장음표시 사용
491쪽
Similiter ex antiquo Acaemetens codice transtuli, quae ita pranotatur, congessio Mei Aracii Discopi Berrhaeae.
CRedo in unum Deum , qui in tribus personis agnoscitur,
causiam factoremque omnium. Unam substantiam sempiternam absque principio, ingenitam , incomprehensibilem, incontemplabilem , incircumscriptibilem , immutabilem, immortalem, impassibilem, id est, quam nec in ipsa, nec in alio aliquo dico susceptibilem passionis. Undique enim impassibilis exstat natura Divina. Unum siquidem Deum dico , qui revera Deus existit. Gentilitatem vero, qua Deorum pluralitas introducitur, fugio. In tribus autem personis agnosci, everso Iudaismi est. Patrem namque in Filio, & in Patre Filium, & Spiritum Sanctum in Deo Filio & Patre confiteor. Confiteor verb Christum coaeternum Patri secundum Divinitatem , nec substantiae, nec subsistentiae modo circa Deitatem
Similiterque Spiritum Sanctum. Fili uiri namque dico absque tempore , & sine initio genitum . consempi ternum subsistere Patri: Et Sapientiam , quae ex Deo& Patre semper eriistit. Credo de in processionem Spiritus Sancti, quam non dico generationem. Et generationem Filii non dico processionem.
Dum vero exigit corum con Iequentia quae dicuntur, unum
fateor Deum: Non subsistentias negans , sed nomine , si quod consubstantialitatis est commune, significans. Cum vero consubstantialitatem loquor , non unius personae consubstantialitatem dico, sed trium : Id est , Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Una siquidem persona consubstantialis sibimetipsi non dicitur, sed
492쪽
sed Filii de Spiritu; Sancti, de Patris est istud. Differentia igitur
Pater , de Filius , de Spiritus Sanctus. Modus subsistentiae seu nomen est habitus,non autem substantiae simpliciter significatio. Esse igitur Patris est Deus, cujus autem sit Pater. Et esse Filii Deus est , cujus autem sit Filius. Si e& Spiritus Sanctus.:Qtiorum vero esse est idem,secundum meam de consubstantiali Trinitate fidem sint dicta. Dicam vero & de inhumanatione Dei Verbi propter nos , de qua nobis maxima quaestio est , non sol sim contra omnes haereticos , sed & contra ipsos quoque, qui putantur Domestici fidei., Ita igitur credo duxta Cyrillum Sanctae memoriae: Propter ese mentiam propriam, multamque benignitatem circa genus hum num , complacuit Dei Verbum in fine dierum aedificare sibi ex Sancta Maria Virgine Templum, quod erat in praescientia. a Immaculatum & absque ullo peccato hoc templum sumpst Deus Verbum pro nostra salute aci manifestationem suae Divinitatis. Et per illud in ipso emisit nostram salutem. Propter suam , sicut dixi, benignitatem , de circa nos regimen, inenarrabiliter &ineffabiliter sibimet ipsi hoc uniens ex ipso in vulva plasmationis initio. Dignatusque est illud eundem esse Filium secum unitio-ine ad se , & totius dominationis, atque honoris , & gloriae , M. virtutis, quam natus aliter habet ipse , qui Deus est Verbum. Ita ut Dei forma & servi forma ad unam personam , unum Filium, unum Dominum , Christumque pertineant. Sic Deum hominemque confiteor Christum Filium Dei,unum Filium ex duabus naturis. Ex passibili atque impassibili, ex mo tali re immortali, ex visibili & invisibili. Et non inchoantem.
Ex in circumscriptibili & circumscriptibili. Qui sine principio
quidem ac sempiterne est natus ex Patre secundum Deitatem; idem vero ipse ex Spiritu Sancto & Maria Virgine diebus novi sesimis natus cst secundum carnem.
Sed neque carnem dico ex Deo dc Patre penitam , neque Di-Vinam quoque naturam ex Samsta Virgine Maria ; sed secundum Divinitatem quidem absque initio ex Deo Patre est genitus , secundum carnem verb in ultimis diebus partu Mariae Virginis
493쪽
sie unum Dei Filium confiteor: Divinitate quidem impassibilem, humanitate vero passibilem. Sed nec in passionibus, nec in vulva illud templum ab inhabitante Divinitate sejunctum,
sed ex ipsa conceptione unitum. Non tamen cum eo circumscriptum dixerim Deum Verbum. In circumscriptibilis est enim
Partus est igitur ex Sancta, ut dixi, Maria Christus Filius Dei. Non illa incircumscripta , sed illa circumscripta natura. Dixi namque superius Christum Filium Dei & in circumscriptibilem& circumscriptum. Secundum Divinam quidem naturam inci cumscriptibilem, circa humanam verb circumscriptum. Secundum quam & in praesepi, & in cunis, & in cruce , & in sepulchro circumscriptus est Christus Filius Dei ; circa illam vero alteram infinitus, & incircumscriptibilis, dc omnia continuit, continetque.
Unum igitur ex duabus dico naturis. Patitur igitur Christus Filius Dei, non Divinitate . sed humanitate. Id est, Christus est passis in carne. Patitur sumpta natura; illa verb quae assumpsit, impassibilis manet. Deus autem Verbum proprias reputat Tena pli sui hominis passones. Circa, dico, & mortem, & reliqua, quaecumque dispensativa videntur. Propria ea facit,dum nihil ipse sustineat. Sed quia ad unam personam pertinent ipsae naturae, illa impassibilis ea , quae sunt passibilis, propria secit. Nec tamen patitur illud impassibile Dei Verbum suas faciensso passiones,sed, ' ut dixi , suae carnis passiones adsciscit. Aliud vero est pati eo ipso, quod suae; essicit passiones, dc aliud
suas essicere passiones. Non alterius , inquam , Filii, sed naturae alterius passiones. Secun&:m nund ira si quidem patitur rationem, qui naturalitcr est in susceptibilis passionis. Nec Verbum caro facium conversionem sustinuit. Factum namque dicitur, pro ut dicatur, Accepit. Et qui erat in forma Dei, servi accepit. Hoc enim significat, quod sequitur: Et nhabitavit in nobis. Nec enim Filii unitate disperditur distantia naturarum. Sed sicut aliud corruptibile corpus ,& alterum anima immortalis, cx utrisque vero unus homo consistit, sic ex mortali atque i
494쪽
personam: Et quia impassibile Verbum passibili unitum experimentum non sustinuit passionis. Est quidem Filius Dei & passiabili, & impassibilis, sed passibilis quidem carne, impassibilis vero
Divinitate: Habens secundum carnem temporale principium, absque initio vero secundum Deitatem.
Haec sicut memetipsum habens, ita conscripsi.
495쪽
Epistola Euintilis haeretici, ubi scribens ad Papam urbis
Romae Leonem negat in cbristo duas nailiras,
id es, Didinitatis o humanitatis.
DE mea in Dominum & Deum omnium Christum spe confidens, ante omnia quidem, testis Deus Verbum est, in sensibus hujusmodi cignoscens veritatis probationem , invoco autem vestram Sanctitatem in testimonio cordis mei , & ratione sensuum meorum atque verborum. Sed pusiimus Diabolus fascinavit tale studium nostrum & Propositum , a quibus vires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens Eusebium Episcopum oppidi Doryleensis , libellum dantem sancto Episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano , &quibusdam aliis inventis in cadem urbe , qui propter diversas caussas suas evenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accusationem movens , sed perniciem mihi machinans, & perturbationem Ecclesiis Dei. Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum Sanctitate, sed gravi aegritudine super spiam senectutem retentus occurri ad pii pationem, non ignorans compositam factionem contra salutem meam. Et quidem libellis statim subscriptione mea his addita obtuli Scripta , ostendens de sancta fide professionem meam. Sancto autem Flaviano Archi-Episcopo neque libellum suscipiente , neque ut legeretur jubente , audiente tamen , & respondente me ipsis verbis fidem , quae Nicaeae exposita est a sancta
Synodo , confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturassateri , & anathemati Zare eos qui hoc negarent. Ego autem metuens definitionem a Synodo, nec adimere nec addere verbum
contra expositam fidem a sancta Synodo Nicaena, sciens vero sanctos & beatos Patres nostros , Julium , Fclicem, Athanasium , M m in E Greg
496쪽
Gregorium , sanctos Episcopos, refutantes duarum natura mvocabulum , & non audens de natura tractare Dei Verbi , qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis Mariae immutabiliter, quomodb voluit & scit, in veritate , non in phan lasmate homo factus,autanathematizare supradictos Patres nostr . rogabam ut innotescerent ista Sanctitati vestrae, & quod vobis videretur judicaretis , profitens omnibus modis me secuturum quae probassetis; sed nullo eorum quae a me diccbantur audito , abrupta Synodo publicaverunt dejectionis sententiam, quam adve sus me calumniae factione instruebant, ut Sc saluti meae discrimen incumberet, nisi citd opera Dei,orationibus Sanctitatis tuae, militaris manus me ab incuriione rapuisset. Tunc Duces aliorum Monasteriorum cogere coeperunt in dejectionem meam subscriabere , quod nunquam nec in eos, qui se haereticos prosessi sunt, vel adversus ipsum Nestorium factum est. In tantum,ut cum ad fiatisfaciendum plebi proponerem fidei meae confessiones, non solum & arcerent eas audiri, verum & arriperent libqui contra me supradictam factionem meditabantur , ut exinde tanquam haereticus apud omnes haberer.
Ad vos igitur Religionis defensores , & hujusmodi iactiones
execrantes confugio, nihil & nunc novum inducens contra fidem
jam inde nobis ab initio traditam , sed anathematizans Apollin rium. Valentinum, Manem, di Nestorium, & cos qui dicunt casenem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris e coelo descendisse,& non e Spiritu Sancto & sancta Virgine Maria: Et omnes haereses usque ad Magum Simonem. Et nihilominus tanquam haereticus de vita periclitor. Et obsecro , nullo mihi praejudicio facto ex his, quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit, super fidem proferre sententiam, & nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, mon excutio eximi de numero Orthodoxorum eum, qui . in continentia AOmni castitate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso exitu vitae naufragium patiatur. Subjunxi autem his literis meis utrumque libellum: Et euin qui ab accusatore meo oblatus est Synodo,& qui a me gestus quidem est,non tamen susceptus. Et editionem fidei meae. Nec non & ea, quae de duabus naturis a sanctis Patribus nostris decreta sunt. CAP.
497쪽
TEstor vos coram Deo,qui cuncta vivifieat,& Chrisso Iesu.
qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam confessionem , ne quid ad gratiam faciatis. Ego enim jam 1 Majoribus meis ita senti,& a pueritia mea ita illuminatus sum , quemadmodum sancta, & ex universo orbe terrarum apud Nicaeam habita Synodus trecentorum decem & octo beatissimo tum Episcoporum fidem constituit, & quam conservavit ac deta nivit denuo obtinere solam sancta Synodus Ephesi collecta. Et nunquam aliter sensi, quam quemadmodum praecepit recta & Ω-la vera fides orthodoxa. Et cunctis, quaecumque sunt circa eandem fidem a sancta eadem Synodo constituta Ephesi , adsentior. Cujus Synodi Dux & Princeps fuit beatae ac sanctae record tionis Episcopus Cyrillus Alexandrinorum , & praedicationis aefidei Sanctorum de Electorum Dei , Gregorii majoris, & item Gregorii, Basilii, Athanasii, Atti c., Procli socius & particeps iEum & omnes eos Orthodoxos & fideles habui, & honoravi tana quam sanctos , &. Magistros meos existimavi. Anathema autem dico Nestorio , & Apollinari, & omnibus haereticis usque ad Siamonem, & qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi E eo Io descendisse. Ipse enim , qui est Verbum Dei. descendit de coelo sine carne , & factus est caro in utero Sanctae Virginis , ex ipsa carne Virginis incommutabiliter & inconvertibiliter, scutipse novit & voluit. Et factus est, qui est semper Deus perfectus ante saecula,idem & homo perfectus in extremo dierum propter nos & nostram salutem. Hanc igitur meam plenam proses sionem Sanctitas vestra, &c.
Eutyches Presbyter & Archi Mandrites huic libello subscripsi manu mea.
498쪽
Exemplar Iulii Episcopi Vrbu Romae, ut asserunt Euochis Scripta, ad Dion a sum Episcopum, cujus sensu ductus
ipse Eusches decidit in errorem.
MIxor audiens quosdam confitentes quiὁem in carne Dominum nostrum , incurrentes verb divisionem male a Pauli an istis introductam. Illi enim Paulum Samos tenum sequentes , alium quidem intelligunt eum, qui ex coelo descendit , Deum confitentes ; alium vero terrenum hominem esse dicunt. Et illum quidem infabricabilem. Hunc D minum, alium servum. Impium , seu venerentur eum, quem se uum appellant & fabricatum , seu non colant eum , qui nos sanguine suo redemit. Hi vero , qui Deum descendisse de coelo confitentur, 3c carnem factam ex Virgine , & unum esse cum carne , frustra conturbantur , excedentes in verba impietatis illorum. Dicunt enim & ipsi, sicut audio . duas naturas. Ad quod S. Joannes evidenter probat unum Dominum nostrum , cum dicat, Ibaisn. t. Verbum camfactum est. Et Paulus Apostolus , cum dicat: Vnus Dor. Cor. 8. minus Iesus ChristiG , per quem Omnia. Si enim natus ex virgine Je- έus nominatur , R ipse est per quem universa friata sunt, una scilicet natura facta est, quoniam & una persona, non in duo divisa, cum nec propria natura corporis est, & propria natura Deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, ita& is , qui ad si inititudinem hominis est factus Christus. Quod
ii non agnoscunt id, quod per adunationem unum est, post untdc unum in plura partire, & plurimas dicere naturas : Quoniam multiplex corpus , quod ex ossibus, nervis, & venis , carne &cute , sanguine & spiritu constet, quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. Unde & Deitatis natura cum corpore unum est. Et haec in duas naturas dividitur λ
499쪽
Nec enim poterat totum filius hominis appellari, qui descendisset e coelis , & rursus filius Dei, qui natus ex femina est , si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem , quod
descendisset e coelis, vocaretur filius hominis , non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisonis est. Nos autem Divinae Scripturae docent tanquam de uno Domino nostro sentire, & cum descendisset e coelis, & cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus , ut cum mente Divinis Praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. Necesse est enim eos , eum duas naturas intelligant, alteram colere, alteram non adorare : Et in Divinam quidem baptizari , in humanam vero non baptiori. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam, & impassonabi- .lis Deitatis, & passionabilis carnis , ut per hoc sit Baptisma nostrum & in Deum, & in morte ui Domini perceptum. Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum: Nec cum nos unitatem Evangelicam atque Apostolicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coelestem. Cum nos e contra Divinas Scripturas legamus, dicentes filium esse non ex coelo. Nec enim cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere , possumus reprehendi, tanquam Verbum ex terra dicentes, & non ex coelo. Dicimus enim utrumque t Et ex coelo totum propter Deitatem , & ex muliere totum propter Deitatem, ignorantes divisionem unius personae.
500쪽
Ex mplar Epistola tacito nomine facta ad quemdam Se-ncm , cupientem scire , quid contrarium Catholica se isenserit Eutyche .
MIsit mihi Nobilitas tua Gemplum libelli de novae fidei
expositione Eutychetis, quem exposuit scribendo ad Beatissimum Papam Sedis Apostolicae Leonem. Scribere & dignatus es , ut si quid inde sentirem, Humilitatis meae literis indicarem. Quod quidem ipse pro studio sanctae mentis tuae affectuose injungere dignatus es , sed mihi trepidam habenti mentem, & timore repletum cor in hac quaestione , periculosum videtur adgredi, praecipiente Doctore dc Illumin tore Gentium Apostolo Paulo , & generaliter monent: ac dicente : Stultas autem ct ineruditas quaestiones, ct contentiones , ct pugnulegis devita. Sunt inutiles ct vana. Tamen ipsius Beatissimi Apostoli Pauli precibus,adjuvante Domino & Deo Iesu Christo, quod p tuerit rusticus sermo , & tenuis meus sensus, aggrediar: Non ut magnitudo & majestas fidei exigit, sed ut tenues vires meae Humilitatis patiuntur. Cum ergo percurrerem praedictum exemplar Epistolae vel libellum fidei Eutychetis , inter caetera textus verborum ejus inveni, ubi a sancto Concilio Episcoporum expeti a se duas naturas in Christo conqueritur confiteri. Quod si consulens suae continentiae, & vetustae in se castitatis laboribus, co . fiteri voluisset, nunquam sententiae suae fidei periculum fuisset fiassus. Sed quia in unam Christi personam , secundum Apost orum, vel Prophctarum, seu Evangeliorum traditionem , duas naturas in Christo confiteri noluit, in ipso portu exitus sui non solum ipse laborum continentiae suae naufragium passus est,uerum etiam jam olim bene fundatam Ecclesiarum per orbem terrarum perturbavit fidem , 5c ad cumulum perfidiae suae, Christi venera