Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

non de Incarnatione , sed ni is contra Incarnationem, elegi quaedam pitula,& quo fuit possibile modo egi contra ea,ubique pronunciansabominatione pel nam eorum esse sententiam. Hortante autem

me praefato Reverendissimo Diacono & Archi-Mandrita Maximo interpretari Symbolum fidei,quod expositum est a Sanctis Patribus , qui Nicaeae convenerunt, & ad hoc disposui memetipsum. Asseverat enim, uod quidam versutE fingunt se dicere illud & sequi,sed non sentibus rectis utantur, sed cululantur potius eis, quae recte dc indeclinabiliter directa sunt ad id quod ipsis videtur. Ut vero tuanu non lateat Sanctitatem, direxi codicem 'simul & To- . naum. Quae legens consiletas pro me preces offerre dignetur.

Qui talia pro se Scripta proferre consueti sunt,ex ipsis quoque alieni a Christi Ecclesia demonstrantur: Posito prius , quod revera Cyrilli sint, & quod . talia ejus Scripta & Gesta probanda sint. Vident quod post damnationem Nestorii & haeresis Mus

ipse Princeps totius exclusionis eorum, deteriora dicens a Nestorio scripsisse Theodorum, a communione tamen ejus judicum se minime separavit: Dum certe hos ipsos , id est, Orientales Episcopos, ipsum que Concilium tota caussa divisisse legatur, non solum judicandi Theodorum , sed &ita ejus, quae accusabantur, Scripta laudandi, ut in Ecclesiis a Populis clamaretur Orientis: Crescat Theodori Des. Sic credimus, scutis e. Isti autem, qui se quasi Cyrilli sequaces extollunt, usque adeo se ab ejus judicum communione diviserunt, ut non solum Scriptis de nomini Theodori anathema in Scripto dicerent, sed & non judicantibus & ana-

462쪽

thematizantibus ea. Et hoc tunc fieri coepit, quando non, ut pridem, solius Orientis, sed totius eum vindicabant Orbis Ecclesiae. Nonne si

hoc sane factum dicatur, pro antiqua communionis talium tolerantia, quae nunc intolerandi in

si majudicatur, consequentissime &ipse Cyrillus juste damnatus proponetur Z Longe igitur rectius facimus , qui utrumque defendimus ab eis: Nec

unum acerbe damnando, nec alteri rationabiliter parcendo. Hoc authores eorum , id est, clariores

tequaces Dioscori obruit. Si enim tunc Cyrillus Beatissimus, & per talia reclamans, toleravit tamen solius Orientis Concilium, quomodo vestri Authores Chalcedonense totius Orbis Concilium anathematizare praesumpserunt, & ab Ecclesiae ubique diffusae semetipsios communione sejungere 3 Jam si haec idonea non sunt ad utrisque partibus ostendendum , quod timore Divini su- dicit schisma relinquere, atque ad Christi debeant Ecclesiam remeare, quid unquam dici poterit , quod gehennae metus, & aeternae vitae desiderium humanis possit animis commendare ρ Per Chri

stum, quaesumus, universi qui legitis, studete meminisse quae diximus: Et quia ob hoc ipsum& caetera Scripta similia in hoc Synodico vertimus. in latinum.

463쪽

CAPUT CCVI.

Disola quadam Lamponi Presbytero clericis.

Egente me in AElia, vir quidam praecipuus eorum , qui in B Palatio militant , Epistolam mihi obtulit multorum versuum, & grandem atque signatam, uasi qui acceperit eam ab Orthodoxis Antiochiae. Subscriptiones vero erant in ea multorum valde , & Clericorum ,&Monachorum , MLaicorum. Impetebat vfro Orientis Episcopos, quasi tacuerint quidem pridem Nestorii nomen , & fingunt se ei adversos, tran- 1ilierunt vero ad Theodori de inhumanatione Codices, in quibus multae deteriores jacent a Nestorii blasphemiis. Pater enim fuit malae Sectae Nestorii , qui impius loquendo ea , quae illius erant, ad ista, in quibus nunc est , pervenisse verisimiliter mihi videtur. Et scripsimus Gloriosissimo Episcopo Antiochenorum, ut The dori impia Dogmata in Eccletia nemo loquatur. Veniens vero Alexandriann Reverendissimus Diactnm& Archi- Mandrita Maximus multum clamavit contra eos, qui fiant in Oriente,dicens quod Orthodoxi nullum illic habeant locum,ncque fiduciam ad loquendum quae rectae sunt fidei. Dixit autem quod si mutent Ecclesiae se Symbolum confiteri, quod in Nicaea est a Patribus editum, interpretentur vero id male. Et hortatus me est , ut omnem eXpositionem eorum, qui Nicaeae convenerunt, clare interpretarer, quod non subreperent altera pro alteris,exponens. Quod &feci. Deportate igitur Tomos, ut offerantur & Piissimis Dominabus , dc Amatori Christi ac Piissimo Domino. Feci enim in membranis fieri Tomum. Contrecta igitur eum, quando bene se habere conspicitis , opportune proferre. Oportet enim nos ubique pro re cta fide certare , A eam, quae contra Chlistum ue rara est impietatem, quantum possibile est, tentare ut G me-

464쪽

CAPUT CCVII. -.296 Epistola ejusdem Ioanni Episcolo Antiocheno.

I xu Persectione transmissas , plenas festivitate

multa, etiam suavissime nunc suscepi. Quod enim bonum , aut quid jucundum,nisi habitare fratres in unum Per unanimitatem & eandem circa Christum voluntatem in charitate conjunctos ad invicem, diruptis e medio scandalis, quae nescio qualiter subintroducta sunt, quae gratia Salvatoris per tuam Sanctitatem perempta quidem sunt olim , perimentur vero & in reliquis. Et hoc est , arbitror, quod a Deo di ctum est voce Prophetica : Ambulate per portas mera , o lapides ex hac via pra-jicite. Contingat igitur ut cuncti , quae meliora sunt honorantes , vel nunc tandem contra veritatem contendere desinant, dc addicta verbositate Nestorii , rectum & immaculatum resumant fidei verbum. Et hi quidem, qui ad hoc olim vocati sunt, plurima valde nos, ut dixi, festivitate repleverunt. Det vero omnium Deus tua: Perfectionis orationibus & educationem, adductos ad mansuetudinem re nosse quod utile est. Si vero quidam saeve contendunt, Ecclesiae manluetudinem non culpabunt. Sed sibimetipsis, quod passuri sunt, haurientes , a vobis audient: Abite in lumine ignis vestri, o flamma quam arcessisti . Oportet enim distortis jam non mansuete concurrςre.

465쪽

CAPUT CCVIII.

Epistola cu dem Maximo, Da i , Thala fila, Presbreri

Archi-Manctitis. EGregius quidem zelus Religiositatis est vestrae, & omni

laude studium plenum. Zelantes enim Deo zelatis, ut scriptum est, ut non & nunc ab his, lut ea, quae sunt Nestorii, sapiunt, exhonoratus inqui at: Sustinuimu qui mul contristarearum, non fuit; ct constantem, 2 mn invini. Et hi quidem, qui Dogmatibus Religionis, sive Dei culturae obsistunt, contra stimulos calcitrant, & su is ipsorum nocent animabus , offendentes in Christum , & contra eum calumniis se oblectantes. Alienum verd est ab anima Sacerdotis, & quae Populis praesidere sortitaeest, lingua quidem anathematizare polluta & contaminantia Nestorii Dogmata, resertam vero eis habere mentem,& evertere animas Fratrum , pro quibus Christus est mortuus. Scripsi ergo & Domino meo: Admirandissimo Tribuno &Notario Aristolau , quae utique scriptura est Religiositas vestra. Scripsi vero & aliis quibusdam. Cognoscens vero &hoc a Reverendissimo Presbytero &. Archi-Mandrita Adamantio, cujus A mores, de conversationem , & disciplinam cum intellectu dc rectitudine circa fidem miratus sum ,& quasi omnes in uno praesentes adspexi. Quoniam vero mihi multi Orthodoxorum &Religiosissimorum Episcoporum scripserunt opposita sibi, seu Populis, qui sub eorum manu sunt, ab insentatis Nestorianis obtrudi, colligens ea librum brevem scripsi de Incarnatione Unigeniti, ut in tribus Capitulis redigens omnem de fide sermonem. Et primum quidem est , quod Sancta Virgo si Dei Genitrix. secundum , quia unus est Christus , & non duo. Te tium vero, quia manens impassibilis Dei Sermo pertulit propria carne pro nobis. Igitur Religiositas vestra praeraret eum ab

466쪽

Orhodoxis legi. Placebit enim , sicut arbitror , omnem sere lorum solutam habens excusationem. Pro me vero facere Or tiones ne pigeat vos. Multa enim undique se effundens negotiorum coarctatio . instar fluctuum conflictum habet intolerabilem : Credo autem & per orationes Religiositatis vestrae erit iterum tranquillitas & pax.

467쪽

lu rim C rilli Di stola Aristolao Tribuno i

Notario.

I xvm Mnctionum, quae nuper ad Admirabilitatem tuam

sint transmissae,virtutem addidicerunt omnes,tam qui sunt in magna Alexandria Zelotae,quam qui per universam quoque AEgyptum Episcoporum Religiosissimi , & rursus o rationes pro donis obtulimus intentissimas Deo de victoria, repermansione amicorum Christi, & Religiosissimorum Principum nostrorum , quos & contingat magnificari contra hostes, & co roborari adversus omnem resistentium manum, ut simus omnes . in pace atque laetitia. Est verb id & tuae Admirabilitatis studio dignum. Oportuit enim ut tibi, qui talis es, & qui multum intendis quod pium est, dc habes fervidum relum, dico autem , propietate & immaculata fide cpmmitteretur & hoc. Et orabam quidem, ut omnes rex Orientem Religiosissimi Episcopi nec sui recti a principio ullatenus fierent de malo sensit Nestorii , sed sinceram & omni inquinamento liberam opinionem , & ipsum cor habuissent . Sic enim verbum veritatis recte tractantes curam decentem probatissimi induissent. Sed, ut addisco , lingua quidem nonnulli, & quod attinet usque ad sermonem,anathematizant ve- . saniam Nestorii , audent verb rursus ea & sapere & loqui, quae ejus sunt. Et incredibile quidem est , si sint quidam tales ullatenus eorum, qui sortiti sunt Sacerdotium. Quia vero multa est consusurratio, de non despicienda, immd& omni reverentia dignae sunt personae haec testantium, dignetur tua Virtus semetipsam Deo commendandam cura attentiori intendere , ut praecipuE qui in suspicione sunt hujusmodi mali, anathematizent contaminatum Nestorium propter multas blasphemias ejus. Non enim id tantum dixit, quia Sancta virgo non

set Dei Genitrix, sed dc alia super haec adjiciebat mendacii pa-

468쪽

VARIORUM PATRUM

trocinia contra rectam & Apostolicam traditionem. Duos enim . nominabat Christos Filios: Unum quidem semotim ex Deo P are Verbum , alterum vero praeter eum semotim, illum ex semine David, de quem Divinitatis organum nominabat. Et dividens ubis. . ubique, & quasi oblitus Beati Pauli dicentis: Unus I ominis, una des, unum saptisma. Non enim in Deum dc hominem b1ptizati sumus, ut in duos per disserentiam Filios, sed in unum Christum. Id est, Unigenitum Dei Verbum inhumanatum & inca ratum. Ut sit idem ipse Deus simul dc homo. Ut ex Deo quidem Patre genito Deo unico , ex Sancta vero.Virgine eodem se

cundum carnem.

Non igitur patiatur Admirabilitas tua eos, qui alia sapiunt nequidquam garriunt illic. Unus est enim, sicut dixi, Iesus Christus Dominus , de ejus una persona: Inhumanati ejus, qui natura&vere est Filius. Eundem vero dicimus impassibilem quidem esse secundum Divinitatem, pati vero propria carne secundum Scripturas. Cujus enim proprium est corpus, illius esse dicuntur&quae carni ejus contigerunt, passiones. Impassibilis ergo secundum Divinitatem subsistens in propria carne pertulit propter nos, & ero nobis. Sic dc universa dicuntur , ut vivificante Deo unitam sibi carnem dc propriam ejus, & nos in ipso & mo

te de corruptione potiores cssiciamur. Si vero Sc anathematizant

quidem voce de lingua, & sapiunt altera, videant in pendens sibi δε Deo periculum, & prolatum terminum ab universali Concilio , quod in Epheso congregatum est. Definivit enim, ut qui ea, quae sunt Nestorii, loquuntur aut sapiunt, sive Episcopi fuerint, sive Clerici, a Sacerdotio repellantur. Ne dicant, quod eam, quae in Epheso congregata est , Synodum nesciant: Ut non eos abnegemus 3c nos tanquam nescientes Episcopos esse.

469쪽

299Hanc sequitur illa , quam j Irenaeis posivit, ab eodemcnillo ad Aristolatim scriptam. 'sola ejusdem

Ioanni Antiocheno contra Theodorettim. Eo quidem abstersisse a se maculam Nestorii vocum novitatis unli cum aliis Religiosissimis Episcopis suspicabat Reverendissimum Episcuum Theodoretum. Credebam namque,quod postquam semel scripsit & amplexus est pacem,ac recepit a mo salutationis pacem, quae pacationi videbantur officere, abstulerit & ipse de medio. Sed mihi tradidit Reverendissimus Presbyter Daniel, quod nunc usque persistit. A plurimis enim recedens , permanet forsan in ejus blasphemiis. Et ci xum est, si nec anathematizavit eas, quod neque pertulit ejus dejectioni subscribere. Et mihi det fiduciam Sanctitas tua ex charitate dicenti: Quain ob caussam sic pertinaces sunt aliqui, ut non sequantur probabilem tuae Relii iositatis intentionem, ne irae in his, quae cum Orbe fecisti λ Sed quasi quidem de honorantςs congregationem sint, ita quoa sibimetipsis videtur confirmant. Et 11 ea, quae didici, vera sunt, debet intrare in experimentum tuae Religiositatis aculeorum praedictus Religiosissimus vir.

470쪽

43 VARIORUM GTRUM

EGo quidςm semper tuae Religiositati scribere non omisi,& literas ab ea directas accipere. Quae verb mota sunt inter haec , taciturnitatis caussa sunt facta mihi & tibi. Quae & det Deus radicitus cadere , atque e medio fieri. Volunt quidam spinas, quae inter erigunt sepem , & disruptionem, qua nostri affectus ad invicem convenire non valeant. Pe turbaverunt enim me omnind, qui circa Reverendissimum Aschi-Mandritam Maximum, scribentes quaedam , quae ad summam Uasphemiam pere; nent, dc dicentes quod illa ad eos 1 tua Religiolitate sint dicta. Oportet vero nos , ut scut ad corda scientem luper omnia Deum sic pure accedamus , & non ut lingua quidem confiteamur contradictionem pollutorum Dogmatum Nestorii , in anima vero aliud habeamus. Et haec scribo , his quidem quae dicta sunt non valde credens, sed opinionem tuae Religio utatis praemunire volens. Valde vero sum delectatus inspiciens ea, quae I tua Religiositate sunt scripta, &pet Dominum meum deside- . ratissimum filium vestrum Thomam.

CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION