogitari potest quod ei non subjicitur. Ipsumens in genere concipi potest ut in actu, & ut in potentia , quanquam ipse ratio entis in eo consistat, quod realiter sit extra suas causas. Verlim hoc ipsium esse actu extra causas similiter in omni ente reperitur, & eatenus 1 quolibet eorum uno ab intellectu abstrahitur, & siub ratione communi sive potentialiter concipitur. Quare ipsa essentia actualis, ipsa exsistentia, ipsa incommunicabilitas,ipsum individuum suspendi in intellectu potest ab actualitate exercita, dc signate concipi, atque ut in potentia. Ratio est, quia res utcunque singularis concipi potest ut aliis similis, quo resipectu communi quodammodo omnia similiter singularia complectitur : concipi etiam potest ut omnibus aliis dissimilis, quo sensu stat sola ab iis omnibus divisa. Verhm omnes compositiones modo memoratae non set realitatis habent ut iubstantiam proprih compositam denominent. Vel enim non consistunt ex partibus positivis actu exsistentibus , vel saltem non ex partibus ex natura rei distinetis. Sola ergo compositio ex natura de subsistentia realis est. Ad quam ulterius considerandam Capite sequente deveniendum est.

57쪽

6 Subbibientia. Cap. II CAp. II.

De tiariis aeceptionibus Subsissentia, Substantialitatis, Suppositalitatis, Persenalitatii, Naturae, Essendi per

se, Modorum.

Subrae'. i. A Sseruimus capite praecedente unicam esse realem Sub-- disti ' stantiae creatae in genere compositionem, eam nimi ctiqllei. Natura, de quibus infri iusius agendum. Priusquam vero ulterius progredior, aliquot hie ambiguitates, ad terminos ipsos vocesque sive synonymas sive cognatae significationis speetantes, breviter enodandae sunt. Prim. Prim Subsilientia dupliciter accipitur, actualiter,& potentialiter. Quatenus actualiter, constituit substantiam primam in suo esse fundamentali, sive in suo esse per se : Quatenus potentialiter, constituit substantiam secundam similiter inesse per se, sed praeciso ab exsistentia. Haec distinctios resistentiae evidenter colligitur ex Suarii Disp. 3 . f. 8. n'. p. ubi affetit subsistentiam includi in omnibus generibus, speciebus& individuis praedicamenti substantiae , dc consequenter, quemadmodum actualis appropriatur individuis, it respective potentialis generibus & speciebus. Verum haec distin-citio, etsi suos habeat usus, non tamen ea est quae maximhfacit ad varias Metaphysicorum de Subsistentia controversias conciliandas.Sec aeli, a. Secundo ergo, distinguitur Subsistentia in fundamenta-qug praci- lem, & adventitiam. Illa vocatur etiam essentialis, intrinse--t ' naturalis, radicatis, originalis , necnon perseitas & en' litas per se, substantialitas ; item fulcimentum 8c fulcrum substantiale: haec additionalis,extrinseca, modalis, complens, terminans, suppositalitas , & in rebus intellectu praeditis personalitas & subsistentia personalis. Illa ad naturam sive eo sentiam substantialem spe stat, nempe ut ejus pars, vel sal, tem ut inadsequatus ejusdem conceptus, 1 qua in rebus perpetuis sola ratione ( quanquam in caducis realiter differt et haec naturae supervenit, de semper ab utroque ejus concepta ex parte rei discriminatur. Completa igitur substantia respectu

58쪽

spectu harum partium haud inepte comparatur aedificio. Subsistentia essentialis fundamentum esti natura energetica parietes totamque structuram usibus destinatam dat, subsistentia modalis quasi tectum est, domumque superni claudit & complet. Verum missi hic natura energetici, duae subsistentiae primo distinguendae sunt. Fundamentalis ubi cunque est perpetua est & immutabilis, quod per solam creationem incipiat, & per solam annihilationem desinat. Additionalis in Libstantiis perpetuis perpetua est, in caducis corruptibilis. Non per creationem incipit, nec per annihilationem desinit: sed resultat . natura, quatenus haec, in se unita, ab omnibus aliis divisa stat. Si quando intereat, dupliciter id eveniat. In naturis compositis per earum separationem dissolvitur: in naturis tam simplicibus quam compositis per unionem cum alia natura innovatur. Quae enim naturae simplices in statu diviso completae sunt, cum alia nam tura conjunctae evadunt partes & incompletae.

g. Definitur subsistentia essentialis, ultimum seu intimum Definitio principium fue rudimentum subjantiale, quo natura substantialis suo marte, fitie absque sustentatione alterius rei ereas aes se sussuleii. Est enim ipse ratio ob quam natura substantialis non indiget extrinseca fustentatione ab alia creatura. Hinc igitur haec natura dicitur per se subsistere. Datur enim alioquin natura substantialis quae non per se subsistit, ut natura formae materialis. Dico esse principium substantia , qui vulgo rudimenta rei principia nuncupantur, quod priora sint& simpliciora rebus ex iis compositis : sed esse ultimum, s si cuilubeat vocare primum, perinde fuerit , quod enim in compositione primum est, in resolutione est ultimum: inquam, . esse ultimum, quia si dividamus naturam substantialam in

duos inadaequatos conceptus per modum principiorum essentialium, subsistentia haec erit ultimum eorum. Conceptus enim sustentationis naturae substantialis spectat ad hanc subsistentiam. Est enim ima basis & quasi ultimum subjectum

ultimique causa materialis, qua alter conceptus in adaequatus naturae substantialis, n(mpe naturae energeticae, sustentaturis

Minime itaque ferendum est ut haec essentialis subsistentia in i

alteram adventitiam, quae exilem entitatem, eamque non essenti lem, sed tantum modalem, adfert, degeneret. v . Subsistentia

59쪽

De Subibientia. Cap. II.

. Subsistentia adventitia est solummodo terminus quidam sive modus a natura substantiali, quatenus ab aliis divisa stat, resultans sive dimanans, quo solo addito, haec, utcunque in se

abstracta & incompleta, redditur concreta & completa. Natura enim quatenus est forma totius, etsi includat totam ecfentiam substantiae, videlicet subsistentiam fundamentalem& naturam energeticam, retinet tamen adhuc formam absetracti, & consequenter aliquid ulterius desideratur quo a termino abstracto restituatur concretioni, ut sic evadat substantia completa. Illud autem ipsum quod totum sic abstractum reddit iterum concretum, est id quod hic vocamus subsistentiam terminantem & complentem. Interim advertendum est, in rebus plane simplicibus essentiam sive naturam absetractam non realiter differre a termino concreto a quo abs trahitur. Ratio est, quia in eo casu residuum concreti praecisum non est ens reale, sed tantum rationis. Hinc Deus & Deitas, Ens & Entitas, verum & Veritas, &c. non realiter differunt, sed tanthm in nostro modo concipiendi abstracth vel concreth. Cum enim haec entia careant partibus, utcunque 1 nobis in- adaequale concipiantur, non reipsa dividuntur, sed per analogiam quandam ad alia abstra Sta,abstracte, dc ad alia concreta, concrete, concipiuntur. Nihilominus idem non est dicendum de ullis substantiis creatis, quae omnes, eX sententia prope gemnerali Metaphysicorum, componuntur ex natura & subsistentia ex parte rei distinctis, ut fuse probat Suarius Disp. 3 . s. s. n'. y, Io, II. Dantur autem subsistentiae simplices & compae sitae. Illae, qua simplices, immutabiles & perpetuae sunt, ut subsistentiae Angelorum , hae, qua compositae, sunt corruptibiles, saltem per viam separationis: fed fieri potest ut partes

separatae maneant , ut anima rationalis & corpus humanum, homine defuncto. Composita pure materialia fundamentaliter subsistunt gratia materiae, non ratione formae, quae corruptibilis est,nec diutius esse potest quam a materia sustentatur. Nihilominus in his subsistentia adventitia pendet non solam . materia, sed & a forma, & pereunte hie interit et, ut moriente cane, anima canis moritur, atque una subsistentia resultans a materia & forma canis desinit esse : sed materia ma-xet, & nova assumpta forma novam subsistentiam de se propagat. verum quia dubitari a nonnullis potest, an subsisten-

60쪽

Cap. II. Subblantialitate.

tia fundamentalis, & quousque, a subsistentia resultante dicctepet , de hac re infra seorsim & fusius tra stabimus. Interea loci termini aliquot his cognati explicandi sunt, & ab ambiguitate liberandi , nimirum Substantialitas, Suppositalitas, & Personalitas. Substantialitas eandem distinctionem quam Subsistentia admittit. vel enim sumitur late, quatenus non tantummodalem subsistentiam,sed & ipsam fundamentalem,comprehendit , ve stricte, & solam subsistentiam modalem denotat. Quod vero ejus significatio extendatur ad includendam sub sistentiam fundamentalem, ex eo liquet, quod terminus Substantialitas eodem modo substantia concreta abstrahatur quo alia abstracta metaphysica squae naturam solam, non subsistentiam, denotant ) abstrahuntur. Quid enim impedit quo minus ut materialitas dicit naturam materiae, it substantialitas dicat naturam substantiae 3 Fateor, usus obtinuit ut

Substantialitas idem plerumque significet quod Subsistentia: sed Subsistentia ipsa sua ambiguitate intellectui imponit , nec

minus metuendum est de Substantialitate 8c consequenter eadem distinctio quam modo tribuimus illi huic quoque applicanda est : atque idem, mutatis mutandis, de Suppolitalitate& Personalitate dicendum est. Suppositum enim, necnon Persona,iam naturam quam subsistentiam in se continet: nec

ratio facile reddi potest, cur in hisce abstractis talis forma quam intellectus abstrahit non sit natura, sed terminus ei oppositus, vig. subsistentia. Quatuor tanthm hoc genus absit tacta sunt, Subsistentia, Substantialitas, Suppositalitas, dc Personalitas. Omnia alia nomina substantiarum abstractac qualia sunt, Materialitas, Spiritualitas, Corporeitas, Humanitas, dcc. naturam, non subsistentiam modalem, a subjectis auferunt. Verum e quatuor terminis hanc abstrahentibus duo priores, nempe Subsistentia & Substantialitas, magis aperte dicunt eam partem essentiae substantialis qua est per

se, magis obscure modum complentem: hoc est, fundamentalem rationem naturae substantialis primo exprimunt , deinde vero transferuntur ad significandum statum a natura substantiali resultantem, eamque complentem. Duo posteriores, Suppositalitas & Personalitas, magis proprie applicantur ad significandam subsistentiam modalem, rarius verbC subsistentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION